Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Levans Balaam oculos vidit Israel commorantem per tribus suas. Et introeunte in se spiritu Dei assumpta parabola ait. Dixitque Balaam filius Beor. Dixit homo cuius obduratus est oculus. Dixit auditor sermonum Domini qui visionem omnipotentis intuitus est. Qui cadit et sic aperiuntur oculi eius. Quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israel. Ut valles nemorose ut horti iuxta fluvium irrigui et tabernacula quae finxit Dominus. Quasi cedri iuxta aquas fluet aqua distillata eius et semen illius erit in aquas multas. Accubans dormivit sicut leo et quasi leena quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit tibi in maledictione reputabitur. Sumpta igitur rursum parabola ait. Dixit Balaam filius Beor. Dixit homo cuius obturatus est oculus. Dixit auditor sermonum Dei. Qui novit doctrinam Dei altissimi et visiones omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope. Orietur stella ex Iacob et consurget virga ex Israel. Et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumea possessio eius et hereditas Seyr cedet inimicis suis. Israel vero fortiter ait. De Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis. Assumptaque parabola et iterum locutus est. En qui venturus est quando ista faciet Deus. Venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebreos et ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam et reversus in locum suum. Balaach quoque via qua evenerat iterum rediit. (Nu 23) |
136 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum Domine nequando dicant gentes ubi est Deus eorum |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Propter honorem nominis tui Domine libera nos |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate iuste et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad reverentiam enim vobis loquor. Sed dicet aliquis. Quomodo resurgunt mortui Quali autem corpore veniunt Insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas. Sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum seminum. Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro sed alia hominum alia pecudum alia volucrum alia autem piscium. Et corpora caelestia et corpora terrestria. Sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium. Alia autem claritas solis alia claritas lune alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. seminatur in corruptione surgit in incorruptione. Seminatur in ignobilitate surgit in gloria. Seminatur in infirmitate surgit in virtute seminatur corpus animale surgit corpus spirituale. Si est corpus animale et spirituale. Sicut scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus autem in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est sed quod animale est. Deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus. Secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus tales et terreni. Qualis caelestis tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis. (1K 15) |
137 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus Filius qui est in sinu patris ipse enarravit. Et hoc testimonium Ioannis quando miserunt Iudaei ab Ierosolimis Sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es Et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum. Quid ergo Helyas es tu Et dicit. Non sum. Propheta es tu Et respondit. Non. Dixerunt ergo ei. Quis es tu ut responsum demus his qui miserunt nos Quid dicis de te ipso Ait. Ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex pharisaeis. Et interrogaverunt eum et dixerunt. Quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helyas neque propheta Respondit eis Ioannes dicens. Ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est. Cuius ego non sum dignus ut solvam calciamenta. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans. Altero die vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait. Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi post me factus est qui prior me erat et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel propterea veni ego in aqua baptizans et testimonium perhibuit Ioannes dicens. Quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit. Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est filius Dei. (J 1) |
138 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Vos qui transituri estis Iordanem aedificate altare Domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia. Et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia. |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Et omnia alia… |
Missa |
Principium ex orientis |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
In Apparatione… |
Officium |
Vos qui in Christo baptizati estis Christum induistis alleluia |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Rex omnium saeculorum Christe Deus altissime qui in diebus Herodis regis de virgine natus Magis quaerentibus novo sidere es declaratus appareat in nobis virtutis tuae praesidium ad depellendos omnes principes tenebrarum quo sic maiestatis tuae sidus in nobis resplendeat ut ad te quaerendum nulli se nobis errorum obices interponant quo ad te videndum curramus et te viso iucundemur instanter. |
139 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
139 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri I… |
Proph |
Surge illumina Ierusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos. Super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos et vide. Omnes isti congregati sunt venerunt tibi. Filii tui de longe venient et filiae tuae a latere surgent. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha. Omnes de Sabba venient aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes. Argentum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et sancto Israel qui glorificavit te. Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi. In indignatione autem mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui. Et aperientur porte tuae iugiter die et nocte et non claudentur. Ut auferatur a te fortitudo gentium et reges eorum adducantur. Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit. Et gentes solitudine vastabuntur. Gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum. Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas aut contritio in terminis tuis. Sed occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio. Non erit tibi Sol amplius ad lucendum per diem nec splendor Lunae illuminabit te. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. (Is 60) |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Omnis terra adoret te et psallat tibi |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Psalmum dicam nomini tuo Altissime super filios hominum |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber. Non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes. Dico autem. Quanto tempore heres parvulus est nihil differt a servo cum sit Dominus omnium sed sub tutoribus et auctoribus usque ad prefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis huius mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum natum ex muliere factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei misit Deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem abba pater. Itaque iam non est servus sed filius. Quod si filius et heres per Deum. (G 3) |
140 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Cum natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis regis ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam dicentes. Ubi est qui natus est rex Iudeorum Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Ierosolima cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt in Bethleem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam. Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit. Ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem abierunt. Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius. Et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei in munera. Aurum tus et mirrham. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens. Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem. Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc videns Herodes quoniam illusus esset a magis iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem Vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. Defuncto autem Herode ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Egypto dicens. Surge accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudea pro Herode patre suo timuit illuc ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaee et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetam quoniam Nazareus vocabitur. (Mt 2) |
141 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen |
142 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Omnes de Saba venient portantes aurum thus et lapides pretiosos salutare Domini evangelizabunt alleluia alleluia. |
142 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi consequentur te colligati in vinculis et adorabunt te quia in te est Deus et praeter te non est alius. Renovamini insulae Israel et salvamini a Domino in salute aeterna. |
143 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omne dilectissimi fratres in laudem Dei Salvatoris redemptorisque nostri caritatis excitetur officium spei ponatur integritas fidei surgat devota confessio. Qui nobis per istam suam assumptae Matris nativitatem illam Ingeniti Patris dignatus est significare naturam qua Verbum caro factum est inde in agnitionem Dei locum generationis ostendit unde in virginem initium originis introduxit ea Christus proditus virtute qua genitus novoque sidere daret infantiae signum potentiae ministerium ignorantiae documentum. Et qui terram factus ex muliere lege parturitionis inviserat caelum indiscreto Patri iure cohaerens possideret. Novamque elementi quam creaverat claritatem habuit Deus in officio parvulus in testimonio mundus in nuntio reges in miraculo pastores in gaudio gentilitas in stupore credulitas in munere crudelitas in timore. In hac tremuerunt impii in hac exsultaverunt commoniti in hac adoravere subiecti. Hac illuminante qui fuerat salvandus occurrit hac terrente qui fuerat periturus expavit. Sic caelo nova lampade coruscante et illuminata fides est et caecata perfidia. |
143 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et gaudia contulisti quibus insignes annuis recursibus dies agimus et Ecclesiae tuae vota sollemnia praesenti festivitate celebramus. Unde et proxime natalem Domini salvatoris peregimus qui nobis natus in tempore est qui de te natus sine tempore omnium saeculorum et temporum est antecessor et conditor. Deinde subsecutum diem circumcisionis octavum Unigeniti luce signatum pari observantia recolentes sacrificiis sollemnibus honoravimus. Nunc Epiphaniae diem revelantem in homine divinitatem excolimus diversa Domini nostri Iesu Christi Filii tui in hoc mundo suum adventum manifestantia insignia praedicantes sive quod stellam ortus sui nuntiam misit e caelo quam stupentibus Magis usque ad cunabula suae carnalis infantiae praeviam fecit sive quod aquas baptismate suo ad omnium gentium lavationem Iordanis alveum sanctificaturus intravit ubi ipsum esse Filium unigenitum dilectum tuum Spiritu columbae specie advolante monstrasti et paterna insuper voce docuisti sive quod primum in Cana Galilaeae prodidit signum cum in convivio nuptiali aquas in vinum convertit alto et admirabili sacramento docens quod a saeculis sponsae sibi iungendus Ecclesiae advenerat et ad vinum prudentiae spiritalis saporis fidem veritatis esse mutandam. Itaque ex his tribus mirabilium tuorum causis fide hodiernae sollemnitatis edita Dominus noster Iesus Christus Filius tuus nihilominus tuae virtutis operatio et nostrae salutis praeparatio est. Propterea Domine secundum haec tria magna mirabilia maneat in nobis gratiae spiritalis integritas sapiat in cordibus nostris vinum prudentiae fulgeat in operibus stella iustitiae. |
143 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine munera propitius intuere quibus iam non aurum thus et myrrha profertur sed hisdem muneribus Unigenitus tuus declaratus offertur immolatur et sumitur. Offerentibus quoque Domine gaudia tribue sempiterna et refrigerium quietis defunctis accumula. |
144 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe qui ad humana veniens humilis Deus in sidere declararis illabere sensibus nostris quo Ecclesia tua qua apparitionis tuae festum hodierna die ovando concelebrat in pace tua iugi tempore solidata consistat ut et hic opera caritatis instante devotione retentet et ad te remuneratura perveniat gaudens qui olim ad liberationem eius per admirabile sidus apparere dignatus es. |
144 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotentiam tuam Domine Iesu Christe per vitae nostrae vel maxima spatia vel minima momenta laudare maximeque in festivitate praesenti in qua multimoda mirabilium tuorum praeconia celebrantur ex totis praecordiis venerari. Et licet ea ipsa quae perstringere de pluribus pauca praesumimus sacramentis sint speciosiora quam factis eoque fiat ut quod mens non concipit lingua non pariat attamen si qua vel forinsecus admirationi fuere perspicua convenit memorare. Hodierno igitur die quod incarnationi tuae testimonium perhiberet igne rutilum luce lacteum contemplatione placidum exspectatione votivum novitate mirabile significatione terribile sidus apparuit. Cuius splendoris magnitudinem expavit subito Chaldaeorum cervicosa curiositas et in omni Babyloniorum ritu vetusta superstitione calcata Magi sagaces viderunt quantis iacerent in tenebris qui nisi discuterent visibilium luminum qualitatem nescissent lucis auctorem. Neque ultra supercilio gentis Assyriae colendos homines inter caelestia quaesierunt qui caelo indice adorandam divinitatem inter humana repererunt. Additur his quod Iordanis aquas sanctificaturus intrasti ad humilitatem exempli non ad necessitatem peccati. Et vox Patris de Filio testificantis audita est atque novum Adam Spiritus gratiae septiformis insedit hinc in quo baptizari Baptista possit ostendit. Nec hunc eundem Iordanem saeculis anterioribus illustratum esse plus dixerim cuius gurgitibus abruptis undifluis fluctibus qui praecesserunt in mare reconditis hinc exaltatis qui subsisterant et in aetera fastigiatis iuxta scenam liquentis elementi securas tribus per vada pulvirulenta transduxit. Insuper infudisti aquas hydriis aquis vinum atque ad tuae iussionis imperium botri distinguntur in aquis et vindemiae oriuntur ex hydriis. Nec minori miraculo quondam largitas tua flumen irriguum de visceribus aridae cautis elicuit sed non amplius est verbo liquorem siccis quam saporem liquidis indidisse. Quinque quoque panibus et pisce geminato quinque virorum millia intra deserta pavisti. Hoc potentialiter vi benedictionis operatus ut tantus populus qui magno impleri vix poterat parvo posset impleri ita in ore hominum cibus ipsa sui imminutione proficiens incrementum proprium inter detrimenta sumebat ut edulibus ampliatis fragmine crescenti frustorum plurima relata sint cophinis quae non fuerant illata convivis operante hoc omnipotentia tua ad manifestandam gloriam tuam. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
145 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus. |
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
146 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Deus qui observationem diei huius atque reverentiam toto orbe venerabilem tripliciter et acceptionis et luminationis et declarationis honore donasti. Appare in his sollemnitatibus et accepta orationem plebis tuae qui sollemnitatem hanc ipso Acceptionis nomine consecrasti. Illumina sacrificantem cultui tuo populum qui festa haec etiam vocabulo illuminasti. Declara cordibus nostris veritatis tuae lucem qui et per ipsam appellationem dedisti his sollemnitatibus claritatem. |
146 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Appare Domine cognoscere Domine sicut apparuisti manifestus in carne ortus ex virgine inventus a pastoribus cognitus in virtute declaratus in sidere adoratus in munere ostensus in flumine creditus in fide habitus in nube promissus in iudice ut sacratae sollemnitatis gratia ita suscipiat Ecclesia tua nunc gaudia ut praetulit quondam mysteria. |
146 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Christe Deus qui virginali prodiens ex utero novum hodie lumen apparuisti in mundo agnitus in stella adoratus per munera ciba nos favo mellis et sermonibus bonis orationibus iustis et responsionibus pietatis ut dulcedo auditus tui suavitas sit animae vel corporis nostri ut gustantes et videntes quam suavis es Domine nequaquam percogamur ad amaritudinem saeculi declinare sed caelestibus suspensi oraculis cordibus et vocibus per te Patrem impetremus e terris. |
146 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
F |
Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. |
147 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
147 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Iesus Christus rex noster qui profanum regem sua nativitate terruit ipse in vobis cum suis virtutibus regnet. Cuiusque signum stella radiante Magis apparuit eius vos gratia sine fine clarificet. Det vobis spiritalem intelligentiam qui aquarum naturam vini in suavitate fecit esse saporem. Et qui populorum millia exiguo panis fragmine satiavit corda vestra doctrinae suae alimento locupletet. Conferens vobis veram innocentiam qui Spiritus Sancti tranquillam simplicitatem demonstrare voluit per columbam. |
147 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
147 |
Mozarabes
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Verbum ante saecula ineffabiliter patris ore prolatum et in tempore hominem pro nobis ex virgine ortum humili prece poscamus ut invocationem nostram de monte sancto suo placatus exaudiat eiusque benedictio pectora credentium repleat. Ac sicut incerta secretorum sapientia manifestans ad se agnoscendum corda excitet nostra ita catholicam plebem alarum suarum protectione defendat eisque eum iudex venerit existat placabilis pro quibus redimendis in carne apparuit humilis |
147 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
147 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Chorus Deo gra… |
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
147 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In primo domin… |
Officium |
Dominus regnavit decorem induit alleluia |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se |
148 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Te excelsa laus in altissimis decet tibi e terris gloria Ecclesia canit atque huius caterve concentu ad astra hymnum emittit. Rogamus omnipotens Deus ut sicut tuas solemniter porrigimus laudes ita precum nostrarum iubeas efficaciter suscipere voces. |
148 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri I… |
Proph |
Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Ierusalem civitas sancta. Quia non adiiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Excutere de pulvere consurge sede Ierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion quia haec dicit Dominus. Gratis venundati estis et sine argento redimemini. Quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Quam pulcri super montes pedes annunciantis et praedicantis pacem. annuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnabit Dominus Deus tuus. Quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. Gaudete et laudate simul deserta Ierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Et videbunt omnes fines terre salutare Dei nostri. (Is 52) |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Deus docuisti me a iuventute mea et usque ad senectam et summam senectutem ne derelinquas me Domine |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Ne proiicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea |
148 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium epi… |
Lc |
Paulus servus Iesu Christi vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis suis sanctis de filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem qui praedestinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri. Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius in quibus estis et vos vocati Iesu Christi omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra annunciatur in universo mundo. Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Obsecrans si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos ut aliquid impartiar gratie vobis spiritualis ad confirmandum vos id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fides vestra atque mea. Nolo autem vos ignorare fratres quia sepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam in vobis sicut et in ceteris gentibus Grecis ac Barbaris sapientibus atque insipientibus debitor sum. Itaque in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare. Non enim erubesco evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti ludaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Sicut scriptum est. Iustus autem ex fide vivit. (R 1) |
149 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos. Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum. Fili quid fecisti nobis sic Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos. Quid est quod me quaerebatis Nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse. Et ipsi non intellexerunt verba quae locutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (L 2) |
149 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum quia benignus est Dominus psallite nomini eius quoniam suave est. |
150 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Formavit Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem alleluia alleluia alleluia. |
150 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in Eden ab Oriente in quo posuit hominem quem formaverat. |
150 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Dominicos dies dilectissimi fratres sanctae religionis legibus consecratos grandi diligentia mens ad sollemne officium parata concelebret non sint hinc studio despicabiles quod in numero sint frequentes nec eo exiguus eorum cultus quod assiduus sit recursus. Desiderabile enim debet esse omnibus tempus quo humana fragilitas tantae maiestatis mysterio iubetur assistere quo in offerendis sacrificiis Deus hominem dignatur assumere. Cum mortalibus immortalitas per fidem quaesita participat quae panis ac vini oblatione suscepta gratiae sanctificantis aspectum corporis Christi ac sanguinis munere fidelibus repraesentat et dum caelesti benedictione creatura visibilis animatur credentium viscera invisibilis Creator ingreditur qui ad hoc offerri sibi imperat quae dicavit aut acta restituat quae donavit ut ad salutem nostram et ista redeant quae requirit et ad beatitudinem illa proficiant quae promisit. |
150 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Christi Dei nostri qui cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus vivit et regnat in saecula saeculorum |
151 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus quem omni tempore colere et laudare sine intermissione debemus dona ut quatenus perpetim serviendi curam per negligentiam non implemus saltim dominicorum dierum festivitatem diligentius excolamus cedat cura saeculi pereat causa peccati convalescat potentia fidei vigeat gratia sacramenti sibi homo praestet quod tibi soli debet ut dum dominicorum dierum iucunditate perfruitur intolerabilium occupationum onere non prematur. Anima dominantibus sibi vitiis voluptatis suae lassa servitio in tristitia refectionem inveniat et quae libertatis suae arbitrio patitur quod laborat negotium bonis otium malis ponat sint excubiae precum feriae peccatorum salubriore se animus commutatione distendat ut in eo se reficiat si ad meliora convertat et bonorum actuum saltim habeat vicem si non habeat iugitatem. |
151 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Dicato sollemniter famulatu omnipotentiam tuam Domine supplices imploramus ut concesso nobis sanctorum omnium patrocinio oblationes populi tui clemens accipias et propitius benedicas praestes etiam prosperitatem vivis refrigerium et quietem defunctis et qui ad testimonium devotionis deferunt consecranda ad remedium salutis mereantur recipere consecrata. |
151 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus omnipotens qui docuisti omnia humilitatis bono et caritatis studio posse servari respice ad membra Ecclesiae tuae atque ea quae aemulatione discreta aut indignatione vitiata sunt in pacem revoca atque compone. |
151 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus. |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus nos tibi credulitatem cordis confessionem oris devotionem laudis oboedientiam voluntatis quam in potestate nostra ponere dignatus es exhibere atque utinam tam continue quam debite tanto studio acti quanto beneficio sublimati quam abundanti gratia vivimus tam cura perpetim serviremus ut qui totum accipimus aliquid redderemus. Per te hominem facis quamvis in opere non laboras inclinat pietas quam neccessitas non fatigat tuis illis manibus gloriosis latum tractas limo imaginem divinitatis imponis vultus fingis membra discriminas flatum tui oris inspiras atque animam ratione secum exstante vivificas. Totam tamen ante mundi machinam parans cunctas futuri orbis delicias coacervas ad quas eum quem tibi amabilem non solum factum sed faciendum feceras introducas ut bonorum omnium copia serviret otioso et dominum se iudicio nosset esse non taedio auctori debiturus beatitudinem non labori ponitur lex praecepti ne mens fieret ignara consilii dicitur quid praeceperit quid vitaret ne nesciret quid esset si non metueret quid didicisset. Sed quamvis iubentis imperium temeritas plectenda transiret et concupiscentias culpam secuta sit mortis poena rediit tamen in damnatum pietatis affectus maior fuit misericordia liberare eum voluisse quam fieri et plus indulgentiae praestitisti remittere iniuriam quam contractare reatum quia non tantum debuerat ut exsisteret qui non erat quantum debuit ut evaderet qui nolebat non parcis Filio parcis reo traditur morti volens crucifigitur quiescens secura divinitate vel conscia quod sic pietas redimendo eriperet ut non consumeret impietas Redemptorem. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
152 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Hosanna in excelsis. Quanta nobis omnipotens Pater hoc sacrificium reverentia metuendum quo adeundum tremore quo honore sit celebrandum. Istae dominicis laudibus perenniter servientes caelestium voces admonent potestatum quibus nos agere officii sui similitudinem contestantur ut ad faciendam Dei voluntatem eos pro nostris viribus imitemur quos ad predicandam Dei maiestatem nostris vocibus imitamur. Ad instar superni altaris hoc nobis ad quod accedimus constitutum panem nobis angelorum accipere manducandum cum illorum statum meritis gloriosum nostris peccatis obsitum noverimus illi et numquam peccant et semper laudant nos et crebro peccamus et raro laudamus rei per frequentiam criminum rei per negligentiam gratiarum sed ab his nos conscientiae peccatricis debitis. Unici tui hostia in sanguine suo tibi oblata mundavit illa nobis etiam post redemptionem delinquentibus hac spe et confessione subveniat quae etiam usque ad ultimum iudicii diem solum in Spiritu non peccantibus revertendi aditum reseravit ut qui ad redimendos nos se dedit pretium ad excusandos nos se faciat advocatum. |
153 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Praeceptorum tuorum memores Domine oblationum tibi sacrificia dependentes supplices flagitamus ut infundas his hostiis sancti tui Spiritus largitatem ut cum a te benedicta sumimus omnino nos benedictione refectos et a criminum vinculis liberatos omnibus modis gaudeamus. |
153 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Diligentes Deum fratres carissimi pietatis eius in nos petamus operari dilectionem ut divinae virtutis dono repleti orationem dominicam in qua spes est nostrae salutis sic dicere mereamur e terris. |
153 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Canon of the Mass
|
|
F |
Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. |
153 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
154 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Multiplicet vos Dominus copia benedictionis et confirmet propitius in spe regni caelestis. Id vos in praesenti saeculo diligere libeat quo a caelestis paradisi hereditate non dividat. Atque his repleamini beneficiis quibus omnipotenti Deo in perpetuum placeatis. |
154 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
154 |
Mozarabes
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Refecti Christi corpore sanguineque pariter sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic in futuro saeculo gloriam percipiamus. |
154 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
154 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace |
154 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In secundo dom… |
Officium |
Dominus regnavit decorem |
154 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Hic est iustus noster in quo sperabamus |
154 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Ecce ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora. Et nos ascendent super cor sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quaeego creo. Quia ecce ego creo Ierusalem exultationem et populum eius gaudium. Et exultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo. Et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos. Nam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit. Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum. Non aedificabunt et alius habitabit. Non plantabunt et alius comedet. Secundum enim dies ligni erunt dies populi mei et opera manum eorum inveterabunt electis meis. Non laborabunt frustra neque generabunt filios in conturbatione. Quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis. Eritque antaequam clament ego exaudiam. Adhuc illis loquentibus ego audiam dicit Dominus omnipotens. (Is 65) |
154 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
155 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallat tibi gloria mea |
155 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
In me sunt Deus vota mea quae reddam laudationes tibi quia liberasti animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu ut placeat tibi. |
155 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediat is concupiscentiis eius. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. Peccatum enim in vobis non dominabitur. Non enim sub lege estis sed sub gratia. Quid ergo Peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia Absit. Nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum servi estis eius cui obedistis sive peccati ad mortem sive obeditionis ad iustitiam. Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obedistis autem ex corde in eam formam doctrine in qua traditi estis. Liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. In Christo Iesu Domino nostro. (R 6) |
155 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus regressus est in virtute spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab hominibus. Et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit Secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est ei liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat. Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me. Praedicare captivis remissionem et cecis visum. Dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quaeprocedebant de ore ipsius. (L 4) |
155 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudate Dominum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Aedificavit Noe altare Domino et sumpsit ex omni pecude mundo et ex omni ave munda et obtulit hostias ad altare et immolavit et cremavit et odoratus est Dominus odorem suavitatis alleluia |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Locutus est Dominus ad Noe dicens egredere de archa tua tu et omnis cognatio tua et cuncta animantia quaesunt apud te ex omni carne tam in volucribus quam in bestiis universis reptilibus quaeerant super terram crescite et multiplicamini super eam et egressus est Noe |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Si credimus fratres carissimi divinum esse quod agimus studium affectumque placendi hominibus omnibus modis respuamus. Offeramus Deo si non acceptabiles hostias voces saltim patientiae lacrimosas. Non debemus hic quasi nullo reatu obnoxii impudenter assistere sed velut in praesentia metuendi Iudicis cum timore saltim diebus dominicis convenire ne idcirco Deum latuisse quae gerimus suspicemur quod in praesenti non puniamur cum ideo forsitan ad poenas posteras differamur quia momentanea emendatione corrigi non meremur. Si igitur filii sumus dulciora sint nobis verbera paterna quam melle. Si servi solliciti panem dominicum non debemus comedere otiosi. Haec nostrum singuli quique prout universitati congruit cogitantes aut debemus plangere si defecimus aut de aliis sollicitudinem gerere per gratiam Domini qua valemus. |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus sine principio qui fecisti aeterna principiis perpetua condidisti sine conditione perpetuus te fusis ex affectu mentis precibus imploramus ut concessa nobis in praesenti saeculo venia dignos misericordiae aeterna nos facias illudque nobis dum misereris indulgeas unde in nobis propter quod semper miserearis invenias. |
156 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Attende Domine omnipotens devotionem populorum fidelium et propitius accipe hoc munus oblatum. Sit nobis oramus ita sanctorum tuorum commemoratio in suffragium ut eorum meritis impetremus et remedium viventium et requiem defunctorum. |
157 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus bonorum omnium copia et sanctorum indeficiens caritas praesta nobis omnibus in bona voluntate concordiam ut tua semper pacifici sequamur et faciamus praecepta. |
157 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vereaequum et salutare est nos semper pietati tuae gratias agere omnipotens Deus et omnium sollemnitatum in tuo nomine mysteria celebrare et offerre tibi hoc sacrificium quod nulla possunt digne praeconia collaudare ad offerendum populo facile delectabile ad sumendum. Non hic balatus ovium non mugitus bovum non volatilium vox sub ictu mortis dolorem incurrit non horror est sanguinis non fastidii cruditas sed tam mirabilis atque stupenda est hostia ut incruenta sit cum viva sumatur nam licet verum corpus edatur et sanguis manifestissimus hauriatur nullus tamen horror incutitur cum salus animarum in spiritali cibo et poculo ministratur. Benedictus enim Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in nomine tuo veniens haec tibi sacrificia deferri mandavit cuius nos praecepta tenentes et iussa meminimus et gesta memoramus. Quem merito tecum et cum Spiritu Sancto laudant caelestia pariter ac terrena Cherubim quoque ac Seraphim incessabili voce proclamant ita dicentes. |
157 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus ille patriarcharum fides ille plenitudo legis ille umbra veritatis ille praedicatio prophetarum ille apostolorum magister ille omnium credentium pater ille debilium firmamentum ille infirmantium virtus ille redemptio captivorum ille hereditas redemptorum ille viventium salus ille morientium vita qui sacrificandi novam legem sacerdos Dei verus instituit hostiam se tibi placitam et ipse obtulit et a nobis iussit offerri. |
157 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Vitam nostram Domine Unigeniti tui mortem votiva confessione promerentes resurrectionem eius et ascensionem in caelis fide indubitata fatemur venturum quoque rursum ac pro meritis singulos iudicaturum reatu licet trepidi sed tua freti misericordia praestolamus. Ob hoc ergo quaesumus famulantes ut oblationem hanc Spiritus tui sancti permixtione sanctifices et corporis ac sanguinis Filii tui Domini nostri plena transfiguratione conformes ut hostia qua nos redemptos esse meminimus mundari a sordibus facinorum mereamur nec nos transfixos vulnere a tua reprobes curatione medicus es aegri sumus misericors es nos miseri ergo quia tibi nostra non abscondimus vulnera per ista quibus placaris sana nos sacrificia. |
158 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Praeceptorum Domini memores fratres carissimi orationis dominicae verba dicturi maiestatem eius deprecemur acclines ut peccatorum nostrorum misericorditer obliviscens dono gratia suae corpora nostra cordaque sanctificet quatenus omnium criminum labe purgati libera voce dicamus e terris. |
158 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
158 |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotentis Dei nostri benedictione repleamini cuius estis sanguine pretioso redempti. Eius vos indeficiens gratia repleat cuius ineffabilis plasmavit potentia. Et quibus in hoc mundo praestitit conditionem nascendi in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. |
158 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
159 (148v) |
Mozarabes
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in pri… |
Communio |
Refecti Christi corpore sanguineque pariter sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut in eadem refectione sanctificationem habentes hic in futuro saeculo gloriam percipiamus. |
159 (148v) |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In tertio domi… |
Proph |
Caelum sedes mea est et terra scabellum pedum meorum. quaeista domus quam aedificabilis mihi et quis iste locus quietis meae Omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus. Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. Qui immolat bovem quasi qui interficiat virum. Qui mancat pecus quasi qui excerebret canem. Qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum et quaetimebant adducam eis. Quia vocavi et non erat qui responderet. Locutus sum et non audierunt. Feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt. Audite verbum Domini qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abiicientes propter nomen meum. Glorificetur Dominus et videbimus in leticia vestra ipsi autem confundentur. Laetamini cum Ierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam. Gaudete cum ea in gaudio universi qui lugetis super eam ut suggatis et repleamini ab ubere consolationis eius. Ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius. Quia haec dicit Dominus. Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam suggetis. Ad ubera portabimini et super genua blandietur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Ierusalem consolabimini. Videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt. (Iz 66) |
159 (148v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
160 |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Adiutor meus esto Domine ne derelinqas me et ne despicias me Deus salutaris meus |
160 |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem assumpsit me |
160 |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immundicie et iniquitati ad iniquitatem. Ita et nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati liberi eratis iustitiae. Quem enim fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati mors. Gratia autem Dei vita aeterna. In Christo Iesu Domino nostro. (R 6) |
160 |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio sancti… |
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis et turbis dicens. Generatio haec generatio nequam est. Signum querit et signum non dabitur illi nisi signum Ione prophetae. Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis ita erit et filius hominis generationi isti. Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condennabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plusquam Salomon hic. Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia poenitentiam egerunt a praedicatione Ione et ecce plusquam Ionas hic. Nemo lucernam accendit et in absconso ponit neque sub modio sed super candelabrum ut qui ingrediuntur videant lumen. Lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum erit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris illuminabitur. haec cum loquaretur rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium Et ait Dominus ad eum. Nunc vos pharisaei quod deforis est calicis et parapsidis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate. Stulte nonne qui fecit quod deforis est etiam id quod deintus est fecit Verumtamen quod superest date elemosynam. Et haec omnia munda sunt vobis. (L 11) |
160 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
161 |
Mozarabes
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudabo nomen Dei mei cum cantico magnificabo eum in laude |
161 |