Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Super salutare tuum Domine exultabit vehementer. Desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum |
90 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
90 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionium Christi in carne mea pro corpore eius quod est Ecclesia. Cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus. Nunc autem manifestum est sanctis eius quibus voluit Deus notas facere divitias glorie sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes glorie quem nos adnunciamus. Corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu in quo et laboro certando secundem operationem eius quam operatur in me in virtute. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. (Kol 1) |
90 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Thomas unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ei alii discipuli vidimus Dominum. Ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit eis. Pax vobis. Deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dixit Dominus meus et Deus meus. Dixit ei Iesus quia vidisti me Thoma credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt. (J 20) |
91 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar |
91 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Sacrificium |
Fulgebit iustus |
91 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Ad Deum fratres carissimi puras mentes erigite eiusque pietatem suppliciter implorate ut qui per primum nos redemit adventum a labe peccati ipse nos sic in aevo degere faciat ut in secundo adveniens in supernis coronandos attollat. Sicque patrocinante nobis suffragio beatissimi apostoli sui Didymi et hic per eius exempla vitam ducentes eius mereamur esse sequipedes et illic felicitatis eius inveniamur consortes. |
91 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Te te igitur summe et admirabilis Deus totis praecordiis deprecamur ut qui beatissimo Thomae et sagacitatem in inquirendo accomodas et fidem credentibus inspiras nobis et indulgentiam peccaminum tribuas et donis tuis inspirando praevenias. Quique sanctissimi Thomae dubitatione nos roboras eius quaesumus merito nos in fide ita stabiles operibus solida ut iudicante te dignos invenias quos coronandos aetherea sustollas in atria. Quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina quae hodierno die plebs tibi mente offerunt grata et pro quibus te submisso obsecrant capite tuae pietatis clementiam esse adeptos congaudeant. |
92 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui tuum Thomam egregium praedicis architectum et in foro non dedignas ambulare venalium tu nos ex illis lapidibus effice vivis a quibus illa visio pacis instauratur caelestis qualiter candore castitatis niveo renitentes sanctorum qui nos in Domino iam praecesserunt possimus esse in participatione aequales ut qui pro peccatoribus ab illa sublimi sede descendisti ad terram precibus nostris placatus assistas omnibus requiem defunctis fidelibus praestans. |
92 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Clementissime Deus qui in pacis unitate laetaris scilicet qui auctor es pacis et pax ab angelicis conclamatus es choris concede per huius intercessionem athletae ut ipsius dilectionis vinculo quo discipulos ad caelos remeans conglobasti ipso nos almifico nexu in tua et proximi dilectione constringas. |
92 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est dignum satis et pulchrum est aequum vere et salutare est nos tibi Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in quantum est praestitum iugiter gratias Agere et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro indesinenter humilia vota deferre. Qui ut nos erigeret usque ad alta caelorum regna non est dedignatus humiliter moriens penetrare infernum ut tecum eis praestaret frui aeternae vitae dulcedine pro quibus gustaverat fellis amaritudinem eosque susciperet aula caeli laureatos diademate pro quibus ille sustulit coronam spinarum in capite. Illis etenim datum est glorioso cursu sanctis comitantibus angelis feliciter scandere caelum pro quibus ille caesus flagellis crucis ascendit patibulum. Lancea latus suum verberari permisit ex quo profluxerunt nova et inaudita miracula sanguinis et aquae mira insignia. Per aquam enim ostendens nobis sanctificationem baptismi per sanguinem vero decus martyrii. Ipsarum ipse ferens signa plagarum ianuis clausis ad discipulos intravit eosque pacifice salutans ut non timerent admonuit quibus de resurrectione sua ineffabile gaudium intulit. Sed cunctatur his noster patronus Didymus apostolus cuius hodie festum devotissime incolimus qui tunc forte a Domino cum aliis non fuit inventus resurrectionem dominicam credere recussavit nisi fixuras clavorum et latus vulneratum manu propria attractaret. Ipsique haesitanti discipulo pius Magister cicatrices sui corporis demum veniens palpabiles exhibuit qui iam praedicta ludibria pro nobis innocens pertulit. Ex quo solidata mens apostoli clara voce Dominus meus et Deus meus exclamavit. Cui nulla cunctatio in corde remansit qui Dominum suum et Redemptorem totius mundi tangendo cognoscere meruit. Multum namque profuit nobis eius dubietas momentanea qua tam evidenter insinuavit cunctis Redemptoris nostri resurrectionem gloriosam. Ipse quoque Dominus se videndo credens beatus esse astipulat sed oculis credens cordis eum per fidem cernentes beatiores pronuntiat. Nos enim impares merito et inferiores licet iustorum dignitate credimus tamen corde fatemur et ore ipsum Dominum nostrum Iesum Christum iudicare vivos et mortuos terribiliter venturum esse de caelis qui pro salute humani generis olim ab impiis iudicium sustinuit in terris. Ideoque rogamus corde contrito et corpore terra tenus prostrato ut in illo examinis die non puniamur cum reprobis descensuri in averni foveam sed cum sanctis omnibus celebrari mereamur caelesti in gloria. Ut tibi Domino Deo Patri et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro simul cum Spiritu Sancto personaliter trino Domino et unius Deitatis natura simplo omnis numerositas et celsitudo angelica una cum turma Sanctorum fulgida hunc hymnum dulciflua modulatione sine cessatione proclamant ita dicentes. |
92 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus qui est Filius tuus natura non adoptione neque gratia sed generatione. Qui in utraque natura unus Filius creditur et tertia in Trinitate persona tecum et cum Spiritu Sancto unus Deus creditur et adoratur Christus Dominus ac Redemptor aeternus. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Concede nobis Domine interventu apostoli tui Thomae et remissionem peccaminum et bonae vitae inspiratae nobis peragere cursum. Ut et sacrificia in huius sollemnitate passionis acceptes et sumentibus ea sanctificationis gratia tuae illustres. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Christe qui beatissimis Apostolis tuis orandi praecepta instituis praesta ut suffragio apostoli tui Thomae digni effecti ipsa tua deifica verba proclamantes mereamur exaudiri e terris. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui apostolo suo Thome ... aeteerno premio muneremini |
93 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
21 |
Thomas apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic chorus dic… |
Communio |
Gustate et videte |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
In nativitate… |
Officium |
Alleluia benedictus qui venit in nomine Domini alleluia alleluia. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Deus Dominus et illuxit nobis. |
93 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Postea dicta G… |
Oratio post officium |
Hodie nobis thesaurus natus est. Hodie nobis lucerna Virginis quam Spiritus Sanctus ignivit verum lumen apparuit. Hodie caecorum medicus natus est. Hodie Paraliticorum sanitas. Hodie debilium firmamentum infirmantium virtutes. Hodie resurrectio mortuorum Salvator noster advenit. Hodie nobis inter noctem ignitam lux nova apparuit. Hodie nobis Salvator advenit quem prophetae praedixerant ex Maria Virgine nasciturum. Hodie nobis praesepio positus perpetuus panis lucis ostenditur qui dixit ego sum panis verus qui de caelo descendi. Si quis autem de pane isto manducaverit non esuriet in aeternum. Praesta nobis Domine per gloriam nativitatis tuae a malis propriis liberari et in tuis laudibus semper gloriari. |
93 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Prophetia. Lec… |
Proph |
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim et in novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Multiplicasti gentem sed non magnificasti laeticiam. Laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe. Et sicut exultant victores quando dividunt spolia Iugum enim oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustione et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus eius super humeros eius. Et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius Deus fortis. dominator pater futuri saeculi princeps pacis Multiplicabitur eius imperium et pacis eius non erit finis. Super solium David sedebit et super regnum eius. Ut confirmet illud et corroboret in iudicio et in iustitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. (Is 9) |
95 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
95 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Psallendo |
Dominus dixit ad me Fililus meus es tu tu ego hodie genui te. |
96 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. |
96 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
96 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium epi… |
Lc |
Multiphariae multisque modis olim Deus locutus est patribus nostris in prophetis. Novissimis diebus locutus est nobis in filio suo quem constituit heredem universorum. Per quem fecit haec saecula. Qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus quanto differentius pre illis nomen hereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum. Filius meus es tu ego hodie genui te Et rursus ego ero illi in patrem et ipse mihi erit in filium. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit. Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit. Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis. Ad filium autem. Thronus autem tuus Deus in saeculum saeculi. Virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus in aeternum oleo laeticiae prae participibus tuis. Et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes sicut vestimentum veterascent. Et velut amictum mutabis eos et mutabuntur. Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. (H 11-12) |
96 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Ev |
Factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat ibi locus in diversorio. Et pastores erant in regionem eandem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus. Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium quod erit omni populo Quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David et hoc vobis signum. Invenietis infantem in pannis involutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium. Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis et factum est ut discesserunt ab illis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem dicentes. Transeamus usque in Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinanter et invenerunt Mariam et Ioseph et Infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc et omnes qui audierunt mirati sunt de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos. (L 2) |
96 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Redemptionem misit Dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius. |
97 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. |
97 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Parvulus natus est nobis et Filius datus est nobis et factus est principatus super humeros eius. Alleluia alleluia. |
97 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis. Lux a terra prodiit exeamus a tenebris. Advocatus e caelo descendit quod oportet agamus. Redemptor mundi apparuit pro libertate clamemus. Venit ad aegrotos medicus vulnera proferamus. Panis vivus credentibus datus est hunc sumamus. Fons perennis fidelibus ortus est animas impleamus. Cuius misericordia virtute et gratia in illo fidei processu iustitiae cultu confessionis gradu castitatis affectu stare nos faciat in quo animas nostras floruisse sibi non aruisse convincat. Atque in illo statu illum vita nostra delectetur nobisque fructificet in quo se generis non criminis nostri permanens Deus in nobis nasciturus inseruit et pro nobis moriturus apparuit. Amen. Concedente gratia miserationis illius cuius regnum et imperium iuge et gloriosum in saecula saeculorum. Amen. |
97 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Te Domine Christe Iesu te Deum pluraliter homines salvantem et hominem in Deo singulariter potentem invocamus laudamus rogamus ut adsis parcas miserearis ignoscas des in corde vota quae compleas des in ore verba quae exaudias des in opere facta quae benedicas. Non petimus renovari nobis sicut in hac die olim acta est corporalem nativitatem tuam sed petimus incorporari nobis invisibilem divinitatem tuam. Quod praestitum est carnaliter sed singulariter tunc Mariae nunc spiritaliter praestetur Ecclesiae ut te fides indubitata concipiat te mens de corruptione liberata parturiat te semper anima virtute Altissimi obumbrata contineat. Ne discedas a nobis sed procedas ex nobis. Sis revera Emmanuel noster nobiscum Deus. Digneris manere in nobis et pugnare pro nobis. Te enim pugnante nos vincimus. Solve nos quaesumus pannis putribus peccatorum qui te pro peccatis nostris dignatus es putredine ligari pannorum. Lac tuum Ecclesiae tuae parvulos nutriat. Adeo infirmos delicatus olerum cibus pascat ut ad percipiendum fortiorem ac solidum cibum validiores cotidie vires crescant. Et ita noverimus defaecatam voluntatem et fidem habere firmissimam ut iugiter enitamur auxilio tuo ad vitam pervenire perfectam. |
98 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Famuli tui indigni et exigui sacerdotes tremendae maiestatis tuae spiritales victimas immolantes offerimus tibi Deus hostiam immaculatam quam maternus uterus impolluta virginitate produxit pudor edidit sanctificatio genuit integritas fudit hostiam quae immolata vivit et vivens iugiter immolatur hostiam quae sola Deum placare praevalet quia Deus est. Hanc tibi summe Pater offerimus pro sancta Ecclesia tua pro satisfactione saeculi delinquentis pro emundatione animarum nostrarum pro sanitate omnium infirmorum ac requie vel indulgentia fidelium defunctorum ut mutata sorte tristium mansionum felici perfruamur societate iustorum. |
98 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Respondeat cho… |
Ad pacem |
Excelsum te Deum pariter atque humilem hominem Iesum Christum acclines servuli deprecamur ut pacem quam ascensurus ad caelos tui characteris notitia commendasti dones augmentes perficias atque custodias. Atque ita fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis ne officia osculi sint tegmina virus occulti sed quia decantantibus Angelis pacem tribuisti hominibus bonae voluntatis in hoc die tui natalis efficias nos nuntios et filios pacis. |
99 (89r) |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos omnipotentiae tuae et pietati referre quas posse donaveris laudes clementissime Pater quia post multa tempora in hac die ante non multa tempora qui tibi vel sibi semper erat nobis natus est Christus Iesus. Unigenitus tuus factus est ancillae suae filius Dominus matris suae partus Mariae fructus Ecclesiae qui ab illa editur ab ista suscipitur qui per illam pusillus egreditur per istam mirificus dilatatur. Illa salutem populis creavit haec populos. Illa utero vitam portavit haec lavacro. In illius membris Christus infusus est in istius aquis Christus indutus est. Per illam qui erat nascitur per istam qui perierat invenitur. In illa redemptor gentium vivificatur in ista gentes vivificantur. Per illam venit ut peccata tolleret per istam tulit peccata propter quae venit. Per illam nos ploravit per istam nos curavit. In illa infans in ista gigans. Ibi eiulat hic triumphat. Per illam crepundia gestavit per istam regna subiecit. Illam parvuli iucunditate demulsit istam sponsi credulitate despondit. Exstant denique pretiosi amoris incorrupta commercia. Dedit sponsus sponsae suae munera aquas vivas id est Christus Ecclesiae quibus semel ad placendi meritum lavaretur. Dedit oleum laetitiae pro odorifero unguento chrismatis quo ungeretur. Vocavit eam ad mensam suam adipe frumenti satiavit illam vino suavitatis implevit. Iustitiae imposuit ornamentum donavit deauratum virtutum varietate vestitum. Animan suam pro illa posuit susceptae et calcatae mortis spolia in dotem illi regnaturus victor exhibuit. Se ipsum illi in cibo ac potu indumentoque concessit. Promisit ei se illi daturum regnum aeternum. Ipsam pollicitus est statuendam in dexterae suae parte reginam. Concessit et ipsi quod concessum est genitrici impleri non violari parere non corrumpi illi semel et isti semper sedere tamquam sponsam in thalamo pulchritudinis et multiplicare filios gremio pietatis foetosam esse prole non faetidam voluptate. Sic et ipsa in ipso per ipsum dives effecta sponso ac Domino suo humilia refert munera hoc ei de proprio suo offerendo quod credidit hoc de exemplo quod eum redamavit hoc de dono ipsius id ipsum potuisse quod voluit id ipsum voluisse quod potuit. Dedit illi tamquam rosas martyres velut lilia virgines quasi violas continentes. Haec ad illum per ministros voluntatis eius apostolos confecta operi sui pensa transmisit. Unde nunc a dextris eius felici et gloriosa perennitate consistens eum tecum omnipotens Pater et cum Spiritu Sancto regnantem cum omnibus angelis confitendo collaudat et dicit. |
99 (89r) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Respondeat cho… |
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
100 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyte… |
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui venit e caelis ut conversaretur in terris caro factus est ut habitaret in nobis Christus Dominus ac Redemptor aeternus. |
100 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyte… |
Post Pridie |
Haec Domine dona tua et praecepta servantes in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus rogantes profusissimam tuae misericordiae pietatem ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit has hostias Trinitas indivisa sanctificet ut cum a nobis fuerint non minori trepidatione quam veneratione perceptae quidquid contra animam male vivit intereat et quidquid interierit nullatenus reviviscat. |
101 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyte… |
Ad orationem dominicam |
Quod via ut sequeremur ostendit quod vita ut loqueremur edocuit quod veritas ut teneremus instituit tibi summe Pater cum tremore cordis proclamemus e terris. |
101 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat presbyte… |
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui olim pro nobis hodie dignatus est nasci ipse vos sua nativitate purificet. Et qui infantiam sumens humanitatis vilibus indutus est pannis caelestium virtutum vos vestiat indumentis. Sitque vestrorum cordibus interior pastus qui in praesepio positus credentibus se voluit monstrari vescendus. |
101 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
101 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
101 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Hic dicat chor… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
101 |
Mozarabes
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hac die sancte solemnitatis tuae perducere dignatus es fac nos diem istum nativitatis tuae per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. |
101 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
101 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
101 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
101 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
In sancti Step… |
Officium |
Fremebant cordibus suis adversus Stephanum. Stridebant dentibus in eum. Ipse autem plenus Spiritu Sancto intendens in caelos vidit gloriam Dei alleluia alleluia alleluia. |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis |
102 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Laudamus te Domine cum angelis benedicimus te cum virtutibus sanctis. Glorificamus cum potestatibus supernis. Et qui per te Opificem nostrum nos subsistere non haesimus recte honore tui nominis per officium creaturae creatricem tuam potentiam non negamus. Pro qua re nostrum facito bonae voluntati tuae placere servitium et vel in caelis cum angelis vel in terris cum hominibus pacifice gloriari in tuae glorificationis assensu. |
102 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui vivit et omnia regit in saecula saeculorum. |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in san… |
Proph |
Iustus si morte praeoccupatus |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Psallendo |
Posuisti Domine |
102 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Crescente numero discipulorum in Ierusalem factum est murmur graecorum adversus hebreos eo quod despicerentur in ministerio cottidiano vidue eorum a ministris hebreorum. Convocantes autem apostoli multitudinem discipulorum dixerunt. Non est aequum vos relicto verbo Dei ministrare mensis. Eligite ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu Sancto et sapientia quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerii verbis instabimus. Et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum plenum fide et virtute et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Thimonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum. Et orantes imposuerunt eis manus et verbum Domini crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde. Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat signa in populo. Surrexerunt autem quidam de Synagoga quae appellabatur Libertinorum et Cirenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano et non poterant resistere sapientie et spiritui qui loquebatur. Propter quod arguerentur ab eo cum omni fiducia. Tunc summiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et Deum. Commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt eum in concilio. Et statuerunt testes falsos dicentes. Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum hunc et legem. Audivimus eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tanquam faciem angeli. Dixit autem princeps sacerdotum Stephano. Si haec ita se habent Qui ait. Dura cervice et incircumcisi corde et auribus vos semper Spiritui Sancto restitistis sicut patres vestri ita et vos. quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri Et occiderunt eos qui prenunciabant de adventu iusti cuius vos nunc proditores et homicide fuistis. Qui accepistis legem in dispositione angelorum et non custodistis ut viveretis. Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis. Et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait. Ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum. Positis autem genibus clamavit voce magna. Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat Ierusalem et omnes dispersi sunt per regiones Iudee et Samariae praeter apostolos qui remanserunt in Ierusalem. Curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans viros ac mulieres tradebat in custodiam. Illi igitur qui dispersi erant pertransibant evangelizantes verbum Dei. (Act 6) |
102 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Dilatant enim philateria sua et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari ab hominibus rabbi. Unus est enim magister vester omnes autem fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram unus est enim pater vester qui in caelis est. Vae vobis scribae et pharisaei hypocrite quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni estis rapina et immundicia. Pharisaeae caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat id quod de foris est mundum. Vae vobis scribae et pharisaei hypocrite quia similes estis sepulchris dealbatis quae foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcicia. Sic et vos foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Ve vobis scribae et pharisaei hypocrite qui aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis. Si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonium estis vobismetipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes genimina viperarum quo fugietis a iudicio gehenne Ideo dico vobis. Ecce ego mitto ad vos prophetas et scribas et ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in sinagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem ut veniat super vos omnis sanguis iusti qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam. Ierusalem Ierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti Ecce relinquetur domus vestra deserta. Dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis. Benedictus qui venit in nomine Domini Rex Israel. (Mt 2) |
104 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
105 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Exsultabit iustus in gloria et gaudebit in laeticia sempiterna |
105 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Ego Daniel intellexi numerum annorum in quo factus est sermo Domini. Tibi autem Domino Deo nostro propitiatio et misericordia alleluia. |
105 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Dum aspicerem in nubibus caeli ecce quasi filius hominis amictus auro purissimo veniebat principatus ei honor et regnum. |
105 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Primum licet hominibus dilectissimi fratres sub eandem passionis formam crux Christi in qua cunctorum martyrum primitie continentur impraesserit sed tamen in similitudine carnis peccati conformis nobis extitit non equalis. Nam inter homines nostrae pravitatis nostraeque conditionis nativitatis legis vel sortis primus hanc viam Stephanus martyr intravit duriciam ardui itineris vicit palmam propositi muneris occupavit qui Deum et hominem sequeretur ostendit. Ante ipsum quidem Christus sed tamen primus ipse post Christum. Hic homo fecit adiutus a Deo quod ibi homo perfecit unitus in Deo. Ille servo previus iste conservis. Ille generaliter pro magisterio iste specialiter pro magistro. Hic egit suum martyrium ille multorum. Iste in se non ingloriosus ille pro omnibus gloriosus. Perfecta igitur fides honoret testem laudet auctorem et sua cuique debita discretis reddat officiis et zelo imitationis accensa et adiutorio proficiat et exemplo si distincte et Domino serviat et patrono. |
105 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Te Domine Iesu Christe benedicimus teque laudamus qui tam beatum tamque perfectum martyrem tuum Stephanum tui imitatione fecisti ut quod etiam in reliquis sanctis rarum atque difficile est sic persecutionis tormenta portaret ut ultionis vota de persequentibus non haberet et eorum impunitatem intrepide in persecutione peteret quorum impietatem inter saxa sentiret. Utique cum illi lapides mitterent super eum ille pro eis preces fundebat ad Deum Domine Iesu ne statuas illis hoc ad peccatum. Certabat impatientia cum indulgentia. Illi vulnera inferre iste odia non referre. Illi doloribus non cedere iste pro hostibus supplicare. Postremo erat in benignitate martyris quod non erat in voluntate carnificis nolle hos punire per quos se videbat coronari. Haec igitur tam gloriosa pietas tam perfecta benignitas quae pro illis preces fundebat credentium populorum vota commendet fidelium spe confortet sperantium necessitates adiuvet supplicantium culpas excuset et pro Ecclesiae unitate et pace catholicae plebis invigilet. Hic semper pro subiectis dum rogat obtineat qui pro inimicis dum lapidaretur orabat. |
106 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Domine Iesu Christe qui beatissimo primoque martyri tuo Stephano post ictus lapidum concessisti praemium sempiternum tu sereno vultu respice hoc sacrificium nostrum et praesta nobis famulis tuis ut prece huius martyris tam viventibus quam defunctis donetur indulgentia criminum per quem olim confutata est infidelitas iudaeorum. |
107 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui Stephanum plenum gratia et virtute levitici ordinis ministerio per apostolorum tuorum electionem vel impositionem manuum consecrasti tu praesta nobis ut qui asciti sumus in sortem tuae vocationis simus filii pacis tenoremque retineamus perfectae dilectionis. Quo gratia tua quae in Stephano martyre verae praedicationis iecit fundamina in nobis sincerae pacis et caritatis multiplicet nutrimenta. |
107 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est pulchrumque satis et aptum nos tibi in die sancti martyris tui Stephani annuo nobis circulo revoluto laudis hostias immolare sacrificium sollemne persolvere. Quem ita Domini nostri Iesu Christi Filii tui gratia elegit doctrina erudiit potentia confirmavit ut inter levitas praemium inter discipulos regnum inter martyres teneat principatum. Qui veritatis verbo errantes confidentius arguendo ibi studeret ponere causam ubi intelligeret pendere victoriam ut obiecto in faciem iudaeis impietatis elogio si non corriperet devios non timeret iratos sciens in alterutrum fructuosam praedicationem esse iustitiae si aut illis suscepta paenitentia placeret oblatio sanitatis aut sibi excitata invidia fieret occasio passionis. Erat ibi Christi et proximorum in tali voluntate dilectio aut de emendatis gaudium optare cognatis aut de illatis praemium exspectare suppliciis. Suum quidem honorem alieno crimine non quaerebat sed videbat utrumque sibi sine gloria non futurum si aut per veritatem ipse alios praedicando acquireret aut se pro veritate quispiam persecutor occideret. Agnoscebat locum suum cogitabat officium quia altare se esse noverat semetipsum hostiam praeparabat. Plenus Spiritu Sancto sacramenta ructabat volens calicem bibere quem tradebat. Stabat inter populos qui servis non parcere Domini morte didicerant aut qui magis usque ad Domini necem servorum morte pervenerant. O ingens dominicae desiderium caritatis. Quid est nisi occidi velle pro Domino et occisi amorem inter homicidas impavida devotione fateri Noverat se illi moriendo iungendum cui se dolebat supervivendo disiunctum. Tenebat Magistri praecepta quae didicerat non sibi dignum esse discipulum qui se non portata cruce sequeretur. Volebat pervenire quo erat qui cupiebat levare quod iusserat nec fallit sua opinio iam paratum. Ecce illi qui in Christo tamquam in lapidem offenderunt in Stephanum cum lapidibus irruerunt. Hoc Impius furor iecit quo caecus error impegit. Inde obruerant docentem unde ceciderant non credentes. Qui illis factus est petra scandali Stephano factus est corona martyrii. Cui merito tibi inter gloriosos Angelos caelestesque Virtutes hymnum laudis debitae sine cessatione proclamat atque dicit. |
107 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat chorus. |
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
108 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus a quo Stephanus martyr primus atque levita coronari promeruit passione suscepta dum et cum ceteris consecrandus apostolorum electione in ministerio eligitur septimus et singulariter pro Christo martyrium adeptus est primus. Qui Ideo lapidari se voluit saxeis Ictibus perfidorum ut facilius pervenire possit ad lapidem pretiosum Christum Dominum ac Redemptorem aeternum. |
108 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Omnipotens Deus Pater qui post oblationem Unigenitit tui in hostiam vivam Stephanum primum martyrem suscepisti tu nos ad eius exemplum facito esse victimam placationis et hostiam puritatis. Quo dum ipsi per contritionem spiritus immolamur haec libamina in ablutionem peccaminum a te sanctificata sumamus. |
108 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Aeterne Dei Filius Domine Deus quem Stephanus dum lapidaretur ut eius spiritum susciperes invocabat quemque positis genibus pro inimicis orabat tu nos facito et amicos in te fidenter diligere et pro inimicis te sinceriter postulare. Quo dum debentibus nobis ex corde dimittimus ea quae praecepisti fiducialiter proclamemus e terris. |
109 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
109 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius pro cuius nomine Stephanus martyr lapidatus est Innocens contra incursantium daemonum ictus vos efficiat fortiores. Quique eum pro inimicis orantem consummato martyrio provexit ad caelum conferat vobis ut sine confusione ad eum veniatis post transitum. Ut illuc laetatura post istud saeculum accedat anima vestra quo praedictus martyr spiritum suum suscipi exorabat. |
109 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominius sit semper vobiscum |
109 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
109 |
Mozarabes
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Gustantes Domine suavitatis tuae dulcedinisque plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. |
109 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. |
109 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
109 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
In sancti Ioan… |
Officium |
Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluia et dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi alleluia alleluia. |
109 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Vitam petiit a te tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum |
110 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in Nat… |
Oratio post officium |
Hodie nobis thesaurus natus est |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Sapientia iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum. Honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum. Et certamen fortium dedit illi ut vinceret et sciret quoniam omnium potentior est sapientia haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum. Descendit cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt illum et dedit illi claritatem aeternam. Et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Et transtulit illos per mare rubrum et transvexit illos per aquam nimiam. Dominus Deus noster. (Sap 10) |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Notus in Iudea Deus in Israel magnum nomen eius |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia epis… |
Lc |
Nolo vos ignorare de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quod nos qui vivimus qui residui sumus in adventu Domini non preveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus. (Th 4) |
110 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio sancti… |
Ev |
Simon Ioannis diligis me plus his Dicit ei. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Simon Ioannis diligis me At ille etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Simon Ioannis amas me. Et dicit ei Domine tu omnia nosti tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ibas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset dixit ei. Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit. Domine hic autem quid Dicit ei Iesus sic eum volo manere donec veniam. Quid ad te Tu me sequere. Exivit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit Iesus non moritur sed sic eum volo manere donec veniam quid ad te Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et qui scripsit haec. Et scimus quia verum est testimonium eius. (J 21) |
111 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te |
111 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Adiuvate me fratres in orationibus vestris et orate pro me ad Deum. |
111 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus dicit Dominus confitebor eum coram Patre meo alleluia |
111 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Et quicumque perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam inveniet eam |
111 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
111 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Considerantes dilectissimi fratres beatissimum Ioannem apostolum inter ceteros a Domino plus dilectum offeramus ipsi Christo Deo et Salvatori nostro singularis victimae hostiam ob ipsius sancti Apostoli sacratae assumptionis memoriam petentes ab eo ut hunc nobis concedat esse patronum quem suum voluit dilectum esse discipulum efficiatque eum ruentis aevi sustentatorem quem sui pectoris fecit recubam esse exaudiens illum pro membris totius Ecclesiae sanctae quem Matris suae voluit curam habere. |
112 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Genite ingeniti Filius Dei summi qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Ioanni apostolo reserasti cum in sinu tuo recubans evangelii sui fluenta ex ipso pectoris tui fonte haurire promeruit tu nos intuere propitius ut per te abdita cognoscamus per te bona quae manifesta sunt impleamus reserans nobis pectoris tui occulta quibus possimus cognoscere et conditionis nostrae infirmitatem et ad tuae divinitatis pervenire cognitionem manifestans de te quid amemus Indicans de nobis quid corrigamus. Quo huius dilecti tui suffragiis moribus nostris in melius commutatis aufugiat pestis dispereat languor pellatur hostilis mucro quidquid adversum est fidei christianae intereat quidquid prosperum est convalescat arceatur fames sedentur lites haeresum obtrudantur fautores fecundetur frugibus terra vestiatur virtutibus anima atque cuncta nobis in commune proveniant bona. Quo tibi Deo nostro fideliter servientes et hic sine peccato utamur concessis et post deliciis fruamur aeternae pausationis. |
112 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Iesu Rex noster et Domine qui es vita mortalium et spes unica redemptorum suscipe hoc sacrificium quod tibi in honorem Ioannis apostoli tui dedicandum offertur ac praesta propitius ut sicut olim idem dilectus tuus praesenti in saeculo degens exanimata corpora revocavit ad vitam ita nunc suffragio suo et viventium torpentes animas suscitet ad virtutem et defunctorum spiritus liberet a poenali conditione. Quo per istum a te Deus tam vivi quam defuncti speciale se gaudeant invenisse remedium quem manere praedixisti donec venias incorruptum. |
112 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Domine quod pax multa sit diligentibus nomen tuum neque sit in illis scandalum sicut fatemur fuisse Ioannem apostolum tuum. Qui de pectoris tui arcano vividos alternae dilectionis rivulos hauriens praedicat omnibus in commune non solum sermone diligere sed opere et veritate. Cuius veridica praecepti sanctione commoniti te suppliciter quaesumus Fili Dei ut ea nos facias implere quae praedicat ea de te sentire quae ipse sentit ea veritate et te diligere et a te diligi mereamur qua ipse vel te dilexit vel a te constat esse dilectus. Ut in pace viventes et pacis gloriam amplectentes ad te perveniamus fructibus pleni pacis et copia benedictionis. |
113 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus tibi in omnibus et pro omnibus Sanctorum tuorum meritis ex tuis scilicet donis quantum possumus semper agere grates tuasque praedicare virtutes. Qui excelsus humilia respicis et attollis humiles in excelsis qui nobis post manifestationem in carne Redemptoris nostri Domini Iesu Christi et Salvatoris verbi praedicatores censu pauperes Spiritu Sancto locupletes apostolos destinasti. Inter quos gloriosissimus evangelista Ioannes doctrina vitaque insignis multum enituit. Qui in exordio evangelii sui in principio Verbum tuum apud te Deum esse perdocuit. Cui Dominus iam crucifixus quem caelibem elegerat matrem suam virginem commendavit eique revelatione mirifica quid mystice doceret ostendit. Quem sine sanguinis effusione efficiens gloriosum usque ad adventum suae claritatis conservat quique nunc tibi spiritu iunctus inter sanctorum angelorum innumeras legiones splendifico apostolorum in choro refulgens te Dominum cum Cherubim ac Seraphim sine cessatione collaudat et dicit |
113 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. |
114 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere pius vere inaestimabiliter gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui profluentibus ex ventre suo fluminibus recumbentem in sinu suo dilectum Ioannem sic irrigavit sic docuit sic replevit ut cor ipsius illuc ad enarrandum incorruptibile principium ascendere posset quo alius non valuit penetrare. Hic vera de Verbo sentiens praedicamenta conscripsit cui idem unigenitus Filius tuus et matrem moriens commendavit et rursum eum materno honori consimilem reddidit cum uno eodemque munere et matrem glorificat et discipulum inter fratres exaltat cum matrem gloria pariendi honorat et discipulum recumbendi honore glorificat. O quam felix venter qui talem genuit prolem quam honorabile caput quod talius recubavit in pectore. Gloriosa quidem Maria quae genuit Christum sed et Ioannes qui recubuit supra Christum. O parile praemium in utrisque virginitatis quod sic commendatur in exitu finis cum in Maria nullo persecutionis mortisve congustata tormento latenter ex hac vita subducitur et Ioannes diem recessus suis ante praesciens effodiri ipse sibi praecipit loculum sepulcri. Hinc igitur quia pretiosa est in conspectu tuo Domine mors horum sanctorum tuorum te deprecamur ut haec holocausta nostra suscipiens nostris criminibus veniam praestes quo ad instar Apostoli tui et te incorrupto sequamur ex corde et tu ad nos veniens apud nos facias mansionem Deus noster ac Redemptor aeternus. |
114 |
Mozarabes
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Christe Filius Dei qui elevatus in cruce discipulum matri matremque discipulo commendans passionis nostrae calicem ebibens consummasti tu nos placabiles efficito tibi ut tam oblationem quam oblatores ita respiciendo sanctifices vivificandoque tibi ipsi commendes quo Ioannem apostolum tuum dilectio tua fecit honorabilem inter fratres. |
115 |