Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Italy (North) Oct 28 Simon apostolus Iudas M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione proficiant nobis ad medelam. 485
Italy (North) Jul 23 Apollinaris Ravennensis M2 Mass Propers X Kalendas Aug… Coll Deus fidelium remunerator animarum qui hunc diem beati Apollinaris sacerdotis tui martyrio consecrasti tribuae quaesumus famulis tuis ut cuius venerandam celebramus festivitatem precibus eius indulgentiam consequamur. 485
Italy (North) Jul 23 Apollinaris Ravennensis M2 Mass Propers Secreta Secr Respice quaesumus Domine propitius super haec munera quae pro omnium sanctorum tuorum et specialiter pro beati sacerdotis et martyris tui Apollinaris cuius est hodie veneranda festivitas commemoratione deferimus et pro nostris offensionibus immolamus. 486
Italy (North) Jul 23 Apollinaris Ravennensis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Tua sancta sumentes quaesumus Domine ut beati Apollinaris nos foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos tantis auxiliis non cesseris adiuvari. 486
Italy (North) Jul 25 Iacobus maior M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. 486
Italy (North) Jul 25 Iacobus maior M2 Mass Propers Secreta Secr Oblationem populi tui quaesumus Domine beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et quae nostris non sunt apta meritis fiant tibi placita eius deprecatione. 486
Italy (North) Jul 25 Iacobus maior M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Beati apostoli tui Iacobi cuius hodie festivitate corpore et sanguine tuo nos refecisti quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollempnitate percipimus tua sancta laetantes. 486
Italy (North) Aug 1 Petrus ad Vincula M2 Mass Propers Kalendis Augus… Coll Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. 486
Italy (North) Aug 1 Machabbaei M2 Mass Propers Alia Coll Fraterna nos Domine martyrum tuorum corona laetificet qui et fidei nostrae prebeant incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consolentur. 487
Italy (North) Aug 1 Petrus ad Vincula M2 Mass Propers Secreta Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Petro apostolo tuo nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 487
Italy (North) Aug 1 Machabbaei M2 Mass Propers Alia Secr Iterata mysteria Domine pro sanctorum martyrum devota mente tractemus quibus pro nobis et praesidium crescet et gaudium. 487
Italy (North) Aug 1 Petrus ad Vincula M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quos celesti Domine alimento satiasti intercedente beato Petro apostolo tuo tua facies pietate concordes. 487
Italy (North) Aug 1 Machabbaei M2 Mass Propers Alia ad comple… Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus fidem quoque proficiendo sectemur. 487
Italy (North) contra tentationes carnis M2 Mass Propers Missa pro tent… Coll Ure igni Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi caste et corde serviamus et corpore placeamus. 487
Italy (North) contra tentationes carnis M2 Mass Propers Secreta Secr Disrumpe Domine vincula peccatorum nostrorum ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus retribue quae antea tribuisti et salva nos per indulgentiam quos dignatus es salvare per gratiam. 487
Italy (North) contra tentationes carnis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Domine adiutor et protector noster adiuva nos et refloreat caro nostra vigore pudicitiae vel sanctimoniae novitate ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudio iubeas praesentari. 487
Italy (North) pro concordia fratrum M2 Mass Propers Missa pro conc… Coll Deus largitor pacis et amator caritatis da servis tuis illis veram cum tua voluntate concordiam ut ab omnibus quae nos pulsant tentationibus liberemur. 488
Italy (North) pro concordia fratrum M2 Mass Propers Secreta Secr His sacrificiis Domine quaesumus concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. 488
Italy (North) pro concordia fratrum M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti una facias pietate concordes. 488
Italy (North) pro concordia fratrum M2 Mass Propers Alia Or Libera nos Domine ab omni malo propitiusque concede ut quae nobis poscimus relaxari ipsi quoque proximis remittamus. 488
Italy (North) de sapientia M2 Mass Propers Missa de sapie… Coll Deus qui per coaeternam tibi sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemus et ad te toto corde curramus. 488
Italy (North) de sapientia M2 Mass Propers Secreta Secr Sanctificetur quaesumus Domine Deus huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficiat ad salutem. 488
Italy (North) de sapientia M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Infunde quaesumus Domine Deus per haec sancta quae sumpsimus tuae cordibus nostris lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. 488
Italy (North) de sapientia M2 Mass Propers Alia Or Deus qui misisti Filium tuum et ostendisti creaturae creatorem respice propitius super nos famulos tuos ill. et praepara hagiae sophiae dignam in cordibus nostris habitationem. 489
Italy (North) pro omnibus gradibus M2 Mass Propers Missa pro omni… Coll Praetende Domine fidelibus tuis omnibus episcopis abbatibus presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ianitoribus monachis clericis virginibus viduis coniugatis continentibus penitentibus regibus principibus ducibus iudicibus tribunis centurionibus quinquagenariis et decanis atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas seu et universis gradibus qui in fide sancte Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 489
Italy (North) pro omnibus gradibus M2 Mass Propers Secreta Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum abbatum presbyterorum diaconorum subdiaconorum acolitorum exorcistarum lectorum ianitorum monachorum clericorum virginum viduarum coniugatorum continentum penitentum regum principum ducum iudicum tribunorum centurionum quinquagenariorum et decanorum atque consanguineorum nostrorum et eorum qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas (seu) et universorum graduum qui in fide sancte Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur offerimus benignus adsume ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 489
Italy (North) pro omnibus gradibus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da famulis tuis quaesumus Domine omnibus episcopis abbatibus presbyteris diaconibus subdiaconibus acolitis exorcistis lectoribus ianitoribus monachis clericis virginibus viduis coniugatis continentibus penitentibus regibus principibus ducibus iudicibus tribunis centurionibus quinquagenariis et decanis atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt elemosinas seu et universis gradibus qui in fide sanctae Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. 489
Italy (North) pro defuncta M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Quaesumus Domine pro tua pietate miserere anime famulae tuae et contagiis mortalitatis exuta in aeterna salvatione partem restitue. 490
Italy (North) pro defuncta M2 Mass Propers Secr His sacrificiis Domine famulae tuae ill. a peccatis omnibus exuta sine quibus a culpa nemo liber existit ut per haec pia placationis officia perpetua misericordia consequatur. 490
Italy (North) pro defuncta M2 Mass Propers Postcomm Inveniat quaesumus Domine anime famulae tuae ill. lucis eternae consortium cuius perpetuae gratiae consecuta est sacramentum. 490
Italy (North) pro peccatis M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. 490
Italy (North) pro peccatis M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutancia corda tu dirigas. 490
Italy (North) pro peccatis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta nobis aeternae salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 490
Italy (North) pro peccatis M2 Mass Propers Alia Or Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. 490
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Missa sancti G… Coll Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur. 491
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Coll Tuus sanctus martyr Georgius quaesumus Domine nos ubique laetificet ut eiusdem dum merita in praesenti festivitate recolimus patrocinia in augmentum virtutum sentiamus. 491
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 491
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Secr Tanto placabiles quaesumus Domine nostrae sint hostiae quanto sancti martyris Georgii pro cuius sollempnitate exhibentur tibi grata sint merita. 491
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 491
Italy (North) Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Postcomm Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. 491
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Missa sancti a… Coll Deus qui hodierna die ad indicium sacrosancti martyrii beatum Adalbertum exponere voluisti largire quaesumus ut ad eius crastina sollempnia pervenire mereamur. 491
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers (Secreta) Secr Huius quaesumus Domine oblatio sacramenti quam in commemoratione beati Adalberti martyris tui tibi deferimus proficiat nobis ad salutem animarum nostrarum. 491
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers (Ad complendum) Postcomm Gratiam tuam Domine per haec sancta libamina quae sumpsimus nobis concede et illis nos facias gaudiis interesse ad quae testem Christi Filii tui Domini nostri beatum Adalbertum veraciter credimus pervenisse. 492
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Alia missa eiu… Coll Deus qui hunc diem sacrosancto sanguine beati Adalberti martyris tui atque pontificis sollemnem fecisti: praesta quaesumus ut quem veneramur obsequio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 492
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers (Secreta) Secr Haec Domine oblatio quae in commemoratione sancti Adalberti martyris tui atque pontificis pro populo devoto tibi offertur largire quaesumus ut ei sit gaudium aeternum nobis autem prosperum sempiternum. 492
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers (Praefatio) VD Quia tuae aeternae dispositionis praenotione Ecclesiam tuam per universum orbem dilatare non desinis. Tua Domine praeconia per operarios eius dignis laudibus veneramur de quorum collegio beatus Adalbertus martyr et pontifex Filii tui Domini nostri Iesu Christi dilectione accensus ad gentes inscias veritatis iter verbum tuum divulgando arripuit et fidei summae devotionem firmo pectore praedicando innotuit. Et ideo. 492
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Benedictio epi… BenP Gestis Adalberti venia precibusque beati vos regat et salvet benedictio summa perornet. Amen. Sancti septenis confixi corpore telis subsidiis donet secum pariterque coronet. Amen. Vertice truncatus pro Christi nomine sanctus sistat hic orator vestraeque salutis amator. Amen. Quod praestet deitas virtus et summa potestas quae manet et regnat per saecula cuncta triumphat. Amen. 492
Italy (North) Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers (Ad complendum) Postcomm Sacramenta Filii tui Domine quae sumpsimus intercedente beato Adalberto martyre tuo atque pontifice nos a cunctis absolvant reatibus et ad gloriam perducant aeternam. Amen. 492
Italy (North) Jul 28 Nazarius Celsus M2 Mass Propers V Kalendas Aug… Coll Dispensator Pater optime congregator qui beatos Nazarium et Celsum unum ab oriente alterum ab extremo terrae in unum congregasti et nobis summos donasti patronos poscimus clementissime pater ut pro nobis sint intercessores quos credimus in aeternum esse mansores. 492
Italy (North) Jul 28 Nazarius Celsus M2 Mass Propers Secreta Secr Preces nostras Domine tuorum respice oblationesque fidelium et ut tui grate sint tuorum festivitate sanctorum et nobis proferant tuae protectionis auxilium. 493
Italy (North) Jul 28 Nazarius Celsus M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Sanctorum tuorum Nazarii et Celsi quaesumus Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut qua temporali celebramus accione perpetua salvatione capiamus. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers III Nonas Augu… Intr Gaudeamus omnes in Dominum. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Graduale Gr Timete Dominum. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Versus GrV Inquirentes. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Alleluia versu… All Iudicant sancti. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Offertorium Off Elegerunt apostoli. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Communio Comm Gaudete iusti in Domino. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Coll Deus qui es sanctorum splendor mirabilis qui hodierna die beatorum martyrum tuorum Stephani Nichodemi Gamalielis atque Abibon inventionem gloriosam revelasti da nobis in eterna laetitia de eorum societate gaudere. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Epistola Lc Sancti ludibria. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Evangelium Ev Amen amen dico vobis: Nisi granum frumenti. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Secreta Secr Munera tibi Domine nostre devotionis offerimus que et pro tuorum tibi grata sunt honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 493
Italy (North) Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Stephani Nichodemi Gamalielis atque Abibon sollemnia celebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 493
Italy (North) missa generalis M2 Mass Propers Missa communis Coll Suscipe clementissime Pater omnipotens aeterne Deus supplicationes et preces quas tibi ego peccator praesummo offerre in honore Domini nostri Iesu Christi et in commemoratione beate Mariae semper Virginis matris Domini nostri Iesu Christi et omnium apostolorum martyrum confessorum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et fructibus terrae et stabilitate aecclesiae et ordine sanctorum et sanitate regis et episcoporum atque abbatum ac pro cuncta sancti ill. congregatione ac familia eius et pro me misero famulo tuo et pro omnibus viventibus famulis ac famulabus tuis (atque defunctis fidelibus tuis) et qui mihi propter nomen tuum Domine bona fecerunt et mihi in tuo nomine peccata sua confessi fuerunt: et concede propitius ut intercedentibus omnibus sanctis tuis ante conspectum divinae maiestatis tuae misericordiam consequamur. 494
Italy (North) missa generalis M2 Mass Propers Secreta Secr Oblationes nostras quaesumus Domine propitius intende quas tibi offerimus in honore Domini nostri Iesu Christi et in commemoratione beatae Mariae semper Virginis et beatorum apostolorum martyrum confessorum et virginum pro pace et sanitate populorum tuorum et prosperitate itineris nostri et incolumitate famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus et pro animabus omnium fidelium defunctorum catholicorum orthodoxorum quorum numerum tu solus Deus cognoscis et concede ut per sacrificium praesentis oblationis ad refrigerium animarum suarum te miserante perveniant. 494
Italy (North) missa generalis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quaesumus intercedente pro nobis beata semper virgine Dei genitrice Maria et omnibus sanctis apostolis et martyribus confessoribus et virginibus tuis ad vitam proficiant sempiternam. 494
Italy (North) missa generalis M2 Mass Propers Alia Or Deus consolationis et pacis respice propitius ad precem familiae tuae et concede ut animae famulorum famularumque tuarum quae ab Adam usque in hodiernum diem de hac luce migraverunt quique baptizati et confessi in fide catholica perseveraverunt et de suis rebus ecclesias Dei ditaverunt et de quorum elemosinis sumus consolati in sinibus Abrahae Isaac et Iacob feliciter requiescant moxque et a morte resuscitati tibi placeant in regno vivorum. 494
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Missa speciali… Coll Omnipotens aeterne Deus tuae gratiae pietatem supplici devotione deposco ut omnium malorum meorum vincula solvas cunctisque meis criminibus et peccatis clementer ignoscas et quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es sic me idoneum tibi ministrum efficias ut sacrificium de manibus meis blande ac benigne suscipias electorumque sacerdotum me participem facias et de praeceptis tuis in nullo me oberrare permittas. 495
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrificii praesentis quaeso Domine oblatio mea expurget facinora per quod totius mundi voluisti relaxari peccata illiusque frequentatone efficiar dignus quod ut frequentarem suscepi indignus. 495
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Implorantes tuae maiestatis misericordiam ut mihi famulo tuo mole peccatorum meorum gravato veniam largiri digneris delictorum ut ab omnibus inimici vinculis liberatus tuis toto corde mandatis inheream et te solum tota virtute diligam et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire merear. 495
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia Or Huius mihi Domine sacramenti perceptio sit peccatorum remissio et tuae pietatis obtata propitiatio ut per haec te opitulante efficiar sacris mysteriis dignus quae de tua pietate confisus frequentare praesumo indignus. 495
Italy (North) de cruce M2 Mass Propers Missa de sanct… Coll Deus qui unigeniti Filii tui precioso sanguine vivificae crucis vexillum sanctificare voluisti concede quaesumus nos qui eiusdem sanctae crucis gaudemus honore tua quoque ubique protectione gaudere. 495
Italy (North) de cruce M2 Mass Propers Secreta Secr Haec oblatio Domine ab omnibus nos purget offensis quae in ara crucis etiam totius mundi tulit offensa. 495
Italy (North) de cruce M2 Mass Propers VD Qui salutem humani generis in ligno crucis contulisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret et qui per lignum vincebat per lignum quoque vinceretur. 496
Italy (North) de cruce M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Adesto nobis Domine Deus noster et quos sanctae crucis laetari fecisti honore eius quoque perpetuis defende subsidiis. 496
Italy (North) pro rege M2 Mass Propers Missa pro rege Coll Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus ill. rex noster qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. 496
Italy (North) pro rege M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant et regi nostro ill. ad obtinendam animae corporisque salutem et peragendum iniunctum officium te largiente usquequaque proficiant. 496
Italy (North) pro rege M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Haec nobis Domine salutaris sacramenti perceptio peccatorum nostrorum maculas diluat et regem nostrum ill. ad regendum secundum tuam voluntatem populum idoneum reddat ut hoc salutari mysterio contra visibiles et invisibiles hostes reddatur invictus per quod mundus est divina dispensatione redemptus. 496
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Missa quam sac… Coll Deus fons bonitatis et pietatis origo qui peccantem non statim iudicas sed ad paenitentiam miseratus expectas te quaeso ut facinorum meorum squalores abstergas et me ad peragendum iniunctum officium dignum efficias et qui altaris tui ministerium suscepi indignus perago trepidus ad id peragendum reddar strenuus et inter eos qui tibi placuerunt inveniar iustificatus. 496
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificii praesentis quaeso Domine oblatio mea expurget facinora per quod totius mundi voluisti relaxari peccata illiusque frequentatione efficiar dignus quod ut frequentarem suscepi indignus. 497
Italy (North) pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Huius Domine perceptio sacramenti peccatorum meorum maculas tergat et ad peragendum iniunctum officium <me> idoneum reddat. 497
Italy (North) pro febricitantibus (Sigismundus) M2 Mass Propers Missa in honor… Coll Domine Deus omnipotens qui per sanctos angelos tuos et apostolos martyres et confessores facis misericordiam similiter deprecamur ut famulum tuum ill. qui quartane terciane cotidiane vel nocturnales febribus vim quassatur fidelissimi famuli tui Sigismundi precibus clementer occurrat. 497
Italy (North) pro febricitantibus (Sigismundus) M2 Mass Propers Secreta Secr Offerimus tibi Domine vota sancta Deo vivo et vero in nomine Unigeniti tui Domini nostri et in electi tui Sigismundi pro ardore febrium communicantes et memoriam facientes beatissime Mariae semper Virginis et sanctorum apostolorum patriarcharum prophetarum et martyrum omniumque sanctorum precibus meritisque concedas ut in omnibus tuis famulum tuum ill. muniatur auxilium. Per. Dominum. 497
Italy (North) pro febricitantibus (Sigismundus) M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras et da nobis misericordiam tuam ut quod devoto corde poscimus benignus assumas et huic famulo tuo ill. qui quartane terciane cottidiane vel nocturnales vim febribus fatigatur fidelissimi famuli tui Sigismundi precibus clementer exaudias ut dum nobis illius merita patefeceris praesenti aegroto per ea quae sumpsimus conferas medicinam et ad aeternam salutem perducas. 497
Italy (North) pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Missa pro omni… Coll Sanctae Dei Genitricis Mariae ac beatorum apostolorum martyrum confessorum virginum atque omnium simul sanctorum tuorum quaesumus Domine famulum tuum pontificem nostrum ill. intercessionibus protege pariterque ei familiaritate atque consanguinitate coniunctos et omnem populum Christianum ab omni pravitate defende commissum etiam sibi ad regendum gregem custodi et animabus famulorum famularumque tuarum et cunctorum fidelium defunctorum requiem tribue benignus sempiternam et sanctorum tuorum caetibus co(n)sociare digneris propitius. 497
Italy (North) pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblationis huius quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus omnibus sanctis tuis omnem populum Christianum a cunctis defende periculis et animabus famulorum famularumque tuarum et cunctorum fidelium defunctorum per haec sancta sacrificia remissionem omnium tribue peccatorum. 498
Italy (North) pro defunctis fidelibus M2 Mass Propers Post communion… Postcomm Purificet quaesumus Domine famulum tuum pontificem nostrum ill. divini sacramenti libatio et gloriosa sanctae Dei genitricis Mariae et omnium sanctorum tuorum oratio et gregem sibi commissum ac familiaritate atque consanguinitate coniunctum et omni populo Christiano misericordiam tuam ubique praetende et animabus famulorum famularumque tuarum et cunctorum fidelium defunctorum remissionem omnium tribue peccatorum. 498
Italy (North) Apr 27 Zeno Veronensis (Translatio) M2 Mass Propers Missa in trans… Coll Deus qui es tuorum antistitum potentissimus illustrator tribue quaesumus ut beatissimi sacerdotis et confessoris tui Zenonis magnificis exemplis informati saeculi istius caliginem sine periculo transeamus. 498
Italy (North) Apr 27 Zeno Veronensis (Translatio) M2 Mass Propers Secreta Secr Quaesumus omnipotens Deus culparum nostrarum apud te veniam beati Zenonis impetret grata precatio. 498
Italy (North) Apr 27 Zeno Veronensis (Translatio) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Concede quaesumus omnipotens et misericors Deus ut qui venerandam gloriosissimi confessoris tui Zenonis translationem annuis frequentamur excubiis dignam ipsius imitationem sectando gaudiorum eius mereamur esse participes. 498
Italy (North) vestments Benedictio ad… Or Domine Deus Pater omnipotens rex et magnificus triumphator qui sanctos patres nostros qui tibi in sacerdotali ordine placuerunt diversi generis ornamenta et vestimenta sacerdotalia fieri et ornari sacerdotes tibi servientes iussisti exaudi propitius orationem nostram et hanc planetam famuli tui seu poderem albam ac stolam cingulum orariumque (hos amictos) dextera tua sancta bene+dicere conse+crare sancti+ficareque et purificare digneris quatenus haec vestimenta ministris tuis levitis ac sacerdotibus ad divinum cultum ornandum explendumque proficiant. Sanctis altaribus tuis mundi et ornati in his sacris vestibus ministraturi inreprehensibiles in actu et victu interius exteriusque appareant tibique soli Deo puro corde et mundo corpore omnibus diebus vite suae inreprehensibiliter sanctorum patrum exempla sequentes valeant hisque sacris ministeriis secundum tuam voluntatem quando tibi placuerit expleant celestis regni gloriam cum omnibus nobis sibique commissis percipere mereantur. 499
Italy (North) LXX H3 f5 M2 Mass Propers Feria V caput… Coll Deus qui culpa offenderis penitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 499
Italy (North) LXX H3 f5 M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 499
Italy (North) LXX H3 f5 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et saluti. 499
Italy (North) LXX H3 f5 M2 Mass Propers <Super populum> Superpop Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. 499
Italy (North) LXX H3 S M2 Mass Propers Sabbato caput… Coll Omnipotens sempiterne Deus observationis huius annuae celebritate laetantes quaesumus Domine ut paschalibus actionibus inherentes plenis eius effectibus gaudeamus. 500
Italy (North) LXX H3 S M2 Mass Propers <Secreta> Secr Suscipe Domine quaesumus sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placare et praesta ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus. 500
Italy (North) LXX H3 S M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestis vitae munere vegetati quaesumus Domine ut quod est nobis in praesenti vitae mysterium fiat aeternitatis auxilium. 500
Italy (North) LXX H3 S M2 Mass Propers Super populum Superpop Praesta famulis tuis Domine abuntantiam protectionis et gratiae: da salutem mentis et corporis da continuae prosperitatis augmentum et tibi semper fac esse devotos. 500
Trento title page In nomine Domi… Rub 113
Trento Mass ordinary Qualiter missa… Rub 113