Aachen
|
|
|
|
in natale papae
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus qui populis tuis indulgentiam consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. |
161 |
Aachen
|
|
|
|
in natale papae
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter implorans ut quod inmerito contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius exequaris. |
161 |
Aachen
|
|
|
|
in natale papae
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit sicut honorem nobis indigni largiris ministerii sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum et tua dona in nobis custodias ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus eumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
161 |
Aachen
|
|
|
|
in natale papae
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad completa |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster uti gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. |
161 |
Aachen
|
|
|
|
in ordinatione presbyteri
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio in ordi… |
Coll |
Deus qui digne tibi servientium nos imitari desideras famulatum da nobis caritatis tuae flamma ardere succensi ut antistitum decus priorum qui tibi placuerunt mereamur consortia obtinere. |
161 |
Aachen
|
|
|
|
in ordinatione presbyteri
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Aufer a nobis Domine spiritum superbiae cui resistis ut sacrificia nostra tibi sint semper accepta. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
in ordinatione presbyteri
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui dissimulatis peccatis humanae fragilitatis nobis indignis sacerdotalem conferis dignitatem da nobis quaesumus ut ad sacrosancta mysteria immolando sacrificia cum beneplacitis mentibus facias introire quia tu solus sine operibus aptis iustificas peccatores tu gratias praestas benignus ingratis tu ea quae retro sunt oblivisci concedis et ad priora promissa mysteria clementissima gubernatione perducis. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
in ordinatione presbyteri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus in die hodiernae sollemnitatis quo nobis indigni sacerdotalem infulis tribuisti quaesumus Domine ut placatus accipias et tua pietate conserva quod es operatus in nobis diesque nostros in tua pace dispone. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
in ordinatione presbyteri
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad completa |
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamina quaesumus Domine Deus noster ut gratiae tuae munus quod nobis inmeritis contulisti intercedente beato ill. propitius muniendo custodias. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
pro sponso et sponsa
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratatio ad sp… |
Coll |
Exaudi nos omnipotens et misericors Deus ut quod nostro ministratur officio tua benedictione potius impleatur. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
pro sponso et sponsa
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine pro sacra conubii lege munus oblatum et cuius largitor es operis esto dispositor. |
162 |
Aachen
|
|
|
|
pro sponso et sponsa
|
M2 |
Mass Propers
|
Praefatio |
VD |
Qui foedere nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexuisti ut adoptionem filiorum sanctorum conubiorum fecunditas pudica servaretur tua enim Domine providentia tua gratia utrumque dispensat ut quod generatio mundi edidit ad ornatum regeneratio ad ecclesiae perducat augmentum. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. |
163 |
Aachen
|
|
|
|
pro sponso et sponsa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem famulorum tuorum quam tibi offerent pro famula tua illa quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum pro qua maiestati tuae supplices fundimus preces ut eam propitius cum viro suo copulare digneris quaesumus Domine ut placatus. |
163 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
matrimony
|
Ante quam dica… |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et institutis tuis quibus propagatione humani generis ordinasti benignus adsiste ut quod te auctore iungitur te auxiliante servetur. |
163 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
matrimony
|
Benedictio |
Or |
Deus qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpore de virili daris carnem principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententia. Respice propitius super hanc famulam tuam quae maritali iungenda est consortio tua se expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis et pacis fidelis et casta nubat in Christo. Imitatrixque sanctarum permaneat feminarum sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat uni toro iuncta contactos inlicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecunda gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et ad optatam perveniant senectutem. |
163 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
matrimony
|
|
W |
Pax Domini sit semper vobiscum. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
pro sponso et sponsa
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad completa |
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus instituta providentiae tuae pio amore comitare ut quos legitima societate conectis longaeva pace custodias. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Orationes pro… |
Or |
Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis et qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Succurre Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meremur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. |
164 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae mereamur au er te. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro nostris peccatis affligimur intercedente beato illo martyre tuo in tua misericordia respiremus. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. |
165 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Clamantium ad te quaesumus Domine preces dignanter exaudi ut sicut Ninivitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de merore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptionem meremur afflicti in tribulatione clamantes respiremus auditi. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensa nostra per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. |
166 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Exaudi Domine gemitum populi tui nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Omnipotens Deus misericordiam tuam in nobis placatus inpende ut qui te contemnendo culpa incurrimus confitendo veniam consequamur. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Moveat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus et misericordiam tuam supplicatio fidelis optineat ut quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Deprecationem nostram quaesumus omnipotens Deus benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribuae defensionis auxilium. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Averte quaesumus Domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Memor esto quaesumus Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
penance
|
Alia |
Or |
Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae (gratia) liberemur. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Incipiunt orat… |
Or |
Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. |
167 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato illo consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Subveniat nobis quaesumus Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Vox clamantis ecclesiae ad aures Domine quaesumus tuae pietatis ascendat ut percepta venia peccatorum te fiat operante devota te protegente secura. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Propitiare Domine iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus ut concessa venia quam precamur perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Nostris Domine quaesumus propitiare temporibus ut tuo munere dirigatur et Romana securitas et devotio Christiana. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gaudeat Domine quaesumus plebs tua beneficiis impetratis et qui fiduciam sperandae pietatis indulges optate misericordiae praesta benignus affectum. |
168 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione conpuncti noxias delectationes vitare praevaleant. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariterque nos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur virtute defendi. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Proficiat Domine quaesumus plebs tibi dicata pie devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem ut praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens mereatur invenire perpetuam. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis adtolle. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Adesto Domine supplicibus tuis et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius ut a peccatorum labe mundati in sancta conversatione permaneant. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Libera Domine quaesumus a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem ut in sancta conversatione viventes nullis afficiantur adversis. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Excita Domine tuorum corda fidelium ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter apprehendant. |
169 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Da salutem Domine quaesumus populo tuo mentis et corporis et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium ut tua protectione relevati et pia tibi devotione conplaceant et tua semper beneficia consequantur. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ne nos tua misericordia derelinquat quae et errores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus universa nobis adversa propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Tuere Domine populum tuum et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis adtolle continuis et mentis et corporis. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetua donatione firmentur. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Protector in te sperantium Deus salva populum tuum ut a peccatis liber ab hoste securus in tua semper gratia perseveret. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Assit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Respice propitius Domine ad debitam tibi populi servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur qui de tua protectione confidit. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. |
170 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat quae corpore salvatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Familiam tuam Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut ab omni pravitate defensa donis caelestibus prosequatur. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Conserva quaesumus Domine familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Porrige dexteram tuam quaesumus Domine plebi tuam misericordiam postulanti per quam et errores declinet humanos et solatia vitae mortalis accipiat et sempiterna gaudia conpraehendat. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut viam tuam devota mente currentes subripientium delictorum laqueos evadamus. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Conserva Domine quaesumus tuorum corda fidelium et gratiae tuae virtute corrobora ut et in tua sint supplicatione devoti et mutua dilectione sinceri. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Da populo tuo quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. |
171 |
Aachen
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. |
171 |