Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Vide vide Deus quibus gravati delictis obruimur qualiterque nobis ipsi cotidie efficimur et causa veneni et poena suplicii dum et cotidiano carnis nostrae veneno polluimur et de reparatione melioris vitae nullo modo cogitamus. Sed quia certum est quod hoc videas qui semper es Clemens et ideo per confessionem nos ad te reddituros exspectas adeo suggerimus ut apostolo tuo Ioanne intercedente qui invocato nomine tuo letale ebibens virus non solum ipse evasit sed etiam alios eodem extinctos poculo suscitavit procul a nobis efficias et incentivam carnis nostrae libidinem et virus persuasionis antiquae ut te fide colentes sicut Ioannem apostolum tuum non nocuit oblatum venenum ita nos non noceat latentium vitiorum virus occultum proclamantes atque ita dicentes. 115
Mozarabes Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Benedictio populi Deus aeternus qui Ioannem apostolum suum prae ceteris plus dilexit discipulis efficiat vos suae participes caritatis. Quique per eum Drusianam suscitavit a somno mortis suscitet vos a torporibus vitae carnalis. Ut eum semper retineatis in pectore in cuius sinu ipse promeruit recubare. 115
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 115
Mozarabes Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Chorus. Ad accedentes Gustate et videte 115
Mozarabes Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hac die sanctae sollemnitatis tuae perducere dignatus es fac nos diem istum sancti Ioannis apostoli tui et evangelistae per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. 115
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 116
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 116
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers In natale sanc… Officium Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna et exquiram illos in gaudio meo et lux perpetua lucebit alleluia et aeternitas temporum preparata est alleluia alleluia 116
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers OfficiumV Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 116
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Hodie nobis thesaurus natus est 116
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Proph Vox in Rama audita est lamentationis fletus et luctus ploratus et ululatus multus. Rachel plorans filios suos et noluit consolari super eos quia non sunt. Haec dicit Dominus. Quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lachrimis quae est merces operi tuo ait Dominus. Et revertentur de terra inimici. Et erit spes novissimis tuis. ait Dominus. Et revertentur filii tui ad terminos suos. Audiens audivi Effraim transmigrantem. Castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus in domibus. Converte me et revertar quia tu es Deus meus. Postquam enim convertisti me egi poenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum. Confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adolescentie mee si filius meus honorabilis mihi Effraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum Deo adhuc recordabor eius. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum. Miserebor miserans eius ait Dominus omnipotens. (Jr 31) 116
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Psallendo Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et defensorem 117
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quas tu fundasti 117
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni praessura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute. Sive consolamur pro vestra consolatione. Sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute quae operatur tolerantiam earundem passionum quas et nos patimur et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis. (K2 1) 117
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ev Oblati sunt Domino nostro Iesu Christo parvuli ut manus eis poneret et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum. Et cum imposuisset eis manus abiit inde. In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes. Quis putas maior est in regno caelorum. Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum. Et dixit. Amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum. Quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum. Et qui susceperit parvulum talem in nomine meo me suscepit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in caelis est. Venit enim filius hominis salvare quod perierat. (Mt 18) 117
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 118
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Lauda Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue 118
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Sacrificium Vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum et magno clamore dicebant salus Deo nostro alleluia alleluia. 118
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Missa Catholicam dilectissimi fratres religiosa fides admonet pietatem interemptis pro Christo infantibus cultum exhibere non luctum honoris impendere caeremonias non doloris sacramentis dare vota non lacrimis quia ipsum mortis causam habeant quem coronam ipsum odio constet interesse quem praemio. Recte enim in illis a credentibus laudabatur inter quos a persequentibus quaerebatur. Etiam nocentes Christum non putabant esse nisi inter innocentes cum tamen hoc non haberet veneratio pro fide sed aestimatio pro aetate. Quos incerto falsitas perdebat hos pro certo veritas acquirebat ubi crudelitas impietatis errabat ibi hostiam suam Salvatoris pietas agnoscebat. Scientes igitur illos sic melius moriendo crevisse et quod tunc annis defuit nunc meritis non deesse rogemus ut qui sub persecutorum manibus perire parvuli non dubitantur in supplicantium precibus dignentur intervenire perfecti. 118
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia oratio Deus cuius misericordia per utrumque sexum per omnem currit aetatem ita plurimum infantibus affectum paternae pietatis indulgens ut parvulos nec ab Aegypto teneri sineres nec ab evangelio prohibere dum et in lege cum patribus evaderent mundum et in gratia cum perfectis vocarentur ad regnum atque institutione doctrinae innocentia expers mali forma induceretur exempli dona nobis famulis tuis ut malitiae viribus defaecatis in usum concupiscentiae carnalis invalidi docibilem servemus disciplinis spiritalibus voluntatem. Quo mens nec rigida nec superba sic sit blanda ne facilis sic innocens ne impudens sic humilis ne imbecillis quatenus maturo discretionis iudicio sic sufficiat probare quod placeat ut affectare nesciat quod delinquat atque ita salubrem sumat temperatiam moderante consilio ut et simplicitatem imitetur infantium et fortitudinem vindicet pugnatorum. 118
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Post nomina Deus omnipotentiae ac benignitatis Deus misericordiae atque pietatis qui bethlehemiticae plebi ac dominicae civitati pro temporalibus aerumniis gaudia aeterna tribuisti ut Rachel sancta plorans filios suos quae proferebat ex dolore luctum nollet ex consolatione solatium quia licet videretur de praesenti infantium amissione conterrita erat tamen beata ac de martyrum perpetuitate secura da cunctis Domine in hoc loco consistentibus et universae plebi istius loci ut sic habeant ex sanctae vitae conversatione palmam sicut habuerunt parvuli ex passione victoriam quo eorum meritis et salus viventium et defunctorum requies impetretur. 119
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui martyrio innocentium parvulorum triumphalem hunc diem esse fecisti et exempla ad augendam Ecclesiae tuae fidem proficientibus tribuere dignatus es dum beatissimi infantes illi etiam passionem pro te hodie prompte vicerunt da huic populo nomini tuo consecrato per consimilis gratiae admirationem meritorum similium dignitatem ut qui hanc sanctorum infantium festivitatem pro honore nominis tui celebrant ad ipsorum infantium beatitudinem profectu fidei et pacis semper ascendant. 119
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi gratias agere semper et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro cuius susceptae in carne nativitatis infantiam sic rex Impius ac profanus expavit ut cogeretur metuere quem non merebatur agnoscere et haberet conscientia deiecta tremendum quem non habebat superbia peritura subiectum. Hic ipsum specialiter perimere volens quo inveniri posset ignarus omnes infantes iussit interfici si fortuitu usque ad ipsius caput membris pereuntibus pervenirent et regalem necem vagantis gladii funera plebeia compingerent. Sic decepti furoris insania fecit martyres esse per mortem qui adhuc confessores non erant per aetatem et ubi non accessit possibilitas iudicandi cessit felicitas pereundi. Christum igitur in omnium visceribus caeca lictoris manus mucrone quaerebat et cum non inveniret ignorantia quem interrogaret non discernebat impudentia quem feriret. Erat decretus ad occidendum qui non erat idoneus ad loquendum sed nihil laudis derogat infantibus non loquentibus plus est enim causa clamare quam lingua. Nec praeiudicat quod illis defuit sermo quos constat pelisse pro Verbo docuit esse vocem sanguinis mors fraterna. Infantiam quam intellectus non adiit exitus coronavit. O nefandi furoris immanitas. Ipso quo perimebatur vulnere portabatur occissus et tenerum pendebat cadaver in capulum plus lactis egerens quam cruoris. Sic dulcia Christi ubera parvulorum labia suxerunt et qui tunc non poterant discernere quid sitirent nunc habent in gaudio quod biberunt. Unde merito tibi Domine omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. 119
Mozarabes Mass ordinary Chorus. F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 120
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Nazarene qui ex ore infantium perfecisti laudem ut non humana sed divina confessio nasceretur et immatura loquendi aetas agnosceret quem periti lege nescirent. 120
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Post Pridie Tibi soli Christe Domine a nobis gloria et honor gratiarumque actio datur qui fecisti parvulos per ignotam temporis mortem pervenire ad aeternitatis beatae hereditatem qui glorificatus es melius in eorum sanguinis voce quam in aetatis professione apud quem non est quaesita cognitio rationis in quibus coronata est materia parvitatis. Tribue proinde nobis illis intervenientibus et deesse in quo male sumus et adesse in quo semper bene tecum vivamus. 120
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Fratres carissimi martyrum parvulorum exempla incitent nos ad virorum fortium acta. Et sicut illorum vox sanguinis clamavit ad Deum ita nos unita pietatis voce exclamemus ad caelum et dicamus. 121
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus cui parvulorum non vox aetatis sed effusio sanguinis laudem dedit clamorem vestrae confessionis miseratus attendat. Quique illos moriendi actione non expugnationis certamine coronavit ipse det vobis contra omnia spiritalia nequitiae gloriari spiritali victoria. Et qui illos non ex aetate sed ex sanguine consecravit ipse vos non pro opere condemnet sed pro sua miseratione iustificet. 121
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 121
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad accedentes Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 121
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Chorus. Communio Gustate et videte 121
Mozarabes Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Quaere in Nata… Post communionem Gratias agimus tibi 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers In sancti Iaco… Officium Gloriam et magnum decorem 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Require in nat… Oratio post officium Hodie nobis thesaurus 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Lectio libri s… Proph Tetigit iustum tentatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine quaerela propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem alligans. Restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas non virtute corporis sed armature potentieque verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum commemorans cum enim iam catervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius inscripta. (Sap 18) 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Psallendo Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers PsallendoV Lex Dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius 121
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Hoc praeceptum commendo tibi fili Timotheae secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam miliciam habens fidem et bonam conscientiam. Quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt ex quibus est Himineus et Alexander quos tradidi Sathanae ut discant non blasphemare. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones. Pro omnibus hominibus pro regibus et pro omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo. Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Dominus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus testimonium temporibus suis. in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister. Veritatem dico non mentior. Doctor gentium in fide et veritate. (1Th 1 ) 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Quaere in fest… Ev Una dierum Dominus noster Iesus (J 12) 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Lauda Beatus homo quem tu erudisti Domine et de lege tua docuisti eum. 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Sacrificium Iustitiam tuam Domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers SacrificiumV In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nunciavi iusticiam tuam in Ecclesia magna 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Missa Laetare sterilis quae non paris gaude nimium quod habeas praemium non tantum per integritatem mentis sed et per dignitatem illibatae carnis. Magnum siquidem est praemium si servaveris pudicitiam corporis magnificentius si conserves et cordis. Intuere gloriam Iacobi qui dignus est nuncupari frater Domini estoque constans in Domino et eius mereberis copulari collegio. Illi etenim soli ingredi licuit Sancta Sanctorum et merito ut qui ex utero matris gestabat castimoniae puritatem adipisceretur in interiora templi veram a Domino claritatem. Ideoque hunc digne sustulit et passio ad paradisum et castitas exaltavit usque ad caelum. Nam si qui similia ascendunt certamina si illapsi viriliter dimicando permaneant parili exornantur corona. 122
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Alia oratio Multa quidem erunt replicanda quantam habeat castimonia gratiam sed quod ex conservato pudore confertur a Domino humana lingua non valet proferre in medico cum et inaestimabile sit quod speratur et gloriosus quod acquiritur. Qui enim carnem mentemque suam gestat ut Ioannes et Iacobus pudicam pectoris Christi Domini esse merebitur recuba. Nec enim quispiam in sanctum pectus potent recumbere qui non suum domicilium mundum certaverit custodire illosque solum puto quod digne suscipiat Christus in requiem quos aut integritas mentis commendat aut cruoris effusio iuste delibat. Unde precamur te Christe Dei Filius et Salvator noster ut huius viri iusti suffragio Ecclesiam tuam liberes ab adversis qui eam eius dignatus es ampliare doctrinis. 123
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Post nomina Exsultans plebs tua Domine in hoc festo Iacobi apostoli tui summis te flagitat precibus ut sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus ita nos mereamur in melius mutatis moribus remota vanitate et esse et appellari tam iustitiae cultores quam misericordiae sectatores obtinentes apud te dum vivimus et nobis pietatis tuae solatium et defunctis beatitudinis locum. Quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur. 123
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui beatissimum Iacobum apostolum tuum a pharisaeis ex alto praecipitatum valentem efficis et robustum cum fides tua quae inter undas evexerat Petrum hunc ex alto salvaret elapsum tu Ecclesiam tuam inter procellosas commotionum saecularium undas pius gubernator tuaere et cotidianae gubernationis adminiculo ad portum salutis eam facito pervenire. Quo hic liberata a malorum pressuris ad te perveniat in abundantia pacis. 123
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro cuius ineffabilibus divitiis ditatus est nomine Iacobus qui semper vocitatus est iustus ut qui promissa iustis praemia populis praedicabat iusti nomen merito suggestaret. Nec defuit homini sancto pro nomine sacro martyrium a plebe impia irrogatum cum ab eis et templi sublimatur pinnaculo et inde deiectus pro nomine Fili tui lapidibus impressus obruitur. Qui dum tot tunderetur saxis quotque flagellis inter suprema supplicia advocat misericordiam tuae pietatis amicam non immemor praeceptorum Magistri et Domini persecutoribus ad percutiendum terga praebebat et parciturum te Dominum pro his flebili oratione rogabat. In huius ergo honore oblationes quas sancto nomini tuo offerimus omnipotens Deus libenter suscipe mitis atque placabilis nosque tuis semper facito inhaerere mandatis. Per ipsum quem collaudant omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates ita dicentes. 124
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui fibram germinis sui in Iacobo tanta sublimitate gloria extulit ut eum et sacerdotio dignum et martyrem pro se efficeret gloriosum cum idem vir Dei sanctus et commissos praedicatione praesentes imbuit populos et passionis exemplo instruit secuturos. Is igitur Deus Pater Ecclesiam quam vivens edocuit verbo nunc regat suffragio. Cuique olim remunerandam praedicans exhibuit fidem nunc precibus impendat salutem ut eam tuaeatur auxilio indefesso ob cuius aedificationem meruit de consummato exsultare martyrio. 124
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Post Pridie Conserva Deus in nobis tuae misericordiae donum qui in Iacobo et meritorum et nominis beneficium gratiae conservasti collatum cum non immerito cognominatus est iustus qui iustitiae operibus habebatur idoneus. Et ideo te rogamus et petimus ut in hac sollemnitate passionis eius hoc sacrificium serenus aspicias sanctifices et pietate solita benedicas sumentibusque ex eo donum sanctificationis impendas. 125
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Sit Christe Deus Iacobus apostolus tuus apud te emundator facinoris nostri qui carne frater exstitit tibi sit pro nostris advocatus piaculis qui tibi fuit affinis sitque nobis patronus qui tuus fuit ex advocatione discipulus. Ut praecepta orandi quae in terris positus discipulis ostendisti hic tuus martyr tibi commendet prece qui ea a te propria percepit in aure. Quo effectum capiamus in his verbis cum ad Patrem proclamaverimus e terris. 125
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus quem praedicare inter pharisaeorum cuneos Iacobus non veretur intrepidos vos pro sui nominis defensione efficiat ad loquendum. Eiusque precibus vos sustollat in caelum quem pro se passus est persequentium manibus praecipitari ex alto. Ut ad eum praesentem respuentes vitam remuneraturi perveniatis cum quo nunc idem apostolus collisis cerebris laetatur de consummata gloria passionis. 125
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 125
Mozarabes Dec 30 Iacobus maior (Translatio) M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus 125
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers In Circumcisio… Officium Dominus regnavit decorem induit alleluia. 125
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers OfficiumV Induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. 125
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Quaere in Nata… Oratio post officium Hodie nobis thesaurus 125
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Proph Audi me Iacob et Israel quem ego voco. Ego ipse ego primus et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos. Ego voco eos et stabunt simul. Congregamini omnes vos et audite quis de eis annuntiavit haec Dominus dilexit eum. Faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis. Ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius. Accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Haec dicit Dominus Redemptor tuus sanctus Israel. Ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas. Utinam adtendisses mandata mea facta fuisset quasi flumen pax tua et iusticia tua sicut gurges maris. Et fuisset quasi arena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et fuisset nomen eius attritum a facie mea. Egredimini a Babylone fugite a Chaldeis. In voce exultationis annunciate et auditum facite hoc et ferte illum usque ad extremum terrae. Et dicite. Redemit Dominus servum suum Iacob. (Is 48) 125
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Psallendo Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit iustitiam tuam 126
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers PsallendoV Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite 126
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Gaudete in Domino. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium. Videte canes videte malos operarios videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio qui spiritu deservimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes quamquam et ego habeam confidentiam in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis circumcisus octavo die ex genere Israel de tribu Beniamin. Hebreus ex Hebreis secundum legem Pharisaeus secundum emulationem persequens ecclesiam Dei secundum iusticiam quae ex lege est conversatus sine quaerela sed quae mihi fuerunt lucra Haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Iesu Christi. (Ph 3) 126
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ev Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem ut sisterent eum Domino. Sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem cui nomen Simeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit. Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illi Simeon et dixit ad Mariam matrem eius. Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annos septem a virginitate sua. et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor quae non descendebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte et die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galileam in civitate sua Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo. (L 2) 126
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Lauda Omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce laetitiae 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Sacrificium Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in finibus terrae alleluia alleluia 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers SacrificiumV Iustitia plena est dextera tua laetetur mons Sion et exultent filiae Iudae alleluia 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Missa Deus qui nobis id prospicit convenire ut eum debeamus iugiter collaudare tota poscamus dilectissimi fratres mentis intentione ut concedat nobis hodierna die redemptoris et Domini nostri Iesu Christi Filii sui praeconiis sollemnibus exsultare ut mysterium incarnations eius pro nostrae salutis redemptione celebratum augeat in nobis gaudia nunquam ulterius finienda et vota multiplicet indisrupta ut dum officiis impensius mancipamur caelestium sacramentorum participium consequi mereamur. 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Alia oratio Perfecta ingeniti Sapientia Patris mentibus caelesti munere illabere nostris contemnendo quod offendimus et condonando te inspirante quod quaerimus. Abscide quaesumus cordium nostrorum auriumque praeputia qui pro nobis dignatus es infantiae gestare crepundia ut quod in tua carne secundum legis litteram fieri circumcisione voluisti corporea id nostrae saluti competenter impendens ab omni superstitione voluptatum absterge nostra praecordia. Lac tuum nutriat parvulos qui fieri dignatus es pro nostra redemptione pusillus. Ut sicut in te cum ista praestares nullum sensit omnipotentia detrimentum ita et fides nostra tuo munere confortata nullum patiatur aliquando defectum sed ad solidum gratiae tuae perveniat fundamentum. 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Post nomina Domine Iesu Christe qui mortalitatis hominem sic assumpsisti ut mortem nostram consumeres sic iugum legis in tua carne suscepisti ut a nostra carne discuteres sic circumcisus in carne corporis es ut nos sine vulnere carnis in corde purgares atque utroque sexui proficeret circumcisio spiritualis cum ex virginitate genitricis ipse vir tamquam sponsus procederes et utrumque sexum in sacramento incarnationis amplecteres suscipiens scilicet virum natum ex femina. Unde veneranda illa senectus in Simeone atque Anna purgata iam aetas et defaecata sinceraque etiam in viro feminaque canities te suscipiens non destitit collaudare. Te quaesumus ut sacrum circumcisionis diem sollemnitate votiva nobis prosequentibus orationes supplicum placatus exaudias et offerentium sacrificia sanctificanda suscipias atque spiritus quiescentium quorum est facta commemoratio nominum in requiem electorum perducas. 128
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad pacem Christe finis legis ad iustitiam omni credenti et bonorum omnium limes qui ex circumcisione et praeputio venientibus lapis effectus es angularis olim mysterio figurante cum Iacob capiti unctus est suppositus lapis quem et Abraham in se uno ostendit cum alios ex circumcisione alios ex fide sua venire portendit quatenus ex utraque gente unam in se faceret plebem te quaesumus te rogamus ut pro quibus praecepta legis implesti ut absolveres praeceptorum tuorum efficias effectores ut in pace tua acquisiti pace potiamur maiestatis tuae placabili. 129
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est te ineffabilis immensaeque sapientiae Deum debitis collaudare praeconiis cum praecipue hoc die vel tempore transactam pro nobis circumcisionem tuae recordamur infantiae et sicut dignum est laudare virtutem tuae omnipotentiae non valemus. Non enim in te Domine aliquid superfluum in suscepto homine ipse creaveras quod necessario circumcidi debere mandares sed ut te Dominum legis natum fuisse sub lege nec legem destruxisse probares. Universa enim quae carnali populo figuris praetereuntibus adumbrata mandasti etiam in te ipso secundum litteram fieri permisisti. Quae tamen in nobis per evangelicam veritatem aetatemque perfectam sacramentis dignioribus perfecisti cum circumcisio nostri cordis non in cultro imprimitur sed votis spiritualibus celebratur. Illis nos exuens videlicet pellibus quibus Adam involutus Paradisi beatitudine extruditur moriturus ut continentiae virtus desideriis carnalibus amputatis non corporis pelle sed confusionis tegmine exuatur et reformetur paradiso virginitas mentis et corporis unde eliminata fuerat corruptio transgressoris. Pro quibus indiciis impensius commendandis adest ille mortificato in corpore grandaevus meritisque sanctissimus Simeon amplexumque senilibus ulnis ingentem parvulum salutare Domini se vidisse testatur. Sed et illa cuius nomen gratiam resonat continentiae candore resplendens consimili Anna praeconiorum officio Dominum confitetur. Offeruntur deinde in sacrificio par turturum vel pulli gemini columbarum ut in combinatione mundissimarum avium tam animae quam corporis puritatem litandam Deo exemplis evidentibus doceremur et in his sacrificiis quae acceptari desiderant non in imis haereant sed erigantur iugiter in supernis. Pro quibus omnibus mirabilibus omnes Angeli caelorumque Virtutes tibi Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto cum Cherubim et Seraphim sine cessatione proclamant ita dicentes. 129
Mozarabes Mass ordinary Chorus. F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 130
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Post Sanctus Vere incomparabiliter te esse sanctum Domine omnis profitetur a te condita creatura a quo et creantur et sanctificantur omnia. Hinc quaesumus ut quibus iussis praeceptisque ad instar sanctitatis tuae iubes esse nos sanctos ob circumcisionis Unigeniti tui diem cum oblatis sacrificiis sanctifices indignos. 130
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Post Pridie Deus auctor omnium et conditor creaturarum qui et circumcisionem ex fide et praeputium per fidem iustificare dignatus es tu Ecclesiam tuam quae ex circumcisione vel praeputio veniens in te solidata consistit litatione hostiae huius et vitiis facito circumcidi et spiritali laetitia innovari benedicens et nobis famulis tuis et his sacrificiis oblatis qui solus pro cunctis factus hostia immolaris. 130
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Unigenite Dei Filius qui nos non carne sed corde cupiens circumcidi omne praeceptum circumcisionis in suscepto homine adimplesti tu a cordibus nostris omne quod non tibi militat gladio verbi tui desecando abscide et virtutibus spiritalium actionum nos clementer accinge. Quibus potentialiter roborati ad te proclamare possimus ea quae nobis petenda instituisti ut dicamus. 130
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui ut legem adimpleret in suscepta carne circumcisionem suscepit corpoream ipse cordium vestrorum abscidat illecebras. Et qui Simeonis iusti manibus est susceptus vos sibimet associet benedictione perpetua laetabundos. Ut tam corporis quam animae vitiis desecatis ad eum sine confusione perveniatis qui ad confirmandas promissiones Patrum minister factus est circumcisionis. 131
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 131
Mozarabes Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Require in Nat… Post communionem Gratias tibi agimus Domine 131
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers In dominica an… Officium Dominus regnavit decorem 131
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Oratio post officium Hic est iustus noster in quo sperabamus fidem praecinente propheta et ad quem pervenimus apparentem per gratiam proinde poscamus clementiam eius ut liberet nos et peccata populo suo dimittat qui pro nobis impendi dignatus est totus. 131
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 131
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 131
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Proph Audite insule et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam. In pharetra sua abscondit me et dixit mihi. Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor. Et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo. Et nunc dicit Dominus. Formans me ab utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israel non congregabitur. Et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae. 131
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Psallendo Laus tua Deus in fines terrae iustitia plena est dextera tua 132
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers PsallendoV Laetetur mons Sion et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine 132
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Abrahae promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semetipsum dicens. Nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Homines enim per maiorem suum iurant et omnes controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes heredibus immobilitate consilii sui interposuit iusiurandum. Ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis. Ubi praecursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a cede regum. Et benedixit ei cui decimas omnium divisit Abraham. Primum quidem qui interpretatur rex iustitiae. Deinde autem et rex Salem quod est rex pacis. Sine patre sine matre sine genealogia. Neque initium dierum neque finem vitae habens. Assimilatus autem filio Dei manens sacerdos in perpetuum. (H 6) 132
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Principium san… Ev In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat. Et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine. Ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens. Hic erat quem dixi qui post me venturus est ante me factus est qui prior me erat. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia quia lex per Moysen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (J 1) 132
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Lauda Timebunt gentes nomen tuum Domine et omnes reges terrae gloriam tuam 133
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Sacrificium Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis Domine omne delectamentum in se habentem odore suavitatis alleluia alleluia 133
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Missa Principium exorientis anni quod hodierna die cum ieiunii voto celebrandum suscipimus humili devotione fratres dilectissimi oblatis Deo muneribus dedicemus poscentes ut idem Christus qui est caput omnis principatus ac Dominus det nobis ita venientis anni spatia fideli mente transigere qualiter oculis pietatis eius mereamur in omnibus complacere. 133
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui idem ipse es cuiusque anni non deficient praebe nobis ita hunc annum cum placita tibi servitutis devotione transigere qualiter et substantiis non privemur et divinis obsequiis devotione optabili obsequamur. 133
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Post nomina Christe qui es alpha et omega initium et finis tu benedicito his sacrificiis ob principium praesentis anni tibi oblatis et ita offerentium vocabula in libro vitae conscribens ut defunctis requiem praestes quo omnes qui initia huius anni cum tripudio laudationis attollimus reliquum excursum eius in tua servitute transigere mereamur. 134
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Ad pacem Benedic Domine coronam anni benignitatis tuae ut et campi tui ubertate pinguedinis repleantur et nos qui in convalle plorationis consistimus abundantia pacis ac dulcedinis redundemus. 134
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui ante tempus natus ex te Deo Patre tecum pariter et cum Spiritu Sancto condidit tempora dignatus nasci et ipse sub tempore ex utero Virginis Mariae. Qui tamen cum sit sempiternus statutos annorum decrevit decursus per quos evolutus duceretur hic mundus distinguens annum certis atque congruentibus vicissitudinibus temporum quibus sol certa cursus sui dimensione anni orbem inconfusa varietate distingueret. Illi etenim Deo vivo hodie et finem anni et subsequentis initium oblatis muneribus dedicamus per quem et decursum annum transegimus et principium alterius inchoamus. Nunc igitur quia in unum nos ad supplicandum sancta et communis fecit hic devotio convenire tibi Deus Pater supplices fundimus preces ut qui nativitate eiusdem Filii tui praesentis temporis curricula consecrasti praebeas nobis hunc annum habere placabilem et dies eius in tua transigere servitute. Terram quoque fructibus reple animas corporaque facito morbis delictisque carere. Scandala remove contere hostem cohibe famen et omnes in commune noxiorum casuum eventus a nostris finibus procul extrude. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum quem in unitate Trinitatis Throni Dominationes et Potestates sine cessatione collaudant ita dicentes. 134
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quo inspirante ianuam praesentis anni in confessione intramus quove tacti compungimur ut reliquos excursus temporum in divinis obsequii transigere delectemur. Ipse est vere Salvator noster et Dominus Iesus Christus qui est et consecratio temporum et conditor saeculorum. 135
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Post Pridie Vespertini huius sacrificii litatione placari te cupientes omnipotens Deus quaesumus ut appositum tibi hoc holocaustum ita placide acceptare digneris quo omnes qui a te sanctificari huius anni initia cupimus in sanctis eum nos transegisse actibus gratulemur. 135
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine qui magnus dies es Angelorum parvus in die hominum Verbum Deus ante omnia tempora Verbum caro opportuno in tempore conditus sub sole conditor solis da nobis diei huius in tuis laudibus ecclesiasticae dignitatis sollemnem conventum. Ut qui initium anni talibus primitiis tibimet consecrasti totius temporis spatium tibi placitis excursibus atque operibus facias immolari. Quia te iubente oramus e terris. 135
Mozarabes Canon of the Mass F Pater noster qui es in caelis. Amen. Sanctificetur nomen tuum. Amen ... Sed libera nos a malo. 135
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Benedictio populi Omnes qui initium praesentis anni laudibus excolendum attollitis Salvatoris nostri muniti praesidiis absque crimine ad finem usque perveniatis. Idem quoque redemptor noster ita contribuat vobis hunc annum habere placidum ac iucundum ut cor vestrum semper sibimet efficiat praeparatum. Ut benedicti ab eo qui fecit caelum et terram quod nunc inchoatis in lacrimis post in canticis spiritualibus expleatis. 135
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. 136
Mozarabes Nat H1 D M2 Mass Propers Require in Nat… Post communionem Gratias tibi agimus Domine 136
Mozarabes Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers In ieiunio Epi… Proph Conserva tempus et devita a malo pro anima tua. Non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam. Nec accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo nec retineas verbum in tempus salutis. Ne abscondas sapientiam tuam in decore eius. In lingua enim cognoscitur sapientiae et sensus scientiae. Et doctrina in verbo veritatis et firmamentum in operibus iustitiae. Non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua et ne subiicias te omnino peccato. Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certare pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Eccli 4) 136