Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kornelimünster general rubrics Hucusque praec… Rub 351
Kornelimünster general rubrics Sed quia sunt… Rub 352
Kornelimünster general rubrics Praefationes p… Rub 353
Kornelimünster Qu H6 S Holy Saturday Benedictio cer… VD Exsultet iam angelica turba caelorum, exsultent divina mysteria, et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tellus irradiatam fulgoribus, et aeterni regis splendore lustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus, et magnis populorum vocibus, haec aula resultet. Quapropter adstantibus vobis fratres carissimi, ad tam miram sancti huius luminis claritatem, una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate, ut, qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare, luminis sui gratia infundente cerei huius laudem implere perficiat. Per dominum nostrum Iesum Christum filium suum cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum. R. Amen. 360
Kornelimünster Qu H6 S Holy Saturday VDDiv Sursum corda. R. Habemus ad dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. 360
Kornelimünster Qu H6 S Holy Saturday VDDiv Vere quia dignum et iustum est, ut invisibilem deum omnipotentem patrem filiumque unigenitum dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu, et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore debitum. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille agnus occiditur, eiusque sanguis postibus consecratur. In quo primum patres nostros filios Israel eductos de aegypto, rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos, et caligine peccatorum reddit gratiae sociat sanctitati. Haec nox est, in qua destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis, ut servum redimeres filium tradidisti. O certe necessarium Adae peccatum nostrum, quod Christi morte deletum est. O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem. O beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est, de qua scriptum est, et nox, ut dies illuminabitur, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis, fugat scelera, culpas lavat, et reddit innocentiam lapsis, maestis laetitiam, fugat odia, concordiam parat, et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblationem sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem dei rutilans ignis accendit. Qui licet divisus in partes, mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur liquentibus ceris quam in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. 360
Kornelimünster Qu H6 S Holy Saturday VDDiv Apis ceteris, quae subiecta sunt homini, animantibus antecellit. Cum sit minima corporis parvitate, ingentes animos angusto versat in pectore. Viribus inbecillis, sed fortis ingenio. Haec explorata temporum vice, cum caniciem pruinosa hiberna posuerint, et glaciali senio verni temporis moderata deterserint, statim prodeundi ad laborem cura succedit. Dispersaeque per agros libratis Paululum pennis cruribus suspensis insidunt. Parte ore legere flosculos, oneratis victualibus suis, ad castra remeant. Ibique aliae inaestimabili arte, cellulas tenaci glutino instruunt, aliae liquantia mella stipant, aliae vertunt flores in ceram, aliae ore natos fingunt, aliae collectis e foliis nectar includunt. O vere beata et mirabilis apis, cuius nec sexum masculi violant, foetus non quassant, nec filii destruunt castitatem. Sicut sancta concepit virgo maria, virgo peperit, et virgo permansit. 362
Kornelimünster Qu H6 S Holy Saturday VDDiv O vere beata nox, quae exspoliavit aegyptios, ditavit hebraeos. Nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus te, Domine, ut cereus iste in honorem nominis tui + consecratus ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret, in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius, lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer, qui nescit occasum. Ille, qui regressus ab inferis, humano generi serenus inluxit. Precamur ergo te, Domine, ut nos famulos tuos omnem clerum et devotissimum populum, una cum patre nostro papa ill., quiete temporum concessa, in his paschalibus gaudiis conservare digneris. 362
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Oratio post be… Or Deus, qui divitias misericordiae tuae in hac praecipue nocte largiris, propitiare universo ordini sacerdotalis officii, et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica, ut ministraturos regeneratricis gratiae tuae, nulli esse obnoxios patiaris offensae. 363
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Orationes per… Proph In principio. 363
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. 363
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers (Sequitur) de… Proph Noe cum quingentorum esset. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus incommutabilis virtus lumen aeternum, respice propitius ad totius Ecclesiae tuae mirabile sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu, tranquillus operare, totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi, inveterata novari, et per ipsum redire omnia in integrum, a quo sumpsere principium. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers De Abraham III Proph Tentavit Deus Abraham. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus fidelium Pater summe, qui in toto orbe terrarum promissionis tuae filios diffusa adoptione multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum, sicut iurasti gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Exodo IIII Proph Factum est in vigilia matutina. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers cum cantico Tr Cantemus Domino. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus cuius antiqua miracula etiam nostris saeculis coruscare sentimus, dum, quod uni populo a persecutione aegyptia liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta, ut et in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem, totius mundi transeat plenitudo. 364
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Isaia V Proph Haec est hereditas servorum domini. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus multiplica in honorem nominis tui, quod patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut, quod priores sancti non dubitaverunt futurum, ecclesia tua magna iam ex parte cognoscat impletum. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Ieremia VI Proph Audi Israel mandata vitae. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius, ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Ezechiel VII Proph Facta est super me manus domini. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum, utriusque testamenti paginis imbuisti, da nobis intelligere misericordias tuas, ut ex perceptione praesentium munere, firma sit exspectatio futurorum. 365
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Isaia VIII Proph Appraehendent septem mulieres. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers cum cantico Tr Vinea facta est dilecto. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus, qui in omnibus Ecclesiae tuae filiis sanctorum prophetarum voce manifestati, in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum et electorum palmitum esse cultorem, tribue, quaesumus, populis tuis, qui et vinearum apud te nomine censentur et segetum, ut spinarum et tribulorum squalore resecato, digni efficiantur fruge fecunda. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Exodo VIIII Proph Dixit quoque Dominus. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis es, intelligant redempti tui non fuisse excellentius, quod in initio factus est mundus, quam, quod in fine saeculorum Pascha nostrum immolatus est Christus. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers De Iona X Proph Factum est verbum Domini ad Ionam. 366
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus, qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti, da nobis et velle et posse, quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato, una sit fides mentium et pietas actionum. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Deuteronomi… Proph Scripsit Moyses canticum. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers cum cantico Tr Attende caelum. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Deus celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen puerum tuum ita erudire populos tuos sacri carminis tui decantatione voluisti, ut illa legis iteratio fieret etiam nostra directio, excita in omnem iustificatarum gentium plenitudinem potentiam tuam, et da laetitiam mitigando terrorem, ut omnium peccatis tua remissione deletis, quod denuntiatum est in ultionem, transeat in salutem. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers In Daniele XII Proph Nabuchodonosor. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Or Omnipotens, sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt, quarumlibet incrementa virtutum. 367
Kornelimünster Qu H6 S M2 Mass Propers Oratio post ps… Or Omnipotens, sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis, qui, sicut cervus aquarum expetit fontem, et concede propitius, ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio, animam corpusque sanctificet, . 368
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Oratio dicenda… Or Da nobis, quaesumus, Domine, per gratiam Spiritus Sancti novam tui Paracliti spiritalis observantiae disciplinam, ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio, cunctis reddantur eius muneribus aptiores. Per, in unitate eiusdem Spiritus Sancti. 368
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Prima lectio Proph In principio. 368
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus, indeficiens lumen, qui spiritum tuum sanctum cum super aquas in mundi creationis exordio ferretur, humanae declarasti salutis auctorem, praesta, quaesumus, ut idem spiritus veritatis Ecclesiae tuae dona multiplicet. Per, in unitate eiusdem Spiritus Sancti. 368
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In Genesi II Proph Tentavit Deus Abraham. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti, concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere, et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In Exodo III Proph Factum est in vigilia matutina. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers cum cantico Tr Cantemus Domino. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, quod mare Rubrum forma sacri fontis existeret, et liberata plebs ab aegyptia servitute, Christiani populi sacramenta praeferret, da, ut omnes gentes Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regenerentur. Per, in unitate eiusdem. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In Deuteronomi… Proph Scripsit Moyses canticum. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers cum cantico Tr Attende caelum. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus glorificatio fidelium et vita iustorum, qui per Moysen famulum tuum, nos quoque modulatione sacri carminis erudisti, in universis gentibus misericordiae tuae munus operare, tribuendo beatitudinem, auferendo terrorem, ut, quod praenuntiatum est ad supplicium, in remedium transferatur aeternum. 369
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In Isaia V Proph Apprehendent septem mulieres. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers cum cantico Tr Vinea facta est dilecto. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus, qui per unicum Filium tuum Ecclesiae tuae daemonstrasti te esse cultorem, ut omnem palmitis fructum in eodem Christo tuo, qui vera vitis est afferentem clementer excolens, fructus afferat ampliores, fidelibus tuis quos velut vineam ex aegypto per fontem baptismi transtulisti, nullae peccatorum spinae praevaleant, ut Spiritus tui sanctificatione muniti, perpetua fruge ditentur. Per eundem Dominum, in unitate eiusdem Spiritus Sancti. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In Ieremia VI Proph Audi Israel mandata vitae. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Deus, qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare, da famulis tuis ut, quae a te iussa cognovimus, implere caelesti inspiratione valeamus. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers De psalmo XLI Tr Sicut cervus desiderat. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Or Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus, caelestibus desideriis accensi, fontem vitae sitiamus. Per dominum, in unitate eiusdem Spiritus Sancti. 370
Kornelimünster Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Item alia Or Domine Deus virtutum, qui conlapsa reparas et reparata conservas, auge populos in tui nominis sanctificatione renovandos, ut omnes, qui diluuntur sacro baptismate, tua semper inspiratione dirigantur. 371 (371)
Kornelimünster Pasc H6 S Vig.Pent Vigil of Whitsun Inde descenden… Rub 371 (371)
Kornelimünster Baptism Oratio ad cati… Or Omnipotens, sempiterne Deus, Pater Domini nostri Iesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es. Omnem caecitatem cordis ab eo expelle. Disrumpe omnes laqueos satanae quibus fuerat conligatus. Aperi ei, Domine, ianuam pietatis tuae, ut signo sapientiae tuae imbutus, omnium cupiditatum foetoribus careat, et ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in ecclesia deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui percepta medicina. Per eundem Dominum nostrum. 371 (371)
Kornelimünster Baptism Alia Or Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hunc electum tuum crucis dominicae cuius inpressione eum signamus virtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis pervenire gloriam mereamur. 371 (371)
Kornelimünster Baptism Alia Or Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis, et novo testamento sobolem novae prolis ascribae, ut filii promissionis, quod non potuerunt adsequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. 372 (372)
Kornelimünster Baptism Benedictio sal… Ex Exorcizo te creatura salis in nomine dei Patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Iesu Christi, et in virtute Spiritus Sancti. Exorcizo te per Deum vivum, et per Deum verum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit, ut in nomine sanctae Trinitatis efficiaris salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te, Domine, Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina, permanens in visceribus eorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 372 (372)
Kornelimünster Baptism Hac oratione e… F Accipe sal sapientiae propitiatus in vitam aeternam. 373 (373)
Kornelimünster Baptism Oratio post da… Or Deus patrum nostrorum, Deus universae conditor u eri tatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem, non diutius esurire permittas, quominus cibo expleatur caelesti, quatenus sit semper, Domine, spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum ad novae regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis, promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. 373 (373)
Kornelimünster Baptism Iterum fac cru… Or Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus, qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti, et filios Israel de terra aegypti eduxisti, deputans eis angelum pietatis tuae, qui custodiret eos die ac nocte, te, quaesumus, Domine, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, ut similiter custodiat et hunc famulum tuum, et perducat eum ad gratiam baptismi tui. 373 (373)
Kornelimünster Baptism Ex Ergo maledicte diabolae recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, et recede ab hoc famulo Dei, quia istum sibi Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis vocare dignatus est. Et hoc signum sanctae crucis, quod nos fronti eius damus, tu maledicte diabole, numquam audeas violare. 374 (374)
Kornelimünster Baptism Item super fem… Or Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus martyrum, Deus virginum, Deus omnium bene viventium, Deus, cui omnis lingua confitetur, et omne genu flectitur, caelestium, terrestrium, et infernorum, te invoco, Domine, super hanc famulam tuam, ut perducere eam digneris ad gratiam baptismi tui. 374 (374)
Kornelimünster Baptism Ut supra Ex Ergo maledicte. 374 (374)
Kornelimünster Baptism Super masculum Or Deus immortale praesidium omnium postulantium, liberatio supplicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum, te invoco super hunc famulum tuum, qui baptismi tui donum petens, aeternam consequi gratiam spiritali generatione desiderat. Accipe eum, Domine, et quia dignatus es dicere: petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, petenti itaque praemium porrige, et ianuam pande pulsanti, ut aeternam caelestis lavacri benedictionem consecutus, promissa tui muneris regna percipiat. 374 (374)
Kornelimünster Baptism Ex Audi maledicte satana adiuratus per nomen aeterni Dei, et Salvatoris nostri filii eius, cum tua victus invidia tremens gemensque discede. Nihil tibi sit commune cum servo Dei, iam caelestia cogitanti, renuntiatori tibi ac saeculo tuo, et beatae immortalitatis victori. Da igitur honorem advenienti spiritui sancto, qui ex summa caeli arce descendens, proturbatis fraudibus tuis, divino fonte purgatum pectus, id est sanctificatum Deo templum et habitum perficiat. Et ab omnibus paenitus noxiis praeteritorum criminum liberatus servus Dei, gratias perenni Deo referat semper, et benedicat nomen eius sanctum, in saecula sacculorum. Per dominum nostrum Iesum Christum, qui venturus est. 375 (375)
Kornelimünster Baptism Item super fem… Or Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus, qui tribus Israel de aegyptia servitute liberatas, per Moysen famulum tuum de custodia mandatorum tuorum in deserto monuisti, et Susannam de falso crimine liberasti, te supplex deprecor, Domine, ut liberes et hanc famulam tuam, et perducere eam digneris ad gratiam baptismi tui. 375 (375)
Kornelimünster Baptism Ut supra Ex Ergo maledicte. 375 (375)
Kornelimünster Baptism Item super mas… Ex Exorcizo te inmunde spiritus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut exeas et recedas ab hoc famulo dei. Ipse enim tibi imperat maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et petro mergenti dexteram porrexit. Ergo maledicte., ut supra. 376 (376)
Kornelimünster Baptism Ut supra Ex Ergo maledicte. 376 (376)
Kornelimünster Baptism Item super fem… Ex Exorcizo te inmunde spiritus, per patrem et filium et Spiritum Sanctum, ut exeas et recedas ab hac famula dei. Ipse enim tibi imperat maledicte damnate, qui caeco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo maledicte., ut supra. 376 (376)
Kornelimünster Baptism Ut supra Ex Ergo maledicte. 376 (376)
Kornelimünster Baptism Item oratio su… Or Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus luminis et veritatis, super hunc famulum tuum, ut digneris eum illuminare lumine intelligentiae tuae. Munda eum et sanctifica. Da ei scientiam veram, ut dignus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui. Teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam, ut aptus sit ad percipiendam gratiam baptismi tui. 376 (376)
Kornelimünster Baptism In Sabbato San… Ex Nec te latet satanas imminere tibi poenas, imminere tibi tormenta, imminere tibi diem iudicii, diem supplicii sempiterni, diem, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis angelis tuis aeternus veniet interitus. Proinde damnate, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo filio eius et spiritui sancto, in cuius nomine atque virtute praecipio tibi quicumque es spiritus inmunde, ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei, quem hodie Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est, ut fiat eius templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum. In nomine Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 377 (377)
Kornelimünster Baptism Inde vero tang… F Effeta, quod est adaperire in odorem suavitatis. Tu autem effugare diabolo appropinquabit enim iudicium dei. 377 (377)
Kornelimünster Baptism Postea vero ta… F Abrenuntias satanae. Abrenuntio. 378 (378)
Kornelimünster Baptism F Et omnibus operibus eius. Abrenuntio. 378 (378)
Kornelimünster Baptism F Et omnibus pompis eius. Abrenuntio. 378 (378)
Kornelimünster Holy Saturday His expletis p… Rub 378 (378)
Kornelimünster Baptism Benedicto font… F Quis vocaris. Ille. 378 (378)
Kornelimünster Baptism F Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. Credo. 378 (378)
Kornelimünster Baptism F Et in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum. Credo. 378 (378)
Kornelimünster Baptism F Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. R. Credo. 378 (378)
Kornelimünster Baptism Deinde baptize… F Et ego te baptizo in nomine Patris. Et Filii. Et Spiritus Sancti. 378 (378)
Kornelimünster Baptism Ut autem surre… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te linit chrismate salutis in Christo Iesu Domino nostro in vitam aeternam. R. Amen. 379 (379)
Kornelimünster Baptism Et vestitur in… Rub 379 (379)
Kornelimünster Baptism Si vero episco… Rub 379 (379)
Kornelimünster Baptism Et si episcopu… F Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat te in vitam aeternam. Amen. 379 (379)
Kornelimünster Nat H1 D M2 Mass Propers Dominica I pos… Coll Deus, qui salutis aeterne, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere dominum nostrum. 380
Kornelimünster Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblt. Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. 380
Kornelimünster Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Da nobis, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Per eundem. 380
Kornelimünster Nat H2 D M2 Mass Propers Dominica II po… Coll Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui, mereamur bonis operibus abundare. Per eundem. 381
Kornelimünster Nat H2 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat. 381
Kornelimünster Nat H2 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Per huius, Domine, operationem mysterii, et vitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur. 381
Kornelimünster Ep H1 D M2 Mass Propers Dominica I pos… Coll Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi, caelesti pietate prosequere, ut et, quae agenda sunt videant, et ad implenda, quae viderint convalescant. 381
Kornelimünster Ep H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Secr Oblatum tibi, Domine, sacrificium, vivificet nos semper et muniat. 382
Kornelimünster Ep H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 382