Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Alia Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut, quod professione celebramus, imitemur affectu. 214
Trento Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias, quaesumus, Domine, placatus assume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. 214
Trento Pasc H0 f6 Mass Propers Praefatio et h… Rub 214
Trento Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Respice, Domine, quaesumus, populum tuum, et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolve. 214
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad vesperum in… Or Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, respice in opera misericordiae tuae, ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. 214
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad fontem Or Adesto, quaesumus, Domine, familiae tuae et dignanter impende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam. 214
Trento Pasc H0 S M2 Mass Propers Sabbato ad san… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui festa paschalia venerando peregimus, per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. 215
Trento Pasc H0 S M2 Mass Propers Secreta Secr Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. 215
Trento Pasc H0 S Mass Propers Praefatio et h… Rub 215
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad complendum Postcomm Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. 215
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad vesperum ad… Or Deus totius conditor creaturae famulos o tuos, quos fonte renovasti baptismatis quosque gratiae tuae plenitudine solidasti, in adoptionis sorte facias dignanter adscribi. 215
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad fontem Or Deus, qui multiplicas Ecclesiam tuam in sobole renascentium, fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. 216
Trento Pasc H1 D Dominica propria M2 Mass Propers Die dominico p… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui paschalia festa peregimus, haec te largiente moribus et vita teneamus. 216
Trento Pasc H1 D Dominica propria M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuum fructum concede laetitiae. 216
Trento Pasc H1 D Dominica propria M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 216
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Ad vesperos ad… Or Largire, quaesumus, Domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. 216
Trento Pasc H0 ff Paschal prayers Alia oratio Or Deus, qui nos exsultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti: fac nos, quaesumus, et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari. 217
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Aliae oratione… Or Deus, qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti, da nobis et velle et posse, quae praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cor dium et pietas actionum. 217
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innovasti, hanc renatis in Christo concede custodiam, ut gratia tuae benedictionis quam dedisti, perpetuo in eis perseveret. 217
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti, propitiare supplicationibus nostris, ut interpellans pro nobis pontifex summus, nos per id, quod nostri est similis reconciliet, per id, quod tibi aequalis absolvat: Iesus Christus Filius tuus. 217
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem, ut, qui propter nos iudicandus advenit, pro nobis iudicaturus adveniat: Iesus Christus Filius tuus. 217
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus et reparator innocentiae et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut de infidelitatis tenebris liberati in tuae semper virtutis luce permaneant. 218
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, respice propitius ad electionem tuam, ut, qui sacramento baptismatis sunt renati, regni caelestis mereantur introitum. 218
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice pietatis tuae ineffabile sacramentum, et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es, in his dona tua perpetua gratiae protectione conserva. 218
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut Spiritu Sancto renatos regnum tuum facias introire, atque eo perveniant humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. 218
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem. 218
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut veterem cum suis actibus hominem deponentes in illius conversatione vivamus, ad cuius nos substantiam paschalibus remediis transtulisti. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Depelle, Domine, conscriptum peccati lege cyrographum, quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem Filii tui evacuasti. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, imple pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut cum in maiestate sua salvator noster advenerit, quos fecisti baptismo regenerari, facias beata immortalitate vestiri. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui es humani generis conditor et redemptor: da, quaesumus, ut reparationis nostrae conlata subsidia te iugiter inspirante sectemur. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Gaudeat, Domine, plebs fidelis, et cum propriae recolit salvationis exordia, eius promoveatur augmentis. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui renatis aqua et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam quam dedisti, ut a nullis priventur promissis, qui ab omnibus sunt purgati peccatis. 219
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Fac, omnipotens Deus, ut, qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus, ad formam caelestis transferamur auctoris. 220
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare: fac nos, quaesumus, in caelesti regno gaudere. 220
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Familiam tuam, quaesumus, Domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensa, donis caelestibus prosequatur. 220
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Ad complendum… Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quae sollemni celebramus officio, purificate mentis intellegentia consequamur. 220
Trento Pasc Gen Gen M2 Mass Propers Alia Postcomm Caelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. 220
Trento Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Mense Aprili X… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus, eorum etiam virtutes imitemur. 221
Trento Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Secreta Secr Hostia haec, quaesumus, Domine, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 221
Trento Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae sentiamus augmentum. 221
Trento Apr 23 Georgius M2 Mass Propers VIIII Kalendas… Coll Deus, qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas: concede propitius, ut, qui eius beneficia poscimus, dono tuae gratiae consequamur. 221
Trento Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 222
Trento Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 222
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days VII Kalendas M… Coll Mentem familiae tuae, quaesumus, Domine, intercedente beato Laurentio martyre tuo et munere conpunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. 222
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Ad sanctum Val… Or Deus, qui culpas delinquentium destricte feriendo percutis, fletus quoque lugentium non recuses, ut, qui pondus tuae animadversionis cognovimus, etiam pietatis gratiam sentiamus. 222
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Ad crucem Or Deus, qui culpas nostras piis verberibus percutis, ut nos a nostris iniquitatibus emundes: da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. 223
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Ad pontem Olbi Or Parce, Domine, quaesumus, parce populo tuo, et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari, quos pretioso Filii tui sanguine redemisti. 223
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days In atrio Or Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et sperantes in tua misericordia, intercedente beato Petro apostolo tuo, caelesti protege benignus auxilio. 223
Trento Pasc H5 f2 Rogat Rogation Days Alia oratio in… Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad te toto corde clamantes, intercedente beato Petro apostolo, tuae pietatis indulgentiam consequamur. 223
Trento Pasc H5 f2 Rogationes M2 Mass Propers Ad missa Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui in adflictione nostra de tua pietate confidimus, contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. 223
Trento Pasc H5 f2 Rogationes M2 Mass Propers Secreta Secr Haec munera, Domine, quaesumus, et vincula nostrae pravitatis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona concilient. 224
Trento Pasc H5 f2 Rogationes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Vota nostra, quaesumus, Domine, pio favore prosequere, ut dum dona tua in tribulatione percepimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. 224
Trento Pasc H5 f2 Rogationes M2 Mass Propers Item alia ad c… Postcomm Praetende nobis, Domine, misericordiam tuam, ut, quae votis expetimus, conversatione tibi placita consequamur. 224
Trento Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers IIII Kalendas… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 224
Trento Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Secreta Secr Accepta sit in conspectu tuo, Domine, nostra devotio, et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. 224
Trento Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 225
Trento May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Mense maio Kal… Coll Deus, qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas: praesta, quaesumus, ut quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. 225
Trento May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus, propitius suscipe, et mala omnia, quae meremur averte. 225
Trento May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut quorum sollemnia celebramus, eorum orationibus adiuvemur. 225
Trento May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers V Nonas Maii i… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sanctorum tuorum Alexandri, Eventi et Theuduli natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 226
Trento May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Super has, quaesumus, hostias, Domine, benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 226
Trento May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 226
Trento May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers II Nonas Maii… Coll Deus, qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant: praesta, quaesumus, ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 226
Trento May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 227
Trento May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti, Domine, pane caelesti ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers VI Idus Maii i… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi, Domine, beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 227
Trento May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 227
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers IIII Idus Maii… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Pancratii martyris tui natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 228
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, quaesumus, Domine, tibi dicata sanctifica, et, intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. 228
Trento May 12 Pancratius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Beati Pancratii martyris tui, Domine, intercessione placatus: praesta, quaesumus, ut, quae temporali celebramus actione, perpetua salvatione capiamus. 228
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers III Idus Maii… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ad eorum nos gaudia aeterna pertingere, de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 228
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Super oblata Secr Super has, quaesumus, hostias, Domine, benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 229
Trento May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers In Ascensa Dom… Coll Concede quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui hodierna die unigenitum tuum redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe, Domine, munera, quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus: et concede propitius, ut a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam perveniamus aeternam. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Praefatio VD Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus in caelum, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo. 229
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta nobis, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut, quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Aliae orationes Or Adesto, Domine, supplicationibus nostris, ut, sicut humani generis salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentia? mus eundem Dominum nostrum. 230
Trento Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia Or Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribuae, quaesumus, ut dona, quae suis participibus contulit, largiatur et nobis. 230
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. 231
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers Secreta Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 231
Trento May 25 Urbanus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 231
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Incipiunt orat… Proph Tentavit Deus Abraham. 231
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti, concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere, et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio libri D… Proph Et scripsit Moyses canticum. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis, ut, quae a te iussa cognovimus, implere caelesti inspiratione valeamus. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio Esaiae… Proph Et apprehendent septem mulieres. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui nos ad celebrandam praesentem festivitatem utriusque testamenti paginis instruis, da nobis intellegere misericordiam tuam, ut ex perceptione g praesentium munerum firma sit expectatio futurorum. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lectio Ieremia… Proph Audi Israhel mandata vitae. 232
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius ecclesiae mirabile sacramentum: et da famulis tuis, ut hoc, quod devote agimus, etiam rectitudinem vitae teneamus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers De psalmo XLL Tr Sicut cervus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc sollemnitatem adventu Sancti Spiritus consecrasti: da nobis, quaesumus, ut caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Aliae orationes Or Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri: praesta, ut gentium facta dispersio divisione linguarum, ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde 233
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Annue, misericors Deus, ut, qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus, ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia Or Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus Sancti tui paracliti novam spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostras sacro purificante ieiunio cunctis reddamur eius muneribus aptiores 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Oratio ad miss… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lux tuae lucis corda eorum, qui per gratiam tuam renati sunt, Sancti Spiritus illustratione confirmet. 234
Trento Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 234