Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Sep 15 Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Benedictio populi Intercessu martyris Cypriani a vitiis omnibus liberemini qui viginti aureos suo obtulit percussori. Eius quoque foveamini indessinenter praesidiis cuius laetamini in doctrinis. Et qui vos verbis instruit ad vitam beneficiis perducat ad gloriam. 784
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Per misericordiam tuam 784
Mozarabes Sep 15 Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 784
Mozarabes Sep 15 Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 784
Mozarabes Sep 15 Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Post communionem Debitas tibi Domine aeterne referimus grates et Iesu Christo Domino nostro in cuius similitudinem beatissimus Cyprianus dum offert victimam ipse est victima. Dumque sacerdotium eligit martyrium devotus implevit. Obtineat Igitur apud te Deus summe miseris indulgentiam post delictum qui meruit post sacerdotium subire martyrium. 784
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 785
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 785
Mozarabes Sep 15 Nicomedes Mass Propers Nicomedis mart… Rub 785
Mozarabes Sep 15 Vincentius Mass Propers Sancti Vincent… Rub 785
Mozarabes Sep 16 Euphemia Chalcedonensis Mass Propers Sanctae Eufemi… Rub 785
Mozarabes Sep 17 Lambertus Mass Propers Sancti Lanbert… Rub 785
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Omnes qui saecularium curarum turbinibus ferimus aut forsan allidimur quique illicientis aevi saepe laqueis irretimur earundem curarum paululum fasce deposito ad considerandam Domini vocationem alacriter sublevemur. Placeat iam earundem curarum sub opprimentibus oneribus paululum respirare placeat Christi vocationem in sanctis apostolis profligare et solerti cogitatu perpendere. Erigatur mentis oculus ad consideranda divinae gratiae munera et fidelium Christi servulorum pura citaque obsequia. Ecce enim iste Matthaeus apostolus sanctus et evangelista cuius insigne celebrat hodie festum Ecclesia una Christi voce vocationis audita mundi contempsit honores et floscula. Non solum sequitur eum quem se vocantem audivit sed eidem tanta ex vocatione sua repletus laetitia prandium facit. Gratuita venit ad illum gratia Christi et hinc ex publicano scriptor factus est evangelii ex publicanis quippe actibus conversus sequitur Christum et post praedicator sanctus effectus scripsit veraciter Evangelium. Unde igitur conversio fuit tam cita nisi Christi Domini cooperante gratia gratuita Hunc ideo Christum Dominum et Salvatorem omnium puro corde rogemus ut gratia sua qua dignatus est vocare apostolos nos sibi placabiles efficiat servos. Inspiret sui amorem praedicantibus apostolis quos elegit et scelerum diluat culpas his ipsis orantibus quos martyrio coronavit. Det pium orandi se votum et orationis commodet clementer effectum. His largiri dignetur et temporum pacem et criminum veniam quibus apostolis praedicantibus evangelii novam dare dignatus est legem. Hos ad se faciat feliciter pervenire pro quibus sanguinem dignatus est fundere. Ipsis tribuat beatitudinis praemium pro quibus in carne visitare dignatus est mundum ut omnes qui ipso moriente redempti sumus obtentu martyris sui Matthaei apostoli et evangelistae cuius hodie festum incolimus caeleste regnum ovantes intremus. 785
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Dator et inspirator omnium munerum Christe Filius Dei qui apostolorum tuorum praedicatione universos terrarum situs illustras et evangeliorum amne quadrifluo rigas quique pro te mori posse martyribus tribuisti eosque pro ultronea morte coronas respice in hac festivitate martyris tui sancti Matthaei apostoli et evangelistae tuorum fidelium vota eosque illaesos aevi facito periculosi transire naufragia. Ut qui illum una vocationis tuae voce dignum tibi fecisti ministrum qui regalem tuam sequens prosapiem primus scriberet evangelium facias nos in te sequendum idoneos et in timore nominis tui perfectos. Instrue quaesumus nos eius doctrinis quem fore voluisti scriptorem primum evangelicae veritatis praedicationis. Reple nos eius meritis spiritali fervore qui praeconia veritatis tuae eius voluisti audiri ex ore. Da nobis amorem tui qui eidem dedisti gratiam Spiritus Sancti. Trahe nos ad te miserationibus consuetis qui illum evangelistam fecisti ex publicanis operibus. Illumina nostri cordis arcana qui illum ad telonem sedentem vocasti gratia gratuita. Eius interventu nobis adesto placatus qui tuus factus est in veritate discipulus. Exaudi illum pro nobis qui apud illum dum non egeres prandis. Ipse ad te nostra tibi placitura deferat vota cuius praedicatio in toto mundo facta est gloriosa. Non nostris nos patiaris puniri pro meritis qui illum replesti muneribus sanctis. Suscipe in eius honore nostrum obsequium qui illum post tanta praeconia fecisti martyrem gloriosum ut qui poenam meremur ex propriis in eius honore tibi oblatis iustificemur obsequiis. Qualiter dum eius meritis vota famulantium suscipis eius obtentu facias eidem obsequentes cum illo consortes in caelestibus regnis. 786
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Post nomina Via veritas et vita qui incarnari voluisti ut redimeres universa redime nos a chirographo delictorum sancti tui Matthaei apostoli et evangelistae necnon et martyris prece. Qui Eufranonem puerum invocatione nominis tui suscitavit a mortuis suscitet nos quaesumus a vitiorum nostrorum sepulchris quique dum Deus putaretur non se esse deum sed Dei servum veridica voce referre non distulit et ut putantes ad te Deum converterentur relicto simulacrorum errore instanter ac fortiter praedicavit ad te nobis redeundi post lapsus aditum praestet nosque in veritate quam praedicavit stabiles faciat. Suscitet mortuorum in sceleribus corda qui mortificata suscitavit celeriter puerilia membra. Timori tuo nos subdat qui virginum cuneos tuo servitio mancipavit. Conferat nobis tutelam et defunctis amoenitatis aeternae quietem quem inter omnes cum propriis condiscipulis duodecim tribuum constituere dignatus es iudicem. 787
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Ad pacem Pax omnium Christe et cunctorum te diligentium caritas pura simultatum quaesumus radices a nobis abscinde nosque perenniter in tua pace consolida. Fac nos te amare in veritate fac tua sequentes et servantes praecepta. Odiorum vincula solve lites remove discordiam fuga dissidia pelle et quidquid perimit pacem procul a nobis propitius effuge. Pacem quam tuis discipulis commendasti in terris hanc infundere dignare pectoribus. Pax quam abs te traditam sanctus iste tuus Matthaeus apostolus et evangelista personavit in mundo nos tibi consignans consortes eidem facias in regno superno. Fidelium tuorum nullus per discordiam pereat eorumque odium perimendo nullum possideat sed ita omnes inviolabiliter in tua pace vivamus ut ad te post coronandi cum sanctis omnibus veniamus. Et ita pacis osculum demus ad invicem ut non fictam teneamus in cordibus caritatem ut aeterni regni mereamur apud te consequi mansionem. 787
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est te inconfusa Trinitas et unius essentie indivisa maiestas Deum patrem et Filium et Spiritum Sanctum fontem beatitudinis aeterne laudare quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus martyr tuus Mattheus apostolus et evangelista errores saeculi sapientia vicit terrores patientia superavit et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe agnum leonem vicit. Quando persecutor seviebat leo fremebat. Sed quia agnus sursum attendebatur leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem morte destruxit in ligno pependit sanguinem fudit mundum redemit. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cottidie ita dicentes. 788
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus. Qui hodierno die animam sui testis Matthei apostoli et evangelistae devicto mundo evexit in caelum. Ut quae fuerat afflicta suppliciis gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominice imitatrix extiterat passionis caelestis esset particeps regni. Huius proinde meritis Deus summe terminum pone delictis et finem scandalis. Ut qui martyris tui Matthei apostoli et evangelistae veneratores existimus remotis adversitatibus imitatores effici mereamur. 788
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Post Pridie Haec tibi Domine tua servantes praecepta in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus et in commemoratione sancti tui Matthei apostoli suscepta populi tui per has oblationes te iubente vota deferimus non nostris meritis sed obsequio suscepti officii rogantes profussisimam tuae misericordiae pietatem omnipotens Deus ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit has hostias Trinitas indivisa sanctificet. 789
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe qui elegisti tua ex plebe Mattheum qui Levi sumit cognomen apostolum et evangelistam itaque in vertice Ecclesiae eum statuisti ex publicano a te Christe electum primum in Iudea quidem evangelizare fecisti et postmodum in Macedonia te praedicans pastorum sicque requiescit in montibus annue precibus nostris ut eius interventu nos futuro liberes a tormento. Ut verbum tuum quod ille gloriosis in mundo vocibus sparsit nos sanctificatum in receptaculum nostri pectoris conservemus qui nos docuisti orare et dicere. 789
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 789
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui ingenti pietate apostolum suum Mattheum et evangelistam ex publicano fecit mirificum nos de adversis faciat semper victoriam promereri. Et qui illum exaltavit vocatione promptissima ab omni nos mundane conversationis dignetur eruere contagio. Et qui voce praedicationis et apostolatus gratia illum ditavit in mundo nos spiritualium gaudiorum munificet incremento. 789
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 789
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 789
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 789
Mozarabes Sep 21 Matthaeus apostolus Mass Propers Oratio dicatur… Rub 789
Mozarabes Sep 22 Mauritius Mass Propers In festo sanct… Rub 789
Mozarabes Sep 23 Cleta Mass Propers Sancte Cletae… Rub 789
Mozarabes Sep 26 Fortunatus Mass Propers Sancti Fortuna… Rub 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Dabo sanctis meis. 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui sanctis tuis Cosmae et Damiano geminas contulisti ante mortem coronas dando illis et in medendi arte effectum et victoriam suplicii te rogamus et petimus ut animae atque corpori nostro horum interventu salutem impertiens et vita nostra incentivorum careat morbis et desiderium concrescat spiritualibus documentis. 790
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Proph Vos omnes sancti Dei vocabimini ministri Domini Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comeditis et in gloria eorum superbi estis. Pro confusione vestra dupplici et rubore laudabunt partem eorum. Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis. Quia ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam in holocaustum. Et dabo opus eorum in veritate et fedus perpetuum feriam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. (Is 66) 790
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Psallendo Da nobis auxilium Domine in tribulatione. 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers PsallendoV In Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. 790
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Lc Scimus quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem predestinavit hos et vocavit. Et quos vocavit hos et iustificavit. Quos autem iustificavit illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad haec Si Deus pro nobis quis contra nos Qui etiam filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam omnia nobis cum illo donabit Quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est imo qui resurrexit qui sedet ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis. Quis nos separabit a caritate Christi Tribulatio An angustia An persecutio An fames An nuditas An periculum An gladius Sicut scriptum est. Quia propter te mortificati sumus tota die estimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus separamur propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro. (R 8) 790
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Quaere in comm… Ev Convocatis duodecim apostolis dedit illis virtutem. 791
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Missa Oblatis super aram unigeniti Filii Dei devota mente muneribus amicos Dei victores saeculi coheredes Christi spirituales medicos medendi cura industrios Cosmam et Damianum fratres dilectissimi deprecemur ut omnigenae infirmitati nostrae et medendi praerogent curam et visitandi non auferant gratiam. Quo per eos consolemur positi in dolore qui medicamento tacti iustitiae ad suscipiendam insuperabiles facti sunt passionem. 791
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Alia oratio Deus sanator noster et medicus sempiternus qui Cosmam et Damianum inconcussos fide insuperabiles in virtute fecisti ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis qui ante passionem ex terreno medicamine salutem operati essent in populis hos quaesumus nostris infirmitatibus et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma per eos non recrudescant sanata. Per hos corpora per hos animae medicinam acquirant. Hi typicis animae aegritudinibus finem hi patulis celerem impendant aegrimoniis sanitatem. Hi putredines vulnerum orationibus desecent Hi manu precationis abdita vulneratorum expurgent. Hi virtutem invalidis robur fessis victum egenis subventionem viduis defensionem orphanis tuitionem largiantur pupillis. Hi miseriis humanis medelam illaturi occurrant hi pressuris hominum concita levigatione subveniant. Hi etiam sic nos a peccati morbo servent illaesos ut ad caelestem perducant patriam coronandos. 791
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Post nomina Recte Domine per hos martyres tuos populis attribuisti gratiam sanitatum qui insuperabiles in passione probati sunt. Ex hoc igitur tuam oblatis victimis clementiam imploramus ut haec oblatio et viventibus gratiae donum et sepultis aeternae quietis conferat refrigerium. 792
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Ad pacem Mirabilis es Deus mirabilis et praeclarus qui sanctis Cosmae et Damiano effectus adiutor fortis non eos passus es adversantium interimi lapidibus vel sagittis. Nec enim fas erat ut sublimitate crucis erectos tela inimici redderent vulneratos. Pro quo pietatis tuae cum tremore audentes clementiam postulamus ut nos ita maiestas tua praemuniat quo nullis odiorum iaculis tacti tibi qui verus lapis es per pacis bonum mereamur sine fine coniungi. 792
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sanctis gloriosisque martyribus Cosmae et Damiano geminas contulit ante mortem coronas dando illis et in medendi arte effectum et victoriam per supplicium. Hi namque curationum compotes facti hic fesso medentur alieno corpori illic infirma sua affigunt corpora cruci. Hic aliorum infirmitates curant illic proprias aegritudines tolerant. Alieno malagma conferunt vulneri se ultroneae subiciunt passioni. Alterorum cruciatus exurunt et spontaneis se passionibus tradunt. In aliis perimunt quod in se obvenisse laetantur. Aliorum salutem signis virtutum suam cumulantes stigmate passionum. Aliorum aegritudines verbo suas temporali expiantes supplicio illorum medicaminibus probis suas passionibus improbis aliorum morbis aquae tepentis potione medentur sibi marinis melius immersi gurgitibus consolantur. Per quos te Deus Pater rogamus et petimus ut animae atque corpori nostro horum interventu salutem impertiens et vita nostra incentivorum careat morbis et desiderium concrescat spiritualibus documentis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 792
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui praedictos martyres suos et medicaminis arte industrios et crucis efficit patibulo gloriosos. In utroque igitur capitis sui imitantes exemplum et curationum enitent gratia et crucifixionis mulctati sunt poena. Sic sic delitescenda virtus martyrum quae terris occulitur in crucis porrecta patibulo exaltatur. Tenuit illic humilitas in abditis ne vanitati patesceret quod hic crux patule omnibus admirandum fore monstraret. Nec tamen hoc cruciatu martyrum elabitur vita quo sua mortificari Redemptor voluit membra ut quibus cruce crucifixi vita promittebatur in cruce positi non deficerent sed gauderent. 793
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Post Pridie Facta Domine commemoratione martyrum tuorum Cosmae et Damiani qui pro te nervis caesi marinis fluctibus dediti flammis iniecti eculeo impositi cruci affixi et invicti per passionem et triumphatores exstiterunt per mortem te votis supplicibus imploramus ut in hoc eorum venerabili festo oblatas tibi victimas sereno vultu respicias sumentibusque ex eis Sancti Spiritus lumen infundas quo in hoc die passionis eorum sit populo fideli spiritualis laetitia et gaudia tribuantur aeterna. 793
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Deus qui ad salutem humani generis Filium tuum destinasti ad terras cuius exemplum praedicti martyres et virtute miraculorum et passione ipsa secuti sunt respice nos horum propitiatus suffragio et confessionis propriae voto per hos infirmo nostro subveniens corpori quos spirituales medicos elegisti quo nostra his intervenientibus a te accipiatur oratio quibus curationum attributa est optio. Ut per hos medicamine divino compucti a te cum oraverimus mereamur ocius exaudiri. 794
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 794
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Benedictio populi Divina clementia vestris precibus faveat quae sanctos Cosmam et Damianum crucifixione glorificavit corporea. Hosque deputet in suffragio pereuntium quos praerogatores esse voluit sanitatum. Quo eorum precibus corruptionum loti a vulnere sanati corde et corpore regna cum illis mereamini caelestia possidere. 794
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 794
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 794
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 794
Mozarabes Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Post communionem Deus sanator noster et medicus sempiterne qui Cosmam et Damianum inconcussos fide et insuperabiles in virtute fecisti ut per suscepta vulnera vulneribus mederentur humanis qui ante passionem ex terreno medicamine salutis opera essent in populis hos quaesumus nostris infirmitatibus et custodes et medicos deputa. Per eos sanentur infirma per eos acquiratur animae medicina. 794
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 794
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers In festo sacto… Officium Dabo sanctis meis. 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Oratio post officium Laetifica Domine populum tuum in hac celebritate beatissimorum martyrum tuorum Fausti Ianuarii et Martialis ut qui de nostris peccatis contristamur eorum orationibus consolemur. 795
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Proph Passi sunt iusti digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui. Novum saporem escam parans eis ortigometram. Ut illi quidam concupiscentes escam propterea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam. Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire in interitum exercentibus tirannidem. His autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminarentur. Etenim dum pervenit illis seva bestiarum ira morsibus perversorum serpentium exterminabantur. Non in perpetuum permansit ira tua sed ad correctionem in brevi turbati sunt. Signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem. (Sap 16) 795
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Psallendo Transibimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers PsallendoV Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro. 795
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Quaere in fest… Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater 795
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Quaere in comm… Ev Nihil opertum quod non reveletur. 796
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Lauda Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue alleluia. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Sacrificium Locutus est Daniel Ananie Azarie et Misael quaeramus misericordiam a facie Dei omnipotentis super sacramento isto. Tunc Danieli revelatum est mysterium et benedixit Deum alleluia. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers SacrificiumV Throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimenta eius quasi nix candida et capilli capitis eius sicut lana munda thronus eius flamma ignis rote eius ignis accensus fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie Dei millia millium ministrabant ei et decies millia centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Missa Illustrem atque triumphalem passionis diem martyrum Dei Fausti Ianuarii et Martialis cum summa veneratione celebremus dilectissimi fratres Deum Patrem omnipotentem humiliter exorantes atque ante aulam sacrarii sui cum tremore astantes. Legatione quidem fungimur impositi officii pro nostris peccatis non idonei cogimur interpellare pro sceleribus populi delinquentis. Non est itaque nostrae praesumptionis quod agimus sed sui est imperii quod audemus. Rogemus ergo ut mundans me indignum famulum suum a delicto proprio veniam concedat confitenti populo suo et sanctificet hodie sacrificium in honore praedictorum martyrum suorum super suo altario positum. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Alia oratio Digna Domine Deus noster laus debetur martyribus tuis digna veneratio militibus certis dignum obsequium impendi debet fidelibus amicis. Tres hodie voluerunt mori ut viverent voluerunt occidi ut regnarent voluerunt crucifigi ut gehennae cruciatus evaderent et divitias regni caelestis perpetuo possiderent. O beatum consilium quod inter tormenta et poenas non est mutatum sed sic Faustus Ianuarius et Martialis toto animo et corde confortati sunt per Spiritum Sanctum ut hodie vincerent diabolum calcarent saeculum et mente et corpore sequerentur regem aeternum. Quorum expetimus interventum ut per ipsos praebeas te nobis Domine Deus noster propitium et infundas super nos multimodas misericordias benedictionum tuarum. 796
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Post nomina Deus qui unum in Trinitate possides nomen oblatas tibi in hoc tuorum trium martyrum festo has oblationes assume quo et offerentibus ad salutem et defunctis proficiant ad quietem. 797
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Ad pacem Assistite nobis sancti martyres Dei in quibus trina et indivisa caritatis societas ignis est conflatione probata. Vestris quaesumus suffragiis praebete nostris finibus pacem et cunctis inconvulsibilem caritatem ut vestro interventu cuncta in pace permaneant quae in hoc die passionis vestrae copiose exsultant. 797
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere Trinitas Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui semper impari numero gaudens in campo gloriosi certaminis tres hodie signiferos coronavit ut nullus illorum dissonaret a fide sed Martialis faceret quod Ianuarium vidisset Ianuarius sequeretur Faustum caelestia invadentem. Sic tres Trinitatis fide repleti tyrannicam superbiam calcaverunt vana idola spreverunt pompas saeculi contempserunt et ad caelestia regna ipso Domino nostro Filio tuo duce migraverunt. Tuum est Domine totum quidquid agitur bonum. Tu vincis in homine tu victor semper exsistis cum homine. Tu in tali praelio auctor es tu huius certaminis arma es tu in tam gloriosa pugna virtus es. Tu in omnibus vincis et magnitudinis victoriae palmam concedis. In praefatorum itaque Martyrum tuorum honore dignum maiestatis tuae laudis sacrificium offerentes sanctificetur quaesumus holocaustum tuo altario impositum per signum Filii tui per descensum Spiritus Sancti per praesentiam Angeli deputati. Sit tibi acceptum sit tibi gratum sit tibi sanctum venerabile gloriosum et pingue et vivum vitale et igneum. Unicuique nostrum cum degustaverimus carbo igneus efficiatur quod vidit Isaias propheta angelica manu forcipe abstractum ab ara. Labia nostra mundet immunda polluta peccatis nostra tibi sanctificet corda. Sit credentibus vita sit confitentibus venia sit tristibus laetitia sit aegrotantibus sanitas sit malagma valetudinem laborantibus sit mortem timentibus vita sit ab errore redeuntibus bona via et languori animae atque infirmitatis carnis a te Domino nostro confecta sancta et perpetua medicina. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum cui merito omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere. 797
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cuius vestigia hi tres inconcusso gradu fidei secuti sunt martyres Faustus fautor patris legibus Ianuarius ianuam vitae adeptus ac Martialis martyr sacra improbando potissimus. Hi vere servi Christi et coheredes regni dum hic temporalis poenae damno mulctati sunt caelesti in regione locati palmae victoriae acceperunt. 798
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Post Pridie Indivisa Trinitas et una Maiestas quae praedictorum trium martyrum hodie in passione laudaris et praesentium sacrificiorum litatione placandus ascisceris te vocibus votis et orationibus imploramus ut qui illis inexpugnabilem tribuisti devicto hoste victoriam haec nostra sanctifices propitiatus oblata. 798
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Conserva nos Domine in timore nominis tui qui societatem trium martyrum tuorum Fausti Ianuarii et Martialis inimici persuasionibus non passus est dividi. Quique illorum animas post eculeum inter flammas suscepisti nostras voces post libitus carnis inter commotiones saeculi fluctuantis exaudi cum ea ad te nunc proclamaverimus qui nobis ipse instituisti. 798
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 799
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Benedictio populi Intercessu martyrum suorum Fausti Ianuarii et Martialis vos Trinitas tuaeatur altissima quae in illis tribus se demonstravit indivisa. Sicque Faustus vestris precibus faveat ut Ianuarius ianuas vobis aeternae vitae aperiat. Quo ita Martialis obtentu saeculi respuatis illecebras ut Christo iudicante immarcesfbiles percipiatis pro sancta conversatione coronas. 799
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 799
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 799
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore 799
Mozarabes Sep 28 Martialis Ianuarius Faustus M2 Mass Propers Post communionem Domine Iesu Christe cuius potentia sancti Martyres tui rotantem ignis impetum exstinserunt et iustitiam operati sunt peccatoribus nobis favorem tuae pietatis imperti. Ut per fidem qua sancti vicerunt regna per. eam peccatores caelestem mereamur obtinere coronam. 799
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 799
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 799
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Dabo sanctis meis. 799
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Oratio post officium O Michael princeps exercitus angelorum veni quaesumus ad liberandas animas fidelium populorum. Ut et iusti iustitiam obtinendo in bonis semper fructificent et iniusti ad paenitentiam conversi veniam accipere non desperent. Sicque nos invicem provocemur in melius ut praemium consequi mereamur aeternum. 799
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 799
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Proph Factus est proelium magnum in caelo. Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo. Et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur diabolus et Satanas qui seducit universum orbem et proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt. Et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte et ipsi vicerunt eum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea laetamini et qui habitatis in eis. (Ap 12) 799
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 800
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Psallendo Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 800
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam quis in nubibus equabitur Domino aut quis similis erit Deo inter filios Dei. 800
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 800
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Lc Gratias agere debemus Deo semper pro vobis ita ut dignum est. Quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem ita ut et nos ipsi gloriemur in vobis in ecclesiis Dei. Pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo hoc patimini. Si tamen est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant et vobis qui tribulamini requiem vobiscum in revelationem Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius et in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non obediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi. Qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius cum venerit glorificari in sanctis suis et ammirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute. Ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Domini nostri et Dei Iesu Christi. (2Th 1) 800
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Cum venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis. Et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis qui a dextris eius erunt. Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Sitivi et dedistis mihi bibere. Hospes eram et collegistis me. Nudus et cooperuistis me. Infirmus et visitastis me. In carcere eram et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes. Domine quando te vidimus esurientem et pavimus Sitientem et dedimus tibi potum Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te Aut nudum et cooperuimus te Aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te Et respondens rex dicet illis. Amen dico vobis quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt. Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare. Sitivi et non dedistis mihi bibere. Hospes eram et non collegistis me. Nudus et non cooperuistis me. Infirmus et in carcere et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi dicentes. Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi Tunc respondebit illis dicens. Amen dico vobis quandiu non fecistis uni de minoribus istis nec mihi fecistis. Et ibunt hi in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam. (Mt 25) 801
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Lauda Respice Domine de caelo et vide et visita vineam istam. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Sacrificium Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum alleluia. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers SacrificiumV Consurget Michael princeps magnus et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus et qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stelle in perpetua aeternitate pertransibunt plurimum multiplex erit scientia populo sanctorum alleluia. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Missa Communi voto et affectu connexo superni regis fratres carissimi imploremus aspectum cuius magnitudinis eminentiam humana non potest depromere lingua quia et ipsa cordis receptacula tantilla pensatur ad noscenda supernae maiestatis iudicia. Hoc solum nostro conceditur desiderio ut ad sollemne officium ardenti concurramus ex voto et subnixo genu cordis petamus auxilium nostrae salutis quia ausum nobis praebent suffragia summi nuntii salutaris. Michaelis etenim archangeli hodierni diei sollemne dedicamus et excipimus festum quem devotus populus per ministerium alumnum obtinet immensi regis perfruendo aspectum. Huius nos suffragatione quaesumus Deus summe facito tibi placere cuius famulatum tuo efficis indefesso obsequio permanere ut quem elegisti principem militiae angelorum digneris praelargiri patronum ad tuaendas animas populorum. 802
Mozarabes Sep 29 Michael M2 Mass Propers Alia oratio Ecce fratres carissimi sollemnitas nobis hodie claruit summi nuntii quam olim quondam nostrorum meruit obtinere fides maiorum. Quia cum sit ministerio eminens angelorum non abhorrent animas aestuare nostrorum ut fruantur potius illius intercessione suorumque et sociorum. Nam in conditione omnium creaturarum individua Trinitas quae est una deitas sempiterna maiestas cum conderet angelorum agmina quae primi opens lux est appellata et eminentior angelus cum praeferretur ceteris superba turgidus voluntate et ruit profundior immanissima omni crudelitate. Cuius adversio sicut auctori culpae applicavit interitum ita permansuris in servitute donavit regnum beatitudinis indefessum tantoque solidior aucta est fides manentium quantoque crudelior est facta damnatio delinquentium. Amissa claritate interiit qui humilitatem servare nequivit et sublimis in gloria pollet qui in ministerio perfectior manet. Apostata etenim angelus ab aeterna beatitudine proiectus factus est humano generi insidians inimicus ne locum quem perdiderat gloria humana potiretur fragilis glutinatio plasmae. Prius enim decepit quam sexu fragilem vidit et per illam lethale virus rudi et incauto obtulit viro. Cuius protinus parens culpa iustae damnationis intulit poenam a quo disseminata ex illis progenies obnixe maneret districta. Sed vicit pietas Creatoris et callidis anguis suadellam decipulam et transgressoris admissa piacula. Redemit enim misericorditer quem dudum culpa damnaverat condecenter libero arbitrio heredem contutit caelo quem olim fore beatum plasmaverat in paradiso. Nam quia primus homo conditus angelorum fuerat societate locandus si non fuisset inoboediens factus. Postquam vero suadenti obtemperat et Creatoris iussa relinquit etiam consortium angelorum amisit. Quod quidem iam manet restauratum per Dei Patris omnipotentis Verbum unicum caro factum in cuius incarnatione angeli gloriam cecinerunt et omnes bonae voluntatis consimili laude secum sociandos denuntiaverunt. Horum etenim militia angelorum Michael eminentior manet in officio actionum ut ordinatim dispositi maneant in obsequio Conditoris et vota deferant populi communi omnium Creatori. 802