Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Praefatio VD Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit, ut dum visibiliter deum, cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus, hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes: Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth. 129
Trento Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Infracan Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes, qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem. Sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, sed et. 130
Trento Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da nobis, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. 130
Trento Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers De nocte ad sa… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. 130
Trento Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nova incarnati verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente. 130
Trento Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Secreta Secr Accipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 131
Trento Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia Secr Munera nostra, quaesumus, Domine, nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut, sicut homo genitus idem refulsit Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat, quod divinum est. 131
Trento Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Praefatio VD Qui, ut de hoste generis humani maior victoria duceretur, non solum per viros virtute martyrii, sed de eo etiam per feminas triumphasti. Et ideo cum angelis. 131
Trento Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Item praefatio VD Quia nostri salvatoris hodie lux vera processit, quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo cum angelis. 131
Trento Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. 131
Trento Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Item alia ad c… Postcomm Huius nos, Domine, sacramenti semper novitas natalis instauret, cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem. 132
Trento Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers In Natale Domi… Coll Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili, quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit, nostris semper innovandis cordibus oriatur. 132
Trento Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Secreta Secr Oblata, Domine, munera nova unigeniti tui nativitate sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 132
Trento Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Praefatio VD Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur. Et ideo cum angelis. 132
Trento Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit salvatorem. Sed et memoriam venerantes eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, <sed> et beatorum apostolorum. 132
Trento Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor. 133
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Aliae oratione… Or Respice nos, misericors Deus, et mentibus clementer humanis, nascente Christo, summe veritatis lumen ostende. 133
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Largire, quaesumus, Domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut, qui in nativitate Filii tui Domini nostri gloriantur, et adversa mundi te gubernante non sentiant, et, quae temporaliter celebrare desiderant, sine fine percipiant. 133
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui per beatae virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in Filii tui membra venientis paternis fecisti praeiudiciis non teneri: praesta, quaesumus, ut huius creaturae novitate suscepta, vetustatis antiquae contagiis exuamur. 133
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae Virginis consecrasti ; da populis tuis in hac celebritate consortium, ut, qui tua gratia sunt redempti, tua sint adoptione securi. 133
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet, Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet. 134
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti: da nobis, quaesumus, eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. 134
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare: da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae rI <summa> consistit. 134
Trento Nat Gen Gen Nativitas M2 Mass Propers Alia Or Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis, et mansuris gaudiis inserantur. 134
Trento Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VII Kalendas I… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti: tribuae, quaesumus, ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. 134
Trento Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, Domine, munera pro tuorum commemoratione sanctorum, ut quia illos passio gloriosos efficit, nos devotio reddat innocentes. 135
Trento Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et, intercedente beato Stephano martyre tuo sempiterna protectione confirment. 135
Trento Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Stephanus levita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitati nostrae promptus adiutor. 135
Trento Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Alia oratio Or Deus, qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione laetificas, da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum, quibus capere valeamus salutaris mysterii protectionem. 135
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VI Kalendas Ia… Coll Ecclesiam tuam, Domine, benignus illustra, ut beati Ioannis evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe munera, Domine, quae in eius tibi sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices deprecamur, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad vesperum ub… Or Beati Ioannis evangelistae, quaesumus, Domine, supplicatione placatus, et veniam nobis tribuae et remedia sempiterna concede. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad fontes Or Beati evangelistae Ioannis, Domine, precibus adiuvemur, ut, quod possibilitas nostra <non> optinct, eius < nobis > intercessione donetur. 137
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad sanctum And… Or Sit, Domine, quaesumus, beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor, ut pro nobis tibi supplicans audiatur. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers V Kalendas Ian… Coll Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Secreta Secr Adesto, Domine, muneribus Innocentum martyrum tuorum festivitate sacrandis: et praesta, ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam veneramur infantiam. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Votiva, Domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis, quaesumus, vitae pariter et aeternae tribuae conferre subsidium. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro etiam non loquentes testimonium praebuerunt. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia Or Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia Or Adiuva nos, Domine, quaesumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana necdum voce profitentes, caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. 138
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers II Kalendas Ia… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. 138
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Sanctorum tuorum nobis, Domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper optineat. 139
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 139
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Alia Or Sancti tui nos, quaesumus, Domine, ubique laetificent, , ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Mense Ianuario… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui in unigenito Filio tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Secreta Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, ut, quod salvatoris Domini nostri Iesu Christi recensita sollemnitate percepimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Oratio in alia… Coll Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine g dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obteneat, et effectum beatae perennitatis acquirat. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Per huius, Domine, operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Item in alia d… Coll Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et, quae agenda sunt videant et ad implenda, quae viderint convalescant. 141
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui supplicantis, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda. 141
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis remedii faciat esse consortes. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus, qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti: concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Super oblata Secr Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non iam aurum thus et myrra profertur, sed, quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Praefatio VD Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. 142
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit. Sed et memoriam. 142
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers <Ad complendum> Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quae sollemni celebramus officio, purificate mentis intellegentiam consequamur. 142
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus adspirasti. 142
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit: praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti, imple mundum gloria tua, et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Da nobis, quaesumus, Domine, digne celebrare mysterium, quod in nostri salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur, et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Illumina, quaesumus, Domine, populum tuum, et splendore gloriae tuae cor eius semper accende, ut salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. 143
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers XVIIII Kalenda… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent, quatenus quorum sollemnia agimus, etiam actus imitemur. 144
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, beati Felicis confessoris tui ir| dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribuae provenire subsidium. 144
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus <repleti> mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. 144
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur, cuius passione laetamur. 144
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 145
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris; eius, quaesumus, Domine, semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers XV Kalendas Fe… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus, et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia, Domine, quaesumus, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus, et quia nos pondus propriae actionis gravat, beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribuae provenire subsidium. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 146
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Deus, qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtutem constantiae in. passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi dispicere, et in tua semper voluntate proficere. 147
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Secreta Secr Accepta sit in conspectu tuo, Domine, nostrae devotionis oblatio’ et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. 147
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod debitae servitutis celebramus officio, intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 147
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers XII Kalendas F… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi elegis, ut fortia quaeque confundas: concede, propitius, ut, qui beatae Agnae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. 147
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Alia Coll Praesta, quaesumus, Domine, mentibus nostris cum exsultatione profectum; et beatae Agnae martyris tuae, cuius diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur. 148
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias, Domine, quas tibi offerimus propitius suscipe, et, intercedente beata Agna martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 148
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers XI Kalendas Fe… Coll Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, ut, qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers V Kalendas Feb… Coll Deus, qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas: da, quaesumus, ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Secreta Secr Super has, quaesumus, Domine, hostias benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificet. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus, ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 149
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Mense Februari… Or Erudi, quaesumus, Domine, plebem tuam, et, quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari, interius adsequi gratiae tuae luce concede. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Alia Or Illumina, Domine, quaesumus, populum tuum, et splendore gloriae tuae cor eius semper accende, ut salvatorem suum et incensanter diligat et ad eum pervenire mereatur. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Alia Or Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Item ad missas… Coll Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblata Secr Exaudi, Domine, preces nostras, et, ut digna sint munera, quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis inpende. 151
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper virgine Maria, et praesens nobis remedium esse facias et [et] futurum. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Nonis Februari… Coll Deus, qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti: concede propitius, ut cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe munera, Domine, quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et, intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia Or Indulgentiam nobis, Domine, beata Agatha martyr imploret, quae tibi grata semper extitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 152