|
Trento
|
Qu |
H4 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Miserere, Domine, populo tuo, et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. |
178 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII ad… |
Or |
Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes, miserere supplicibus tuis, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. |
178 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos ieiunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. |
178 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Supplices te, Domine, rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur, quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. |
179 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sacramenta, quae sumpsimus, Domine, Deus noster, et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
179 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Pateant aures misericordiae tuae, Domine, precibus supplicantum, et, ut petentibus desiderata concedas, fac eos, quae tibi sunt placita postulare. |
179 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria V ad san… |
Coll |
Praesta, quaesumus, Domine, ut salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis etiam vitiis abstinentes, propitiationem tuam facilius impetremus. |
179 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Efficiatur haec hostia, Domine, quaesumus, sollemnibus grata ieiuniis, et, ut tibi fiat acceptior, purificatis mentibus immoletur, Per. |
179 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando renovent et renovando vivificent. |
180 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Populi tui Deus institutor et rector, peccata quibus impugnatur expelle, ut semper tibi placatus et tuo munimine sit securus. |
180 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria VI ad sa… |
Coll |
Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis: praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua aeternis proficiat institutis, et temporalibus foveatur auxiliis. |
180 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Munera nos, quaesumus, Domine, oblata purificent, et te nobis iugiter faciant esse placatum. |
180 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Huius nos, Domine, quaesumus, participatio sacramenti, et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
180 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. |
181 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato ad san… |
Coll |
Fiat, Domine, quaesumus, per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt nostra ieiunia, si tuae sint placita pietati. |
181 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Oblationibus, quaesumus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius voluntates. |
181 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione sua nos tibi reddant acceptos. |
181 |
|
Trento
|
Qu |
H4 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Deus, qui sperantibus in te misereri potius elegis quam irasci, da nobis digne flere mala, quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam invenire mereamur. |
181 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Die dominico d… |
Coll |
Quaesumus, omnipotens Deus, familiam tuam propitius respice, ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. |
182 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Haec munera, Domine, quaesumus, et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
182 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Adesto nobis, Domine, Deus noster, et quos tuis mysteriis recreasti, perpetuis defende praesidiis. |
182 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria II ad sa… |
Coll |
Sanctifica, quaesumus, Domine, nostra ieiunia, et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. |
182 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede nobis, Domine, Deus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. |
182 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sacramenti tui, quaesumus, Domine, participatio salutaris et purificationem nobis prebeat et medelam. |
183 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Da, quaesumus, Domine, populo tuo salutem mentis et corporis, ut bonis operibus inherendo, tua semper mereatur protectione defendi. |
183 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria III ad s… |
Coll |
Nostra tibi, quaesumus, Domine, sint accepta ieiunia, quae nos et expiando gratia tua dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. |
183 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Hostias tibi, Domine, deferimus immolandas, quae temporali consolatione nos 0 laetificent, ut promissa certius speremus aeterna. |
183 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt iugiter exsequentes, donis mereamur caelestibus propinquare. |
183 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Da nobis, Domine, quaesumus, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
184 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII ad… |
Coll |
Sanctificato hoc ieiunio, Deus, tuorum corda fidelium miserator illustra, et quibus devotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum. |
184 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Annuae, misericors Deus, ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. |
184 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, 0V], ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
184 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Adesto supplicationibus nostris, omnipotens Deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribuae benignus effectum. |
184 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria V ad san… |
Coll |
Concede, misericors Deus, ut, sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium, sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. |
185 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem. |
185 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. |
185 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Succurre, quaesumus, Domine, populo supplicanti, i et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
185 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria VI ad sa… |
Coll |
Cordibus nostris, Domine, benignus infunde, ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter maceremur, ut a suppliciis liberemur aeternis. |
185 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui protectionis tuae gratiam quaerimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato ad san… |
Coll |
Da nobis, quaesumus, Domine, observantiam ieiuniorum devote peragere, ut cum abstinentia carnalis alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut ieiuniorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a cunctis defende periculis. |
186 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum tuum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti foveatur et ad futura bona proficiat. |
187 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Die dominico i… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum et carnem sumere et crucem subire fecisti: concede propitius, ut patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. |
187 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
187 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Per huius, Domine, operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
187 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria II ad sa… |
Coll |
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. |
188 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. |
188 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Praebeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
188 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Adiuva nos, Deus salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes. |
188 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria III ad s… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur. |
188 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Sacrificia nos, quaesumus, Domine, propensius ista restaurent, quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
189 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Sanctificationibus tuis, omnipotens Deus, et vitia nostra curentur, et remedia nobis sempiterna proveniant. |
189 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Tua nos misericordia, Deus, et ab omni subreptione vetustatis expurget, et capaces sanctae novitatis efficiat. |
189 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria IIII ad… |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui nostris excessibus incessanter adfligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur. |
189 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem: concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur. |
189 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secreta |
Secr |
Purifica nos, misericors Deus, ut Ecclesiae tuae preces, quae tibi gratae sunt, pia munera deferentes, fiant expiatis mentibus gratiores. |
190 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. |
190 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super populum |
Superpop |
Respice, Domine, quaesumus, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. |
190 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio in Cena… |
Coll |
Deus, a quo et ludas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut, sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit dispendia meritorum, ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. |
190 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Super oblata |
Secr |
Ipse tibi, quaesumus, Domine, sancte Pater, omnipotens Deus, sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit: Iesus Christus Dominus noster. |
191 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam. |
191 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, ut placatus. |
191 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item |
Infracan |
Qui pridie quam pro nostra omnium salute pateretur, hoc est hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles. |
191 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
In hoc ipso di… |
Or |
Emitte, Domine, Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis, ut tua sancta benedictione sit omni unguenti, tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates, omnem aegritudinem corporis. Unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres. Chrisma tuum perfectum, Domine, a te benedictum: in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia. |
191 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
Incipit benedi… |
F |
Sursum corda ... Gratias agamus |
192 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
|
F |
Gratias agamus Domino Deo nostro. |
192 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
|
VD |
Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti, inter que huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur, quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit; et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iocundos effecit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari a Ioanne undis Iordanicis exegisset, ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso unigenitum tuum, in quo tibi optime conplacuisset, testimonio subsequentis vocis ostenderes, et hoc illud esse manifestissime comprobares, quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis unguendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per eundem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione + digneris, et Sancti Spiritus ei ammiscere virtutem cooperante potentia Christi tui, a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit. Unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, martyres, ut sit his, qui renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto, chrisma salutis eosque aeterne vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eundem Dominum. |
192 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
|
Chrism Mass
|
Exorcismus olei |
Or |
Deus, qui virtute Sancti Spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas: te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si, quae illis adversantium spirituum inhaerere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis, sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem, quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |
193 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad complendum |
Postcomm |
Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, immortalitatis tuae munere consequamur. |
194 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
Orationes, qua… |
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, pro ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum < Patrem > omnipotentem. |
194 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
194 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam in Christo omnibus gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. |
194 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro beatissimo papa nostro illo, ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. |
194 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electum nobis antestitem tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto Dei. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, respice ad Christianum benignus imperium, ut gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae tuae dextera comprimantur. |
195 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro catechumenis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. |
196 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro hereticis et scismaticis, ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis, et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro perfidis iudaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi agnoscant Christum Iesum Dominum nostrum. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Pf |
Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum et unicum filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum, cum. quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |
197 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
F |
Oremus. |
198 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
f6 |
|
|
Good Friday
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura, et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
198 |
|
Trento
|
Qu |
H6 |
S |
|
|
Baptism
|
Benedictio sal… |
Or |
Benedic, omnipotens Deus, hanc creaturam salis tua benedictione caelesti, in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Sancti Spiritus tui, ad effugandum inimicum, quam sanctificando sanctifices et benedicendo benedicas, fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus sumentium: in nomine Domini nostri Iesu Christi. |
198 |