Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento Office ordinary Alia Or Fac nos, Domine, Deus noster, tuis oboedire mandatis, quia tunc nobis prospera cuncta proveniunt, si te totius vitae sequamur auctorem. 319
Trento pro episcopo M2 Mass Propers Benedictio epi… Coll Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et, quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. 319
Trento bishop Alia Or Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eo effunde virtutem. 320
Trento bishop Consecratio Or Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum, quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus; Deus, qui Moysen, famulum tuum secreti familiaris affatu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti, ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrine tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum, quia et illa, quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus, ea potius, quae in ipsis erant, intellegenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo, quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quicquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multis modis operis varietate signabant, hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eius caput influat, hoc in oris subiecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat:, ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantiam fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas, sis ei firmitas, sis potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus, tua gratia possit esse devotus. 320
Trento pro episcopo M2 Mass Propers Secreta Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 320
Trento pro episcopo M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo, quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es, quaesumus, Domine, ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias, ut, quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequatur: diesque nostros. 321
Trento pro episcopo M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis remedii faciat esse consortes. 321
Trento ordinations Orationes ad o… Or Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem ad presbyterii munus elegit, caelestia dona multiplicet. 321
Trento ordinations Alia Or Exaudi nos, quaesumus, Domine, Deus noster, et super hunc i famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum, perpetua muneris tui largitate prosequaris. 321
Trento ordinations Consecratio Or Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum: unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumen-tum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per i septuaginta virorum prudentium mentem Moysi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sicut in Eleazaro et Ithamar paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentiores officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, Domine, apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, haec adiumenta largire, qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, pater, in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem; innova in visceribus eius spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundi meriti munus optineat censuramque I morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri; eluceat in eo totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur. 321
Trento ordinations Orationes ad o… Or Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem in sacrum ordinem dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat, per, quod eum ad premia aeterna perducat. 322
Trento ordinations Alia Or Exaudi, Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. 322
Trento ordinations Consecratio Or Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorum dispensator:, qui in te manens innovas omnia et cuncta disponis per verbum virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum, Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas: cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam discretione membrorum, per legem mirabilem totius conpagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris. Sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomine tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes i hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum, quaesumus, Domine, placatus intende, quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines divini sensus et summae rationis ignari huius vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, ea, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt; tu cognitor secretorum, tu scrutator es cordium, tu eis vitam caelesti poteris examinare iudicio, quo semper praevales, et commissa purgare et ea, quae sunt agenda concedere. Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi septiformis gratiae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae. In moribus eius praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat, et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. 322
Trento in natale papae M2 Mass Propers Oratio in nata… Coll Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter servire mysteriis, ut quem conscientiae reatus accusat, in omnibus tua misericordia protegat. 323
Trento in natale papae M2 Mass Propers Alia Coll Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae, quibus dedisti regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. 324
Trento in natale papae M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi, Domine, laudis exolvo suppliciter implorans, ut, quod inmerito contulisti, intercedente beato Petro apostolo tuo propitius exsequaris. 324
Trento in natale papae M2 Mass Propers Praefatio VD Ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit, sicut honorem nobis indignis largiris ministerii, sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum, et tua dona in nobis custodias, ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus, cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. 324
Trento in natale papae M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine, quaesumus, Domine, Deus noster, ut[i] gratiae tuae munus, quod nobis inmeritis contulisti, intercedente beato Petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. 324
Trento in ordinatione presbyteri M2 Mass Propers In ordinatione… Or Deus, qui digne tibi servientium nos imitare desideras famulatum, da nobis caritatis tuae flamina ardere succensos, ut antestitum priorum, qui tibi placuerunt, mereamur consortia optinere. 324
Trento in ordinatione presbyteri M2 Mass Propers Secreta Secr Aufer a nobis, Domine, spiritum superbiae, cui resistis, ut sacrificia nostra tibi sint semper accepta. 325
Trento in ordinatione presbyteri M2 Mass Propers Praefatio VD Qui dissimulatis peccatis humanae fragilitatis nobis indignis sacerdotalem confers dignitatem: da nobis, quaesumus, ut ad sacrosancti mysterii immolanda sacrificia cum beneplacitis mentibus facias introire; quia tu solus sine operibus aptis iustificas peccatores, tu gratiam praestas benignus ingratis, tu ea, quae retro sunt oblivisci concedis, et ad priora promissa clementissima gubernatione perducis. Et ideo cum angelis. 325
Trento in ordinatione presbyteri M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus in die hodiernae sollemnitatis, quo nobis indignis sacerdotalem infulam tribuisti, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: et tua pietate conserva, quod es operatus in nobis: diesque nostros. 325
Trento in ordinatione presbyteri M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine, quaesumus, Domine, Deus noster, ut gratiae tuae munus, quod nobis inmeritis contulisti, intercedente beato illo propitius muniendo custodias. 325
Trento in ordinatione diaconi M2 Mass Propers Oratio in ordi… Coll Ad preces nostras, quaesumus, Domine, propitiatus intende, ut levitae tui sacris altaribus servientes et fidei veritate fundati et mente sint spiritali conspicui. 325
Trento in ordinatione diaconi M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, quaesumus, Domine, hostias famuli tui et levitae tui N., quibus mente tuo nomini devota, et a terrenis contagiis expiari et caelestibus contulisti propinquare consortiis. 326
Trento in ordinatione diaconi M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut nostrae gaudeamus provectionis augmento et congruo sacramenti caelestis obsequio. 326
Trento ordinations Oratio pro ade… Or Deus, cuius omnis potestas et dignitas, da famulo tuo N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat tibique iugiter placere contendat. 326
Trento abbot Oratio ad abba… Or Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulum tuum N., quem ad regimen animarum i elegimus, gratiae tuae dono prosequaris, ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus. 326
Trento monk Oratio pro ren… Or Praesta, Domine, quaesumus, famulis tuis renuntiantibus saecularibus pompis gratiae tuae vias aperiri, qui dispecto diabulo confugiunt sub titulo Christi. Iube venientes ad te sereno vultu suscipere, ne de eis inimicus valeat triumphare. Tribue eis brachium infatigabile auxilii tui, mentes eorum fidei lurica circumda, et felice muro vallati mundum se gaudeant evasisse. 326
Trento monk Oratio in mona… Or Deus, qui renuntiantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae huius congregationis habitaculum temporale caelestibus bonis, ut fraternae teneantur conpagine caritatis, unanimes continentiae praecepta custodiant, sobrii simplices et quieti gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant, concordet illorum vita cum nomine, professio sentiatur in opere. 327
Trento monk Oratio monacho… Or Tu famulis tuis, quaesumus, Domine, bonos mores placatus institue; tu in eis, quod tibi placitum sit, dignanter infunde, ut et digni sint et tua valeant beneficia promereri. 327
Trento ordinations Oratio ad cler… Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut huic famulo tuo illo, qui ad deponendam comam capitis sui propter amorem Christi Filii <tui> festinat, dones Spiritum Sanctum, qui habitum religionis in eo perpetuum custodiat et a mundi impedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat, et, sicut inmutatur in vultu, ita manus dexterae tuae in eum virtutes tribuat et ab omni caecitate humana oculos i aperiat et lumen aeternae gratiae concedat. 327
Trento tonsure Oratio ad capi… Or Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius super hunc famulum tuum illum, quem ad novam capillos tondendi gratiam vocare dignatus es, tribuens ei remissionem omnium peccatorum atque caelestium donorum consortem esse concede. 328
Trento beard Oratio ad barb… Or Deus, cuius spiritu creatura omnis incrementi adulta congaudet, exaudi preces nostras super hunc famulum tuum N. iuvenalis aetatis decore laetantem, et primis auspiciis ad tondentem; exaudi, Domine, ut in omnibus protectionis tuae munitus auxilio caelestem benedictionem accipiat, et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternae. 328
Trento deaconess Oratio ad diac… Or Exaudi, Domine, preces nostras, et super hanc famulam tuam illam spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditata et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. 328
Trento nun Oratio ad anci… Or Famulas tuas, Domine, tua custodia muniat pietatis, ut virginitatis sanctae propositum, quod te inspirante susceperunt, te protegente inlaesum custodiant. 328
Trento pro regibus M2 Mass Propers Oratio pro reg… Or Deus regnorum omnium et Christiani maxime protector imperii, da servo tuo regi illi triumphum virtutis tuae scienter excolere, ut cuius constitutione est princeps, eius semper munere sit protectus. 329
Trento pro regibus M2 Mass Propers Coll Deus, in cuius manu corda sunt regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae et famulo tuo illi regimen tuae adpone sapientiae, ut haustis de tuo fonte consiliis et tibi placeat et super omnia regna praecellat. 329
Trento pro regibus M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, Domine, preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui illius supplicantis, et in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut superatis pacis inimicis secura tibi deserviat Christianorum libertas. 329
Trento pro regibus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Deus, qui praedicando aeterni regni evangelio Romanum imperium praeparasti, praetende famulo tuo illo arma caelestia, ut pax ecclesiarum, te donante semper renovetur et crescat. 329
Trento in tempore belli M2 Mass Propers Oratio <in> te… Coll Omnipotens et misericors Deus, a bellorum nos, quaesumus, turbine fac quietos, quia bona nobis cuncta praestabis, si pacem dederis et mentis et corporis. 330
Trento in tempore belli M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrificium, Domine, quod immolamus, intende placatus, ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat. 330
Trento in tempore belli M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Omnipotens Deus, Christiani nominis inimicos virtute, quaesumus, tuae comprimae maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet. 330
Trento pro sponso et sponsa M2 Mass Propers Oratio ad spon… Coll Exaudi nos, omnipotens et misericors Deus, ut, quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. 330
Trento pro sponso et sponsa M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, quaesumus, Domine, pro sacra conubii lege munus oblatum, et cuius largitor es operis esto dispositor. 331
Trento pro sponso et sponsa M2 Mass Propers Praefatio VD Qui foedera nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexuisti, ut ad operationem filiorum sanctorum conubiorum fecunditas pudica servaretur. Tua enim, Domine, providentia, tua gratia utrumque dispensat, ut, quod generatio mundi edidit ad ornatum, regeneratio ad ecclesiae perducat augmentum. 331
Trento pro sponso et sponsa M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem famulorum tuorum, quam tibi offerunt pro famula tua, quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum, pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces, ut eam propitius cum viro suo copulare digneris, quaesumus, Domine, ut placatus. 331
Trento matrimony Ante quam dica… Or Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus adsiste, ut, quod te auctore iungitur, <te auxiliante servetur. > Per Dominum. 331
Trento matrimony Benedictio Or Deus, qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti, qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem Dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti, ut femineo corpori de virili dares carne principium, docens, quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi. Deus, qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti, ut Christi et ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro, et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur, quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententiam. Respice propitius super hanc famulam tuam, quae maritali iungenda est consortio: tua se expetit protectione muniri. Sit in ea ^ iugum dilectionis et pacis, fidelis et casta nubat in Christo imitatrixque sanctarum permaneat feminarum: sit amabilis, ut Rachel viro, sapiens, ut Rebecca, longaeva et fidelis, ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet; nexa fidei mandatisque permaneat, uni toro iuncta, contactus inlicitos fugiat; muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita; sit foecunda in sobole, sit probata et innocens; et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniat; et videat filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem, et ad optatam perveniat senectutem. 331
Trento matrimony W Pax Domini sit semper vobiscum. 331
Trento pro sponso et sponsa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, instituta providentiae tuae pio amore comitare, ut quos legitima societate conectis, longaeva pace custodias. 332
Trento widow Benedictio vid… Or Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut haec famula tua, quae pro spe retributionis promissi muneris se desiderat consecrari, plena fide animoque permaneat. Tribue ei pro operibus gloriam, pro pudore reverentiam, pro pudicitia sanctitatem, ut ad meritum aeternae beatitudinis possit pervenire. 332
Trento pilgrimage Oratio pro his… Or Exaudi nos, Domine, et iter famuli tui illius inter vitae huius pericula tuo semper regatur auxilio. 333
Trento weather Oratio pro plu… Or Terram tuam, Domine, quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque inriga beneficiis gratiae tuae. 333
Trento weather Alia Or Da nobis, Domine, quaesumus, pluviam salutarem, et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. 333
Trento weather Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam aquis fluentibus dignanter infunde. 333
Trento weather Oratio quando… Or Domine Deus, qui in ministerio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti, exaudi orationem populi tui, et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementi ad effectum tui converte mysterii, ut, qui se regenerantibus aquis gaudent renatos, gaudeant his castigantibus esse correctos. 333
Trento weather Alia Or Quaesumus, omnipotens Deus, clementiam tuam, ut inundandam cohibeas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertire digneris. 333
Trento agriculture Oratio in area Or Multiplica, Domine, in. hac area frumenti tua dona repleta, et, sicut fidelibus tuis tricesimum atque sexagesimum vel centesimum fructum donare consuisti, ita et famulo tuo illi praesenti tempore uberius tua dona largire. 334
Trento health of animals Oratio pro pes… Or Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogasti, supplices te rogamus, ut sine quibus non habetur humana condicio, nostris facias usibus non perire. 334
Trento contagion Oratio de mort… Or Deus, qui non mortem sed penitentiam desideras peccatorum, populum tuum, quaesumus, ad te converte propitius, ut dum tibi devotus extiterit, iracundiae tuae ab eo flagella amoveas. 334
Trento contagion Alia Or Populum tuum, quaesumus, omnipotens Deus, ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate, ut, qui tuae maiestatis flagella formidant, de tua mereantur venia gratulari. 334
Trento contagion Alia Or Exaudi nos, Deus salutaris noster, et, intercedente beato martyre tuo illo populum tuum et ab iracundiae tuae terroribus libera et misericordiae tuae fac largitate securum. 334
Trento exodiastic rites Oratio ad visi… Or Deus, qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam addidisti; ita et famulum tuum illum a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem. 335
Trento exodiastic rites Alia Or Respice, Domine, famulum tuum illum in infirmitate sui corporis laborantem et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendatus continuata se sentiat tua medicina salvatum. 335
Trento penance Oratio super p… Or Da nobis, Domine, ut, sicut publicani precibus et confessione placatus es, ita et huic famulo tuo illi placare et precibus eius benignus aspira, ut in confessione flebili permanens et petitione perpetuam clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacramentis restitutus rursus divino famulatui mancipetur. 335
Trento alms Oratio ad agap… Or Da, Domine, famulo tuo illi sperata suffragia optinere, ut, qui tuos pauperes vel tuas ecclesias bonis fovet conlatis, sanctorum omnium simul et beati martyris tui Laurentii mereatur consortia, cuius nunc est exempla secutus. 335
Trento Baptism Oratio ad bapt… Or Medelam tuam deprecor, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, qui subvenis in periculis, qui temperas flagella dum verberas; te ergo, Domine, supplices deprecamur, ut hunc famulum tuum eruas ab hac valitudine, ut non praevaleat inimicus usque ad animae tentationem;, sicut in Iob terminum ei pone, ne inimicus de anima ista sine redemptione baptismatis incipiat triumphare; differ, Domine, exitum mortis et spatium vitae extende, releva quem perducas ad gratiam baptismi tui. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui venturus est. 335
Trento Baptism Oratio aquae a… Ex Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei et Domini nostri Iesu Christi Filii Dei et Sancti Spiritus: si, quod phantasma, si qua virtus inimici, si qua incursio diaboli eradicare et effugare ab hac creatura aquae, ut fiat <fons> saliens in vitam aeternam; et cum baptizatus fuerit hic famulus domini, fiat templum Dei vivi in remissionem omnium peccatorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 336
Trento Baptism Baptizas et li… F Ille talis baptizo te. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 336
Trento Baptism Postea tangis… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrismate salutis in vitam aeternam. 336
Trento Baptism Communicas et… Rub 336
Trento minor blessing of water Oratio aquae e… Ex Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici: et ipsum inimicum eradicare et explantare cum angelis suis apostaticis per virtutem Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen. 337
Trento minor blessing of water Alia oratio Or Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde, ut creatura mysteriis tuis serviens ad abiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum, ut quicquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resparserit, careat immunditia, liberetur a noxia, non illic resedeat spiritus pestilens, non aura corrumpens, discedant omnes insidiae latentis inimici, et si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione huius aquae effugetur, ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. 337
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Oratio super e… Coll Praesta, quaesumus, Domine, ut anima famuli tui N., quam in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti, caeleste sede gloria semper exsultet. 337
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Alia Coll Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe pro anima famuli tui preces nostras, et lucis ei laetitiaeque in regione sanctorum tuorum societate concede. 338
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Secreta Secr Annue nobis, Domine, ut animae famuli et sacerdotis tui N. haec prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 338
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, quam tibi offerimus pro anima io famuli tui N., quaesumus, Domine, placatus accipias, ut cum praesulibus apostolicae dignitatis, quorum est secutus officium, habere tribuas sempiternae beatitudinis portionem: diesque nostros. 338
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm His sacrificiis, quaesumus, omnipotens Deus, purgata anima famuli tui N. ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. 338
Trento pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut animam famuli tui N. in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. 339
Trento pro defunctis M2 Mass Propers Item alia orat… Coll Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui N., quam de hoc saeculo migrare iussisti, in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. 339
Trento pro defunctis M2 Mass Propers Secreta Secr Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui N. haec prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 339
Trento pro defunctis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Absolve, Domine, animam famuli tui ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari mereatur. 339
Trento pro defunctis M2 Mass Propers Alia Or Annue nobis, Domine, ut anima famuli tui N. remissionem, quam semper optavit, mereatur percipere peccatorum. 340
Trento bishop Ad pontificem… Or Deus honorum omnium ad locum et idcirco huic famulo tuo, quem apostolicae sedis praesulem et primatum omnium, qui in orbe terrarum sunt sacerdotum ac universalis Ecclesiae doctorem dedisti et ad sumini sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris: tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. 340
Trento Ep H1 D M2 Mass Propers Supplementum T… Coll Votiva, quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et, quae agenda sunt videant, et ad implenda, quae viderint convalescant. 344
Trento Ep H1 D M2 Mass Propers Secreta Secr Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat. 344
Trento Ep H1 D M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 344
Trento Ep H2 D M2 Mass Propers Dominica II po… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus. 344
Trento Ep H2 D M2 Mass Propers Secreta Secr Oblata, Domine, munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 345
Trento Ep H2 D M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Augeatur in nobis, Domine, quaesumus, tuae virtutis operatio, ut divinis vegetata sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur. 345
Trento Ep H3 D M2 Mass Propers Dominica III p… Coll Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram respice propitius, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. 345
Trento Ep H3 D M2 Mass Propers Secreta Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum tibi corpora mentesque sanctificet. 345
Trento Ep H3 D M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Quos tantis, Domine, largiris uti mysteriis, quaesumus, ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. 345
Trento Ep H4 D M2 Mass Propers Dominica IIII… Coll Deus, qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, ut ea, quae pro peccatis nostris patimur, te adiuvante vincamus. 348
Trento Ep H4 D M2 Mass Propers Secreta Secr Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 348
Trento Ep H4 D M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Munera tua nos, Domine, a delectationibus terrenis expediant, et caelestibus semper instruant alimentis. 348
Trento Ep H5 D M2 Mass Propers Dominica V pos… Coll Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut, quae in sola spe gratiae caelestis innititur, caelesti etiam protectione muniatur. 348
Trento Ep H5 D M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas. 349
Trento Ep H5 D M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut in illius salutaris capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus. 349