Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Minden preparation and vesting for Mass Ad rationale Or Da nobis, Domine, veritatem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuae digne aperire. 25
Minden preparation and vesting for Mass Postquam inful… Or Rogo te altissime Sabaoth, Pater sancte, ut me tunica castitatis digneris accingere, et meos lumbos baltheo tui amoris ambire ac renes cordis ac corporis mei caritatis igne perurere, quatenus pro peccatis meis possim digne intercedere, et astantis populi peccatorum veniam promereri, ac pacificas singulorum hostias immolare, me quoque audacter, Domine, ad te accedentem non sinas perire, sed dignare me mundare, lavare, ornare, et leniter, ac benigne suscipere, Pater sanctissime, qui cum Filio, et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen. 25
Minden Mass ordinary Inde confessio… Or Domine Deus omnipotens, qui es trinus, et unus, et ubique praesens, tibi confiteor omnia peccata mea, quae si non confiterer, te tamen latere non possunt, quia peccavi nimis in cogitationibus, in locutionibus, diversisque operibus malis, et multis, et quia ego miser, et miserabilis, Domine, propter duritiam, et nequitiam cordis mei, nisi tu adiuves me, in ipsa peccatorum meorum morte perduro, propterea propter te miserere mei, qui vivis et regnas. 27
Minden preparation and vesting for Mass His omnibus ri… W Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. 28
Minden preparation and vesting for Mass W Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. 28
Minden preparation and vesting for Mass W Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua laetabitur in te. 29
Minden preparation and vesting for Mass W Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis. 29
Minden preparation and vesting for Mass W Ne intres in iudicium cum servis tuis Domine. Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 29
Minden preparation and vesting for Mass W Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. 29
Minden preparation and vesting for Mass W Propitius esto peccatis nostris Domine. Propter nomen tuum Domine. 30
Minden preparation and vesting for Mass W Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. 30
Minden preparation and vesting for Mass Sequuntur orat… Or Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari, quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. Qui etc. 30
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per, etc. 31
Minden Mass ordinary Ad incensum im… Or In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti sit benedictum hoc incensum in odorem suavitatis Domino et in remissionem omnium peccatorum nostrorum. Amen. 31
Minden Mass ordinary Ad osculandum… Or Pax Christi in visceribus nostris permaneat. 32
Minden Mass ordinary Cum egreditur… Or Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. 32
Minden Mass ordinary Or Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. 32
Minden Mass ordinary Ecclesiam intr… Or Introibo in domum tuam, Domine, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 33
Minden Mass ordinary Or Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. 33
Minden Mass ordinary Or Averte, Domine, oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. 33
Minden Mass ordinary Or Deus propitius esto mihi peccatori. 33
Minden Mass ordinary Interim cum pr… Or Dominus regit me, et nihil mihi deerit 34
Minden Mass ordinary Cum versu Or Virga tua, et baculus tuus 34
Minden Mass ordinary Quo finito sub… W Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. 34
Minden Mass ordinary Oremus. Or Domine Deus omnipotens, qui es magnus, et mirabilis Dominus, qui nobis donasti introitum in Sancta Sanctorum incarnationem Unigeniti Filii tui Domini nostri obsecrantes, postulamus benignitatem tuam, quia in timore sumus, et tremore, volentes assistere ante sanctum, et gloriosum altare tuum, ut emittas super nos donum gratiae Spiritus Sancti, et innoves animas nostras, et corpora, ut mundo corde offeramus tibi sacrificium, donum fructiferum in remissionem peccatorum nostrorum, et populi tui, per gloriam, et humanitatem Iesu Christi Filii tui, qui tecum etc. 34
Minden Mass ordinary Coram altare a… F Indulgentiam et remissionem 36
Minden Mass ordinary Alia F Ipse occultorum omnium cognitor per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, una cum Spiritu Sancto contritionem spiritus, gemitum cordis, et confessionem oris vestri blande et venerabiliter suscipere dignetur, quique mulieri peccatrici omnia peccata dimiserat lacrimanti, et latroni ad unam confessionem claustra aperuit Paradisi, ipse vos redemptionis suae participes ab omni vinculo peccatorum absolvat, et membra aliquatenus debilitata suae medicina misericordiae sanata, corpori sanctae Ecclesiae redeunte gratia restituat, atque in perpetuum solidata custodiat. Qui vivit et regnat. 36
Minden Mass ordinary Data indulgent… Or Omnipotens sempiterne Deus te humiliter deprecamur, ut non nos permittas perire, quia tua creatura sumus, sed concede nobis spatium vitae vivendi, ut ante diem exitus nostri per veram paenitentiam, fidemque rectam, et puram confessionem tibi omnipotenti Domino in hac praesenti vita placere mereamur. Per etc. 38
Minden Mass ordinary Alia Or Praesta, quaesumus, omnipotens, et misericors Deus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per. 38
Minden Mass ordinary Alia Or Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, et qui placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri, et istorum, atque omnium sanctorum tuorum intercessione salvemur. Per eundem. 39
Minden Mass ordinary Deinde in eode… W Dominus vobiscum. 40
Minden Mass ordinary Oremus Or Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. 40
Minden Mass ordinary Et dum pervene… Ant Introibo ad altare Dei, ad Dominum, qui laetificat iuventutem meam. 41
Minden Mass ordinary cum psalmo Ps Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente. 41
Minden Mass ordinary Quo finito has… W Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non abscondi. 41
Minden Mass ordinary W Iniquitates meas ego cognosco, et delicta mea contra me sunt semper. 42
Minden Mass ordinary W Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 42
Minden Mass ordinary W Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 42
Minden Mass ordinary W Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. 42
Minden Mass ordinary W Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. 42
Minden Mass ordinary W Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. 43
Minden Mass ordinary W Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. 43
Minden Mass ordinary W Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. 43
Minden Mass ordinary W Et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. 43
Minden Mass ordinary W Egredere, Domine, in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. 44
Minden Mass ordinary Tunc salutat E… F Pax Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, confirmet, et conservet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen. 44
Minden Mass ordinary Deinde osculet… Or Omnipotens sempiterne Deus, qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam, concede, quaeso, per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum, ut tuae maiestati digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per. 44
Minden Mass ordinary Post haec secr… Or Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus Iesu Christe, quia gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, accidia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odio, detractione, periurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate, et superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locutione, actione, atque omnibus malis extinctus sum, qui iustificas impios, et vivificas mortuos, iustifica me, et resuscita me, Domine, Deus meus. Qui vivis etc. 45
Minden Mass ordinary Alia F Confiteor tibi peccata mea aeterne Pontifex, et sanctorum minister, et veri tabernaculi sacerdos, qui semel in anno in mysteria sancta intrasti, et sanctum immaculatum agnum proprii corporis tui ad hostiam dedisti, pro peccatis meis. Tibi confiteor, quia debitor sum tibi, non solum decem millia talenta delictorum meorum, sed totius vitae meae reddere rationem debeo, quia in omni vita mea nullum mandatum tuum perfecte a me custoditum scio, in quo ego sermone, visu, auditu, gestu, gressu, opere, cogitatione, aut suasione, vel consensu me deliquisse profiteor. Sed nunc, Domine, praevenio faciem tuam in confessione, et in conspectu angelorum, et omnium sanctorum confiteor tibi peccata mea, veniam postulo pro delictis meis, teque obsecro, ut in hoc tempore accepto exaudias me, et in his diebus salutis adiuves me, ut in praesenti perfecte valeam recognoscere peccata mea, et aeterno Iudici confiteri, et per id veniam mereri omnium delictorum meorum, quatenus ad tremendum iudicium tuum securum me ab omnibus accusationibus inimici facias pervenire. Per Dominum nostrum. 47
Minden Mass ordinary Alia F Ego miser peccator, qui me prae omnibus Christianis sceleratissimum puto, et scio, confiteor Domino, et omnibus sanctis eius, omnibus sceleribus et flagitiis infinitis ab ineunte aetate usque in praesentem diem me semper occupatum fuisse, sine aliquo divini timoris intuitu, maxime autem in fornicationibus nimiis et variis, sedula ebrietate hoc perpetrante, negligentiis omnigenis, periuriis, mendaciis, invidia, superbia, malitia, gula, avaritia, rapina, furto, in vana gloria, in arrogantia, in inobedientia, in contumacia, in duritia mentis, in contradictione, in murmuratione, in indignatione, in detractione, in ira, in odio, in maledictione, in susurratione, in tristitia, in laetitia vana, in loquendo, in reticendo, in increpando immoderate, in remittendo incaute, in dilectione vana, in risu, in ioco, in scurrilitate, in discordia, in seminando discordiam, in ficta amicitia, in dando, et accipiendo, et in omnibus sensibus corporis me corruptum esse confiteor, et in omnibus pestibus, quae ad mortem meam pertinent, me gravatum, et repletum esse profiteor; in tantum ut nec homicidii me securum confidam, quia plurimos per meam negligentiam fame mortificatos esse, quos aliquatenus vivificare potuissem, si de his, quae superflua erant, propensiorem eis curam impendissem. Haec omnia cum semper fecissem, numquam ea pura confessione purgavi, vel debita paenitentia minui, sed semper gravibus graviora adieci, pro his omnibus, et aliis innumerabilibus, quae non solum non numerare, sed nec ad memoriam reducere potero, veniam a misericordissimo Domino peto, quia nescio, ubi fugiam ab ira eius nisi ad illum. 50
Minden preparation and vesting for Mass Post confessio… Or Tuam, Domine, clementiam deprecor, ut mihi veniam peccatorum meorum concedas, et me in mandatorum tuorum custodias observatione, nec non etiam me indignum exaudiri digneris pro omnibus, quorum confessiones, vel eleemosynas suscepi, vel qui se confidentia caritatis mihi commendaverunt, ut sive vivunt, sive in tuae pacis spe requiescunt, tuae propitiationis perpetualiter sentiant adiumentum. 54
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, da mihi et velle, et operari, et perficere, quae tibi placent, et mihi expediunt, da in perturbatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tentatione virtutem, tribue de praeteritis veniam, de praesentibus malis emendationem, de futurisque digneris largiri custodiam. Amen. 55
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Obsecro, Domine, Iesu cunctas vivitatis meae portas iustitiae factas, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque maiestati cum ministris caelestibus eam crebrius invisenti non foetor elati cadaveris occurrat. Sed occupet salus muros illius, et portas eius laudatio. 56
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Deus omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi, contemptu seculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica, paenitendo tibi meruerunt esse devoti, qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro. 57
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Indignum me, Domine, fateor tuis sacris, qui innumeris quotidie fuscor peccatis, nam qui te blandis verbis rogare praesumo, improbis saepissime factis offendo; tu enim mihi medicinam ingeris aegro, ego sanitati meae indesinenter contraria ago, legem tuam sacris inditam paginis lego, sanam vero disciplinam infelix negligo, ad tuum quidem altare, quasi devotus accedo, sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo, quasi dignum me in oculis hominum ostendo, sed in tuo conspectu, quem occulta non fallunt diversis sceleribus pollutus sordeo. Sed tuum est, Domine, Deus dare peccatori cor compunctum, fontemque lacrymarum, quo digne valeam abluere multitudinem scelerum. Meum est, si donaveris delicta deflere, tuum est, ea, ut nubem, cito delere, et licet palmam amiserim innocentiae, inimico suadente, saltem per confessionem veniam merear, te miserante, ut tibi sit gloria, laus et honor, cuncta regenti in secula seculorum. Amen. 58
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Deus propitius esto mihi peccatori, quia tu es immortalis et sine peccato, solus, Domine, Deus meus, indulge mihi indigno famulo tuo et peccatori, quia peccator sum, et indignus, qui praesumo ad sanctum altare accedere, et invocare te, quia peccavi coram te, et coram angelis tuis: sed per illorum intercessionem tribue mihi indulgentiam delictorum meorum, et confirma me in sancta Ecclesia tua in fide orthodoxorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Qui vivis. 60
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Domine Iesu Christe Redemptor mundi propitius esto mihi peccatori omnibus modis in peccatis iacenti, quia tu solus, Domine, immortalis es, et sine peccato indulge mihi miserrimo praesumenti accedere ad sanctum altare tuum et invocare te, quia peccavi ab infantia mea usque nunc coram te, et coram angelis, et omnibus sanctis tuis, sed per illorum intercessionem tribue mihi divinam clementiam, veniamque peccatorum meorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. 61
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Deus misericordiae et veritatis, clementiam tuam suppliciter deprecor, ut mihi misero innumerabilium veniam concedas peccatorum, quibus iram tuae potentiae provocavi, quatenus te miserante in hac vita secundum tuam voluntatem purgatus ad aeternae beatitudinis participationem pertingam, cunctis etiam in corpore, sive extra corpus viventibus, qui mihi spiritali, vel carnali coniunctione cohaerent, et qui se mihi vel confitendo, vel rogando commendaverunt, nec non et quorum pecunias, vel eleemosynas suscepi, vel qui per meam negligentiam, seu malitiam corrupti sunt, manum misericordiae tuae porrigas, et per ineffabilem largitatem tuam adoptatam eis indulgentiam peccatorum concedas et ad requiem beatorum spirituum perducere digneris. Per. 63
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Clementissime Christe fidelium animarum redemptor, propitius quaeso adesto meis indignis precibus exauditor, qui ad immolandam sacrae tuae passionis hostiam tremens assisto, dum multifaria, et noxia me accusantia crimina recognosco, debita altaribus tuis indignus sacrificia tuo conspectui offerre praesumo, qui ante tuae Maiestatis praesentiam iaceo, corpore, mente, cordeque pollutus, sed habeas inter haec tuum antidotum Christe, quo sanare bone Medice animarum vulnera nosti. Conscriptum quaeso contra me, Arbiter alme, dele peccati chirographum, ne ultor a me suum ultra valeat exigere nummum. Ob hoc tuam, Domine, clementiam indigno ore, menteque deposco, ut sereno familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolantem digneris aspicere vultu, ne per me indignum eorum salutis pereat pretium, pro quibus dignatus es tuum sanctum fundendo sanguinem esse redemptio, sed tua nos semper, et ubique protectione conserva, ut quos pretioso sanguine redemisti in terris, aeterna facias cum sanctis tuis gloria numerari in caelis, qui cum aeterno Patre, vivis, et regnas Deus in unitate Spiritus Sancti in secula seculorum. Amen. 65
Minden preparation and vesting for Mass Has orationes… Rub 68
Minden Mass ordinary Et F Kyrie eleison 68
Minden Mass ordinary Et deinde carm… F Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Hymnum dicimus tibi. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam., Domine, Deus Rex caelestis, Deus Pater omnipotens;, Domine, Fili unigenite Iesu Christe altissime, Domine, Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis, quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus Iesu Christe cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. 68
Minden preparation and vesting for Mass Haec sequens o… Or Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis, qui etiam non mortem peccatorum, sed vitam desideras, me miserum, fragilemque peccatorem delictorum sordibus plenum a tua pietate non repellas, neque respicias ad peccata mea, quae male vivendo commisi, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito munere peccantibus subvenire consuevisti, obsecro itaque, Domine, ut immemor sis peccatorum meorum, et memor misericordiarum tuarum, vota, precesque meas dignanter suscipias, et dissimulatis fragilitatis meae peccatis, labia mea aperias, et ad confessionem me tuae laudis placatus admittas, qui per incarnationem et humanitatem Domini nostri Iesu Christi Filii tui dedisti pacem hominibus, et caelestium collegium angelorum, da me et de tuae pacis ubertate repleri, et de angelicae societatis unitate laetari; sicque me facias his temporalibus officiis interesse, ut ad tuas misericordias in aeternum cum illis decantandas perpetuis electorum tuorum choris aggregari praecipias. Per etc. 71
Minden preparation and vesting for Mass Finita Angelic… Rub 73
Minden preparation and vesting for Mass Deinde lectio… Or Ante oculos tuos, Domine, Deus, conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor, tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus fateri, quod non timemus admittere: verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus. Sed parce, Domine, confidentibus, ignosce precantibus, miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, duri cordis verba non suscipis per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis. 74
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Christe parce miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum misericordiam tuam. Noli me despicere peccatorem. Noli me reprobare, sed suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea: miserere mei, Domine, quia peccavi tibi, da mihi fontem lachrymarum, fons vitae, et lux luminis, concede mihi in praesenti vita veram paenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam., Domine, exaudi orationem meam. Qui vivis et regnas. 75
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Quaesumus immensam pietatem tuam Deus ne nos pro nostra iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in via recta disponas, nec sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias, omnibusque errantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Per. 77
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Mordacis conscientiae stimulis, et delictorum nostrorum recordatione commoniti Dominum indulgentiae deprecamur, ut quidquid, dicto, facto, cogitatione deliquimus, sive lubricae aetatis impulsu, sive errore ignorantiae commisimus, pietas Domini nostri solvere, ac perdonare dignetur, ut te, Domine, annuente, valeamus quae mala sunt declinare, et quae bona sunt consequenter explere, et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere, tu clementer in nobis eorum munus operare, omnibusque errantibus indulge, iuxta magnitudinem pietatis tuae. 77
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Si ante oculos tuos, Domine, culpas quas fecimus, et plagas quas, vel durissimas in hac vita pati possumus conferamus, minus est, quod patimur, maius est, quod meremur; peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non evitamus; in flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas non mutatur; mens aegrota torquetur, et cervix dura non flectitur; vita in dolore suspirat, et tamen in opere non se emendat. Si exspectamur, non corrigimur; si vindicas, non duramus, confitemur in correptione, quod fecimus, obliviscimur in visitatione, quod flevimus; si impresseris manum facienda promittimus, si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias, clamamus ut parcas; si parcis, iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt, tempus petimus paenitentiae; si misericordia subveniat, abutimur patientia, quae pepercit: adhuc plaga illata vix praeterit, etiam non recolit mens ingrata, quod pertulit: si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. O, Domine, volumus te servare, quod feceris, non timemus negligere, quod iusseris; habes, Domine, confitentes reos, parce quia pius es. Vovimus, quod nisi dimittas, recte nos punias; sed apud te est multa miseratio, et propitiatio perabundans; praesta sine merito, quod rogamus, qui fecisti qui te rogarent. Clamantibus autem ad te nobis, Domine, miserere. Moveat pietatem tuam vox fidelis et flebilis, atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus; et cum sit grandis miseria esse nos reos, maior tibi sit clementia erga nos miseros. Erige nos, Domine, Deus noster, et alleva misericordia tua, ut communione salutis, et gaudio caritatis, dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus. Per Dominum nostrum. 79
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Ante conspectum tuae inaestimabilis maiestatis, sancta Trinitas, et vera unitas omnipotens aeterne Deus non sine debita reverentia, attamen nulla officii dignitate vilis admodum precator accedo, et reus conscientiae assisto testis, accuso ego me, et non excuso, sed coram testibus: scilicet omnium sanctorum tuorum reliquiis, vel omnibus sanctis tuis in coelo, et in terra, confiteor omnes iniustitias meas tibi, quatenus per eorum merita, et intercessiones remittas omnem peccati mei impietatem, quia ego peccavi in coelum, et coram te; etiam non sum dignus vocari filius tuus, peccatorum sordibus involutus, sed tu occultorum cognitor miserere mei, et resuscita me de morte animae meae, et septiformis gratia Spiritus Sancti illumina cor meum, et doce me facere voluntatem tuam ubique, quia Deus meus es tu. Amen. 83
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Miserere, Domine, Deus omnibus errantibus, et ad te pertinentibus, et his omnibus miseresce, pro quibus debitores sumus exorare vivis, sive defunctis, vel quorum eleemosynas, et confessiones suscepimus, et nomina ad commemorandum conscripsimus, quatenus his omnibus misericorditer indulgeas, et vitam aeternam concedas, nec non persequentibus nos, et calumniantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Amen. 85
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Succurre mihi Deus meus antequam moriar, antequam me tormenta rapiant, antequam me tenebrae obvolvant; Deus enim iudicii tui teneor peccati pavore, iram tuam formido; si enim vix iustus salvabitur, ego impius ubi ero, quid faciam, dum venerit tremendi iudicii dies? Cum examen iudicis venerit, quid respondeam? quid vero dicturus sum, cum ante tribunal Christi fuero praesentatus? Melius fuisset non in saeculo procreatum, quam aeterna supplicia perpeti cruciandum. Peccavi enim saepe in verbo, in facto, in cogitatione, et peccavi crudeliter, nullum invenitur peccatum, cuius sordibus non sim ego miser inquinatus, nullus est morbus vitiorum, a quo non contraxi contagium. Semper delicta mea iteravi: plurimos pravi moribus ad iniquitatem perverti: exemplis vitae meae multi subversi sunt. Obsecro vos omnes choros sanctorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, et omnium sanctorum, ut oretis pro me, ut misereatur mei Deus, et deleat peccata mea, uti auferat iniquitatem meam, et recipiat me in gaudium sempiternum. Tu, Domine, misericors, clemens, et pius nullum relinquis, nullum respuis, nullum secludis a misericordia tua. Converte animam meam in requiem paradisi. Tu ovem errantem requisisti, et inventam tuis humeris reportasti ad gregem; quaeso hanc vilissimam animam manibus attrahe, et offer benedicto, et immortali Patri tuo, coram Cherubim et Seraphim, et coram sanctis Angelis, ut deliciis paradisi fruens cum eis dicere possim. Gloria Patri immortali, gloria Filio immortali, gloria Spiritui sancto immortali, in saecula saeculorum. Amen. 86
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Domine Iesu Christe, qui me tuo sanguine redemisti, exaudi me peccatorem quotidie peccantem, et in peccatis nimiis iacentem. Tibi soli peccavi, te Christe confessus sum. Ego peccavi coram te, et coram omnibus sanctis tuis, in verbis, et in factis, in omnibus cogitationibus meis, quibus excogitare potui. Infelix ego homo innumerabilia sunt peccata mea: miserere mei Deus, omnipotens Deus. Veniam peto coram te et sanctis tuis, de universis peccatis meis praeteritis, praesentibus, et futuris. Deus propitius esto mihi peccatori, et da mihi licentiam in hac vita agendi paenitentiam, per quam deleam omnia peccata mea, quia nescio ubi fugiam, nisi ad te Christe, quia tu es vita vivorum, et resurrectio mortuorum. Orate pro me misero omnes sancti apostoli, atque martyres, confessores, et sanctae virgines, atque viduae, et omnes sancti, et electi Dei; orate pro me, ut Deus omnipotens illuminet vultum suum super me miserum, et misereatur mei. Qui vivit. 90
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Domine Iesu Christe integritatis amator muni cor meum ab omnibus sagittis, et insidiis inimici, et extingue in me omne incendium libidinis, et ad veram humilitatem, et patientiae tranquillitatem converte, pectus meum succende caritatis stimulis, ut odio habens omnem viam iniquitatis possim cunctis diebus vitae meae tibi complacere. Qui vivis. 93
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Tuam, Domine, clementiam precor, ut mihi famulo tuo remissionem cunctorum tribuas peccatorum, et omnibus pro quibus debitor sum exorare, vivis sive defunctis, misericordiae tuae munus impendas, ut ad aeternam vitam tua gubernatione perveniant, et tuae ubique gratiae dona percipiant. Per. 93
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Proiectis nobis, Domine, in condemnationem operum nostrorum, da capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem infunde lacrymarum, ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus, et quia tibi, Domine, non sunt occulta, quae gessimus, concede, ut in nobis, non oris sit tantum confessio, sed etiam cordis, nec excusatio criminum, sed lamentatio peccatorum. Siquidem castos cordis nostri oculos lasciviae violavit aspectus, sunt mores corrupti, disciplina violata, simulatio in vultu, fallacia in verbis, dolus in corde, volubilitas in lingua, operatio stulta, mens dubia, concupiscentia carnalis, sollicitudo terrena, oblivio animae, negligentia sanctitatis, super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, et da de praeteritis malis veniam, de praesentibus emendationem, et de futuris cautelam. Qui vivis. 94
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Impellit me peccatorem ministrandi officium, hostiam salutarem offerre pro populi delicto; sed terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu, si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offertur, pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae maiestati, et universae carnis iudici non offertur, negligentiae reatus adscribitur, inter haec tuae omnipotens Deus libramen pietatis imploro, cuius ultionis diem accusante conscientia pertimesco, ne me indignum, quaeso, misericordia tua iudices, quem a tempore paenitentiae non excludis. Suspende, precor, interventu istorum, et omnium sanctorum meritis securim, donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris ad radicem infructuosae arboris. Parce mihi, Domine, clementissime paenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti, qui Petri, Misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum, divina gratia illustrasti; cui mox obtinuit confessio propitium Dei Filium, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor extitit Paradisi propter crucem, sed quia verba veniae tuae pietatis indigent, quae indigni sacerdotis opera non commendant, saltem adstantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia, nostrorum vulnerum nobis conferant medicinam. At quia Omnipotens pro omnium peccatis factus es hostia salutaris, adsis nobis iustificatio pro delictis Iesu Christe Salvator mundi. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis et regnas. 96
Minden preparation and vesting for Mass Oratio pro sem… Or Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, et da mihi, ut valeam et operari, et perficere, quae tibi placeant, et mihi expediant;, Domine, sancte Pater omnipotens Deus da mihi in tribulatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tempore tentationis virtutem., Domine, sancte, piissime Pater, da mihi de praeteritis delictis veniam, de praesentibus emendationem, de futuris largire custodiam, quia malum dimittere non possum, nec bonum facere, nisi succurrat mihi misericordia tua magna, ut te merear cognoscere et timere, et amare ex toto corde, Domine, Iesu Christe redemptor omnium, qui es refugium pauperum, et consolator tribulatorum, per tuam magnam misericordiam sis mihi consolatio in omnibus angustiis, et tribulationibus meis, quia non habeo in alium spem nisi in te, quia tu es refugium meum, et virtus in tribulationibus meis, quae invenerunt me nimis. Propterea clamo ex toto corde ad te, ut exaudire me digneris, et haec omnia, quae indignus precor, clementia tuae pietatis merear adipisci, et quicquid illud est quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu pro tua pietate, ac maiestate tribue, quia tu es consolatio et protectio vitae meae in omni tempore. Amen 100
Minden preparation and vesting for Mass Oratio in quac… Or Deus qui contritorum non despicis gemitum, et merentium non spernis affectum, adesto precibus nostris, quas pietatis tuae pro tribulatione nostra effundere praesumimus implorantes, ut eas clementer suscipere digneris, tribuasque, ut quicquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigas, et consilio pietatis tuae allidas, ut nullis adversitatibus laesi, sed erepti de omni tribulatione, et angustia, laeti tibi in Ecclesia tua sancta gratias referamus per Christum, per quem te summe Deus rogamus, ut preces has attendas, et propitiabili dignatione ad hanc nostram orationem respicias, quam tibi pro ereptione, ac revelatione a pressura nostrae infirmitatis offerimus, iam, Domine, respice super nos vultu placabili, et misericordia singulari a nobis amove, quod saevitia malorum promittit, quod inimicorum pravitas infert, quod pravorum in consiliis adversitas alligat, quod ex iudicio imminet, quod ex sententia pendet, quod conspiratione machinatur, quod accusatione confringitur, quod propriae merentur iniquitates, quod alienis fictionibus alligamur, quod pressuris deiicimur, quod cruciatibus premimur, quod angustiis angustiamur, non iustitiam tuam, quaesumus, Domine, in iniustitiis nostris exerceas, sed potius pietatem tuam in iniquitatibus nostris manifesta; non nos in persecutione deiicias, non per intolerantiam perdas, sed per tribulationem exerce, per pietatem attolle, per misericordiam rege, quo te protegente ab inimicorum iaculis tuti, a praesenti tribulatione exempti, te Dominum vivum in Trinitate consona laudemus voce. Qui cum Unigenito filio tuo, sanctoque Paraclito Spiritu vivis, et regnas per infinita secula seculorum. Amen. 103
Minden preparation and vesting for Mass Oratio pastori… Or Dimitte, Domine, Deus omnipotens quicquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos, quicquid minus de boni perfectione diximus parce, quicquid incongruum, vel minus temperate protulimus ignosce. Non incautum praesumptio puniat, sed agnoscentem me iniquitates meas, miserationis tuae pietas absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia, nisi in misericordia tua. Tu et os meum praeconio veritatis perarma, et opus pleniore ubertate sanctifica, ut et indignum salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate sanctifices. Quidquid in illis vitiatum est sana, et quidquid in me vitiosum inspicis cura; si quae vitio tepiditatis meae, vel incuria contraxerunt delicta, propitius dimitte. Si quo etiam me ignorante, vel sciente ceciderunt in crimine, atque si exempli mei offendiculo proruerunt manu misericordiae tuae inde eripe, et pro talibus culpis misero mihi non restituas ultionis vicem. His tamen, quibus increpationis visus sum adhibere iudicium, increpatio proficiat ad salutem. Et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore, ut non perferant Tartareos cruciatus, quibus utpote mortalibus paenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam contractam abluas de regendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris, et me, mihique commissos tuis adscribe in paginis, quo cum grege mihi credito, et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum, expulsione carnalium vitiorum; et quia in subditis conor summam exercere virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te iudicante coronari cum angelis. Fac ergo, quaesumus, nos pie Deus adspicientes in conspectu tuo flammescere tuae gratiae dono, ut zelus domus tuae nos comedat, atque ita per vigorem Sancti Spiritus regentes subditos temperemus, ut ex disciplina nostri regiminis capiant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita sanctificetur. Suscipe, Domine, nostrorum votorum libamina, et per haec quidquid in subditos correctionis verbo, vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad dulcedinis perpetuae gaudium, et nobis, et illis profecisse gaudeamus: ablue nos omnipotens Deus, et alieno, et proprio delicto, ut in utroque et spiritalis gratiae efficientiam capientes, fiducialius tuo nomini supplicemus. Per. 107
Minden Mass ordinary Cum incensum a… F Odore caelestis inspirationis tuae accendat, et impleat Dominus corda nostra ad audienda, et implenda evangelii sui praecepta. Qui vivit. 113
Minden Mass ordinary Benedictio eiu… F In nomine Domini nostri Iesu Christi benedicatur incensum istud, et acceptabile fiat in odorem suavitatis. 114
Minden Mass ordinary Deinde inclina… Ben Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super te, et aperiat Christus Dominus os tuum ad digne, idoneeque pronuntiandum sanctum evangelium suum. 114
Minden Mass ordinary F Dominus Deus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut nunties competenter evangelium pacis. 115
Minden Mass ordinary Diaconus accip… Or Da mihi, Domine, sermonem rectum, et benesonantem in os meum, ut placeant tibi verba mea, et omnibus audientibus propter nomen sanctum tuum in vitam aeternam. Amen. 115
Minden Mass ordinary Perlecto autem… F Per istos sermones sancti Evangelii tui indulge mihi, Domine, omnia peccata mea. 116
Minden Mass ordinary Et ceteri omne… F Pax tibi. 116
Minden Mass ordinary Tunc allato in… F Per istos sanctos sermones Evangelii Domini nostri Iesu Christi, indulgeat nobis Dominus universa peccata nostra. 116
Minden Mass ordinary Quando incensu… F Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine. 117
Minden Mass ordinary Tunc sacerdos… F Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem caeli, et terrae. Visibilium omnium et invisibilium; Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortuos. Cuius regni non erit finis, et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas, et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam futuri seculi. Amen. 117
Minden Mass ordinary Finito Symbolo… W Dominus vobiscum. 120
Minden preparation and vesting for Mass Deinde lavat m… Or Largire sensibus nostris omnipotens Pater, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis sanctarum augmentum virtutum. Per. 120
Minden preparation and vesting for Mass Haec praedicta… Rub 121
Minden preparation and vesting for Mass Tam diu autem,… Or Domine Deus omnipotens fac me peccatorem hodie, secundum magnam misericordiam tuam accedere ad sanctum altare tuum, et praesta, ut non sit mihi hoc sacrificium reatus ad poenam, sed ablutio salutaris ad veniam. Per Dominum. 121
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Deus, qui de indignis dignos facis, de peccatoribus iustos, de immundis mundos; munda cor meum, et corpus meum ab omni cogitatione mala, et sorde peccati, et fac me digne, atque strenue sanctis altaribus ministrare tuis, et concede propitius, ut in hoc altari, ad quod indignus accedo hostias acceptabiles offeram pietati tuae pro peccatis, et offensionibus meis, et innumeris quotidianis excessibus. Et pro grege mihi commisso, et famulis, et famulabus tuis, qui mihi confessi sunt peccata sua, et suas eleemosynas largiti sunt. Et pro populo mihi subiecto, et omnibus circumstantibus, omnibusque mihi familiaritate coniunctis, atque omnibus odio execrabili insectantibus, et ecclesiae mihi commissae adversantibus, cunctisque simul fidelibus Christianis. Et per eum sit tibi meum votum, atque sacrificium acceptabile, qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium, qui est summus sacerdos, et pontifex, et solus sine macula peccati Iesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. 122
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Maiestatem tuam totis viribus Deus piissime humili prece deposco, et exoro, ut remittas crimina, quae caro fragilis a tentatione iniquorum spirituum nequiter admisit, etiam reverti ad ea ultra non sinas, sed confirma me in iustificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum maiestatis tuae astare, et sacrificium tibi, Domine, casto corpore, et mundo corde digne offerre. Per Dominum. 125
Minden preparation and vesting for Mass Cum autem orna… Or Ante oculos tuos, Domine, reus conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor. Tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri, quod non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus, sed parce, Domine, confitentibus: ignosce peccantibus: miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, et peccatoribus duri cordis verba non suscipis, per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis, et regnas. 126
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorari, tibique contriti cordis sacrificium offerri, hoc sacrificium, quod ego indignus famulus tuus confisus de tua misericordia, tuae immensae maiestati offerre praesumo, acceptare dignare; et ut ipse tibi sacerdos et ara, et templum, et sacrificium esse merear propitiatus concede quo per ministerii huius exhibitionem peccatorum meorum adipisci merear remissionem, mihique et his omnibus pro quibus offertur tuam misericordissimam propitiationem concede. Per. 128
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Conscientia quidem trepidi, Domine, ad altare tuum accedimus, sed fiduciam de tua misericordia retinemus, et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni, tamen si recedimus, veremur de inobedientia condamnari, pro qua re pietate paterna omnipotens Deus, atque placabili vultu cordis nostri interiora purgare digneris, precamur etiam, licet culpabiles simus, nostrorum tamen tibi sint placita mysteria consecrata. Per. 129
Minden preparation and vesting for Mass Alia Or Ante conspectum divinae maiestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen sanctum tuum praesumo, miserere mihi, Domine, homini peccatori, ignosce indigno sacerdoti, per cuius manus haec oblatio videtur offerri. Parce mihi, Domine, prae caeteris capitalium criminum labe polluto, et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, scilicet vitiis, ac voluptatibus carnis aggravatus sum; recordare, Domine, quod caro sum, in tuo conspectu etiam caeli non sunt mundi, quanto magis ego homo terrenus immundus, sicut pannus menstruatae. Indignus sum, Domine, Iesu Christe, ut sim vivens, sed tu, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; da mihi veniam in carne constituto ut per paenitentiae labores vita aeterna perfrui merear in caelis etc. Qui vivis. 130