Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominus sit se… |
Tr |
Deducant oculi mei lachrymas et palpebre meae fluant aquas quia vox lamentationis audita est super me |
223 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Propterea amare flebo angustia possedit me emarcuit cor meum tenebre stuperfecerunt me |
223 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Vae mihi quia defecit aia mea et sensus cordis mei turbati sunt in me |
223 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
223 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum qui indutus est veste preclara et dixeritis ei tu sede hic bene. Pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabello pedum meorum Nonne iudicastis apud vosmetipsos et facti estis Iudices cogitationum iniquarum Audite fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicium Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos Si tamen legem perfecistis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum benefacitis. Si autem personam accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. Quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus. Qui enim dixit non mechaberis dixit et non occides. Quod si non mechaberis occides autem factus es trangressor legis. Propter quod sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Superexaltat autem misericordia in iudicio. (Jc 2) |
223 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Domnus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Operamini non cibum qui periit sed qui permanet in vitam aeternam quem filius hominis dabit vobis. Hunc enim pater signavit Deus. Dixerunt ergo ad eum. Quid faciemus ut operemur opera Dei Respondit Iesus et dixit eis. Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille. Dixerunt ergo ei. Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est. Panem de caelo dedit eis manducare. Dixit ergo eis Iesus. Amen amen dico vobis non Moyses dedit vobis panem de caelo sed pater meus dabit vobis panem de caelo verum. Panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum. Domine semper da nobis panem hunc. Dixit autem eis Iesus. Ego sum panis vitae. Qui venit ad me non esuriet. Et qui credit in me non sitiet unquam. Sed dixi vobis quia et vidistis me Et non credidistis. Omne quod dat mihi pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiiciam foras. Quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. (J 6) |
224 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum qui timetis eum in medio ecclesiae |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Laudabunt Dominum qui requirerunt eum |
225 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Sacrificium |
Offerte Domino mundum |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omnipotens Deus tibi supplices fundimus preces qui operis tui damno in deceptione primi hominis non laetatus salubre victoriae gaudium praestitisti quo in declinando auctorem criminis ipsum peccati fomitem e mentibus posteritatis extirparet. Ut ille hostis in ieiunio haberet abstinentia vincente perniciem qui in edulio habuerat gula praecipitante virtutem praecipuo quoque ieiunii medicamine calcaretur suggestio perniciosa serpentis si praecepti custodia peremisset appetitum voluntatis et salutifero continentiae vigore suscepto atque edacitatis animi assentatione posthabita hic caput anguis extingueret qui principium erroris damnaret. Ergo Domine quia sine te nec evadere nos constat posse nec vincere tu in nobis operare pro nobis ut inter illum Adam qui periit in paradiso et inter illum qui vivit in eremo non nobis imitabilis sit ille qui prior sed iste qui melior ac magis muneris consideratione quam temporis ille ad imitandum primus sit qui secundus. Cuius sic in nobis exempli vivat utilitas ut in tempore quo est anima sanctificanda ieiunio liberati a victore temperie ita habeat natura abstinentiam ne per incontinentiam veniat ad ruinam. |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Veni ad liberandum nos Domine Deus virtutum et quidquid in conceptum desiderii nostri illud pestilens animal nocendi arte sollicitum commentis blandientibus innodavit proposito terrore sententiae sub imperio crucis et testimonio redemptionis absolve. Ut nos in hac diversitate bonorum omnium quae creasti ad speciem paradisi constitutos dulcia visui mala non capiant et interdictae rei gustum mens fraude corrupta consilii non requirat. Sicque vigorem suum virilis animus id est spiritus probabili virtute custodiat ut deceptum femineae fragilitatis hortatum id est carnis libidinem non sequatur. Vocem tuam Domine qui peccat accipiat et nudum se coram tuis oculis expavescat atque in conscientiae suae agnitione confusus paenitentiae se velamine a facie tui terroris abscondat. Et ita arguentis increpatione perterritus et expavescat quod audivit ut corrigat quod deliquit. |
225 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Accipe Domine et ieiunantium fidem et offerentium pronam devotionem ut qui te cum voto ieiunii imploramus tam nobis quam defunctis fidelibus necessaria remedia impetremus. |
226 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Iesu collatio vitae perennis nostrum quaesumus ieiunium acceptabile fiat in oculis tuis quo huius ieiunii litatione et carnis nostrae inedia convalescat et anima donum perfectae dilectionis obtineat. |
226 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum vere et salutare nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui postea quam plasmatum tuum fallacis cibi intemperans appetitus in transgressione praeceptionis abductum habitaculo iucunditatis extrusit ne succiduam prolem peccati ex traduce lex teneret verum nobis panem in Filio cuius esus vitam redderet contulisti. Qui de caelo descendens arcana fidelium gratia suae confessionis impleret et per verbi potentiam praestaret alimoniam nec sentiret expensam doceretque ita probabili ieiunio se quaerendum ut non escis servire nos cupiat sed praeceptis solumque si esset simplex fides victrix esset esuries et vivere se posset credere in verbo qui se redemptum nosset ex verbo. Ac fidei beneficio hoc sibi esset in cibo quod fuisset in pretio suique corporis oblatione vel sanguinis qui erat vita hoc daret ad vitam unde redimeret vitam et per hoc maneremus in illo per quod maneret in nobis. Sic potentiam retinens deitatis sic gratiam dilectionis ostendens ut per huius cibi substantiam in aeternum vellet vivere quos vocasset si in ipso vellent vivere quos pavisset. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes |
226 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui subsistendi nobis in labore fortitudinem donat cum inediae nostrae ubertatem suae dulcedinis administrat. |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Pelle Domine a corde nostro scandalum et oblatum tibi huius ieiunii suscipe sacrificium quo emendati delictis horum sacramentorum perceptione et parsimoniae apud te invenire mereamur mercedem et virtutum spiritalium consequi dignitatem. |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Redemptor noster fortissime Deus qui inspicis contritionis nostrae affectum probabile tibi effice hoc ieiunium nostrum ut qui te Patrem habere dignoscimur paternitatis affectu a te exaudiri promereamur. |
227 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Pater noster. |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Sanctificet Dominus corda et corpora vestra et sibi vos faciat militare per abstinentiam. Eo quippe auxiliante ab illicitis abstinere possitis quo inspirante vos maceratione affligitis. Ab eo quoque reficiamini spiritalibus epulis qui nostris apud Patrem intercessor est pro peccatis. |
227 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
227 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Ego sum lux mundi et qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae |
228 (217v) |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanquinem in me manet et ego in illo |
228 (217v) |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Haec antiphona… |
Communio |
Repletum est gaudio os nostrum lingua nostra in exultatone |
228 (217v) |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum laetitia qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam ut qui escarum perceptione reficimur spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. |
228 (217v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
228 (217v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
228 (217v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
228 (217v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
Proph |
In corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum. Acceptus est regi Minister intelligens iracundiam eius inutilis sustinebit. Responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem. Lingua sapientium ornat scientiam. Os fatuorum ebullit stultitiam. In omni loco oculi Dei contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis lignum vitae quae immoderata est conteret spiritum. Stultus irridet disciplinam patris qui autem custodit increpationes astutior fit. Domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit. Victime impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia. (Prv 14) |
228 (217v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium de quo ascendebant septem boves pulchre et grasse nimis et pascebantur in locis palustribus. Aliae quoque septem mergebant de flumine fede confecteque macie pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus. Devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao rursum dormivit et vidit aliud somnium. Septem spice pullulabant in culmo uno plene atque formose. Aliae quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur devorantes omnem priorem pulchritudinem. Evigilans post quietem et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes. Et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait. Confiteor peccatum meum. Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum. Ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. Erat ibi puer hebreus eiusdem ducis militum famulus. Cui narrantes somnia audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in patibulo. Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei. Cui ille ait. Vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te sapientissime coniicere. Respondit Ioseph. Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. Narravit ergo quod viderat. Putabam me stare super ripam fluminis et septem boves de amne conscendere pulcras nimis et obesis carnibusquaein pastu paludis virentia carpebant. Et ecce assequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilente ut nunquam tales in terra Aegypti viderim quae devoratis et consumptis prioribus nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans rursus sopore depressus vidi somnium aliud. Septem spice pullulabant in culmo uno plene atque pulcherrime aliae quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur e stipula quae priorem pulcritudinem pariter devorabant. Narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat. Respondit Ioseph. Somnium regis unum est quod facturus est Deus ostendit Pharaoni. Septem boves pulcre et septem spice plene septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii comprehendunt. Septemque boves tenues atque macilente quae ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis qui hoc ordine complebuntur. Et septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Aegypti. Quos sequentes septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradantur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram. Et ubertatis magnitudinem perditura est inopie magnitudo. Quod autem vidisti saecundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis iudicium est eo quod fiat sermo Domini et velocius impleatur. Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et preficiat eum terrae Aegypti qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur. Serveturque in urbibus et paretur future septem annorum fami quae oppressura est Egyptum et non consumetur terra inopia. Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius. Locutusque est ad eos. Num invenire possumus talem virum qui spiritu Dei plenus sit Dixit ergo ad Ioseph quia ostendit tibi Dominus Deus omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero Tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni solio te praecedam. Dicensque rursus Pharao ad Ioseph. Ecce constitui te super universam terram Aegypti. Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. Fecitque ascendere super currum suum secundum clamantem praeconem ut omnes coram eo genu flecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. Dixit quoque rex ad Ioseph. Ego sum Pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Salvatorem mundi. (Gn 12) |
228 (217v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
231 (220v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Quam preciosa est misericordia tua domine Deus meus |
231 (220v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Attrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde |
231 (220v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Ne veniat mihi pes suberbiae et manus impiorum non me commoveat |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat sace… |
F |
Miserere et parce clementissime Domine populo tuo quia peccavimus tibi |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Prostati omnes lachrimas perducimus pandentes tibi occulta que admisimus a te deus veniam deposcimus |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Orationes sacerdotum accipe et quaequem postulant afluenter tribue ac plebi miserere Domine |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Futore tuum adduxisti super nos nostra delicta dira curvaverunt nos et absquem ulla spe defecimus |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Traditi sumus malis que nescivimus et omne malum inruit super nos et invocamus et non audimur |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Omnes clamamus omnes te requirimus te penitentes lachrymas prosequimur cuiusquem iram ipsi provocavimus |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Te deprecantes te gementes poscimus te Iesu Christe prosternati petimus tua potestas iam sublevet miseros |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Confessionem tuae plebis accipe quam lamentantes coram te effundimus et pro admissis corde ingemescimus |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Pacem rogamus pacem nobis tribue ammove bella et nos omnes erue humili prece postulamus Domine |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Inclina aurem Deus clementissime iam abluentur delictorum macule et a periculis tu benignus exime |
231 (220v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post precem |
Exaudi orationem nostram Domine |
231 (220v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Silentium facite. |
231 (220v) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Quid prodest si fidem quis dicat se hebere opera autem non habeat. Num potest fides salvare eum Si autem frater aut soror nudi sunt et egeant victu cottidiano dicat aliquis ite in pace calefacimini et saturabimini et non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori quid proderit Sic et fides. Si non habeat opera mortua est in semetipsa. Sed dicit aliquis. Tu fidem habes et ego opera habeo. Ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Tu credis quoniam unus est Deus bene facis. Et daemones credunt et contremiscunt. Vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus ociosa est. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare. Vides quoniam cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est et suppleta est scriptura dicente. Credidit Abraham Deo et reputatum est illi adiustitiam et amicus Dei appellatus est. (Jc 2) |
232 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus cum exiret de templo vidit hominem cecum a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli sui. Rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur Respondit Iesus. Neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Me autem oportet operare opera eius qui misit me dum adhuc dies est. Veniet nox quando nemo potest operari. Quandiu in mundo sum lux sum mundi. Haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius et dixit ei. Vade et lava in natatoria Siloe quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit et venit videns. Itaque vicini et qui viderant eum prius quia mendicus erat dicebant. Nonne hic est qui sedebat et mendicabat Alii dicebant quia hic est. Alii autem. Naequaquam sed similis est ei. Ille autem dicebat quia ego sum. Dicebant ergo ei. Quomodo aperti sunt oculi tui Respondit. Ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi. Vade ad natatoria Siloe et lava. Et abii et lavi et ecce video. Dixerunt ergo ei. Ubi est ille Ait. Nescio. Adducunt eum ad pharisaeos qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis. Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video. Dicebant ergo ex pharisaeis quidam. Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit. Alii dicebant Quomodo potest homo peccator haec signa facere Et scisma erat in eis. Dicunt ergo caeco iterum. Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos Ille autem dixit. Quia propheta est. Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat et interrogaverunt eos dicentes. Hic est filius vester quem vos dicitis quia cecus natus est Quomodo ergo nunc videt Responderunt eis parentes eius et dixerunt. Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. Quomodo autem nunc videt nescimus. aut quis eius aperuit oculos nescimus. Ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur. Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret. Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursus hominem qui fuerat cecus et dixerunt ei. Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille. Si peccator est nescio unum scio quod caecus cum essem modo video. Dixerunt ergo illi. Quid fecit tibi quomodo aperuit oculos tuos Respondit eis. Dixi vobis. iam audistis. Quid iterum vultis audire Numquid et vos vultis discipuli eius fieri Maledixerunt ei et dixerunt. Tu discipulus illius sis nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus. Hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo et dixit eis. In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non exaudit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit. A saeculo non est auditum quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam. Responderunt et dixerunt ei. In peccatis natus es totus et tu doces nos Et eiecerunt eum foras. Et audivit Iesus quia eiecerunt eum foras. Et cum invenisset eum dixit ei. Tu credis in filium Dei Respondit ille et dixit. Quis est Domine ut credam in eum Et dixit ei Iesus. Et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est. At ille ait. Credo Domine et procidens adoravit eum. (J 9) |
232 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudabo nomen Dei mei cum cantico magnificabo eum in laude |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Laudent illum caeli ac terra et mare et omnia quae in eis sunt |
234 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat sace… |
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Hii dies exorationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras applicantes holocausta Domino Deo vestro |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Omnis anima quaecunquem non se observaverit exterminabitur de populo suo isti enim vobis sunt dies |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Erigamus quaeso dilectissimi fratres corda nostra ad consideranda divini Mysterii sacramenta. Lectio etenim sancti Evangelii quae hodierna die ad audiendum vos fecit esse devotos efficiat etiam aeternitatis fructibus opulentos. Et sicut auditu eam fide Integra percepistis ita quoque fideli devotione quiddam in illa mysticum requiratis. Ea quippe quae fecit Dominus noster Iesus Christus obstupenda atque miranda et opera fuerunt et signa quia et operatio exstitit in virtute et signum in visione. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus omne genus humanum significat iste caecus. Hanc enim piaculi caecitatem transductam ducimus ex homine primo de quo non solum originem trahimus nationis sed et pondus iniquitatis. Ideoque si ex illo lumen amisimus quod nostro ex merito in nobis reparare non possumus ecce adest Iesus ultroneus ad sanandum qui cor contritum exspectat et humiliatum qui lacrimantibus dare promittit aeternae consolationis remedium. Deferamus nos ei vota mundemus corda proferamus suspiria. Offeramus Deo victimam mundam lacrimis pedes eius rigemus et cum internis rugitibus supplicemus ut iam auferat a nobis tenebras nostri cordis et ita in nobis firmet vim suae dilectionis ne ullatenus ad lapsus redeamus propriae caecitatis. |
234 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui humanarum mentium lux aeterna tu paternis iniquitatibus obscuratos illumina ut restauret gratuita gratia quidquid perdidit vitiata natura ut qui in nobis aliquando tenebrae fuimus in te semper lucidi esse possimus. Nulla nobis amplius delictorum nebula dominetur nulla nox iniquitatis te in nobis iugiter lucente nascatur. Esto famulis tuis perpetuus dies in quo ambulantes non erremus ulterius sed proficiamus in melius viam Christi tui dilatato corde currentes et vestigia Salvatoris cum eo qui caecus natus est amplectentes. Haec est enim victima salutaris haec oblatio sacrificii singularis adorare Unigenitum tuum in veritate nostri corporis natum et spreta sinagoga malignantium cognoscere te in gentibus exaltatum. |
235 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Iesu redemptor humani generis restaurator aeternae lucis praesta nobis famulis tuis ut sicut abluti sumus originali peccato per tinctionem baptismatis cuius significationem habuit piscina illa quae oculis lumen praestitit caecis ita quoque nos secundo lacrimarum baptismate purifices a delictis sicque mereamur praecones effici laudis tuae sicut caecus ille annuntiator factus est gratiae. Et sicut ille ad confitendum te verum Deum adimpletus est fide ita nos quoque repleamur boni opens confessione. Atque tanta excellentia pietatis occurras te invocantibus pius ut per haec libamina quae tibi offerimus et vivi obtineamus remedium salutare et defuncti percipere mereantur aeternum gaudium sine fine. |
235 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui tanta pace et dilectione hunc mundum dilexisti ut per Unigenitum Filium tuum cuncta terrestria caelestibus sociares miseratione gratuita quae caecitate primi hominis facta fuerant inter se dissidentia da nobis ut qui obscuritate nostrorum criminum a proximi dilectione avertimur te in nobis perpetualiter lucente ita in Nominis tui dulcedine solidemur quatenus et amicos in te et inimicos propter te aeterne dilectionis vinculo amplectamur. |
236 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi et fecit filios esse gratiae qui tenebrantur sub legis iusta damnatione. Qui ita in iudicium in hunc mundum venit ut non videntes viderent et videntes caeci essent qualiter et hii qui in se tenebras confitebantur errorum perciperent lumen aeternum per quod carerent tenebris delictorum et hii qui de meritis suis arrogantes lumen in semetipsis habere se iustitiae extimabant in se ipsis merito tenebrescerent qui elati superbia sua et de iustitia confisi propria ad sanandum Medicum non quaerebant. Per Iesum enim qui se ostium esse dixit ad Patrem poterant introire sed quia de meritis elevati sunt improbe in sua remanserunt nihilominus caecitate. Proinde humiles venientes nec de nostris meritis praesumentes aperimus ante altare tuum sanctissime Pater vulnus proprium tenebras nostrorum fatemur errorum conscientiae nostrae aperimus arcanum. Inveniamus quaesumus Domine in vulnere medicinam in tenebris lucem aeternam innocentiae puritatem in conscientia. Cernere etenim totis viribus volumus faciem tuam sed impedimur caecitate cordis tenebra consueta. Caelos aspicere cupimus nec valemus dum caecati tenebris peccatorum nec hos pro sancta vita attendimus qui propter excellentiam vitae caeli nomine nuncupati sunt. Occurre igitur Iesu nobis in templo tuo orantibus et cura omnes in hac die qui in virtutibus faciendis noluisti sabbatum custodire. Ecce nunc ante gloriam Nominis tui aperimus vulnera nostra. Tu appone nostris infirmitatibus medicinam succurre nobis ut promisisti precantibus qui ex nihilo fecisti quod sumus. Fac collirium et tange oculos nostri cordis et corporis neutrique labentur in tenebrarum erroribus consuetis. Ecce pedes tuos rigamus fletibus non nos abiicias humiliatos o Iesu bone a vestigiis tuis qui humilis venisti in terris. Audi iam nostrorum omnium precem ut evellens nostrorum criminum caecitatem videamus gloriam faciei tuae in illa pacis aeternae beatitudine proclamantes atque ita dicentes. |
236 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere dies sempiternus vere lucifer verus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui sic luce divinitatis suae claruit mundo ut eum a tenebrarum eriperet dominatu et nos qui aliquando eramus tenebrae efficeremur in eo verum lumen qualiter eum cognosceremur per illuminationem fidei suae qui pro nobis omnibus animam suam tradidit usque ad mortem. |
237 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Tange quaesumus Iesu Filius Dei tenebras cordis nostri digitis tuis ut te in nobis lucente peccatorum eluamur a tenebris qualiter ea quae tibi offerimus luce perlustres aeternae sanctificationis et nos ita mundes a vitiorum illecebris ut sanctificati percipere mereamur Eucharistiam corporis et sanguinis tui in visceribus nostris. |
237 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Iesu praeceptor occurre nobis ambulantibus viam cupientibus pervenire ad Patriam ut praecedente nobis luce tua ambulemus in viam rectam nec oberremus in tenebram istius noctis horrendam te in nobis relucente qui es via veritas et vita. Da igitur nobis ut sicut caecus ille per confessionem vera credulitatis obtinuit donum indultae salutis ita nos adipiscamur in tuis verbis effectum piae petitionis cum ea quae nos docuisti proclamaverimus e terris. |
238 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Pater noster. |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotens Iesus Christus Dominus qui virtute potentiae suae caecis oculis praestitit medicinam ipse oculos vestros ab omni vanitate avertat. Et qui illi praestitit se in veritate cognoscere ipse corda vestra in sui Nominis dilectione confirmet. Quique se per hoc miraculum ostendit mirabilem populis ipse vos ita dono impleat sanctae virtutis qualiter ad aeternam vitam sine macula pervenire possitis. |
238 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyte… |
Ad accedentes |
Ego sum ostium dicit Dominus si quis per me introierit salvabitur et ingredietur et regredietur et pascua inveniet |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanquinem in me manet et ego in illo |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudio nostrum et lingua nostra exultatone |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post communionem |
Reple Domine corde nostrum |
238 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta a… |
Proph |
Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera. Non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur tibi in generatione et generatione. Aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes et collecta sunt fena de montibus. Agni ad vestimentum tuum et hedi agri praetium. Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos et in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis. Fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit. Vir pauper calunnians pauperi similis est imbri vehementi in quo paratur fames. Qui derelinquunt legem laudant impium qui autem custodiunt succenduntur contra eum. Viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia. Qui declinat aures suas ne audiat legem oratio eius erit execrabilis. Qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt terram. (Prv 27) |
239 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Postquam creverat Moyses egressus ad fratres suos vidit afflictionem eorum et virum AAegyptium percutientem quemdam de Hebreis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc. et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo. Egressus die altera conspexit duos Hebreos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam. Quare percutis proximum tuum Qui respondit quis te constituit iudicem aut principem super nos Numquid occidere me tu vis sicut occidisti Aegyptium Timuit Moyses et ait. Quo palam factum est verbum istud Audiensque Pharao sermonem huncquaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian septem filiae quae venerant ad hauriendas aquas. Et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. Superveneruntque pastores et eiecerunt eas. Surrexitque Moyses indefensis puellis et adaquavit oves earum quae cum revertissent ad Raguel patrem suum dixit ad eas. Cur velocius venistis solito. Responderunt. Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus. At ille. Ubi est inquit quare dimisistis hominem Vocate eum ut comedat panem. Iuravit ergo Moyses ut habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens. Advena fui in terra aliena. Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt. Ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus et audivit gemitum eorum ac recordatus est federis quod pepigerat cum Abraham Isaac et Iacob respexit filios Israel et cognovit eos. Moyses autem pascebat oves Ietro cognati sui sacerdotis Madian. Cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Oreb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non combureretur. Dixit ergo Moyses. Vadam et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait. Moyses. Moyses. Qui respondit. Adsum. At ille. Ne approprieris inquit huc. Solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est. Et ait. Ego sum Deus Patris tui Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum. Cui ait Dominus. Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duriciam eorum qui presunt operibus. Et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spaciosam. In terra quae fluit lacte et melle ad locum Chananei et Cethei et Amorrei et Pherisei et Etei et Iebusei. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me vidique afflictionem eorum quomodo ab Aegyptiis opprimuntur. Sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israel de Aegypto. Et dixit Moyses ad Deum. Quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israel de Aegypto Qui dixit ei. Ego ero tecum. Et hoc habebis signum quod miserim te. Cum eduxeris populum meum de Aegypto immolabis Deo super montem istum. Ait Moyses ad Deum. Ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis. Deus patrum vestrorum misit me ad vos Si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis Dixitque Deus ad Moysen. haec dices filiis Israel. Ego sum qui sum ait. Sic dices filiis Israel. Qui est misit me ad vos Dixitque iterum Deus ad Moysen haec dices filiis Israel. Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generatione et generatione. (Ex 2) |
239 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
241 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Ecce ego deprecabor Deum et placabilis mihi erit et videbo faciem eius in exsultatione |
241 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Consumpta est caro mea a suppliciis ab hominabilis est mihi panis contabuit cor meum et ossa mea emarcuerunt |
241 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Erue me a corruptione et illumina in lucem viventium |
241 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
241 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Fructus iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. Unde bella et lites in vobis Nonne ex concupiscentiis vestrisquaemilitant in membris vestris Concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci. Litigatis et belligeratis et non habetis propter quod non postulastis. Petitis et non accipitis eo quod male petatis et in concupiscentiis vestris consummamini. Adulteri nescitis quod amicitia huius mundi inimica est Dei Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur. Aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui habitat in vobis Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Subditi igitur estote Deo. Resistite autem diabolo et fugiet a vobis. Appropiate Deo et appropinquabit vobis. Emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo miseri estote. Lugete et plorate. Risus vester in lucto convertatur et gaudium in merore. Humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos. (Jc 3) |
241 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Ecce voluntas eius qui misit me patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illud in novissimo die haec est enim voluntas patris mei qui misit me ut omnis qui videt filium et credit in eum habeat vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Murmurabant ergo Iudei de illo quod dixisset ego sum panis qui de caelo descendi et dicebant. Nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Respondit ergo Iesus et dixit eis. Nolite murmurare in invicem. Nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Est scriptum in prophetis. Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me. Non quia patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit patrem. Amen amen dico vobis quia qui credit in me habet vitam aeternam. (J 6) |
242 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
242 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudabo nomen Domini cum cantico et magnificabo eum in laude |
242 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
242 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Sacrificium |
Offerte Domino mundum |
242 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omnipotenti Deo fratres carissimi totis sensibus supplicemus qui superbis resistere et humilibus dare gratiam repromisit ut nos in horum dierum observatione quos ieiuniorum dispositus ordo vel traditio dedicavit humiliatos corpore et contribulatos corde dignanter intendat et quibus praestitit humiliationis sensum his augmentet humilitatis obsequium. |
242 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Domine misericordiarum et Deus summae perfectaeque bonitatis qui peccatorum propitiationem ieiuniis et orationibus et eleemosynis quaerendam et obtinendam esse monstrasti respicere dignare ad hanc humilitatis nostrae confessionem ut qui inclinamur conscientia nostra erigamur misericordia tua. |
243 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Intuere piissime Domine ieiunii nostri devotissimam precem et offensis nostris propitiatus ignosce quo et humiliatio abstinentiae nostrae tibi gloriam deferat et oblatio huius sacrificii requiem defunctis impertiat. |
243 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Piissime Deus arentes ieiunio dilectionis et pacis tuae refice incremento ut qui tuae adoptionis filii sumus et scandalis careamus et sincero alternae pacis osculo sociemur. |
243 |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Dominum nostrum qui est vita pereuntium animarum refectio abstinentium salus debilium et consolatio contritorum. Qui corpora fessa in labore sustentat qui animam in periciilis salvat et omnium humilium precibus quaesitae suffragationis remedia subministrat. Per ipsum ergo nos Deus Pater sanctifica per quem nobis donare dignatus es vitam. Per ipsum apud te sit nostri ieiunii parsimonia acceptabilis qui nos tibi reconciliavit per oblatum sui sacrificium corporis ut ligno crucis suae in huius mundi procellosa fluctuatione portemur et ad eum repulsis vitiis ac repleti virtutibus veniamus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
243 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat chorus. |
F |
Sanctus Sanctus Sanctus |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere gloriosus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui sanat contritos corde et maerentes erigit sospitate qui cor contritum et humiliatum non spernit in nobis qui per spiritalis parsimoniae abstinentiam et animam salvat et corpus liberat a ruina. |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Emitte Christe Filius Dei de sanctis caelis tuis copiam tuae benedictionis quo et ieiunium nostrae devotionis gratum efficiatur in oculis tuis et haec libamina benedictione sanctificentur tuae virtutis. |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad confraction… |
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Ad fontem lucis et originem bonitatis te summe Deus concurrentes precamur ut arentem ieiunio carnem tuae foveas castitatis amore affectumque nobis dones petitionis. Exaudi nos de caelis cum ad te proclamaverimus e terris. |
244 (234r) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Pater noster. |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotens Deus inediam vestram reficiat miseratione gratuita. Respiciat petitionis vestrae clamorem cum eum afflictionis invocaveritis in tempore. Ut ad eum puras semper manus cum cordibus extendatis a quo vobis dari solatium ieiunii litatione deposcitis |
244 (234r) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum |
244 (234r) |
Mozarabes
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
244 (234r) |