Find conspectus where
Origin | S/M | Week | Day | Topic | M/H | Ceremony | Rubrics | Genre | Item | P.N. |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Minden | preparation and vesting for Mass | Alia | Or | Altissime Deus, ignosce mihi peccatori, quia totius vitae meae superavit me iniquitas; quo vultu te conspiciam, Domine, vel quibus verbis me coram tuis conspectibus excusabo, nec enim potero abscondi ante te, qui secreta cordis consideras. Vae mihi peccatori, qui sancto altari tuo indignus assistens, nullum apud voluntatem tuam mentis ornatum exhibui: sed tu, Domine, miserator, et misericors, qui creasti cuncta ex nihilo, qui me quoque immeritum formasti. et statuisti digne tibi servire, non me repellas a caelesti tuo sacrario, nec confundas me ante conspectum tremendae maiestatis tuae. Ego vero tibi servire, tibi, Domine, placere proposui, sed per meam negligentiam non implevi; ego ergo tam in terris quam in coelo destitutum, et nudum me esse conspicio, quia mandatorum tuorum non custodivi praecepta. Non est igitur mihi spes salutis in operibus meis, sed anima mea in sola pietatis tuae immensitate suspensa est, et in multitudine misericordiae tuae confidit, ut eam salvam facias, Domine, Iesu Christe, qui non vis mortem peccatorum, nisi ut convertantur, et vivant. Respice secundum magnam misericordiam tuam super me miserum, et rumpantur funes peccatorum meorum, ut non peream. Respice in me, Domine, de sede maiestatis tuae, et tenebras cordis mei radio tuae lucis expelle; protege me, Domine, scuto veritatis tuae, ac fidei, ut me diaboli iacula ignita non penetrent; et quicquid illud est, quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu, Domine, pro virtute tua tribue, quod animam meam salvet a morte, et exeunti mihi de hoc coeno tenebrarum manum porrigas, et lumen ostendas, et illud indulge, quod feci, et concede ne amplius faciam. Amen. | 132 | |||||
Minden | preparation and vesting for Mass | Alia | Or | Ignosce quaeso mihi, Domine, quem maculatae vitae conscientia trepidum, et criminum meorum confusio fecit esse captivum, et qui pro me veniam obtinere non valeo, pro aliis rogaturus assisto, profero ad te, si digneris, Domine, captivorum gemitus, tribulationes plebium, pericula populorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria iuvenum, vota virginum, lamenta viduarum, desolationes ecclesiarum, sed quoniam me eadem, quae populum catena peccati constringit; ideo omnes lugeo passiones: non obsit, Domine, populo tuo oratio subiugata peccatis, per me offertur votum, per te, Domine, meum compleatur officium. Qui vivis, et regnas. | 136 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc accedens… | Or | Oro te, Domine, omnipotens Deus, ut per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic continentur, eorum intercessionibus indulgere digneris mihi omnia peccata mea. Qui vivis et regnas. | 138 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc convertat… | Or | Tibi Domino creatori meo offero hostiam pro remissione omnium peccatorum meorum, et cunctorum fidelium tuorum vivorum, ac defunctorum. | 138 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro semetipso… | Or | Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis pro delictis meis, et populi tui, peto, Domine, ut des nobis veniam omnium peccatorum nostrorum. | 139 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro rege et an… | Or | Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis, et laudis pro me, et pro rege nostro, et antistite nostro, ac pro cuncto populo Christiano, peto, Domine, ut des nobis vitam aeternam. | 140 | |||||
Minden | Mass ordinary | Episcopus vero… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offert famulus tuus N. et praesta, ut in conspectum tuum tibi placens ascendat. Qui vivis. | 140 | |||||
Minden | Mass ordinary | Post acceptas… | Or | Acceptum sit omnipotenti Deo, et omnibus sanctis eius sacrificium tuum. | 141 | |||||
Minden | Mass ordinary | Veniensque dia… | Or | Suscipe, Domine, sancte Pater hanc oblationem, et hoc sacrificium laudis in honorem nominis tui, ut cum suavitate ascendat ad aures pietatis tuae. Per. | 141 | |||||
Minden | Mass ordinary | Et episcopus a… | Or | Acceptabilis sit omnipotenti Deo oblatio tua. | 142 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc puro cord… | Or | Suscipe, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus tibi offero Deo meo vivo et vero, quia te pro aeterna salute cunctae Ecclesiae tuae suppliciter exoro. Per. | 142 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia | Or | Suscipe, clementissime Pater, hostias placationis, et laudis, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quia tu scis figmentum meum, quia peccavi in conspectu tuo, et non sum dignus tibi hostiam offerre, sed tu clemens, et misericors indulge mihi, et indulgentiam quaerentem placatus suscipe clementissime. Qui vivis et regnas. | 143 | |||||
Minden | Mass ordinary | Istae oratione… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero in memoriam incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Iesu Christi, et in honorem sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, et eorum quorum hodie festivitas celebratur, et quorum hic nomina, et reliquiae habentur, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per. | 144 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro semetipso | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro innumerabilibus peccatis atque offensionibus meis, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, pro salute corporis et animae meae, ut hic te donante mandata tua custodiam, et in futuro praemia aeterna consequi merear. Per. | 145 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia pro semet… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et miserrimo omnium hominum, et pro meis peccatis innumerabilibus, quibus peccavi coram te in dictis, in factis, in cogitationibus, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, et pro sanitate corporis, et animae meae, et pro gratiarum actione de tuis bonis, quibus quotidie utor. | 145 | |||||
Minden | Mass ordinary | Or | Domine, averte faciem tuam à peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. | 146 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Or | Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. | 146 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. | 147 | ||||||
Minden | preparation and vesting for Mass | Apologia sacer… | Or | Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus, quia peccavi in lege tua in cogitationibus, in verbis, in factis, et multa sunt peccata mea, et negligens sum de opere Dei, et de ordine meo, quia peccavi de vana gloria, de superbia, de detractione, de fornicatione, de furto, de falso testimonio, de periurio, de adulterio, de opere Dei, quod ego negligenter feci, de concupiscentia carnali, de risu, de auditu, de visu, de gula, de crapula, vel de omnibus malis meis; quae ego negligenter commisi, veniam inde peto, Domine, quia culpabilem me regnosco. | 147 | |||||
Minden | preparation and vesting for Mass | Alia | Or | Deus, qui per os David locutus es, vovete, et reddite Domino Deo vestro, te suppliciter exoro, ut me famulum tuum vigilanter custodias, et oblationem, quam tibi pro memetipso offero, interveniente beata Maria semper Virgine clementer accipias, qui vivis et regnas. | 148 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam ego indignus, et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro absolutione peccatorum meorum, quatenus te Domino miserante mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur. | 149 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro familiarib… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et nostrae congregationis salute, et pro omnibus in Christo fratribus, et sororibus nostris, et pro omni populo Christiano, et pro omnibus eleemosynas nobis facientibus, et pro his etiam, qui se commendaverunt in nostras orationes, et qui nostri memoriam in suis orationibus habent. ut hic veniam recipiamus peccatorum, et in futuro praemia consequi mereamur aeterna. | 150 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro rege et po… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro rege nostro, et sua venerabili prole, et statu regni sui, et pro omni populo Christiano, et pro eleemosynariis nostris, et pro his, qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut hic veniam recipiant peccatorum, et in futuro consequi praemia aeterna mereantur. Per. | 151 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro Ecclesia c… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro Ecclesia tua sancta catholica tibi offero, ut tibi grata sit, et ipsi salutaris semper exsistat. Per. | 151 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro salute viv… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro salute famuli N. tui, quatenus te donante percepta venia peccatorum, vitae quoque sempiternae immensa gaudia percipere mereatur. | 152 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro infirmis | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro infirmo famulo tuo N. ut mentis, et corporis recepta sanitate, in ecclesia tua sancta tibi laudes referat, et de verbere tuo aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum. | 152 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro defuncto | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro anima famuli tui N. ut per hoc salutare sacrificium purgata sanctorum tuorum consortio coadunari mereatur. Per Christum. | 153 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro defunctis | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro animabus famulorum, famularumque tuarum, et requiem aeternam dones eis inter tuos sanctos, et electos, ut in illorum consortio vita perfruantur aeterna. Per. | 153 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro omnibus in tui nominis confessione defunctis, ut te dexteram auxilii tui porrigente vitae perennis requiem habeant, et a poenis impiorum segregati, semper in tuae laudis laetitia perseverent. Per. | 154 | |||||
Minden | Mass ordinary | Pro omnibus un… | Or | Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro seniore nostro, et cuncta congregatione sancti Petri, meisque parentibus, fratribus, benefactoribus, fidelibus, amicis, meisque propinquis, et omnibus circumstantibus, cunctisque, qui se mihi commendaverunt, et qui pro me orant, seu pro quibus debitor sum exorare tam vivis, quam defunctis, tibi offero, quatenus te Domino miserante, eis et mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur, et vita aeterna condonetur. Per. | 155 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc imponat o… | Or | Sanctifica, Domine, hanc oblationem, ut nobis unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi corpus fiat. Qui tecum vivit. | 156 | |||||
Minden | Mass ordinary | Deinde diaconu… | Or | Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis, quaesumus, huius aquae, et vini mysteria eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae dignatus est fieri particeps Iesus Christus. | 156 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc diaconus… | Or | Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota, sit Dominus adiutor tuus, mundum te faciat, et dum oraveris ad eum exaudiat te. | 157 | |||||
Minden | Mass ordinary | Et sacerdos ca… | Or | Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, et deprecamur clementiam tuam, ut in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. | 158 | |||||
Minden | Mass ordinary | Sequitur orati… | Or | Domine Deus Iesu Christe, qui in cruce passionis tuae, de latere tuo sanguinem, et aquam unde tibi Ecclesiam consecrares, manare voluisti, suscipe hoc sacrificium altari tuo superpositum, et concede clementissime, ut pro redemptione nostra, et etiam totius mundi in conspectum divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. Qui vivis. | 158 | |||||
Minden | Mass ordinary | Posito calice… | Or | Oblatum tibi, Domine, calicem sanctifica, ut nobis unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi sanguis fiat. Qui tecum. | 159 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc benedicat… | Or | In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sit signatum, ordinatum, sanctificatum, et benedictum hoc sacrificium novum. | 159 | |||||
Minden | Mass ordinary | Adiungat: | Or | Veni sanctificator, omnipotens aeterne Deus, et benedic hoc sacrificium, tibi praeparatum. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. | 159 | |||||
Minden | Mass ordinary | Postea accipie… | F | Per intercessionem sancti Gabrielis archangeli stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum incensum istud Dominus dignetur benedicere, et in odorem suavitatis accipere. | 160 | |||||
Minden | Mass ordinary | Haec oratio di… | Or | Memores sumus, aeterne Deus, Pater omnipotens, gloriosissimae passionis Filii tui, resurrectionis etiam eius, et ascensionis eius in coelum. Petimus ergo maiestatem tuam, ut ascendant preces humilitatis nostrae una cum incenso isto in conspectum tuae clementiae, et descendat super hunc panem, et super hunc calicem plenitudo divinitatis: descendat etiam, Domine, illa sancti spiritus incomprehensibilis invisibilisque maiestas, sicut quondam in Patrum hostias descendebat. Per eundem eiusdem. | 161 | |||||
Minden | Mass ordinary | Circumiens aut… | F | Incensum istud a te benedictum, ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. | 162 | |||||
Minden | Mass ordinary | Sequitur: | Ps | Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Domine. | 162 | |||||
Minden | Mass ordinary | Quando odor in… | F | Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae caritatis. | 162 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc sacerdos… | Or | Orate pro me peccatore, fratres et sorores, ut meum, et vestrum sacrificium acceptum fiat Domino Deo omnipotenti ante conspectum suum. | 163 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc respondea… | Or | Suscipiat omnipotens Deus de manibus tuis sacrificium, et orationes tuae ascendant in memoriam ante Dominum, ipseque te exaudiat, qui te constituit intercessorem pro peccatis nostris. | 163 | |||||
Minden | Mass ordinary | F | Orent pro te omnes sancti, et electi Dei, memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. | 164 | ||||||
Minden | Mass ordinary | F | Immola Domino sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. | 164 | ||||||
Minden | Mass ordinary | F | Exaudiat te Dominus orantem pro nostra omnium salute. | 164 | ||||||
Minden | Mass ordinary | F | Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua. | 164 | ||||||
Minden | Mass ordinary | F | Dominus sit in corde tuo, et in ore tuo, et suscipiat sacrificium tibi acceptum de manibus tuis pro nostra, omniumque salute. | 164 | ||||||
Minden | preparation and vesting for Mass | Tunc conversus… | Or | Domine Iesu Christe, fides et fiducia nostra, et tota in huius praesentis vitae aerumna consolatio nostra, me indignum. et peccatorem propitius respice, et placatus exaudi, et mitte sanctum angelum tuum de caelis, qui hanc oblationem suscipiat, et ante conspectum tuae miserationis repraesentet in memoriam mei ad laudem, et gloriam nominis tui. Qui vivis. | 165 | |||||
Minden | Mass ordinary | Tunc incipiat… | F | Sanctus, sanctus, sanctus. | 166 | |||||
Minden | preparation and vesting for Mass | Haec oratio cu… | Or | Domine Deus, qui non mortem, sed paenitentiam desideras peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate, neque adspicias ad peccata, et scelera mea, et immunditias, turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disiungor voluntate, sed ad misericordias tuas et ad fidem, devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam deprecantur misericordiam, et quia me indignum inter te, et populum tuum medium fieri voluisti, fac me talem, ut digne possim tuam exorare misericordiam pro me, et pro eodem populo tuo, Domine, adiunge voces nostras vocibus sanctorum angelorum tuorum, et sicut illi te laudant incessabiliter et infatigabiliter in aeterna beatitudine, ita nos quoque eorum interventu te mereamur laudare inculpabiliter in hac peregrinatione. Per. | 166 | |||||
Minden | Canon of the Mass | Hac oratione f… | Or | Facturus memoriam salutaris hostiae totius mundi, cum illius dignitatem, et meam intueor foeditatem, conscientia torqueor peccatorum: verum quia tu Deus multum misericors es, imploro, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, qui tibi gratum sacrificium revelasti, ut eo purificatus vitali hostiae pias manus admoveam, quae omnia peccata mea aboleat, et ea deinceps in perpetuum vitandi mihi tutelam infundat, omnibusque fidelibus vivis, et defunctis pro quibus tibi offertur, praesentis vitae, et futurae salutis commercia largiatur. Qui vivis, et regnas. | 168 | |||||
Minden | Canon of the Mass | Deinde cum sum… | Or | Te igitur. | 169 | |||||
Minden | Mass ordinary | Et ministri st… | Ps | Exaudiat te Dominus. | 170 | |||||
Minden | Mass ordinary | Ps | Ad te, Domine, levavi animam meam. | 170 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Ps | Miserere mei Deus secundum magnam. | 170 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Ps | Domine refugium. | 170 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Ps | Qui habitat in adiutorio. | 170 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Deinde preces | W | Salvum fac servum tuum Domine. Deus meus sperantem in te. | 170 | |||||
Minden | Mass ordinary | W | Desiderium cordis eius tribuisti ei Domine. Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. | 170 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Vitam petiit a te, et tribuisti, Domine, longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi. | 171 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. | 171 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. | 171 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. | 171 | ||||||
Minden | Mass ordinary | W | Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. | 171 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Oratio pro sac… | Or | Gaudeat, Domine, quaesumus, famulus tuus beneficiis impetratis, et cui fiduciam sperandae pietatis tribuisti, optatae misericordiae praesta benignus effectum. | 172 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia communis | Or | Precibus nostris, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et orationes supplicium, occultorum cognitor benignus exaudi, ut te largiente ad vitam perveniamus sempiternam. Per. | 172 | |||||
Minden | Canon of the Mass | Infra actionem | VDDiv | In primis una cum famulo tuo papa nostro N. et pro omnibus orthodoxis, atque apostolicae fidei cultoribus pontificibus, et abbatibus, gubernatoribus, et rectoribus Ecclesiae sanctae Dei, et pro omni populo sancto Dei. | 172 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, cunctorum scilicet consanguinitate mihimet, vel familiaritate, et amicitia coniunctorum, cunctorumque sua mihi peccata confitentium, meque in tuo nomine bonis reficientium, et omnium circumstantium. | 173 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Or | Hanc etiam oblationem humilitatis meae, et devotionis, quam tibi offero pro peccatis meis, et criminosis actionibus meis castigandis, et dimittendis, pro caeca, et lapidea cordis mei duritia dissolvenda, et illuminanda, quaeso, Domine, ut placatus accipias, et sinum pietatis super me expandas, meque illumines, sensum aperias, spiritum corrigendi tribuas, et ad te misero mihi redeundi aditum per lamenta paenitentiae concedas. Per Christum Dominum nostrum. | 173 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus. | 175 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Istud praefer… | VDDiv | Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro huius negotii qualitate, de quo in praesentis disputationis actione ventilatur, ut benigne suscipias suppliciter deprecamur, quatenus, non humano, sed tuo sancto consilio aequoque iudicio misericorditer terminatum, vel directum, iustitiae, veritatisque termino finiatur, atque secundum tuam voluntatem modis omnibus ordinetur, et compleatur. Per Christum Dominum nostrum. | 175 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Communicantes, et memoriam venerantes. | 177 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Pro semetipso | Or | Memento, Domine, et miserere mei, multi enim, et magni sunt languores mei, mali sunt et pessimi, sed maior est misericordiae tuae multitudo, miserere mei, Domine, et per hoc unicum mundi remedium aliquod stillicidium caelestis gratiae arido cordi meo infunde ad cognoscendum te. | 177 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Nobis quoque peccatoribus. | 178 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Pro semetipso… | Or | Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. N. praecipue deprecor pro his, qui memoriam mei coram te in suis precibus faciunt, vel qui semeis indignis precibus commendaverunt, quique etiam in tuo conspectu, sua mihi delicta confessi sunt, et qui mihi, vel congregationi tuae aliquid caritatis officio sive pietatis, vel largitatis suae studio impenderunt, quique etiam mihi propinquitatis, vel consanguinitatis, seu tuae caritatis affectu coniuncti sunt; mihi quoque indignissimo famulo tuo propitius esse digneris, et ab omnibus delictorum offensionibus me emundare. Per, etc. | 178 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Nobis quoque peccatoribus. | 179 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Item pro semet… | Or | Memento etiam mei, quaeso Deus, et miserere: et licet haec sancta indignis meis manibus tibi sancte Pater omnipotens aeterne Deus offerantur sacrificia, qui nec invocare sanctum, ac venerabile nomen tuum dignus sum, tamen, quae in honore, laude, et memoria gloriosissimi et dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi offeruntur, sicut incensum in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum, etc. | 179 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Nobis quoque peccatoribus. | 180 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | Item pro salut… | Or | Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et beatissimae Virginis Mariae, omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis suppliciter, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulos, ac famulas tuas, quorum eleemosynas accepimus, seu qui nobis familiaritate coniuncti sunt larga misericordia tua protegas, et ab omnibus impugnationibus defendas, ut tua ubique protectione salventur, et animabus famulorum, famularumque tuarum, videlicet omnium orthodoxorum, quorum commemorationem agimus, et quorum corpora hic, et ubique requiescunt, vel quorum nomina hic in libro vitae scripta esse videntur, indulgentiam, et remissionem omnium tribuas peccatorum, et in consortio electorum tuorum habere digneris. | 180 | |||||
Minden | Canon of the Mass | Hic recites no… | VDDiv | Istis, et omnibus in fide catholica quiescentibus locum pacis, refrigerii, et quietis, ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. | 182 | |||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Nobis quoque peccatoribus. | 183 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum. | 183 | ||||||
Minden | Canon of the Mass | VDDiv | Nobis quoque peccatoribus. | 183 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Expleta secret… | W | Pax Domini sit semper vobiscum. | 184 | |||||
Minden | Mass ordinary | Misceatur corp… | Or | Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi fiat omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis, et ad aeternam vitam capessendam praeparatio salutaris. Per eundem. | 184 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia | F | Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi omnibus accipientibus nobis in vitam aeternam. | 184 | |||||
Minden | Mass ordinary | Non mittat epi… | Rub | 185 | ||||||
Minden | Mass ordinary | Et tunc accipi… | Or | Sacri sanguinis commixtio cum sancto corpore Domini nostri Iesu Christi prosit omnibus sumentibus ad vitam aeternam. | 185 | |||||
Minden | Mass ordinary | Oratio | Or | Concede, Domine, Iesu Christe, ut sicut haec sacramenta corporis, et sanguinis tui fidelibus tuis ad remedium contulisti; ita mihi famulo tuo indigno, et omnibus per me sumentibus, haec ipsa mysteria non sint ad reatum, sed prosint ad veniam omnium delictorum. Per te Iesu Christe. | 186 | |||||
Minden | Mass ordinary | Haec dicta osc… | Or | Domine Iesu Christe, qui dixisti apostolis tuis, pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae, eamque secundum tuam voluntatem pacificare, et adunare dignare. | 187 | |||||
Minden | Mass ordinary | Deinde convert… | Or | Habete vinculum pacis et caritatis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis. | 187 | |||||
Minden | Mass ordinary | Et ipsi invice… | Or | Pax Christi et Ecclesiae abundet in cordibus nostris. | 188 | |||||
Minden | Mass ordinary | Quando corpus… | F | Panem caelestem accipiam, et nomen Domini invocabo. | 188 | |||||
Minden | Mass ordinary | Sequitur orati… | Or | Perceptio corporis tui, Domine, Iesu Christe, quam indignus sumere praesumo, non mihi proveniat ad iudicium, et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamen mentis, et corporis. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto. | 188 | |||||
Minden | Mass ordinary | Alia | Or | Fiat mihi obsecro, Domine, hoc sacramentum tuum quod indignus, et peccator praesumo percipere confisus de tua larga clementia ad viscera misericordiae tuae, et gratiam salutis, ad sanitatem animae, et corporis, remissionemque omnium peccatorum, ut non ad iudicium, sed ad remedium, illud merear percipere Salvator mundi. | 189 | |||||
Minden | Mass ordinary | Cum corpus sum… | Or | Corpus Domini nostri Iesu Christi sit mihi remedium sempiternum in vitam aeternam. | 190 | |||||
Minden | Mass ordinary | Quando calicem… | F | Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi. | 190 |