Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in pri… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta. L… |
Proph |
Omnipotens sermo tuus Domine exiliens de caelo a regalibus sedibus durus debellator in medio exterminii terram prosilivit. Gladius acutus in simulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terram. Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati. Et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur eam demonstrabat mortis. Visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent. Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine quaerela propugnabit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans. Restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus. |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Cum dimisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philistiim quae vicina est reputans ne forte peniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum sed circumduxit per viam desertiquaeest iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Tulitque Moyses ossa Ioseph saecum eo quod adiurasset filios Israel dicens. Cum visitaverit vos Deus afferte ossa mea hinc vobiscum. Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per noctem coram populo. Locutus est Dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel et dices ad eos. Reversi castrametentur in regione Phiairoth quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon. In conspectu eius castra ponetis super mare dicturusque est Pharao super filiis Israel Coartati sunt in terra conclusit eos desertum. Et indurabo cor eius ac persequentur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Fecerunt ita. Et nuntiatum est regi Aegypti quod fugisset populus. Immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populum et dixerunt Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel ne serviret nobis Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit saecum. Tulitque sexcentos currus electos et quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israel. At illi egressi erant in manu excelsa. Cumque perse quaerentur Aegyptii vestigia praecedentium repererunt eos in castris super mare omnisque equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erat in Phiaroth contra Belsephon. Cumque appropinquasset Pharao levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde. Clamaveruntque ad Dominum et dixerunt ad Moysen. Forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto Nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis. Multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine. Et ait Moyses ad populum. Nolite timere. State et videte magnalia Domini quae facturus est hodie. Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus enim pugnabit pro vobis et vos tacebitis. (Ex 13) |
245 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
246 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Quis est homo ut immaculatus sit et ut iustus appareat ecce inter sanctos nemo immaculatus et caeli non sunt mundi in conspectu eius |
246 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Quanto magis omnis homo qui bibet quasi aquas iniquitatum memento quod sicut lutum feceris me et in pulverem deduces me |
246 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
246 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
246 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Nolite ingemiscere in alterutrum ut non iudicemini. Ecce Iudex ante ianuam adsistit. Exemplum accipite fratres laboris et patientie exitus mali et longanimitatis. Prophetas qui locuti sunt in nomine Domini ecce beatificamus qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quam misericors est Dominus et miserator. Ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque per aliud quodcumque iuramentum. Sit autem verbum vestrum est est non non ut non sub iudicio decidatis. Affligitur aliquis vestrum oret equo animo et psallat. Infirmatur quis ex vobis inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et allevabit eum Dominus. Etsi in peccatis sit dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra. et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim prevalet deprecatio iusti assidua. Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram. Et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra fructum suum. Fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvat animam eius a morte et cooperit multitudinem peccatorum. |
247 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. Hic es. panis de caelo descendens. et si quis ex ipso manducaverit non morietur. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Qui manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes. Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Dixit ergo eis Iesus. Amen amen dico vobis. Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. (J 6) |
247 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudabo nomen Domini cum cantico et magnificabo eum in laude |
248 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Sacrificium |
Offerte Domino mundum |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Deum Regem omnipotentem catholicae legis et religionis auctorem consona fratres carissimi oratione poscamus ut preces nostras religiosaque ieiunia quae corpore humiliato corde contrito famulantes offerimus illo quo primum voluit quove primum docuit amore suscipiat. Nos quoque famulos suos ab omni genere peccatorum absolutos et liberos paradiso reddat et caelo. |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus cui militare consuevit abstinentia corporalis ut expugnetur nequitia spiritalis supereminentem nostris cordibus infunde dulcedinem qua beatae vitae desiderent mansionem. Nulla ieiunantibus iracundiae repentinae amaritudo subripiat nullaque cogitationum noxiarum sentina remaneat. Memor esto sacrificii quod offerimus et concede propitius misericordiam quam rogamus. |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Offerentium Domine suscipe votum nostrumque ieiunium coram te facito esse acceptum. Quo nostra delens peccata propitius ita defunctis fidelibus veniam praestes ut beatorum consortio eos sine fine laetifices. |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Familiae tuae quaesumus omnipotens Deus absolve peccata mentesque purifica ut venerabiles ieiunii dies congrua devotione repetentes pacem et misericordiam quam fideliter poscimus impetrare feliciter mereamur. |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere omnipotens Pater et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro in quo ieiunantium fides alitur spes provehitur caritas roboratur. Ipse enim est panis vivus et verus qui est substantia aeternitatis et esca virtutis. Verbum enim tuum est per quod facta sunt omnia qui non solum humanarum mentium sed ipsorum quoque panis est angelorum. Huius panis alimento Moyses famulus tuus quadraginta diebus ac noctibus legem suscipiens ieiunavit et a carnalibus cibis ut tuae suavitatis capacior esset abstinuit de verbo tuo vivens et valens cuius et dulcedinem bibebat in spiritu et lucem accipiebat in vultu. Inde nec famem sensit et terrenarum oblitus est escarum quia et illum gloriae tuae glorificabat aspectus et influente Spiritu Sancto sermo pascebat interius. Hunc etiam panem ministrare non desinis et ut eum indeficienter esuriamus hortaris. Cuius carne dum pascimur roboramur et sanguinem dum potamus eluimur. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes |
248 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui dono pietatis indultae refovet miseriam carnis nostrae quam affligit desudatio abstinentiae interdictae. Ipse est enim a quo et nunc in labore reficimur et post mercedem repromissa beatitudinis exspectamus. |
249 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Omnipotens Deus Pater qui Filium tuum pro nobis omnibus tradidisti non parcens illi ut per illum parceres nobis ignosce nostris peccatis et ieiunium quod offerimus fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua de caelis descendens quaesumus ut et nos ob perceptionem horum Sacramentorum purificet et haec ipsa libamina quae tibi offerimus sanctificationis dono perlustret. |
249 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Miserere nostri fili David ne decidamus in via nec laboris subruamur aerumna ne sine fructu perveniamus ad Patriam ut parsimoniae nostrae propitiatus ex victimis exaudias vocem nostrae confessionis cum ad te proclamaverimus e terris. |
250 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Iesus Filius Dei qui est panis vivus inediam vestram donis spiritalibus repleat. Mentem consilio salutari praemuniat carnem vitiis eluat vota acceptet ieiuniumque benedicendo sanctificet. Ut eius dono omni actu mereamini esse felices cui abstinentiae defertis humillimas preces. |
250 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In tertio domi… |
Proph |
Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo. Cogitationes consilii roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella. Et qui revelat mysterium et ambulat fraudulenter et qui dilatat labia sua ne commiscearis. Qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris. Hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit. Ne dicas reddam malum pro malo. expecta Dominum et liberabit te. Abhominatio est apud Deum pondus et pondus. statera dolosa non est bona. A Domino diriguntur gressus hominis. Si quis autem hominum intelligere poterit viam suam. Ruina est homini devotare sanctos et post vota retractare. Dissipat impios rex sapiens et incurvat super eos fornicem. Lucerna Domini inspiraculum hominis qui investigat omnia secreta ventris. Misericordia et veritas custodiunt regem et roborabitur clementia thronus eius. (Prv 20) |
250 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri N… |
Proph |
Videns Balaac filius Sephor omnia quae fecerat Israel Ammorreo et quod pertimuissent eum Moabite et impetum eius ferre non possent dixit ad maiores natu Madian. Ita delevit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocaret eum et diceret. Ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me. Veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere eum et eiicere de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris. Perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Qui cum venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balaac ille respondit. Manete hic hac nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum. Quid sibi volunt homines isti apud te Respondit. Balaac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me dicens. Ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae. Veni et maledic eis si quomodo pugnans possim abigere eum. Dixit Dominus ad Balaam. Noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est. Qui mane consurgens dixit ad principes. Ite in terram vestram quia prohibuit me Dominus ire vobiscum. Reversi principes dixerunt Balaac. Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit. Qui cum venissent ad Balaam dixerunt. Sic dicit Balaac filius Sephor. Ne cuncteris venire ad me paratus sum honorare te et quicquid volueris dare. Veni et maledic populo isti. Respondit Balaam. Si dederit mihi Balaac plenam domum suam auri et argenti non potero immutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar. Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte ut scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. Venit ergo Dominus ad Balaam nocte et ait illi. Si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis. Ita dumtaxat ut quod tibi precepero facias. Surrexitque Balaam mane et stravit asinam profectusque est cum eis et iratus est Dominus. Stetitque Angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinam et duos pueros habebat secum. Cernens asina Angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum. Cumque verberasset Balaam asinam et vellet ad semitam reducere stetit Angelus in angustis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur. Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam et nihilominus Angelus ad locum angustum transiens ubi neque ad dexteram neque ad sinistram poterat deviari obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis. Qui iratus vehementius cedebat fuste latera eius. Aperuit Dominus os asine et locuta est asina. Quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio Respondit Balaam. Quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem. Dixitque asina. Nonne animal tuum sum cui semper sedere consuevisti usque in presentem diem. Dic quid simile unquam fecerim tibi At ille ait. Nunquam. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit Angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram. Cui Angelus. Cur inquit tertio verberasti asinam tuam Ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria. Et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret. Dixit Balaam Peccavi. Nesciens quod tu stares contra me. Et nunc si displicet tibi ut vadam revertar. Ait Angelus. Vade cum istis et cave ne aliud quam precepero tibi loquaris. Fuit igitur cum principibus. Quod cum audisset Balaac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Armon. Dixitque Balaac ad Balaam. Misi nuncios ut vocarent te cur non statim venisti ad me An quia mercedem adventui tuo reddere nequeo Cui ille respondit. Ecce adsum. Numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo. Perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat. Cumque occidisset Balaac oves et boves misit ad Balaam et princeps qui cum eo erant munera. Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi. Dixit Balaam ad Balaac. Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes. Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balaac. Sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrerit mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi. Cumque abiisset velociter occurrit ei Deus locutusque est ad eum Balaam. Septem inquit aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore eius. Et ait. Revertere ad Balaac et haec loqueris. Reversus invenit Balaac stantem iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum. Assumptaque parabola sua dixit. De Aram adduxit me Balaac rex Moabitarum de montibus orientis. Veni inquit et maledic Iacob et propera et detestare Israel. Quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Deus non detestatur De summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum. Populus solus habitavit et inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israel Moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia. (Nu 22) |
251 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Genua mea infirmata sunt |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Ieiunio et caro mea immutata est propter misericordiam |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Et ego factus sum obprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Adiuva me Domine Deus meus et salcum me fac in tua misericordia |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Libera me quia egens sum et pauper ego et cor meum conturbatum est intra me |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Et hic sequent… |
F |
Rogamus te rex saeculorum Deus sancte iam miserere peccavimus tibi |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Audi clamantes Pater altissime et quae precamur clemens attribue exaudi nos Domine |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Bone Redemptor supplices quaesumus de toto corde flentes requirimus adsiste propitius |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Emitte manum Deus omnipotens et invocantes potenter protege exalto piissime |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Fertilitatem et pacem tribue remove bella et famen cohibe Redemptor sanctissime |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Indulge lapsis indulge perditis dimitte noxia ablue crimina acclivos tu libera |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Assistant bona descedant hostes pessimae incumbunt clades inopia tu Christe nos libera |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Gemitus vide fletus intellige extende manum peccantes redime |
254 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Hanc nostram Deus hanc pacem suscipe supplicum voces placatus suscipe et parce Piissime |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post precem |
Exaudi orationem nostram Domine |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium epi… |
Lc |
Petrus apostolus Christi Iesu electis advenis dispersionis Ponti Galiciae Cappadociae Asiae et Bithyniae secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione spiritus in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax adimpleatur. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeterne per resurrectionem a mortuis Iesu Christi. In hereditatem incorruptibilem et immarcescibilem conservatam in caelis in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo. In quo exsultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus. Ut probatio vestre fidei multo preciosior sit auro quod per ignem probatur inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelationem Iesu Christi. Quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes creditis credentes autem exsultatis laeticia inenarrabili et glorificata reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia Dei prophetaverunt. Scrutantes in quod vel quale tempus significaret qui in eis erat spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias quibus revelatum est quia non sibimetipsis vobis autem ministrabant ea quae nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis Spiritu Sancto misso de caelo in quem concupiscunt angeli prospicere. (1P 1) |
254 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Erat quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. Maria autem erat quae unxit Iesum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur. Audiens autem Iesus dixit eis. Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur filius Dei per eum. Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. Ut ergo audivit quia infirmatur tunc quidem mansit in eodem loco duos dies. Deinde post haec dixit discipulis suis. Eamus in Iudeam iterum. Dicunt ei discipuli. Rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Respondit Iesus. Nonne duodecim hore sunt diei. Si quis ambulaverit in diem non offendet quia lucem huius mundi videt Si autem ambulaverit in noctem offendet quia lux non est in eo haec ait et post haec dixit eis. Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno suscitem eum. Dixerunt ergo discipuli eius. Domine si dormit salvus erit. Dixit autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste. Lazarus mortuus est et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum. Dicit ergo Thomas qui dicitur Didimus ad condiscipulos. eamus et nos et moriamur cum eo. Venit itaque Iesus et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiorum quindecim. Multi autem ex Iudeis venerunt ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quod Christus venit occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum. Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus sed nunc scio quia quecunque poposceris a Deo dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus. Resurget frater tuus. Dicit illi Martha. Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dicit ei Iesus. Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me etiamsi mortuus fuerit vivet. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Credis hoc Ait illi. Utique Domine ego credidi quia tu es Christus filius Dei qui in hunc mundum venisti. Et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens. Magister adest et vocat te Illa ut audivit surrexit cito et venit ad eum. Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Iudaei ergo qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei. Domine si hic fuisses non esset mortuus frater meus. Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui erant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum et dixit. Ubi posuistis eum Dicunt ei. Domine veni et vide. Et lacrimatus est Iesus. Dixerunt ergo Iudaei. Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis. Non poterat hic qui aperuit oculos ceci facere ut hic non moreretur Iesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. Ait Iesus. Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat. Domine iam fetet quatriduanus enim est. Dicit ei Iesus. Nonne dixi tibi quia si credideris videbis gloriam Dei Tulerunt ergo lapidem. Iesus ergo elevatis oculis sursum dixit. Pater gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis. Sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset voce magna exclamavit. Lazare veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illi sudario erat ligata. Dicit eis Iesus. Solvite eum et sinite abire. Multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderunt quae fecit crediderunt in eum Quidam autem ex ipsis abierunt ad Phariseos et dixerunt eis quae fecit Iesus. Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium et dicebant. Quid faciemus quia hic homo multa signa facit Si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Unus autem ex ipsis Caiphas cum esset pontifex anni illius dixit eis. Vos nescitis quicquam nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente. Et non tantum pro gente sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. (J 11) |
255 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Quoniam astitit a dexteris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |
258 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Require retro… |
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Serviamus Domino Deo nostro et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Conforamini et estote soliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Ecce dilectissimi fratres audivimus verba dominicae lectionis. Avide percipiamus illa in praecordiis nostris quia quaedam sunt in ea figuraliter intelligenda de nobis. Lazarum etenim quem suscitatum a Domino ex mortuis sanctum nobis Evangelium recensivit nos sumus omnes caeno voluptatum et miseriae ita sordentes. Qui dum peccatis originalibus aggravamur aliisque quod ipsi pati nolumus impertimur legem quoque priscam atque Evangelium contemnendo transcendimus et propria nos voluntate quatriduanos in delicti sepulturam deiicimus quaternis diebus quodammodo retenti in monumento sub morte quasi quaterna divinarum legum devicti transgressione. Quid ergo nobis agendum est dilectissimi fratres nisi ut credamus illum qui Martham et Mariam de resurrectione laetificavit fraterna ut ille nos eximat a tumuli dimersione obnoxia et voce sua ut Lazarum attrahat ad superna. |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Oppitulare Iesu precibus supplicantium et fletus lugentium verte in gaudium. Ipsi etenim ad te Domine cum Martha clamamus ut adsis nobis praesentia deitatis ne umquam decidamus sub pressura damnationis. Iam solve nostrorum pedum ligamenta facinorum ut et manus nostrae resolutae restituant tibi sacrificium laudis et os nostrum in decantando tibi non obstruatur sudario adversitatis. |
258 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe Iesu qui es resurrectio mortuorum et vita omnibus nobis subveniat misericordia tua et sicut in occultis consiliis tuis Lazarum quatriduanum revocasti ad vitam ita quoque miserationibus consuetis et vivis morum correctionem attribuas post ruinam et defunctis aeternae mansionis gaudia indefessa. |
259 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
O virtus et refugium spei Salvator noster Iesu Christe Filius Dei vivi qui veniens ad Lazarum suscitandum spiritu fremis lacrimas producis in te ipso quoque turbaris da nobis ut ad evadendos laqueos perniciosae deceptionis fremitum det in nobis spiritus tuae dulcedinis. Lacrimemus in nobis et effectum a te optabiliter capiamus. Turbemur quoque a te pro te et ita nos in compunctionis et pacis unione connecti ut per eam pacem quae tu es videamus te in gloria veniamus ad praemia repromissa et laudemus cum Lazaro Maiestatem tuam. |
259 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ille etenim discipulos ut per diem ambularent instituit ac duodenarias horas esse diei sub sacramento praedixit. Vere illum credimus esse diem a quo illuminatae sunt horae. Nam cum dies noster Iesus Christus natus est mundo per susceptam humanitatem ex tunc coeperunt horae id est dies suo Domino nostro aptius cohaerere et illuminatae sunt horae ab increata Filii luce. Ob hoc Iesu bone per te qui dies et lucifer verus es introire ad Patrem quaerimus. Non nos patiaris offendere sed fac nos coram Patre tuo sicut promisisti aeternae vitae pascua invenire ut aperiens nobis omnibus ianuam veniendi ad te videamus faciem tuam in aeterna exsultatione et cantemus tibi cum omni militia Angelorum canticum redemptionis nostrae proclamantes atque dicentes. |
259 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus atque gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cuius nos gratia liberavit a pondere legis et fecit filios esse adoptionis qui ad suscitandum veniens Lazarum tollite lapidem clamat ut pressuram auferret ab eo damnationis quem iam foetidum reddiderat horrenda actio sepulchralis. Tollite ab eo ait Iesus pondus legis quod eum deprimit in morte ut succurrat illi gratia vocis meae. Gratia quippe Dei est cum vocem eius audivimus ut cum Lazaro rectis Iesum gressibus assequamur. |
260 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Domine Iesu Christe Unigenite Filius Dei Patris qui Lazarum suscitaturus elevatis sursum oculis Patri tuo gratias agis praesta nobis famulis tuis ut eo fremitu spiritus quo illum suscitasti ad vitam ea quoque modificatione digneris haec oblata tibi sanctificare libamina. Ut percipientes gratiam corporis et sanguinis tui in visceribus nostris habeamus partem tecum in saeculis sempiternis. |
260 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
260 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
O Iesu bone amabilis et admirabilis auctor suscipe sacrificium servorum tuorum. Et qui praestitisti Lazaro ut audiens vocem tuam surgeret a sepulcro praesta nobis ut te auditu capientes interno resurgamus per gratiam a proprio sceleris nostri profundo. Quo vocem piae orationis qua nos Patrem exorare docuisti in terris sicut eam nunc coram te fideliter prompserimus ita quoque effectum ipsius petitionis a te percepisse gratulemur quo iubente dicimus. |
260 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
260 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Iesus Christus Filius Dei qui mortuum Lazarum vitae reddidit pristinae ipse vos novae vitae sanctificatione perlustret. Et qui illum solutis manuum ac pedum nexibus abire praecepit ipse vestrorum compedum resoluto ligamine rectis vos semper faciat semitis ambulare. Quique per tantae rei miraculum manifestam fecit populis gloriam suam ipse vos introducat ad gaudia sempiterna. |
261 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Hic est panis de caelo descendens si quis ex ipso manducaverit non morietur sed habebit vitam aeternam et ego suscitabo eum novissimo die. Si quis sitit veniat ad me et bibat. Qui credit in me flumina de ventre eius fluent aquae vivae |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Sic dilexit Deus mundum ut Filium suum daret pro mundo ut omnis qui credidit in eum non pereat |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta.… |
Proph |
Civitatem fortium ascendet sapiens et destruet robur fiducia eius. Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam. Desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari. Tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuit et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit vir obediens loquetur victoriam. Vir impius procaciter affirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam. Non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum. Aequus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuat. (Prv 20) |
261 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium lib… |
Proph |
Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes. Quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli Dixitque Dominus. Iudas ascendet. Ecce tradidi terram in manu eius. Et ait Iudas Simeoni fratri suo. Ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum et ego pergam tecum in sorte tua. Et abiit cum eo Simeon. Ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezech decem millia virorum. Inveneruntque Adonibezech et in Bezech et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum. Fugit autem Adonibezech quem persecuti comprehenderunt cesis summitatibus manuum eius ac pedum. Dixitque Adonibezech septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci ita reddidit mihi Dominus. Adduxeruntque eum in Ierusalem et ibi mortuus est. Oppugnantes ergo filii Iuda Ierusalem coeperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem. Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem in campestribus. Pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Chariatharbe et percussit Sesai et Haiman et Tholmai atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariatsepher id est civitas litterarum. Dixitque Caleph. Qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem. Cumque coepisset eam Othoniel filius Cene frater Caleph minor dedit ei Axam filiam suam coniugem. Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens in asino dicit ei Caleph. Quid habes At illa respondit. Da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et irriguam aquis. Dedit ergo Caleph irriguum superius et irriguum inferius. Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arach et habitaverunt cum eo. Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephat et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis Orma id est anathema. Coepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Adascalonem atque Accaron cum terminis suis. Fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec poterat delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant. Dederuntque Caleph Hebron sicut dixerat Moyses. Qui delevit ex ea tres filios Enach. Iebuseum autem habitatorem Ierusalemnon deleverunt filii Beniamin. Habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Ierusalemusque in praesentem diem. Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis. Nam cum obsiderent urbemquaeprius Luza vocabatur viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum. Ostende nobis introitum civitatis et faciemus in te misericordiam. Qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii. Hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. Qui dimissus abiit in terram Ethim et aedificavit ibi civitatem. Vocavitque eam Luzamquaeappellatur usque in praesentem diem. (Jdc 1) |
261 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Peccavi quid factam o custos hominum quare me posuisti contrarium tibi et factus sum mihimetipsi gravis. |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quesieris non subsistam. |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Parce ergo mihi nihil enim sunt dies mei |
263 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Eratis sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Similiter et mulieres subdite sint viris suis. Ut siqui non credunt in verbo per mulierum conversationem sine verbo lucrificentur. Considerantes in timore castam vestram conversationem quarum si non extrinsaecus capillorum implicatio et circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus sed qui absconditus corde est homo in incorruptibilitate quiete et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuplex. Sic enim aliquando et sancte mulieres sperantes in Deo ornabant se subiecte viris suis. Sicut Sara obediebat Abrahae Dominum eum vocans. Cuius estote filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impartientes honorem tamquam coheredibus gratiae vitae ut non impediantur orationes vestre. In fine autem omnes unanimes compatientes. Fraternitatis amatores misericordes humiles. Non reddentes malum pro malo nec maledictum pro maledicto sed contrario benedicentes. Quia in hoc vocati estis ut benedictionis hereditatem possideatis. (Pet 1) |
263 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens pater et ego vivo propter patrem. Et qui manducat me et ipse vivet propter me. Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt. Durus est hic sermo quis potest audire eum Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis. Hoc vos scandalizat Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius spiritus est qui vivificat caro autem non prodest quicquam. Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et qui traditurus esset eum et dicebat. Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et etiam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad duodecim. Nunquid et vos vultis abire Respondit ergo Simon Petrus. Domine ad quem ibimus Verba vitae aeterne habes. Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus filius Dei. (J 6) |
264 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Confitebor Domino nimis in ore meo in medio multorum laudabo eum |
265 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in feri… |
Sacrificium |
Offerte Domino |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Si gustatis dilectissimi fratres quam suavis est Dominus quamque in omittendis iniquitatibus sit piissimus ad eum ex fide accedite et votum vestri ante altare suum persolventes exposcite ut deleat delicta nostra et conferat gratiam suam qualiter et abstinentiae vestrae votum accumulet et desideria nostrae petitionis clementer iubeat acceptare. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Memento Domine miserationum tuarum quas contritis semper mentibus clementer impendis ut tui nos auxilii gratia prosequente tale tibi spiritalis continentiae ieiunium persolvamus in quo non inveniantur nostrae voluntates a tua voluntate dissimiles. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus cuius nomen magnum est atque mirabile tu et nomina offerentium in libro vitae ascribe et defunctorum animas aeternae quietis amaenitatibus refove quo abstinentiae nostrae suscipiens precem omnibus in commune a te concedatur donum indulgentiae sempiternae. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui ieiunantium humilitate placaris et humiliantium se tibi precibus libenter inflecteris exaudi quaesumus preces nostras et diversorum turbinum quibus quatimur tempestate discussa pacem nobis tuae serenitatis infunde ut quam peccatorum nostrorum nimietate perdidimus tuae pietatis indulgentiam consequamur. |
265 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui paras adinventiones tuas sapienter et disponis omnia suaviter. Qui ascendisti super occasum Dominus nomen est tibi. Tu es panis vivus et verus qui descendisti de caelo ut dares escam esurientibus immo ut ipse esses esca viventium qui es nobis in pane quo corda firmantur ut in virtute panis huius per hos dicatos Nomini tuo dies sine impedimento carnis et sanguinis ieiunare valeamus te ipsum panem habentes. Qui pauperes tuos caelestibus saturas panibus qui Moysi et Eliae per quadragenos dies ieiunia inchoantibus quadragenum numerum dedicasti. Deinde etiam ipse ieiunans eundem numerum nobis dierum ieiunii sollemnitate signasti ut quod ipse in nostri corporis infirmitate pro nobis iugiter in quadraginta diebus et noctibus explesti nos vel minutatim eundem numerum dierum adimplentes calculi distributa observantia vespertinis semper orationibus terminemus. Te nos adiuvante et salvante cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere in altissimis gloriosus cuius melior est misericordia super vitam qui dives es in misericordia. Ille etenim ieiunis visceribus spiritalis alimoniae epulum donat et animabus vitio abstinentibus gratiae caelestis dona subministrat. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Sanctifica Domine quod per manus nostras tibi cum abstinentiae contritione litamus ut benedictionis tuae foveamur ex donis qui Maiestati tuae cum ieiunii contritione offerimus hoc sacrificium laudis. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misercordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
266 (256r) |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Deus qui nos spe repromissae beatitudinis foves et panem illum caelorum e sedibus porrectum nostrae abstinentiae ariditati impertis atque concedis tu pius nobis in praesenti ieiunii aerumna consolationem attribue et orantibus atque clamantibus ad te verba doctrinae tuae patulae pietatis accomoda aurem. |
266 (256r) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Iesus Salvator ac Dominus noster emundet vos per abstinentiae puritatem ab omni delicti contagione. Quique est vestrarum redemptio animarum sit remuneratio vestrorum ieiuniorum. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria a quo vos sanctificari vultis per abstinentiam. |
267 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est cor nostrum |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sexta feria. E… |
Proph |
Non zeles mulierem sinus tui ne ostendat super te maliciam doctrine nequam. Non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris. Ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueis eius. Averte faciem tuam a muliere composita et non circum inspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via computatur. Speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt colloquium enim illius quasi ignis exardescit. Cum aliena muliere non sedeas omnino nec adcubes cum ea super cubitum. Et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labores in perditionem. Non te praetereat narratio seniorum ipsi enim didicerunt a patribus suis quoniam ab ipsis disces doctrine intellectum. |
267 |
Mozarabes
|
Qu |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri I… |
Proph |
Abiit Samson in Gazam. Et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam. Quod cum audissent Philistiim et percrebuisset apud eos intrasse Samson urbem circumdederunt eum et positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. Dormivit autem Samson usque ad noctis medium. Et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera. Impositisque humeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron. Post haec amabat mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalida. Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt. Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi mercedem singuli mille centum argenteos. Locuta est ergo Dalida ad Samson. Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas. Cui respondit Samson. Si septem nervis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines. Attuleruntque ad eam Satrape Philistinorum septem funes ut dixerat. Quibus vinxit eum latentibus apud se insidiis in cubiculo finem rei expectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si erumpat quis filum de stuppa et tortum putamine cum odore ignis acceperit. Et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. Dixitque ad eum Dalida. Ecce inlusisti mihi et falsum locutus es. Statim nunc indica mihi quo ligari debeas. Cui ille respondit. Si ligatus fuero novis funibus qui nunquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis. Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit. Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. Dixitque Dalida rursum ad eum. Usquequo decipis me et falsum loqueris Ostende de quo vinciri debeas. Si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circum ligatum terrae fixeris infirmus ero. Quod cum fecisset Dalida dixit ad eum. Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. Dixitque ad eum Dalida. Quomodo dicis quod amas me cum animus tuus non sit mecum Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo. Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhaereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam. Ferrum nunquam ascendit super caput meum quia Nazareus idest consecratus sum de utero matris meae. Si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines. Videns illa quod confessus ei esset omnem animam suam misit ad principes Philistinorum atque mandavit. Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant. At illa dormire fecit eum super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abigere eum et a se repellere. Statim enim ab eo fortitudo discessit. Dixitque. Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens dixit in animo suo. Egrediar sicut antea feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo. Quem cum apprehendissent Philistiim statim eruerunt oculos eius et adduxerunt eum in Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt Iamque capilli eius renasci ceperant et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon Deo suo et epularentur dicentes. Tradidit Dominus inimicum nostrum Samson in manus nostras. Quod etiam populus videns laudabant Deum suum eademque dicebant. Tradidit Deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos. Laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocarent Samson ut ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos. Feceruntque eum stare inter duas columnas. Qui dixit puero dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam. Domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. At ille invocato Domino ait. Domine Deus memento mei et redde mihi nunc pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis. Et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. Et apprehendens ambas columnas quibus imminebat domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens ait. Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinemquaeibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam antea vivus occiderat. Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt in terra sua in Asthaol in sepulchro patris sui Manue. Iudicavitque Israel viginti annis. (Jdc 17) |
268 |