Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices deprecamur, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad vesperum ub… Or Beati Ioannis evangelistae, quaesumus, Domine, supplicatione placatus, et veniam nobis tribuae et remedia sempiterna concede. 136
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad fontes Or Beati evangelistae Ioannis, Domine, precibus adiuvemur, ut, quod possibilitas nostra <non> optinct, eius < nobis > intercessione donetur. 137
Trento Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ad sanctum And… Or Sit, Domine, quaesumus, beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor, ut pro nobis tibi supplicans audiatur. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers V Kalendas Ian… Coll Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Secreta Secr Adesto, Domine, muneribus Innocentum martyrum tuorum festivitate sacrandis: et praesta, ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam veneramur infantiam. 137
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Votiva, Domine, dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis, quaesumus, vitae pariter et aeternae tribuae conferre subsidium. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus, qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: da nobis, quaesumus, in eorum celebritate gaudere, qui Filio tuo Domino nostro etiam non loquentes testimonium praebuerunt. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia Or Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. 138
Trento Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Alia Or Adiuva nos, Domine, quaesumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana necdum voce profitentes, caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. 138
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers II Kalendas Ia… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas, et devotionem nobis augeat et salutem. 138
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Sanctorum tuorum nobis, Domine, pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam semper optineat. 139
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 139
Trento Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Alia Or Sancti tui nos, quaesumus, Domine, ubique laetificent, , ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Mense Ianuario… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui in unigenito Filio tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Secreta Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 139
Trento Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, ut, quod salvatoris Domini nostri Iesu Christi recensita sollemnitate percepimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Oratio in alia… Coll Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine g dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obteneat, et effectum beatae perennitatis acquirat. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Per huius, Domine, operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 140
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Item in alia d… Coll Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et, quae agenda sunt videant et ad implenda, quae viderint convalescant. 141
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Super oblata Secr Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui supplicantis, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda. 141
Trento Nat H1 D M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis remedii faciat esse consortes. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus, qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti: concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Super oblata Secr Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non iam aurum thus et myrra profertur, sed, quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. 141
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Praefatio VD Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit, nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. 142
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit. Sed et memoriam. 142
Trento Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers <Ad complendum> Postcomm Praesta, quaesumus, Domine, Deus noster, ut, quae sollemni celebramus officio, purificate mentis intellegentiam consequamur. 142
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Aliae orationes Or Deus illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus adspirasti. 142
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit: praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti, imple mundum gloria tua, et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Da nobis, quaesumus, Domine, digne celebrare mysterium, quod in nostri salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur, et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 143
Trento Ep Gen Gen M2 Mass Propers Alia Or Illumina, quaesumus, Domine, populum tuum, et splendore gloriae tuae cor eius semper accende, ut salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. 143
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers XVIIII Kalenda… Coll Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent, quatenus quorum sollemnia agimus, etiam actus imitemur. 144
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, beati Felicis confessoris tui ir| dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribuae provenire subsidium. 144
Trento Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus <repleti> mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. 144
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers XVII Kalendas… Coll Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur, cuius passione laetamur. 144
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Super oblata Secr Suscipe, quaesumus, Domine, munera dignanter oblata, et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 145
Trento Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris; eius, quaesumus, Domine, semper interventione nos refove, cuius sollemnia celebramus. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers XV Kalendas Fe… Coll Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus, et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostia, Domine, quaesumus, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 145
Trento Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, salutaribus repleti mysteriis, ut cuius sollemnia celebramus, eius orationibus adiuvemur. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers XIII Kalendas… Coll Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus, et quia nos pondus propriae actionis gravat, beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi, Domine, beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus adsume, et ad perpetuum nobis tribuae provenire subsidium. 146
Trento Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine, Deus noster, ut cuius exsequimur cultum, sentiamus effectum. 146
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Item eodem die… Coll Deus, qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtutem constantiae in. passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi dispicere, et in tua semper voluntate proficere. 147
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Secreta Secr Accepta sit in conspectu tuo, Domine, nostrae devotionis oblatio’ et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius sollemnitate defertur. 147
Trento Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sacro munere satiati supplices te, Domine, deprecamur, ut, quod debitae servitutis celebramus officio, intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 147
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers XII Kalendas F… Coll Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi elegis, ut fortia quaeque confundas: concede, propitius, ut, qui beatae Agnae martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. 147
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Alia Coll Praesta, quaesumus, Domine, mentibus nostris cum exsultatione profectum; et beatae Agnae martyris tuae, cuius diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur. 148
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Super oblata Secr Hostias, Domine, quas tibi offerimus propitius suscipe, et, intercedente beata Agna martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 148
Trento Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Refecti cibo potuque caelesti, Deus noster, te supplices exoramus, ut in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers XI Kalendas Fe… Coll Adesto, quaesumus, Domine, supplicationibus nostris, ut, qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblata Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 148
Trento Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers V Kalendas Feb… Coll Deus, qui nos annua beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificas: da, quaesumus, ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Secreta Secr Super has, quaesumus, Domine, hostias benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur, et de beatae Agnae martyris tuae sollemnitate laetificet. 149
Trento Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sumpsimus, Domine, celebritatis annuae votiva sacramenta: praesta, quaesumus, ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 149
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Mense Februari… Or Erudi, quaesumus, Domine, plebem tuam, et, quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari, interius adsequi gratiae tuae luce concede. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Alia Or Illumina, Domine, quaesumus, populum tuum, et splendore gloriae tuae cor eius semper accende, ut salvatorem suum et incensanter diligat et ad eum pervenire mereatur. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Alia Or Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Item ad missas… Coll Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 150
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblata Secr Exaudi, Domine, preces nostras, et, ut digna sint munera, quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis inpende. 151
Trento Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, Domine, Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper virgine Maria, et praesens nobis remedium esse facias et [et] futurum. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Nonis Februari… Coll Deus, qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti: concede propitius, ut cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Secreta Secr Suscipe munera, Domine, quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Auxilientur nobis, Domine, sumpta mysteria, et, intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. 151
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia Or Indulgentiam nobis, Domine, beata Agatha martyr imploret, quae tibi grata semper extitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 152
Trento Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Alia Or Deus, qui nos annua beatae Agathae martyris tuae sollemnitate laetificas: da, ut quam veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. 152
Trento Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers XVI Kalendas M… Coll Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 152
Trento Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Super oblata Secr Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et, intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 152
Trento Feb 14 Valentinus M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cuius exsequimur actionem, sentiamus effectum. 153
Trento Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Deus, qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, ex qua meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum. 153
Trento Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Secreta Secr Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus Sanctus benignus adsumat, qui hodie beatae Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit. 153
Trento Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Adesto, Domine, populo tuo, ut, quae sumpsit fideliter, et mente sibi et corpore, beatae Mariae semper Virginis intercessione, custodiat. 153
Trento Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia Or Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis, et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus redde securos. 153
Trento LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Oratio in Sept… Coll Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 154
Trento LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Secreta Secr Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 154
Trento LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Fideles tui, Deus, per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant, et quaerendo sine fine percipiant. 154
Trento LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers In Sexagesima… Coll Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus: concede propitius, ut contra adversa omnia beati Pauli doctoris gentium protectione muniamur. 154
Trento LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Secreta Secr Oblatum tibi, Domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat. 155
Trento LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 155
Trento LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers In Quinquagesi… Coll Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, atque a peccatorum vinculis absolutos, ab omni nos adversitate custodi. 155
Trento LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Super oblata Secr Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 155
Trento LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui caelestia alimenta percepimus, per haec contra omnia adversa muniamur. 155
Trento LXX H3 f4 Cin Ash Wednesday Feria IIII col… Or Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. 156
Trento LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Item ad missa… Coll Praesta, Domine, fidelibus tuis, ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. 156
Trento LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super oblata Secr Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. 156
Trento LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium, ut et tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam. 156
Trento LXX H3 f4 Cinerum M2 Mass Propers Super populum Superpop Inclinantes se, Domine, maiestati tuae propitiatus intende, ut, qui divino munere sunt refecti, caelestibus semper nutriantur auxiliis. 156
Trento LXX H3 f5 M2 Mass Propers Feria V ad san… Coll Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis ieiuniis paschalibus convenienter aptari, ut suscepta sollemniter castigatio corporalis, cunctis ad fructum proficiat animarum. 157
Trento LXX H3 f5 M2 Mass Propers Secreta Secr Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 157
Trento LXX H3 f5 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 157
Trento LXX H3 f5 M2 Mass Propers Super populum Superpop Parce, Domine, parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret. 157
Trento LXX H3 f6 M2 Mass Propers Feria VI ad sa… Coll Inchoata ieiunia, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exhibemus, mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 157
Trento LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super oblata Secr Sacrificium, Domine, observantiae paschalis offerimus: praesta, quaesumus, ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 158
Trento LXX H3 f6 M2 Mass Propers Ad complendum Postcomm Spiritum in nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut quos uno caelesti pane satiasti, tua facias pietate concordes. 158
Trento LXX H3 f6 M2 Mass Propers Super populum Superpop Tuere, Domine, populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda; et, ut nulla nobis Dominetur iniquitas, caelesti nos protectione defende. 158
Trento Qu H1 D M2 Mass Propers In Quadragesim… Coll Deus, qui Ecclesiam tuam annua quadragesimae observatione purificas : praesta familiae tuae, ut, quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis operibus consequatur. 158