Trento
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Suscipe, Domine, propitiatus hostias, quibus et te placari <voluisti, et nobis> salutem potenti pietate restitue. |
413 |
Trento
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui propterea iure punis errantes et clementer refoves castigatos, ut nos et a malis operibus abstrahas et ad bona facienda convertas, quia non vis invenire, quod damnes, sed vis esse potius, quod corones. |
414 |
Trento
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Vivificet nos, Domine, sacrae participationis infusio, et perpetua protectione defendat. |
414 |
Trento
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Tribulationem nostram, quaesumus, Domine, propitius respice, et iram tuae indignationis, quae iuste meremur, propitiatus averte. |
414 |
Trento
|
|
|
|
evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in natal… |
Coll |
Magnificet te, Domine, sanctorum tuorum evangelistarum beata sollemnitas, per quam illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti. |
414 |
Trento
|
|
|
|
evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Ad altaria, Domine, veneranda cum hostiis laudis accedimus: fac, quaesumus, ut et indulgentiam nobis obtineant et favorem. |
414 |
Trento
|
|
|
|
evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens, per evangelistarum tuorum doctrinam iugiter eam et erudis et protegis. |
414 |
Trento
|
|
|
|
evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sacramentis, Domine, et gaudiis optata celebritate expletis, quaesumus, ut eorum precibus adiuvemur, quorum recordationibus exhibentur. |
415 |
Trento
|
|
|
|
evangelista
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Da, quaesumus, Domine, fidelibus populis sanctorum tuorum evangelistarum semper veneratione laetari, et eorum perpetua supplicatione muniri. |
415 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa contra o… |
Coll |
Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reprobarum non curemus obsequium, sed eadem pravitate calcata exoramus, ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis, nec captiosis adulationibus implicari, sed potius amare, quae praecipis. |
415 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Conspirantes, Domine, contra tuae plenitudinis firmamentum dexterae tuae virtute prosterne, ut iustitiae non Dominetur iniquitas, sed subdatur semper falsitas veritati. |
415 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Da, quaesumus, omnipotens Deus, sic nos tuam gratiam promereri, ut nostros corrigamus excessus, sic fatentibus relaxare delictum, ut coerceamus in suis pravitatibus obstinatos. |
415 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Oblatio, Domine, tuis aspectibus immolanda, quaesumus, ut et nos ab omnibus vitiis potenter absolvat, et a cunctis defendat inimicis. |
415 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Per quem maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut ab Ecclesia tua quicquid est noxium tu repellas, et, quod eidem salutare est largiaris, nosque contra superbos spiritus humilitatem tribuas rationabilem custodire, cum gratiam tuam clementer inpendis:, ut nec humanos incertos consilii derelinquas, sed tua, quae falli non potest gubernatione disponas. |
416 |
Trento
|
|
|
|
contra obloquentes
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Praesta, Domine, quaesumus, ut per haec sancta, quae sumpsimus, dissimulatis lacerationibus improborum, eadem te gubernante, quae recta sunt cautius exsequamur. |
416 |
Trento
|
|
|
|
pro compunctione cordis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa de compu… |
Coll |
Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et nullum latet secretum, purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut perfecte te diligere et digne laudare mereamur. |
416 |
Trento
|
|
|
|
pro compunctione cordis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Haec oblatio, Domine, Deus, cordis nostri maculas mundet, ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. |
416 |
Trento
|
|
|
|
pro compunctione cordis
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui inspicis cogitationum secreta: et omnis nostrae mentis intentio providentiae tuae patescit intuitu. Respice propitius archana cordis nostri cubilia, et Sancti Spiritus rore nostras purifica cogitationes, ut tuae maiestati digna cogitemus et agamus. |
417 |
Trento
|
|
|
|
pro compunctione cordis
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sacrificium salutis nostrae tibi offerentes: concede nobis, Domine, Deus, purificatis mentibus saepius tuae pietatis celebrare mysterium. |
417 |
Trento
|
|
|
|
pro compunctione cordis
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, spiritum nos sanctum votis promereri sedulis, quatenus eius gratia ab omnibus liberemur tentationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur accipere. |
417 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in monas… |
Coll |
Defende, quaesumus, beato illo intercedente, Domine, Deus, istam ab omni adversitate familiam, et tibi toto corde prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. |
417 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Suscipe, quaesumus, clementer, omnipotens Deus, nostrae oblationem devotionis, et per virtutem huius sacramenti tuae maiestatis famulos a cunctis protege adversitatibus. |
418 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui es totius fons misericordiae, spes et consolatio lugentium, vita et salus ad te clamantium: exaudi famulorum preces tuorum, et potentiae tuae dextera ab omni eos adversitate protege et custodi; quatenus tibi soli Deo secura mente servire valeant, atque ab omni tentationum molestia liberati, tranquilla pace suae salutis tuae pietati continuas agere gratias mereantur. |
418 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Sumptis redemptionis nostrae muneribus: praesta, quaesumus, misericors Deus, eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. |
418 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Copiosa protectionis tuae beneficia, quaesumus, Domine, Deus, familia tua consequatur, ut, quae sacris tibi liminibus devota consistit, intercessione beati illius atque sanctorum tuorum, et vitae praesentis subsidio gratuletur et gratiam aeternae benedictionis inveniat. |
418 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio ad Roma… |
Lc |
Spiritus autem adiuvat infirmitatem nostram usque quia secundum Deum postulat pro sanctis. |
418 |
Trento
|
|
|
|
pro congregatione
pro familia
|
M2 |
Mass Propers
|
Sequentia sanc… |
Ev |
Amen amen dico vobis qui credit in me opera, quae ego facio usque, ut maneat vobiscum in aeternum. |
418 |
Trento
|
|
|
|
in coemeterio
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in coeme… |
Coll |
Deus, cuius miseratione animae fidelium requiescunt, famulis tuis illis et illis vel omnibus hic in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut a cunctis reatibus absolutis sine fine laetentur. |
419 |
Trento
|
|
|
|
in coemeterio
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Pro animabus famulorum famularumque tuarum illorum et illarum et omnium catholicorum dormientium hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam, ut hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae, vitam mereantur aeternam. |
419 |
Trento
|
|
|
|
in coemeterio
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, Domine, pro tuorum requie famulorum et famularum illorum et illarum, et omnium fidelium catholicorum orthodoxorum in hac basilica in Christo requiescentium, et, qui in circuitu huius Ecclesiae tuae requiescunt: quaesumus, Domine, placatus accipias, ut per haec salutis humanae subsidia in tuorum numero redemptorum sorte perpetua censeantur. Quam oblationem. |
419 |
Trento
|
|
|
|
in coemeterio
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Deus fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris: et da omnibus fidelibus in Christo, quorum corpora hic requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem. |
420 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto nuper baptizato
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro defu… |
Coll |
Deus, qui ad caeleste regnum non nisi renatis per aquam et spiritum pandis introitum, multiplica super animam famuli tui illius misericordiam tuam, et, cui donasti caelestem et incontaminatum transitum post baptismi sacramentum, da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum. |
420 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto nuper baptizato
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Coll |
Deus, qui omne meritum vocatorum donis tuae bonitatis anticipas, propitiare animae famuli tui illius, quem in fine istius vitae regenerationis unda mundavit, et quem fecisti non timere de culpa, fac gaudere de gratia. |
420 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto nuper baptizato
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris pro anima famuli tui illius, pro qua tibi offerimus sacrificium laudis, ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. |
420 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto nuper baptizato
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus, Domine, pro anima famuli tui illius benignus adsume, eumque regenerationis fonte purgatum, et periculis vitae huius exutum, beatorum numero digneris inserere spirituum. Quam oblationem. |
420 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto nuper baptizato
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Propitiare, Domine, animae famuli tui illius, ut quem in fine istius vitae regenerationis fonte mundasti, ad caelestis regni beatitudinem facias pervenire. |
421 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis desiderantibus paenitentiam
|
|
Mass Propers
|
Oratio ad miss… |
Rub |
|
421 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis desiderantibus paenitentiam
|
M2 |
Mass Propers
|
Item ad missa |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus, in cuius humana condicio potestate consistit, animam famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, ut penitentiae fructum, quem voluntas eius optavit, praeventus mortalitatis non perdat. |
421 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis desiderantibus paenitentiam
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Satisfaciat tibi, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius sacrificii praesentis oblatio, et peccatorum veniam quam quaesivit iri inveniat, et, quod officio linguae implere non potuit, desideratae penitentiae conpensatione percipiat. |
421 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis desiderantibus paenitentiam
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi offert famulus tuus pro anima famuli tui illius cuius depositionis diem illum celebramus, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: et ineffabili pietate concedas, ut, quod exsequi praeventus condicione mortali ministerio linguae non potuit, mereatur indulgentiam sempiternam, quae in eius mente non defuit penitendi: diesque nostros. |
422 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis desiderantibus paenitentiam
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Deus a quo speratur humani corporis omne, quod bonum est: tribuae per haec sancta, quae sumpsimus, ut, sicut animae famuli tui illius penitentiam velle donasti, sic indulgentiam tribuae miseratus optatam. |
422 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro epis… |
Coll |
Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum N. ecclesiae archiepiscopum censeri fecisti: praesta, quaesumus, ut quorum vicem gerebat ad horam in terris, eorum perpetuo consortio laetetur in caelis. |
422 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Haec oblatio, quaesumus, Domine, animam famuli tui N. archiepiscopi ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat, quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. |
422 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Da veniam, Domine, quaesumus, per sancta mysteria, quae sumpsimus animae famuli tui illius N. archiepiscopi, ut occursu non terreatur malo, sed tuo semper protegatur auxilio. |
423 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto abbate
pro defuncto sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro defu… |
Coll |
Deus, qui famulum tuum illum sacerdotem atque abbatem et sanctificasti vocatione misericordiae et assumpsisti consummatione felici, suscipe propitius preces nostras: et praesta, ut, sicut ille tecum est meritis, ita nobis non recedat exemplis. |
423 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto abbate
pro defuncto sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Omnipotens, sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut famulo tuo illi abbate atque sacerdote, quem in requiem tuam vocare dignatus es, dones sedem honorificatam et fructum beatitudinis sempiternae;, ut ea, quae in oculis nostris docuit et gessit, non iudicium nobis pariant, sed profectum adtribuant;, ut pro quo nunc in te gaudemus in terris, cum eodem apud te exsultare mereamur in caelis. |
423 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto abbate
pro defuncto sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis per haec sancta mysteria in tuo conspectu semper clara consistat, quae fideliter ministravit. |
423 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto abbate
pro defuncto sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro anima famuli tui illius abbatis atque sacerdotis offerimus, quaesumus, Domine, placatus intende: pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam in numero sanctorum tuorum tibi placentium facias dignanter adscribi. Quam oblationem. |
424 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto abbate
pro defuncto sacerdote
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui illius sacerdotis misericordiae tuae implorata clementia, ut eius in quo speravit et credidit, aeternum capiat te miserante consortium. |
424 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa unius de… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, cui numquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare animae famuli tui illius, ut, qui de hac vita in tui nominis confessione discessit, sanctorum tuorum numero facias aggregari. |
424 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Propitiare, quaesumus, Domine, animae famuli tui illius, pro qua tibi hostias placationis offerimus, et quia in hac luce fide mansit catholica, in futura eius retributio condonetur. |
425 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro requie animae famuli tui illius offerimus, quaesumus, Domine, placatus accipias: et tua pietate concedas, ut mortalitatis nexibus absoluta inter fideles tuos habere constituas mansionem: diesque nostros. |
425 |
Trento
|
|
|
|
pro defuncto
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut animam famuli tui illius ab angelis lucis susceptam, in praeparatis i habitaculis deduci facias beatorum. |
425 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro mort… |
Coll |
Deus veniae largitor et humanae salutis amator, quaesumus, clementiam tuam, ut nomina famulorum famularumque tuarum, quae hic piae dilectionis officio pariter conscripsimus, in libro vitae miserationis tuae gratia iubeas conscribi. |
425 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta, quaesumus, misericors Deus, ut animae, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati, post huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiate, lucis perpetuae te miserante recipiant consortium. |
426 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Proficiat, quaesumus, Domine, ad indulgentiam animabus, pro quibus tuam obsecramus clementiam, divini celebratio sacramenti, ut per haec sancta a contagiis terrenae conversationis emundate, ad caelestem mereantur venire habitationem. |
426 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro defu… |
Coll |
Deus, cui proprium est misereri et preces i exaudire supplicantium, propitiare animabus famulorum famularumque tuarum, ut te miserante a peccatorum vinculis absoluti, ad aeternae beatitudinis requiem pervenire mereantur. |
426 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Hostias tibi, Domine, humili supplicatione pro animabus famulorum famularumque tuarum deferimus, ut per haec salutis nostrae sacrificia perpetuam [tribue ut] beatitudinis misericordiam consequantur. |
426 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Qui nobis in Christo unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concedisti: praesta, quaesumus, ut animae, pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati, ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereantur. |
427 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem, Domine, quaesumus, placatus intende, quam pro animabus fidelium nostrorum tuae supplices exhibemus pietati, ut per haec sancta mysteria ab omnibus absoluti peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur. |
427 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Divina libantes sacramenta concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut haec eadem nobis proficiant ad salutem et animabus, pro quibus tuam deprecamur clementiam, prosint ad indulgentiam. |
427 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus vita viventium, spes moriendum, salus omnium in te sperantium: praesta propitius, ut animae famulorum famularumque tuarum a nostrae mortalitatis tenebris absolutae, in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. |
427 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis fidelibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro fide… |
Coll |
Deus veniae largitor et humanae salutis amator, quaesumus, clementiam tuam, ut nomina famulorum famularumque tuarum, quae hic piae dilectionis officio pariter conscripsimus, in libro vitae ig tuae miserationis gratia iubeas conscribi. |
428 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis fidelibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae, et animabus quibus tui nominis dedisti confessionem, cunctorum remissionem tribue peccatorum. |
428 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis fidelibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Post communion… |
Postcomm |
Praesta, quaesumus, misericors Deus, ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati, post huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae, lucis perpetuae te miserante recipiant consortium. |
428 |
Trento
|
|
|
|
pro defunctis fidelibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Proficiat, quaesumus, Domine, ad indulgentiam animabus, pro quibus tuam obsecramus clementiam divini celebratio sacramenti, ut per haec sancta a contagiis terrenae conversationis emundatae, ad caelestem mereantur pervenire habitationem. |
428 |
Trento
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
in die tertio
|
M2 |
Mass Propers
|
In die deposit… |
Coll |
Adesto, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui illius, cuius in depositione sua officium commemorationis inpendimus, ut si qua eam saecularis macula inhaesit aut vitium mundiale infecit, dono tuae pietatis indulgeas et extergas. |
429 |
Trento
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
in die tertio
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Quaesumus, Domine, ut famulo tuo illi, cuius VIImum obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum tuorum largire consortium, et rorem misericordiae tuae perennis infunde. |
429 |
Trento
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
in die tertio
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc oblationem, quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium septimum tricesimum, pro anima famuli tui illius placatus ac benignus adsume. |
429 |
Trento
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
in die tertio
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cuius depositionis diem tertium VIImum XXXmum igo celebramus, quo deposito corpore animam tibi creatori reddidit quam dedisti, pro qua petimus divinam clementiam tuam, ut mortis vinculis absoluta transitum mereatur ad vitam. |
429 |
Trento
|
|
|
|
in depositione
in die septimo vel tricesimo
in die tertio
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus, collocare dignare corpus et animam famuli tui illius, cuius diem tertium septimum tricesimum sive depositionis celebravimus, in sinibus Abrahae Isaac et Iacob, ut cum dies resurrectionis venerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. |
430 |
Trento
|
Adv |
Gen |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipiunt cont… |
VD |
Cui proprium est ac singulare, quod bonus es, et nulla umquam a te es commutatione diversus. Propitiare supplicationibus nostris, et Ecclesiae tuae misericordiam tuam quam confitetur ostende, manifestans plebi tuae Unigeniti tui mirabile sacramentum, ut in universitate nationum perficiatur, quod per verbi tui evangelium promisisti, et habeat plenitudo adoptionis, quod praetulit testificatio veritatis. |
430 |
Trento
|
Adv |
Gen |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII |
VD |
Qui salubre meditantes ieiunium necessaria curatione tractamus, et per observantiae conpetentis obsequium de perceptis grati muneribus, de percipiendis efficiamur gratiores, ut non solum terrena felicitate laetemur, sed nativitatem panis aeterni purificatis suscipiamus mentibus honorandam. |
430 |
Trento
|
Adv |
Gen |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
[et ideo] cont… |
VD |
Qui, ne imago, quae ad similitudinem tui facta fuerat vivens dissimilis haberetur ex morte, munus venialis indulgentiae praestitisti. Et unde mortem peccata contraxerunt, inde vitam pietas repararet. Haec postquam prophetae cecinerunt et Gabriel archangelus Mariae iam praesentia nuntiavit, mox puelle credentis in utero fidelis verbi mansit aspirata conceptio, et illa prolis nascendi sub lege latuit, quae cuncta suo nasci nutu concessit. Tumebat virginis sinus, et fecunditatem suorum viscerum corpus miratur intactum. Mater fuit virgo Dei, et virginitas permansit inviolata parientis. |
431 |
Trento
|
Dec |
|
24 |
Nativitas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia Dom… |
VD |
Tuae laudis hostiam iugiter immolantes. Cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit. Celebravit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed verus agnus et aeternus pontifex hodie natus Christus implevit. Per quem maiestatem. |
431 |
Trento
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M1 |
Mass Propers
|
Mane I |
VD |
Qui licet aequalis patri et spiritali sit potentia coaeternus, hodie tamen ad augmentum lucis virginali puerperio dignatus est nasci: scilicet, ut novum ac perpetuum mundo lumen orietur essetque in nostra natura pro nostra redemptione passibilis, qui in divina Deo Patri semper mansit aequalis. Per quem laudant. |
431 |
Trento
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale beat… |
VD |
Beati Stephani levitae simul et martyris natalicia recolentes. Qui fidei, qui sacrae militiae, qui dispensationis et castitatis egregiae, qui praedicationis mirabilisque constantiae veneranda proponebat exempla. Et ideo nativitatem Filii tui merito prae ceteris passionis suae festivitas subsequitur, cuius gloriae sempiternae primus martyr occurrit. |
431 |
Trento
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale beat… |
VD |
Beati apostoli tui et evangelistae Ioannis venerandae assumptionis natalicia recensentes, qui Domini nostri Iesu Christi Filii tui vocatione suscepta terrenum respuit patrem, ut posset invenire caelestem. Adeptus in regno caelorum sedem apostolici culminis, qui tantum retia carnalis contempserat genitoris quique ab Unigenito tuo, sic familiariter est dilectus et immensae gratiae muneribus approbatus, ut eum idem Dominus in cruce iam positus vicarium suae matri virgini filium subrogaret, quatenus beatae Genetricis integritati probata dilecti <discipuli> virginitas deserviret. Nam et in caenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem aeternum pectus scilicet recubuerat salvatoris. De quo perenniter manantia caelestis hauriens fluenta doctrinae tam profundis ac mysticis est revelationibus inspiratus, ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et evangelica voce proferret quia: In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Per quem. |
432 |
Trento
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale Infa… |
VD |
Pretiosis enim mortibus parvulorum, quos propter nostri salvatoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit, immensa clementiae tuae dona suscepimus. Fulget i namque sola magis gratia quam voluntas, et clara est prius confessio quam loquela; ante passio quam membra passioni existerent; testes Christi, qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas, cum pro suo nomine trucidatis meritum gloriae suae perire non patitur, sed proprio cruore perfusis, et salus regenerationis expletur et inputatur corona martyrii. Per Christum Dominum nostrum. |
432 |
Trento
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
In octavas Dom… |
VD |
Qui mirabili tuae dispensatione pietatis factus ex muliere, factus sub lege, dignatus est circumcidi pro nobis, ut nos regeneratos spiritu a vetusta vitiorum sorde mundaret atque evangelica gratia liberatos in novam transferret propitius creaturam. Et ideo cum angelis. |
433 |
Trento
|
Jan |
|
17 |
Antonius abbas
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Sancti Antonii confessoris tui merita repetentes, quod certi, qui donis tuis hic exstetit gloriosus, apud te noster exsistat idoneus interventor. |
433 |
Trento
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat, quo perficis in infirmitate virtutem, et nostris studiis dat profectum et infirmis apud te praestat auxilium. |
433 |
Trento
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale beat… |
VD |
Recensemus enim diem beatae Agnae martyrio consecratum. Quae terrenae generositatis oblectamenta despiciens, caelestem meruit dignitatem; societatis humanae <vota> contemnens, aeterni regis est sociata consortio; et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata, pro Christi confessione suscipiens simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem. |
433 |
Trento
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In die Purific… |
VD |
In exsultatione praecipue sollemnitatis hodiernae, in qua coaeternus tibi Filius tuus unigenitus in terrena natus substantia a parentibus legali traditione deportatus in templum. Idem legis dator et custos, praecipiens et oboediens, dives in suo pauper in nostro. Par turturum vel duos pullos columbarum vix sufficit sacrificio caeli terraeque possessor. Grandeavi Simeonis invalidis gestatur in manibus, a quo mundi rector et Dominus praedicatur. Accedit etiam oraculum viduae testificantis, quoniam decebat ab utroque annuntiaretur sexu utriusque salvator. Per quem maiestatem. |
434 |
Trento
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti, ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec superata suppliciis de diaboli saevitia triumphavit, quia in tuae deitatis confessione permansit. |
434 |
Trento
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale sanc… |
VD |
Qui sic tribuis Ecclesiam tuam sanctorum commemoratione proficere, ut eam semper illorum et festivitate laetifices et exemplum piae conversationis exerceas grataque tibi supplicatione tuearis. |
434 |
Trento
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio in C… |
VD |
Quia per mirabile mysterium et inenarabile sacramentum hodie unigenitum tuum virgo sacra concepit, et caeli Dominum clausis portavit visceribus. O magna clementia deitatis:, quae virum non cognovit et mater est, et post filium virgo est. Duobus enim gavisa est muneribus: miratur, quod virgo concepit, laetatur, quod ededit redemptorem Christum Dominum nostrum. Quem laudant. |
435 |
Trento
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Septuagisima |
VD |
Quia cum nostra laude non egeas, grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum. Nec te augeant nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem: quoniam, sicut fontem vitae praeterire causa moriendi est, sic eodem iugiter redundare, effectus est sine fine vivendi. |
435 |
Trento
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Sexagesima |
VD |
Qui aeternitate sacerdotii sui omnes tibi servientes sanctificat sacerdotes, quoniam mortali carne circumdati, ita cottidianis peccatorum remissionibus indigemus, ut non solum pro populo tuo, sed etiam pro nobis eiusdem pontificis interpellatio et sanguis exoret. Per quem. |
435 |
Trento
|
LXX |
H3 |
D |
Quinquagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Quinquagesi… |
VD |
Maiestatem tuam devotis mentibus implorantes, ut, sicut ex te habemus esse, quod sumus, sic per gratiam tuam et bene velle sumamus, et bonum posse, quod volumus. |
435 |
Trento
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In Quadragesima |
VD |
Qui continuatis quadraginta diebus et noctibus <hoc> ieiunium non esuriens dedicavit. Postea enim esuriit non tam cybum hominum quam salutem. Nec escarum saecularium epulas concupivit, sed animarum desideravit potius sanctitatem. Cybus enim eius est redemptio populorum. Cybus est tuae voluntatis effectus. Qui nos docuit operari non cybum, qui terrenis dapibus apparatur, sed <qui> divinarum scripturarum lectione percipitur. |
436 |
Trento
|
Qu |
QuT |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII |
VD |
Maiestatem tuam suppliciter implorantes, ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas, et, qui neglegentibus etiam subsidia ferre non desinis, beneficia praebeas potiora devotis. |
436 |
Trento
|
Qu |
QuT |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria VI |
VD |
Qui fidelibus tuis non solum carnalem, sed etiam victum spiritalem benignus inpendis, ut non in solo pane vivamus, sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam, nec tantum epulando sed et ieiunando pascamur. |
436 |
Trento
|
Qu |
QuT |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in XII… |
VD |
Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia. |
436 |
Trento
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Die dominico <… |
VD |
Qui non solum peccata dimittis, sed ipsos etiam iustificas peccatores: et reis non tantum poenam relaxas, sed donas et premia. |
436 |
Trento
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica tertia |
VD |
Maiestatem tuam iugiter exorantes, ut Iesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia consequatur: et quia sine ipso nihil recti valemus efficere, ipsius semper munere capiamus, ut tibi placere possimus. Per quem maiestatem. |
437 |
Trento
|
Qu |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quarta |
VD |
Implorantes clementiam tuam ut, qui te auctore subsistimus, te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur, sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis haec studeamus exercere, quae praecipis, ut possimus dona percipere, quae promittis. |
437 |
Trento
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quinta |
VD |
Maiestatem <tuam> propensius implorantes, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius ad eius digne celebrandum proficiamus paschale mysterium. |
437 |
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica sexta |
VD |
Qui seipsum pro nobis protulit immolandum, ne brutorum animalium sanguis ultra sacris in altaribus funderetur. Ipse Dominus et salvator noster sacerdos simul existere dignatur et hostia. Per quam non solum sanctificaret populum, sed ipsos quoque dicatos maiestati tuae mundaret antistites;, ut cottidianis sacrificiis salutaribus sumentes in pane hoc corpus, quod pependit in cruce, et libantes in calice, quod manavit ex latere, omni benedictione Spiritus Sancti repleamur. |
437 |
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII |
VD |
Qui nos de donis bonorum temporalium ad perceptionem provehis aeternorum: et haec tribuens et illa promittens, ut et mansuris iam incipiamus inseri et praetereuntibus non teneri. Tuum est enim omne, quod vivimus, quia licet peccati vulnere natura nostra sit vitiata, tui tamen est operis, ut terreni generati ad caelestia renascamur. |
438 |