Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
201 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Nolite itaque errare fratres mei delectissimi omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie genuit vos verbo veritatis ut simus initium aliquod creature eius. Scitis fratres mei dilectissimi sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Ira enim viriiustitiam Dei non operatur. Propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. (Jc 1) |
201 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus ductus est in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei. Si filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit ei. Scriptum est. Non in pane solo vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei. Si filius Dei es mitte te deorsum. Scriptum est enim. Quia angelis suis mandavit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Iesus rursum. Scriptum est. Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit illi. haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me. Tunc dixit ei Iesus. Vade Sathana. Scriptum est enim. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. (Mt 4) |
202 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
202 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salute tua |
202 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. |
202 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Hii dies orationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras applicantes holocausta Domino Deo vestro |
202 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Appropinquantibus beatae Quadragesimae diebus oremus Deum dilectissimi fratres corpore et mente prostrati. Et licet omni vitae nostrae tempore eius operi cuius imaginem accepimus anima debeat mancipari tamen specialiter quandam observationem horum dierum esse debere Patrum edocemur exemplis qui non solum sermone sed et opere quod nobis imitandum esset egerunt. E quibus primus Moyses legislator occurrit qui in hoc numero dierum excelsi montis verticem conscendit nihil in his diebus nisi tantum verbo Dei pascebatur quod ex ore Dei procedebat. Secundus vero occurrit nobis Elias propheta qui unius escae virtute quadraginta diebus montium excelsa lustravit ubi sacri oris alloquium de Israelitarum salute audire promeruit. Tertius autem ipse Dominus noster Iesus Christus occurrit qui totis quadraginta diebus eremi secreta penetrans omnia diaboli tentamenta destruxit. Horum igitur exemplo edocti laborantes per hos dies quadraginta eiciamus a nobis malitiae fermentum quo azymi sinceritatis et veritatis inveniri postmodum mereamur. |
202 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Salutaris viae initium hodiernae solemnitatis sacrificio cupientibus consecrari occurrat Deus Pater Unigenitus Filius tuus qui olim callidi tentatoris astutiam trimoda suasione illicientem sacri oris alloquio reprobavit ac perculit. Ipse a nobis virulenta tentationum semina pellat ipse consensum malarum suggestionum a nobis detrudat ipse ariditatis nostrae inediam divinis pastibus foveat. Protegat nos contra huius tentatoris insidias lorica iustitiae et galea salutis aeternae. Exhibens de caelorum sedibus fragilitati nostrae fortitudinem cibi perennis quo ex hoc validius roborati indictum a crastino abstinentiae tempus incipientes petulantiae carnalis libitus in nobis decidant ira difugiat voracitas pereat temulentiae vitium evanescat. Secedant doli corpora salus habeat animas vis divina. Utraque servent in opere ieiunii pacem in actu virtutem et in voto constantiam in effectu disciplinam. Quo spiritaliter suscipientes praedictae abstinentia tempus per eum nobis salubriter efficiatur pervium per quem id ad expiationem novimus institutum. |
203 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe Dei Filius quo docente didicimus non in solo pane vivere sed in omni verbo quod tuo procedit ex ore praesta nobis ut qui magisterium tuum sequentes praesentis Quadragesimae initia hodierno die incipimus festivis consecrare in canticis optata remedia a te impetrare possimus tam viventibus quam defunctis. Quo et nobis serviendi tibi concedatur cum affectu effectus et illis a te praestetur aeternae beatitudinis locus. |
204 (193v) |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus cui transferendus Elias quadraginta dierum ieiunium consecravit et spiritaliter donec ad caelestia mereretur ascendere ieiunavit prophetalem quaesumus gratiam dona populis christianis in qua superemus delectationes carnis et sanguinis. Fac in omnibus et per omnia continentes fac pacificos fac praecepta caelestia servantes quibus et in hoc sacrificio benignus appareas et humiliter te invocantibus propitiatus occurras. |
204 (193v) |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Trinitas Deus qui das escam omni carni et imples omnem animam benedictione. tuaere nos Domine qui non solum carnalibus cibis pascis sed et spiritalibus escis alis ut non in solo pane vivamus sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam nec tantum epulando sed etiam ieiunando pascamur. Nam ut dapibus et poculis corpora sic ieiuniis et verbis tuis animae saginantur. Magnam enim in hoc munere corporibus salubritatem et sanitatem mentibus praebuisti iamque ab initio saeculi nobis ieiunium venerabile dedicasti quod si illa generis humani mater Eva interdictam sibi arborem custodiisset et immortalitatem retinuisset et patriam. Sed peccatum antiquae matris quod illicita ligni vetiti usurpatione commisit quaesumus ablue ieiuniis ut qui de paradiso per inoboedientiam Adae non abstinendo cecidimus nunc autem per oboedientiam Christi ieiunando surgamus. Qui nobis ex eadem materia calicem salutis remiscuit de quo mortis poculum biberamus ut quibus per cibum ligni acquisita mors venerat per crucis lignum salus perdita redderetur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
204 (193v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
205 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus in altissimis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster qui assumpta humanae fragilitatis natura non solum infidelium sterilitatem convertendo fecundavit verum etiam antiquissimum serpentem seductionibus blandis illecebrantem totiusque mundi copiam promittentem sterilitate cibi praemissa post ieiunia peracta sollemnia omnipotenti brachio supplantavit docens Discipulos suos Apostolos nostros non numerositate taurorum aut hircorum non vitulorum ubertate non agnorum pinguium victimis tuam placare clementiam posse sed puris mentibus lotisque innocentiae manibus sacrificia delibare tuae serenitati simplicia. |
205 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Adsunt Domine Deus dies illi quos colendo nobis documento tui exempli sub quadragenaria ieiuni decursione signasti. Proinde tuam pietatem poscimus et rogamus ut hodiernae sollemnitatis sacrificio delibutus largiaris supplicantibus famulis spiritalis alimoniae cibum et tuae sermocinationis edulium. Quo ad instar prophetae tui Eliae huius sacrificii libatione muniti ita a crastino laboriosa divinae institutionis salubriter expediamus ieiunia ut sermocinationis tuae mereamur potiri loquella. |
205 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Ecce Salvator noster et Domine qui per paginas Veteris Instrumenti offerri tibi decimas praecipimur anuales tibi dierum decimas consecrare conamur praelargissimam tuae pietatis clementiam implorantes ut in congressione viae huius instruas nos documentis iustitiae et praeceptionis legis tuae quibus instructi et hodierni diei suscepta sollemnia impleamus et devotissime a crastino instituta ieiunia inchoemus. |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
206 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius qui quaterdecies diebus in abstinentia devolutis se tentari permisit ipse vos patiatur ullis tentationibus a sancto proposito submoveri. Quique eidem callido tentatori non in solo pane sed in verbo Dei hominem vivere posse respondit caelestis vos reficiat alimonia cibi. Ut dapibus satiati divinis indictas a crastino parsimoniae leges explere possitis. |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
206 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
206 |
Mozarabes
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christu perfisiamus cum pace |
206 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominico primo… |
Officium |
Ecce nunc tempus acceptabile alleluia |
206 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Dominus regnavit decorem induit induit Dominus fortitudinem et praecinxit se |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicatur Gl… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
206 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Audiant simul te Domine omnes gentes et dives ac pauperes aurem tibi cordis accomodent. Ne timeamus in die mala neque fidei onere relicto iumentis insipientibus comparemur. Ut te solum intelligentia nostra assequens ambiat quem aeterno in gaudio cum sanctis omnibus laudans praemia sempiterna suscipiat. |
206 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
207 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in dom… |
Proph |
Audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me audite me et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis. Ecce testem populis dedi eum ducem ac preceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentesquaete non cognoverunt ad te current propter Dominum Deum tuum et sanctum Israel qui glorificavit te. Quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est. Derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meae cogitationes vestre neque viae vestrae viae meae dicit Dominus. Quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltate sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertetur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo. Non revertetur ad me vacuum sed faciet quodcumque volui et prosperabitur in his adquaemisi illud. Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram Deo laudem et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrthus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur. (Iz 55) |
207 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Daniel propheta tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum de fornace dicentes |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic incipiat s… |
CantD |
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et admirabilis et superexaltus in saecula amen. Et benedictum nomen maiestatis tuae illud sanctum. Benedictus es qui vides abyssos sedes super Cherubim et laudabilis. Benedictus es in solidamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula. Benedicite omnia opera Domini Dominum benedicite angeli Dei Dominum benedicite stelle caeli Dominum. Benedicite filii hominum Dominum benedicite sacerdotes Dei Dominum. Benedicite sancti et humiles corde Dominum. Benedicite Anania Azaria et Misael Dominum. Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula. Quia liberavit nos ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flamme et e medio ignis eduxit nos. Quia liberavit nos ab inferis et de manu mortis salvavit nos et eripuit nos de medio camino ardentis flammae et e medio ignis eduxit nos. |
207 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Ne memor fueris Deus iniquitatum nostrarum antiquarum cito apprehendat nos misericordia tua Domine |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quoniam pauperes facti sumus valde adiuva nos Deus salutaris noster |
207 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic sacerdos d… |
Or |
Indulgentiam postulamus Christe exaudi placare et miserere. Iesu unigenite Dei Patris Filius qui es immense bonitatis Dominus. Cuncti te gemitibus exorantes poscimus cunctique simul deprecantes quesumus. Tua iam clementia mala nostra superet tuo iam sereno vulto in nos respice. Remove propitius tuam iracundiam da peccatis finem da laboris requiem. Tranquillitatem temporum rerum abundantiam pacis quietem et salutis copiam. Illius Pontificis porrige presidium atque universo supplicanti populo. Remissionem omnium peccatorum quaesumus indulge clemens mala quae commisimus. |
208 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post precem |
Exaudi orationem nostram Domine gemitusque nostros auribus percipe nos enim iniquitates nostras agnoscimus et delicta nostra coram te pandimus tibi Deus peccavimus tibique confitentes veniam exposcimus. Et quia recessimus a mandatis tuis et legi tuae minime paruimus. Convertere Domine super servos tuos quos redemisti sanguine tuo. Indulge quesumus nobis et peccatis nostris veniam tribue tuaeque pietatis misericordiam in nobis largire dignare. |
208 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
208 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic elevet sac… |
F |
Silentium facite. |
208 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Pro Christo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo. Cum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim. Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium nostrum sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis in laboribus in plagis in carceribus in seditionibus in vigiliis in ieiuniis in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta in verbo veritatis in virtute Dei. Per arma iustitiae a dextris et sinistris. Per gloriam et ignobilitatem. Per infamiam et bonam famam. Ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti. Quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati. Quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes. Tanquam nihil habentes et omnia possidentes in Christo Iesu Domino nostro. (2K 5 6) |
208 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus reliquit Iudaeam et abiit in Galilaeam oportebat autem eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super puteum hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus. Da mihi bibere. Discipuli autem eius abierant in civitatem ut cibos emerent. Dicit ei mulier illa Samaritana. Quomodo tu Iudeus cum sis bibere a me poscis quaesum mulier Samaritana. Non enim coutuntur Iudei Samaritanis Respondit Iesus et dixit ei. Si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam. Nunquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum hunc et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius. Respondit Iesus et dixit ei. Omnis qui biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum. Sed aqua quam ego dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam aeternam. Dicit ad eum mulier. Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus. Vade voca virum tuum et veni huc. Respondit mulier et dixit. Non habeo virum. Dicit ei Iesus. Benedixisti quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti. Et hunc quem habes non est tuus vir. Hoc vere dixisti. Dicit ei mulier. Domine video quia propheta es tu patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Iesus. Mulier crede mihi quia venit hora quando neque in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis patrem. Vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex iudeis est. Sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et pater tales querit qui adorent eum. Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Dicit ei mulier. Scio quia messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Iesus. Ego sum qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia mulieri loquebatur. Nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea. Reliquit ergo idriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus. Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci. Nunquid ipse est Christus Exierunt de civitate et veniebant ad eum. Interea rogabant discipuli dicentes. Rabbi manduca. Ille autem dixit eis. Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem. Numquid aliquis attulit ei manducare Dixit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me. Ut perficiam opus eius. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit Ecce ego dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt iam ad messem. Et qui metit mercedem accipit et congregat fructus in vitam aeternam. Ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. In hoc est enim verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis. Alii laboraverunt et vos in laboribus eorum introistis. Ex civitate autem illa multi crediderunt Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius et mulieri dicebant. Quia iam non propter tuam loquelam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. (J 4) |
209 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
211 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Alleluia. Attende popule meus legem meam |
211 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Multiplicabit vos Dominus sicut astra caeli diligite illum et observabitis praecepta eius ut discant filii vestri disciplinam Domini Dei alleluia |
211 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Locutus est Moyses universo Israeli dicens dum descenderem de monte et tabulas federis in manibus tenerem et vidissem vos reliquisse vias Domini quas vobis ostenderam proieci tabulas de manibus meis et confregi eas ad radicem montis et procidi ante Deum quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter peccata quae fecistis ante Deum et timens pro vobis oravi ad illum et exaudivit me. |
211 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Solliciti quaeso dilectissimi fratres redemptionis nostrae perpendentes mysterium reddamus ut possumus Salvatori nostro gloriam offerentes ei hostiam vivam qui ex gentibus unam in se voluit congregari Ecclesiam. In muliere etenim illa Samaritana in qua dudum est gentilitas figurata nos ipsos advocatos ex gentibus agnoscamus et per illam Deo pro nobis contriti cordis hostiam immolemus. Novit ille suffragantibus assistere qui senescente iam saeculo dignatus est subvenire. Dabit precantibus efficaciam qui in se suscepit infirmitatem nostram. Attribuet postulationi effectum qui lassus sedit ad puteum. Componet nobis in oratione precem qui Samaritanae mulieri inspiravit ut crederet. Dabit in aeterna beatitudine praemium acquisitis qui misertus est cum voluit perituris. |
211 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Iesu Redemptor noster et Domine qui ad salvandum genus humanum sexta aetate saeculi venisti ad huius extremitatis nostrae profundum conserva atque sanctifica Ecclesiam tuam in unitate sanctae fidei quam olim a tenebrosa profunditate eruens putei tibi illam copulare voluisti per gratiam. Da cunctis in ea manentibus ut sicut ad te fide venerunt ita aeterno solatio potiantur ut per te introducamur ad regnum aeternae vitae per quem accepimus fidei illuminationem. Tribue nobis sitientibus aeternae fontis ita bibere potum ut nunquam sitiamus in aeternum. Expelle a cordibus nostris omnem profunditatem tenebrosam errorum nequando operiat super nos puteus os suum. Te te Christe inveniamus ad puteum relevantem qui nostro ex vitio quocumque lapsi fuerimus in crimine ut totiens relevemur tuae pietatis dono quotiens caecati labimur in delicto. Amove a cordibus nostris inveteratam vetustae vitae malitiam qui novitate Spiritus in Samaritanam illam fidei operatus es incrementa. Da quaesumus omnibus in commune Iesu bone ita dies istos sancti desiderii plenitudine gratiosos habere sicut illa promeruit dono sanctae fidei te in veritate cognoscere ut in horum celebritate dierum te custodiente non libidine polluamur non malitia sociemur non scandalis scindamur. Sed in sanctae fidei omnes unitate collecti ita Spiritus Sancti defensione protecti et illuminati mundemur a criminibus nostris qualiter ad sanctum Pascha pervenientes et ardenter suscipiamus mysterium nostrae redemptionis et veraciter reparatos nos gratulemur in statu aeternae lucis. |
212 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe Filius Dei vivi cuius virtutem mulier illa Samaritana praenoscere meruit cuius fidem casto corde suscepit cuius nomen abiens in civitatem celebre nuntiavit da nobis ut ea veritate nomen nostrum aeternis adscribatur in paginis qua veritate nomen gloriae tuae ob miraculum deitatis admirabile factum est Samariae in populis. Praesta etiam sancte Deus ut omnes qui fideli intentione fatemur et credimus nomen tuae sanctissimae Trinitatis numquam aeternis mancipemur suppliciis. Quique in eadem quam a te percepimus fide vocati sunt nullis flammarum adustionibus crucientur sed concede eis ut sicut in hac vita inconcussae statum verae fidei tenuerunt ita illius vitae gaudiis aeterno munere potiantur. |
213 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Salvator mundi Verbum Patris aeterni qui post acceptam fidem mulieris rogatus a samaritanis biduum apud eos facis ut in illorum duorum figura dierum mystice commendaretur duorum numerus praeceptorum caritas videlicet Dei et proximi munda cor nostrum omni crimine omnique ignorantiae caecitate. Qualiter mundissimam tibi in cordibus nostris praeparans mansionem tribuas nobis quod illis tribuisti proximi dilectionem veraciter retinere per quam possimus pervenire ad te et tuam omnimodo nosse dilectionem cum qua perveniamus ad gaudia vitae aeternae. |
213 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui ad salvationem humani generis veniens e caelo sitiens atque fatigatus legitur sedisse ad puteum. Ille etenim in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter permanebat qui nostrae mortalitatis corpus assumpserat veritatem assumptae carnis quibusdam significationibus demostrabat. Fatigatum enim eum non aliter credimus ab itinere nisi infirmatum in carne. Exivit quippe ad currendam viam per significationem carnis assumptae. Ideo igitur etsi fatigatus ille in carne non tamen nos sinit infirmari in sua infirmitate. Nam quod infirmum est illius fortius est hominibus ideoque per humilitatem veniens eripere mundum a potestate tenebrarum sedit et sitivit quando aquam mulieri petivit. Ille enim humiliatus erat in carne quando sedens ad puteum loquebatur cum muliere. Sitivit aquam et exegit fidem ab ea. In ea quippe muliere fidem quam quaesivit quamque petivit exegit atque venientibus dicit de ea discipulis Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Ille iam qui in ea creaverat fidei donum ipse poscebat aquae sibi ab ea porrigi potum quique eam dilectionis suae flamma cremabat ipse ab ea poculum quo refrigeraretur sitiens postulabat. Ob hoc nos ad tantarum virtutum miracula quid apponemus sancte immaculate et piissime Deus nisi conscientiam mundam et voluntatem dilectionis tuae omnimodo praeparatam. Tuo igitur Nomini offerentes victimam mundam rogamus atque exposcimus ut opereris in nobis salutem sicut in muliere operatus es fidem. Operare in nobis extirpationem carnalium vitiorum qui in illa idolatriae perculisti figmentum. Sentiamus quoque te in illa futura examinatione mitissimum sicut te promeruit invenire placatum. Opus enim tuum sumus qui nisi per te salvare non possumus. Subveni nobis vera Redemptio pietatis indeficiens plenitudo. Non perdas quod tuum est. Quibus dedisti rationis naturam da aeternitatis gloriam indefessam ut qui te in hac vita laudamus in aeterna quoque beatitudine multo magis glorificemus. Tu es enim Deus noster non nos abiicias a facie tua et iam respice quos creasti miseratione gratuita ut cum abstuleris a nobis omne debitum culpae et placitos reddideris aspectibus gratiae tuae eruti ab illa noxialis putei profunditate facinorum hydriam nostram relinquentes cupiditatum ad illam aeternam civitatem Ierusalem post huius vitae transitum convolemus et cum omnibus sanctis Nomen sanctum tuum celebremus proclamemus atque dicamus |
213 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cuius praesentia visionis mortificationem operatur sceleris. Non est enim homo qui eius contueatur faciem et suo possit remorari in crimine. Mulier quippe ista eius praesentiam cernens verborum quoque eius fluenta mirabiliter capiens postquam manifestissime cognovit Iesum reliquit hydriam vitiorum sicque abiens in civitatem non tacet quod experta erat de virtute eius miraculum. Sit gloria ipsi sit laus et honorificentia Domino nostro et Salvatori cuius potentia cedunt retinacula criminum ex quo etiam emendatior fit vita post lapsum. Reddamus ergo ei in quantum possumus contriti cordis sacrificium per quod se ipse testatus est posse inveniri placatum. |
215 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus qui in corde mulieris Samaritanae spiritum tuae sanctificationis dedisti quo te crederet quo te inspirata sentiret quo etiam posset tuae Maiestatis potentiam fideli intentione narrare. Emitte Spiritum tuum de sanctis caelis tuis quo sanctificentur oblata suscipiantur vota expientur delicta et cunctis ex hoc sumentibus donetur criminum indulgentia atque aeternae promissionis gaudia sempiterna. |
215 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Fons vitae perennis Iesu Filius Dei Patris in aeternum da nobis aquam vivam da sitientibus vitam aeternam ut et ipsi intra nos habeamus Regnum tuum. Tu nos Christe Iesu exaudi de summis cum Patrem sicut nos iussisti exoraverimus e terris |
215 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Unigenitus Christus Filius Dei qui Samaritanae mulieris sitiri dignatus est fidem ipse in vobis accendat sitim dilectionis suae. Idem Redemptor qui operatus est in illa quod ad Regnum vocaretur operetur in vobis quod ad aeternam remunerationem coronet. Quique discipulis orandi dedit praecepta ipse vos quocumque loco eum invocaveritis exaudiat. |
215 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
216 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad confraction… |
Ad confractionem panis |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet unquam |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Ego sum lux mundi et qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra in exsultatione |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum laetitia qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam ut qui escarum perceptione reficimur spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. |
216 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ... benedictus |
216 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
216 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta i… |
Proph |
Fili bonus reliquit heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris multi cibi in novalibus patrum et aliis congregantur absque iudicio. Qui parcit virge odit filium suum. qui autem diligit illum instanter erudit. Iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis. Sapiens mulier aedificat domum suam insipiens extructam quoque destruet manibus. Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via. In ore stulti virga superbie labia sapientium custodiunt eos. Ubi non sunt boves presepe vacuum est ubi autem apparent plurime segetes ibi manifesta fortitudo bovis. Testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus. Quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis. Vade contra virum stultum et nescit labia prudentiae. Sapientia callidi est intelligere viam suam et imprudentia stultorum errans. Stultus illudet peccatum et inter iustos morabitur gratia. Cor quod novit amaritudinem anime suae gaudio eius non miscebitur extraneus. Domus impiorum delebitur tabernacula autem iustorum germinabunt. (Prv 13) |
216 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri E… |
Proph |
Locutus est Dominus ad Moysen dicens scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum filiis Israel pepigi fedus. Fuit ergo ibi eum Domino Moyses quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit. Et scripsit in tabulas verba federis decem. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. Videntes Aaron et filii Israel cornutam faciem Moysi timuerunt prope accedere. Vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagoge. Et postquam locutus est venerunt ad eum etiam omnes filii Israel. Quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in Monte Sinai. Impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam. Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret. Et tunc loquebatur ad filios Israel omniaquaesibi fuerant imperata. (Ex 34) |
217 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Threnos Ieremiae prophetae ubi civitatis suae ruinas quadruplici plangit alphabeto ... et Ieremias propheta flens et lamentans lamentum hoc Deo et dixit |
217 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis aperiet fontem lachrymarum ut plangam die ac nocte vulnera animae meae |
217 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Effundam lachrymas sicut aquas ante faciem Dei mei extollam ad eum manus meas pro remedio peccatorum meorum |
217 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Propter multitudinem iniquitatis meae quia multiplicate sunt peruaricatines |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Nemo cum temptatur dicat (Jc 1) |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in qua… |
Ev |
Dictus est Iesus in desertum (Mt 4) |
218 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro sit iocunda laudatio |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in laude |
218 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Antequam sacer… |
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
218 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Erigite vos in nomine Christi completa oratione vestra simul dicite amen |
218 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
State locis vestris ad missam |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Offerte Domino mundum sacrificium |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Offerte Domino gloriam et honorem |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
|
Mass Propers
|
Kyrie eleison… |
Rub |
|
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Dies festos et dominicae passionis referentia consecratos advenisse fratres carissimi sentientes ambulemus in humilitate continentiam conservantes. Nemo saeculari voluptate pascatur neque rursus adversitate frangatur ut dum coeperimus temporalia sive bona sive mala contemnere tunc valeamus verissime quadraginta diebus et noctibus ieiunare post peractam vitae huius Quadragesimam recepturi vitam sine fine perpetuam. Nunc igitur Dominum nostrum tota mentis devotione poscamus ut ita nos sua nunc praeveniat gratia et misericordia protegat qualiter ad caelestia semper festinemus promissa. |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Exaudi nos Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus et secundum magnam misericordiam tuam quam non negas pura mente petentibus orationes omnium acceptare propitius. Sanctifica ergo preces nostras quas supplices ad te humilesque effundimus et in affectum bonum nostri cordis desideria dignare convertere. Concede Domine ieiunium nostrum ita inculpabile apud te inveniri ut numquam diaboli laqueis teneamur adstricti sed a peccatis nostris immaculati inveniamur ac liberi. Quo tam anima quam corpore praeparati sancto altario tuo ministrare mereamur illaesi. |
218 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Coram altare tuum Domine et fidelium deferentur vota et ieiuniorum obsequia propter quod te humili prece rogamus ut huius ieiunii litatione ita acceptentur a te obsequia famulorum tuorum qualiter et universitas fidelium tuis reformetur ex donis et defunctorum animae amoenitate foveantur indultae beatitudinis. |
219 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Extingue in nobis Domine libitus omnes carnalis concupiscentiae per abstinentiae sacratae virtutem ut cum a nostris cordibus radicitus cuncta eraseris vitia tua in nobis permaneat caritas sempiterna. |
219 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. In quo nihil suum princeps mortis invenit quia semper illum salutare ieiunium ieiunare cognovit ut volentibus vivere continenter et sobrie principalis fieret forma iustitiae tunc posse repelli docens malignos spiritus cum ieiuniis et orationibus spiritalis exercetur affectus. Unde merito eum crucifixum terra tremuit morientem corruptio non invasit resurgentem mundus credidit et ascendentem caelestis exercitus adoravit et reversurum vox angelica nuntiavit. Cui merito etiam omnes Angeli clamare non cessant ita dicentes. |
219 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui quadraginta diebus et noctibus ieiunavit et postea esurivit tantorum quippe dierum ieiunando protelationem explens quia Deus erat et postea esuriens quia hominem verum assumpserat. |
219 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Offerentes tibi Domine oblationum vota celebrantesque ieiuniorum festa supplici corde et prompta voluntate de tua misericordia praesumentes rogamus ut haec hostia quae a nobis indignis offertur gratiam in conspectu tuae Maiestatis inveniat benedictionumque tuarum ubertate repleta dum nostris fuerit percepta visceribus cunctarum sordium squalores radicitus a nostris praecordiis pellat et remedium nostris mentibus corporibusque salutem acquirat. |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad confraction… |
Ad confractionem panis |
Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Si nostis fratres carissimi Deum sibi decimas rerum velle offerri noveritis etiam hos dies de diebus vitae nostrae de expleto scilicet anno decimarum loco nos debere Deo persolvere ideoque praeteritorum veniam implorantes simus orationi et ieiunio insistentes unanimiter atque orationis Dominicae memores cordis simul et oris officio clamemus e terris. |
220 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Confirmet Dominus in timore sui nominis corda vestra et abstinentiae vestrae sanctificet obsequellam. Habitante quoque in vobis sanctificatione ieiunii ab omnibus mereamini criminibus expiari. Ut in vobis ei habitaculum mundissimum per abstinentiam praeparetis cuius fidei vexillum in fronte portatis. |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet qui credit in me non sitiet umquam |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post communionem |
Reple Domine cor |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta ad… |
Proph |
Qui facit misericordiam fenerat proximum et qui prevalet manu mandata servet fenera proximum in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo necessitatem. Confirma verbum et fideliter age cum illo in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventiones estimaverunt fenus et prestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt. Donec accipiat osculatur manum dantis et in promissionibus humiliat vocem suam et in tempore redditionis postulabit tempus et loquitur verba accidie et murmurationum et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere adversatur solide et vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem. Si autem fraudavit eum pecunia sua et possidebit eum inimicum gratis et convicia et maledicta reddet ei pro honore et beneficio reddet ei contumeliam. Verumtamen super humilem patiens esto et in elemosynam non pertrahas illum. Propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum. Conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo. (Eccli 29) |
220 |
Mozarabes
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Surrexit Iacob et impositis liberis et coniugibus suis super camellos et abiit. Tulitque omnem substantiam suam et greges et quicquid in Mesopotamia quesierat pergens ad Isaac patrem suum in terra Chanaam. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rachel furata est idola patris fui. Noluitque Iacob socero confiteri quod fugeret. Cumque abisset tam ille quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergerent contra montem Galaad nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob. Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum dies septem et comprehendit eum in monte Galaad. Viditque in somnis dicentem sibi Deum. Cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob. Iamque Iacob extenderat in montem tabernaculum. Cum ille consecutus eum fuisset cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium et dixit ad Iacob. Quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio Cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prose quaerer te cum gaudio et canticis et timpanis et cithara Non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es. Et nunc valet quidem manus mea reddere tibi malum. Sed Deus patris vestri heri dixit mihi. Cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius. Et si tu ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es Deos meos Respondit Iacob. Quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas. Quod autem furti me arguis apud quaemcumque inveniris Deos tuos necetur coram fratribus nostris. Scrutare quicquid tuorum erga me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rachel furata esset idola. Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Lie et utriusque familiae non invenit. Cumque intrasset tabernaculum Rachelis illa festinans abscondit idolum subter stramenta camelli et sedit desuper. Scrutatique omne tentorium et nihil invenienti ait Ne irascatur Dominus meus quod coram te surgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa sollicitudo quaerentis est. Tumensque Iacob cum iurgio ait. Quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me et scrutatus es omnem suppellectilem meam Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent coram me et te. Idcirco viginti annos fui tecum oves tuae et capre non fuerunt steriles arietes gregis tui non comedi nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam. Quidquid furti perierat a me exigebas. Die noctuque estu arebam et gelu fugiebatque somnus ab oculis meis. Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quatuordecim pro filiabus sex pro gregibus tuis. Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. Et nisi Deus patris mei Abraham et timor Isaac affuisset mihi forsitan nudum me dimisisses. Afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri. Respondit Laban. Filii et filiae et greges tui et omniaquaecernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis veni ergo et iniamus fedus ut sit testimonium inter me et te. Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum dixitque fratribus suis. Afferte lapides. Qui congregantes feceruntque tumulum comederuntque super eum. quem vocavit Laban tumulus testis. Et Iacob acervum testimonii uterque iuxta proprietatem lingue sue. Dixitque Laban. Tumulus iste testis erit inter me et te hodie. Et idcirco appellatus est nomen eius Galaad id est tumulus testis. Intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a vobis. Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui presens respicit. Dixit rursus Iacob. En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te testis erit tumulus inquam iste et lapis sit in testimonium. Si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans Deus Abraham Deus Nachor iudicet inter nos Deus patris eorum. Iuravit Iacob per timorem patris sui Isaac immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent manserunt ibi. Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios ac filias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum Iacob quoque abiit itinere quo coeperat. (Gn 31) |
221 |