Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Aachen Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam venerantes. 123
Aachen Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. 123
Aachen Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Die dominico a… Coll Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius consolatione gaudere. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Praefatio VD Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbem terrarum mundus exsultat sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinnunt sine fine dicentes Sanctus. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus. 123
Aachen Pent H1 D Pentecostes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 124
Aachen Pent H1 f2 M2 Mass Propers Feria II ad Vi… Coll Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum concede plebi tuae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. 124
Aachen Pent H1 f2 M2 Mass Propers Super oblata Secr Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. 124
Aachen Pent H1 f2 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Adesto Domine quaesumus populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. 124
Aachen Pent H1 f3 M2 Mass Propers Feria III ad s… Coll Assit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti qui et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. 124
Aachen Pent H1 f3 M2 Mass Propers Super oblata Secr Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio ut dignos sacra participatione perficiat. 124
Aachen Pent H1 f3 M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum Per. 124
Aachen Pent QuT f4 M2 Mass Propers Feria IIII ad… Or Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit filius veritatem. 124
Aachen Pent QuT f4 M2 Mass Propers Alia oratio Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. 124
Aachen Pent QuT f4 M2 Mass Propers Super oblata Secr Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. 125
Aachen Pent QuT f4 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 125
Aachen Pent QuT f6 M2 Mass Propers Feria VI ad ap… Coll Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur. 125
Aachen Pent QuT f6 M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus adsumat qui discipulorum Christi tui per sanctum spiritum corda succendit. 125
Aachen Pent QuT f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 125
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Sabbato XII le… Or Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. 125
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. 125
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. 125
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 125
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta quaesumus omnipotens Deus sic nos ab epulis carnalibus abstinere ut a vitiis inruentibus pariter ieiunemus. 126
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Alia Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 126
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Super oblata Secr Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. 126
Aachen Pent QuT S M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 126
Aachen Trin H1 D M2 Mass Propers Die dominico v… Coll Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. 126
Aachen Trin H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine oblata sanctifica ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiat. 126
Aachen Trin H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. 126
Aachen Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Mense iunio Ka… Coll Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dona tuae gratiae consequamur. 126
Aachen Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 126
Aachen Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 127
Aachen Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers III Nonas Iuni… Coll Deus qui nos annua beatorum Marcellini et Petri martyrum tuorum sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. 127
Aachen Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 127
Aachen Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. 127
Aachen Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers XIIII Kalendas… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessione liberemur. 127
Aachen Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus beato Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. 127
Aachen Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut quorum laetamur gustu renovemur effectu. 127
Aachen Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Deus qui nos annua sanctorum tuorum Protasii et Gervasii sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis. 127
Aachen Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. 128
Aachen Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis caelestibus remediis faciat esse consortes. 128
Aachen Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers VIIII Kalendas… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. 128
Aachen Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 128
Aachen Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Beati Ioannis Baptistae nos Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis favere placatum. 128
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. 128
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Super oblata Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 128
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. 128
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Item ad missas Coll Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Super oblata Secr Tua Domine muneribus altaria cumulamus illius nativitatem honore debito celebrantes qui salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumat ecclesia tua Deus beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad vesper. ubi… Or Deus qui nos beati Ioannis Baptistae concedis natalicia perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Ad fontes Or Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant per praecursorem gaudii corda nostra laetifica. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Da quaesumus omnipotens Deus intra sanctae ecclesiae uterum constitutos eo nos spiritu ab iniquitate nostra iustifica quo beatum Ioannem intra viscera materna docuisti. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Deus qui nos annua beati Ioannis Baptistae sollemnia frequentare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eius patrocinio promerente plene capiamus securitatis augmentum. 129
Aachen Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens et misericors Deus qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti ut perfectam plebem Christo Domino praepararet da quaesumus ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. 129
Aachen Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers V Kalendas Iul… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. 130
Aachen Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias tibi Domine sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus adsume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 130
Aachen Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 130
Aachen Jun 28 Leo M2 Mass Propers IIII Kalendas… Coll Deus qui beatum leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. 130
Aachen Jun 28 Leo M2 Mass Propers Super oblata Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui leoni haec prosit oblatio quem immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 130
Aachen Jun 28 Leo M2 Mass Propers Ad completa Postcomm Deus qui animae famuli tui leoni aeternae beatitudinis proemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus sublevemur. 130
Aachen Jun 28 Paulus apostolus (Vigilia) Petrus apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers IIII Kalendas… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas perturbationibus concuti quos in apostolicae confessionis petra solidasti. 130
Aachen Jun 28 Paulus apostolus (Vigilia) Petrus apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblata Secr Munus populi tui Domine quaesumus apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 131
Aachen Jun 28 Paulus apostolus (Vigilia) Petrus apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Praefatio VD Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 131
Aachen Jun 28 Paulus apostolus (Vigilia) Petrus apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. 131
Aachen Jun 28 Paulus apostolus (Vigilia) Petrus apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Ad vigilias no… Or Deus qui Ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti quique beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es concede ut omnes qui ad apostolorum tuorum sollemnia convenerunt spiritali remuneratione ditentur. 131
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers III Kalendas I… Coll Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium. 131
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi. 131
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Praefatio VD Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeternae non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 131
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ad vesperos Or Deus qui apostolo Petro collatis clavibus regni caelestis ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernorum erues terrore portarum praesta ut in tua veritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Or Familiam tuam Domine propitius intuere et apostolicis defende praesidiis ut eorum precibus gubernetur quibus nititur te constituente principibus. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Or Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia Or Protege Domine populum tuum et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. 132
Aachen Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia Or Esto Domine plebi tuae sanctificator et custus ut apostolicis munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat. 132
Aachen Jun 30 Commemoratio Pauli M2 Mass Propers Pridie Kalenda… Coll Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 132
Aachen Jun 30 Commemoratio Pauli M2 Mass Propers Super oblata Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam. 133
Aachen Jun 30 Commemoratio Pauli M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Perceptis Domine sacramentis beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. 133
Aachen Jul 6 Paulus apostolus (Octava) Petrus apostolus (Octava) M2 Mass Propers In octavas apo… Coll Deus eoius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertium naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternae Trinitatis gloriam consequamur. 133
Aachen Jul 6 Paulus apostolus (Octava) Petrus apostolus (Octava) M2 Mass Propers Super oblata Secr Offerimus tibi Domine quaesumus preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui apostolorum tuorum precibus adiuvemur. 133
Aachen Jul 6 Paulus apostolus (Octava) Petrus apostolus (Octava) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. 133
Aachen Jul 2 Martinianus Processus M2 Mass Propers Mense Iulio VI… Coll Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. 133
Aachen Jul 2 Martinianus Processus M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuventur. 133
Aachen Jul 2 Martinianus Processus M2 Mass Propers Ad compl. Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 134
Aachen Jul 10 7 fratres M2 Mass Propers VI Idus Iulias… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 134
Aachen Jul 10 7 fratres M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus placatus intende et intercedentibus sanctis tuis devotioni nostrae proficiant et saluti. 134
Aachen Jul 10 7 fratres M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 134
Aachen Jul 29 Felix Simplicius Faustinus Beatrix M2 Mass Propers IIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Felicis martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 134
Aachen Jul 29 Felix Simplicius Faustinus Beatrix M2 Mass Propers Super oblata Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 134
Aachen Jul 29 Felix Simplicius Faustinus Beatrix M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Spiritum in nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti intercedente beato Felice martyre tuo tua facias pietate concordes. 134
Aachen Jul 30 Abdo Sennis M2 Mass Propers III Kalendas a… Coll Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. 134
Aachen Jul 30 Abdo Sennis M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 135
Aachen Jul 30 Abdo Sennis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Per huius Domine operatione mysterii et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis iusta desideria compleantur. 135
Aachen Aug 1 Petrus ad Vincula M2 Mass Propers Mense Augusto… Coll Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum inlaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. 135