Esztergom
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Omnipotens Deus, cuius adventum et humilem in carne celebratis, et in maiestate terribilem fideliter exspectatis: in hoc vobis misericors remittat, quod displicet, ut in illo districtus non inveniat, quod condemnet. Amen. Expergefaciat vos modo a somno torporis et negligentiae, qui, tunc veniens, omnes vult in bono opere vigilantes invenire. Amen. Quatenus perfecte abiicientes opera tenebrarum, in illo tremendo examine cum filiis lucis et diei mereamini feliciter censeri. Amen. Quod ipse praestare. |
1 |
Esztergom
|
Adv |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Omnipotens Deus deponat pristinam in vobis conversationem veteris hominis, qui corrumpitur secundum desideria vanitatis. Amen. Atque renovatos spiritu vestrae mentis, induat vos novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Amen. Ut inhaerentes Deo vero Patrique veritatis, diabolum mendacem, patrem mendacii sub pedibus conteratis. Amen. Quod ipse praestare. |
2 (1r) |
Esztergom
|
Adv |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui pro nobis venit, et siluit, veniet autem, et non silebit: modo vos in patientia sua misericorditer adducat ad paenitentiam, ut tunc iustam eius valeatis sustinere censuram. Amen. Corrigat vos iudex etiam exemplo sui praeconis, ut, in deserto huius saeculi, tamquam advenae et peregrini, abstinentes vos a carnalibus desideriis, etiam superflua vestium lenocinia respuatis. Amen. Statuat vos modo ante faciem vestram, ut, videntes vestra peccata, faciem eius in confessione praeveniatis, ne tunc terribiliter arguat vos, et in conspectu angelorum et hominum sine fructu erubescatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
2 (1r) |
Esztergom
|
Adv |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Auferat a vobis Deus appetitum popularis gratiae, et animos vestros verae dignitatis inspiret amore. Amen. Liberet vos a pernicioso aemulationis vitio, et fraternae necessitatis insudare vos concedat obsequio. Amen. Ut, infusi Spiritu caritatis mutuae, paratum vobis regnum ab initio saeculi valeatis possidere. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
3 |
Esztergom
|
Adv |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus pacis, qui est benedictus in saecula: benedicat et sanctificet vos per omnia, ut per dignos fructus paenitentiae valeatis venturam iram declinare. Amen. Excolat vos superabunda[n]te gratia, et internae suavitatis fructu faciat exuberare, ut securim iustae ultionis, pertingentem usque ad divisionem spiritus et animae, dignetur in aeternum sublevare. Amen. Excoquat in vobis igne Sancti Spiritus rubiginem et scoriam inolitae pravitatis, ut, quandoque cum ventilabro veniens aream suam purgare, non cum paleis in ignem, sed cum tritico vos dignetur in horreum congregare. Amen. Quod ipse praestare. |
4 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
BenP |
Omnipotens Deus placido vos vultu respiciat, et in vos donum suae benedictionis infundat. Amen. Et, qui hos dies fecit incarnatione Unigeniti sui sollemnes, a cunctis praesentis vitae et futurae adversitatibus vos reddat indemnes. Amen. Ut, qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini, in secundo, cum in maiestate sua venerit, praemiis aeternae vitae ditemini. Amen. Quod ipse praestare. |
4 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui vos ex lectione sancti Evangelii de vicino terruit superventu iudicii: auferat de cordibus vestris nocivum amorem mundi transeuntis, ut, dum signis evidentibus sub oculis vestris suis cottidie percussionibus atteritur, desiderium eius vestris mentibus elabatur. Amen. Aperiat vobis aurem cordis, ut verba eius, quae, caelo et terra transeuntibus, non transeunt, sollicite audiatis, et propinquantem mundi terminum, quem tot signa praenuntiant, timeatis. Amen. Quatenus, amatoribus mundi prae timore arescentibus, motis etiam supernis virtutibus, sic metum ex bona conscientia possitis temperare, ut in spem sequentis gloriae cum sanctis capita vestra audeatis levare. Amen. Quod ipse praestare. |
5 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui dives est in misericordia: a principibus et potestatibus aeris ieiuniorum vos muniat observantia. Amen. Et, qui ante mundi constitutionem vos elegit in filiorum adoptionem, gratuitae electionis suae impleat in vobis praedestinationem. Amen. Ut in futuri examinis die tremenda, ab auditione mala non timentes, a dextra beatitudinis Dei collocemini gratulantes. Amen. Quod ipse praestare. |
5 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus immensus, qui parvus pro nobis dignatus est fieri, ut de grano sinapis arbor magna succresceret, in cuius ramis aves caeli habitarent: faciat vos alis virtutum ad caelestia per contemplationem subvolare, ut cum sanctis avibus, quas terrena non deprimunt desideria, mereamini in ramis eius habitare. Amen. Quique regno suo violentiam fieri desiderat, ut in locum iusti peccator succedat, praesumptionem hanc inspiret cordibus vestris et animis, ut et ipsi in locum iustorum conversi subintroeatis. Amen. Ut qui regnum suum humilibus proposuit et quietis, humiles vos et a saeculari appetitu quietos faciat et fraterno schismate, ut et ipsi regnum hoc cum benedictionis filiis mereamini possidere. Amen. Quod ipse praestare. |
6 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, a quo est omnis scientia divinitus inspirata: Scripturarum sanctarum vobis per Spiritum suum revelet arcana. Amen. Praestet vobis ex his, quae scripta sunt, salutarem haurire doctrinam, ut habeatis spem certam, consolationem indefessam et firmam patientiam. Amen. Quatenus, earum aedificatione per caritatem instructi, et vocem eius audire, et speciem eius, quae omnem sensum exsuperat, videre mereamini. Amen. Quod ipse praestare. |
7 |
Esztergom
|
Adv |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus Emmanuel, qui, ut hominibus visibilis fieret, Verbum caro factum in nobis habitare dignatus est: spiritali suae vos habitationi idoneos efficiat, ut, qui foris praesidet, intus de cordibus vestris non recedat. Amen. Ut, qui legem per Moysen dedit, gratiam autem per semetipsum intulit, vos, qui per ipsum regenerati estis in novum hominem, legali districtione non puniat, ne vinum vetus novos utres corrumpat. Amen. Quatenus, de plenitudine eius accipientes fidem et peccatorum indulgentiam, gratiam pro gratia et vitam recipiatis aeternam. Amen. Quod ipse praestare. |
7 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica tertia |
BenP |
Deus, cuius adventus incarnationis praeteritus creditur, et in die iudicii venturus exspectatur: vos, antequam veniat, expiet ab omni contagione peccati. Amen. Prius in vobis diluat omne, quod illa futura examinatione puniturus est, ut, cum iustus iudex advenerit, nihil in vobis inveniat, quod condemnet. Amen. Quo veniente, non incurratis supplicium aeternum, sed remuneremini donariis sempiternis per aevum. Amen. Quod ipse praestare. |
8 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, Dei Filius tribuat vobis inconcussam soliditatem perfectae fidei, ut, qui in eodem, Mediatore Dei et hominum inaestimabilem deitatis potentiam agnoscentes veneramini, in humilitate carnis, quam pro vobis assumpserat, numquam possitis scandalizari. Amen. Adiiciat vobis perseverantiam in bonis operibus usque ad consummationem, ut in holocaustum propitiationis caudam Domino cum capite habeatis immolare, ne ulla vos vel humana, vel spiritalis suggestio ad dexteram vel sinistram valeat declinare. Amen. Quatenus, mobilitatem harundineam omittentes, profunda radice contra omnes tentationum impulsus longanimitatem et perseverantiam teneatis, et, usque in finem perseverantes, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centesimum in patientia fructum afferatis, et in retributione iustorum a Patre vestro caelesti talarem immortalitatis tunicam recipiatis. Amen. Quod ipse praestare. |
8 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui Ecclesiam suam mundavit lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet eam gloriosam, non habentem maculam aut rugam: concedat vobis vitam agere sanctam et immaculatam. Amen. Praestet vobis spatia dierum malorum redimere, ut compendia vitae apprehendatis aeternae. Amen. Quatenus, dum in patientia toleratis passiones huius temporis, filiorum adoptionis futura gloria reveletur in vobis. Amen. Quod ipse praestare. |
9 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui in intemeratae Virginis utero mirabiliter pro nobis voluit incarnari: det vobis intellectum et fidem, ut tantae incarnationis sacramentum, vere intelligentes, credatis, et, ad capiendam aeternae salutis hereditatem, credendo proficiatis. Amen. Dignetur nunc eandem sanctissimam Genitricem suam, pro vobis supplicantem, misericorditer audire, per quam tunc pro redemptione omnium Deus et homo ad humanos oculos voluit prodire. Amen. Et, qui ad salutem nostram virgam produxit de radice Iesse, de qua ipse flos noster voluit ascendere, perfundat vos septiformis Spiritus sui charismate, quem super hunc florem singulariter creditis requievisse. Amen. Quod ipse praestare. |
10 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, quem et in veritate iam natum creditis, et annua revolutione, quasi iam redituram eius nativitatem, exspectatis: det vobis in hac sua festivitate spiritale gaudium, quem praecursor suus, nondum natus, quali potuit, gaudio praenuntiavit nasciturum. Amen. Et, qui lapis abscisus de monte sine manibus in montem magnum factus est, faciat vos in montem istum virtutum gradibus ascendere, ubi eum, docentem vias suas non in crassitudine nubium, aut in coruscatione fulgurum, sed in evangelica lenitate, possitis audire. Amen. Quatenus, de luto faecis et lacu fugientes miseriae, sic strenue de virtute in virtutem ascendatis, ut in caelesti Sion Deum deorum in sua gloria laeti videatis. Amen. Quod ipse praestare. |
11 |
Esztergom
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui vos elegit in consummationem sanctorum, in aedificationem corporis Christi, in opus ministerii, benedicat vos in omni benedictione spiritali. Amen. Concedat vobis investigabiles divitias bonitatis eius cum fiducia evangelizare, et per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei sacramentum, a saeculo absconditum, praedicare. Amen. Quatenus, persoluta ratione gratiae, quam accepimus secundum mensuram Christi donationis, configurari mereamur corpori eius inaestimabilis claritatis. Amen. Quod ipse praestare. |
11 |
Esztergom
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica ante… |
BenP |
Deus, qui illum iniquum filium perditionis, cuius adventus est secundum operationem Satanae, oris sui spiritu interficiet: corda vestra in patientia sua et caritate sanctificet. Amen. Et, qui eum destruet sui adventus illustratione, defendat vos a signis eius et prodigiis mendacibus et ab omni iniquitatis seductione. Amen. Ne, consentientes mendacio, et contradicentes veritati, in ignem aeternum cum ipso patre mendacii damnemini. Amen. Quod ipse praestare. |
12 |
Esztergom
|
Adv |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui est fons lucis, fons vitae, fons veritatis: multiplicet in vobis suae genimina caritatis. Amen. Auferat a vobis spiritum servitutis in timore, et impleat vos spiritu adoptionis filiorum in dilectione. Amen. Concedat vobis, ut se, in quo inhabitet omnis iustitiae plenitudo, esuriatis et sitiatis, quatenus satiemini, cum ipse apparuerit in sede suae maiestatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
13 |
Esztergom
|
Adv |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, qui iustificat et circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem: peccata, quae post baptisma contraxistis, secundo lacrimarum baptismate per gratiam diluat, ne sub legis rigore iudicemini, quae cruentat. Amen. Et, qui per carnem assumptam, sanctam sibi desponsavit Ecclesiam, faciat vos in fecunditate tanti matrimonii cum filiis, non cum adulteris computari. Amen. Quatenus ad gloriam Matris vestrae moribus et actibus specimen praeferentes huius nobilitatis, in conspectu Patris vestri nec maculam, nec rugam habeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
13 |
Esztergom
|
Dec |
|
24 |
Nativitas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia Nat… |
BenP |
Omnipotens Deus, qui, ut vos a lege peccati absolveret, Unigenitum suum, in similitudine carnis peccati factum, sub lege mittere dignatus est: in bona voluntate sua perfecte vos exuat veterem cum suis actibus hominem, qui in novitate Spiritus eundem Filium eius habetis et infirmitatis vestrae participem, et regni coheredem. Amen. Det vobis sobrie et iuste et pie humilem eius adventum excipere, et competenter venerari, ut, cum secundo non iudicandus, sed iudicaturus apparebit, indemnes eum mereamini in sua gloria contemplari. Amen. Quatenus per hoc salutare commercium digne vos faciat inter adoptionis filios computari, unde idem Mediator noster Filius Hominis dignatus est nominari. Amen. Quod ipse praestare. |
14 |
Esztergom
|
Dec |
|
24 |
Nativitas (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Deus, qui Filii sui, Domini nostri, Iesu Christi humilitate iacentem mundum dignatus est erigere: suae vos benedictionis capaces dignetur efficere. Ut, veterem hominem cum suis actibus deponentes, illius conversatione vivatis, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Amen. Sicque ab eo hodie sanctificationem mereamini, quatenus, nativitatem Salvatoris die crastina celebraturi, convenientibus illi obsequiis exsistatis accepti. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
15 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M1 |
Mass Propers
|
Ad missam prio… |
BenP |
Benedicat vobis Deus, qui mysterium incarnationis suae, aeternis temporibus tacitum, in hac sacratissima nocte voluit esse revelatum. Amen. Et, qui ante tempora saecularia vocavit vos per gratiam suam, quae hac nocte manifestata est per Salvatoris illuminationem, destruat peccati mortem, illuminet autem vitam et incorruptionem. Ut, in omni castitate morum conversationem vestram agentes in caelis, cum angelis Dei Deo celebretis gloriam in excelsis. Amen. Quod ipse praestare. |
15 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M1 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit, et eius gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem irradiavit: effuget a vobis tenebras vitiorum, et irradiet corda vestra luce virtutum. Amen. Quique eius sacratissimae nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelo voluit nuntiari, ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat, atque, ipso pastore, vos ad aeternorum gaudiorum pascua perducat. Amen. Et, qui per eius incarnationem terrena caelestibus sociavit, internae pacis et bonae voluntatis nectare vos repleat, et caelestis militiae consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare. |
16 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad secundam mi… |
BenP |
Deus, qui Deus de Deo, lux de luce inter principia creaturarum lucem divisit a tenebris: concedat vobis, ut a luce, quae hodie illuxit, illuminati, filii lucis esse mereamini. Amen. Et, qui ipse lux est, et in quo non sunt ullae tenebrae, largiatur, ut, in luce ambulantes, cum luce societatem possitis habere. Amen. Ut, cum pastoribus in praesepio, incarnationem eius credentes, admiremini, donec dies virtutis eius in vobis illucescat, et lucifer ille, qui nescit occasum, vestris oriatur in cordibus. Amen. Quod ipse praestare. |
16 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Deus, qui, a Patre genitus ante luciferum, hodie pro nobis a matre genitus est: secum vos ad summum caelorum, quo recursus eius est, revehat, pro quibus, a summo caelo egrediens, ad ima descendebat. Amen. Accendat in vobis ignem Sancti Spiritus, quem venit mittere in terram, ut ardeat, ne quis se in duritia cordis a calore eius abscondat. Amen. Quatenus ipse, speciosus forma prae filiis hominum, in quem prospicere desiderant angeli, in eadem vos sibi faciat pulchritudine configurari. Quod ipse praestare. |
17 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M3 |
Mass Propers
|
In die sancto… |
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus, vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse sollemnem. Amen. Et, qui eum, qui panis est angelorum, in praesepi Ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium, ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat ad satietatem aeternorum praemiorum. Amen. Quique eius infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos caelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. |
18 |
Esztergom
|
Dec |
|
25 |
Nativitas
|
M3 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Deus, qui est splendor paternae gloriae, et incomprehensibilis figura eius substantiae: peccatorum vestrorum vos mundet purgatione. Amen. Et, qui hodierna die in similitudine carnis venit peccati, ut peccatum damnaret in carne, iustificationem legis per Spiritum suum in vestra impleat infirmitate. Amen. Inspiret vobis, ut Verbum, quod in principio apud Deum Deus erat, in fine temporum carnem factum esse credatis, sic tamen, ut nec personarum admittatur ulla divisio, nec naturarum credatur ulla permixtio. Amen. Quod ipse praestare. |
18 |
Esztergom
|
Dec |
|
26 |
Stephanus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, a cuius caritate beatum Stephanum non potuit separare neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum: faciat vos ad eius imitationem currere certamen vobis propositum. Amen. Concedat vobis, ut, sicut ipse protomartyr, testimonio fidei probatus, accepit repromissionem, ita et vos per eius merita in vestram proficiatis consummationem. Amen. Quatenus, dum exemplo eius corde creditis ad iustitiam, ore autem confitemini ad salutem, ineffabilem Filii Dei a dextris Patris consequamini visionem. Amen. Quod ipse praestare. |
19 |
Esztergom
|
Dec |
|
27 |
Ioannes apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis et sapientiae corporaliter: instruat vos ea, quae beatus Ioannes annuntiavit de Verbo vitae, quod fuit ab initio, quod ipse vidit, et quod audivit. Amen. Enarret ea vobis ipse Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, de cuius plenitudine beatus evangelista abundantius accepit prae aliis gratiam pro gratia. Amen. Quatenus, per eum in agnitionem mysterii, a saeculis et generationibus absconditi, fideliter eruditi, patienter exspectetis beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris, Iesu Christi, Domini nostri. Amen. Quod ipse praestare. |
20 |
Esztergom
|
Dec |
|
28 |
Innocentes
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui hodierna die infans ab infantibus, innocens ab innocentibus sanguine, non sermone voluit praedicari: inspiret vobis, ut testimonium Christi non ex sublimitate sermonis aut sapientiae, sed ex patientia et mansuetudine metiamini. Amen. Et, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes, infirma, ut confundat fortia, ea, quae non sunt, ut, quae sunt, destruat, edoceat vos intelligere, quod stultum est Dei, sapientius esse hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius esse hominibus. Amen. Ut malitia parvuli, sensibus perfecti, exercitatos sensus habeatis ad discretionem boni et mali. Amen. Quod ipse praestare. |
20 |
Esztergom
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava Domi… |
BenP |
Deus, qui hodierna die, ne legem solveret, sed impleret, circumcidi et ex tempore voluit appellari: largiatur vobis, ut spiritu, non littera, corde, non carne sitis circumcisi. Amen. Et, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem, concedat praeputium vestrum in circumcisionem reputari, et ab eo iustitias legis consummari. Amen. Ut a petra, qui est Christus, circumcisi non circumcisione manu facta, sed Spiritu Dei vivi, servientes Deo, circumcisio sitis, non concisio. Amen. Quod ipse praestare. |
21 |
Esztergom
|
Jan |
|
1 |
Circumcisio
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, Mediator Dei et hominum, qui et circumcisionem per semetipsum sanctificavit, et baptisma: non carnem, sed corda vestra spiritaliter circumcidat, non per legem, sed per gratiam. Amen. Et, qui omnibus omnia factus est, ut omnes salvos faceret, faciat vos in suo nomine, hoc est in Iesu, aeternae salutis heredes, ut et plenitudo gentium ad vitam introeat, et sic, ablato velamine, omnis etiam Israel salvus fiat. Amen. Quatenus in ipso angulari lapide sic uterque paries in unam structuram coaptetur, ut caelestis illa Ierusalem ex omnibus mundi gentibus, quasi ex diversis lapidibus, ad plenam eius gloriam fabricetur. Amen. Quod ipse praestare. |
22 |
Esztergom
|
Jan |
|
2 |
Stephanus martyr (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava sanc… |
BenP |
Deus, qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit et confessione fidei, et agone martyrii: mentes vestras circumdet in praesenti saeculo corona iustitiae, et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi caritate semper exuberare, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo, eius exemplo roborati, et intercessione muniti, ab eo, quem ille a dextris Dei vidit stantem, mereamini benedici. Amen. Quod ipse. |
23 |
Esztergom
|
Jan |
|
3 |
Ioannes apostolus (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava sanc… |
BenP |
Omnipotens Deus dignetur vos per intercessionem beati Ioannis apostoli et evangelistae benedicere, qui per eum arcana verbi sui voluit Ecclesiae suae revelare. Amen. Concedat vobis, ut, quod ille, Spiritus Sancti munere afflatus, infudit auribus vestris, eiusdem Spiritus dono capere mente valeatis. Amen. Quo, eius documento de divinitate nostri Redemptoris edocti, et amando, quod tradidit, et praedicando, quod docuit, et exsequendo, quod iussit, ad aeterna dona pervenire mereamini, quae eidem Dominus noster, Iesus Christus repromisit. Amen. Quod ipse praestare. |
23 |
Esztergom
|
Jan |
|
4 |
Innocentes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
[In octava san… |
BenP |
Omnipotens Deus, qui hodierna die in aetate fragili primitias sibi consecravit martyrii: sanctorum innocentum intercessione faciat vos sibi populum acquisitionis, ut eum mirabilem in sanctis suis mente et spiritu competenter honoretis. Amen. Revestiat vos misericorditer stola puritatis et innocentiae, ut, qui centesimum virginitatis fructum peccando amisimus, sexagesimum vel tricesimum paenitendo teneamus. Amen. Quatenus, si ad supereminentem illorum claritatem polluti aspirare non possumus, communem illum aeternae retributionis denarium cum illis accipiamus. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
24 |
Esztergom
|
Jan |
|
5 |
Epiphania (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia Epi… |
BenP |
Deus, qui omnes peccantes sine distinctione gloria sua voluit indifferenter egere: omnes vos, quos gratis iustificavit per suam gratiam, per redemptionem, quae in ipso est, transscribat ad vitam. Amen. Doceat vos in superabundante et gratuita eius misericordia gloriari, qui vos cognoscitis ex operibus legis coram illo non posse iustificari. Amen. Quatenus ipse, qui et bona gratis dat, et post iuste remunerat, nunc misericorditer confirmet in vobis, quod operatus est, ut, in novissimo veniens, inveniat in vobis, quod remunerare debeat iustus iudex. Amen. Quod ipse praestare. |
25 |
Esztergom
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
In die sancto… |
BenP |
Deus, qui non est Iudaeorum Deus tantum, sed etiam gentium: praeparet vos in vasa misericordiae, in quibus ostendit divitias suae pietatis et gloriae. Amen. Et, qui non plebem suam plebem suam, et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam vocavit, concedat, ut filii Dei vocemini. Amen. Ut, cum Christus apparuerit, qui est vita vestra, cum ipso et vos appareatis in gloria. Amen. Quod ipse praestare. |
25 |
Esztergom
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Deus, qui Unigenitum suum hodierna die, stella duce, gentibus voluit revelare: sua vos dignetur benedictione locupletare. Amen. Quo, exemplo magorum mystica Domino nostro, Iesu Christo munera offerentes, spreto antiquo hoste, spretisque contagiis vitiorum, ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam, qui super Unigenitum suum Spiritum Sanctum demonstrari voluit per columbam, eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana, qua in Cana Galilaeae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare. |
26 |
Esztergom
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava Epip… |
BenP |
Deus Sabaoth consilium suum antiquum verum in vobis faciat, et vos, terram sitientem aqua gratiae spiritalis perfundat. Amen. Et, qui fluminis sui impetu civitatem suam laetificat, det vobis, ex aqua et Spiritu renatis, inferius et superius irriguum in sortem hereditatis, ut prius ex timore Gehennae, post ex desiderio caelestis patriae lacrimas habeatis. Amen. Quatenus, utroque flumine abluti ab omnibus peccatis, in lumine apparitionis eius perennis gloriae lumen videatis. Amen. Quod ipse praestare. |
26 |
Esztergom
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
BenP |
Praestet vobis Deus condelectari legi Dei secundum interiorem hominem, et subiugare legem peccati, menti vestrae repugnantem. Amen. Concedat vobis adire cum fiducia ad thronum, ut misericordiam consequamini, et gratiam inveniatis in auxilio opportuno. Amen. Ut, corruentes in paenitentia, et resurgentes in gratia, cum puero Iesu crescatis, et confortemini sapientia. Amen. Quod ipse praestare. |
27 |
Esztergom
|
Nat |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui, a Patre constitutus heres universorum, sponte sub lege factus est, ut nos, qui sub lege eramus, redimeret: aeterna vos libertate dignetur condonare, quos in adoptionem filiorum dignatus est vocare. Amen. Et, qui Dominus omnium sub tutoribus esse voluit, et ab hominibus paedagogari, faciat vos in plenitudine sui Spiritus in virum sibi perfectum configurari. Amen. Ut, qui in ruinam et resurrectionem multorum positus est, non sit vobis lapis offensionis et petra scandali, sed lapis pretiosus in fundamento positus, in quo et vos cum lapidibus vivis in habitaculum eius possitis coaedificari. Amen. Quod ipse praestare. |
27 |
Esztergom
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
[Dominica prim… |
BenP |
Deus, qui omnia conclusit in incredulitate, ut omnium misereatur: concedat vobis bonum aemulari semper in bono, ut Christus Iesus formetur in vobis. Amen. Adiuvet vos per misericordiam suam, ut, qui carnales estis, et venumdati sub peccato, quod operamini, non intelligentes, per gratiam ipsius de copore mortis huius liberemini. Amen. Inspiret vobis, ut, secundum Iesum oboedientes parentibus, cum Iesu proficiatis sapientia coram Deo et hominibus. Amen. Quod ipse praestare. |
28 |
Esztergom
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Omnipotens Deus, Dei Patris virtus et sapientia, qui ad eruditionem vestram in aetate secundum carnem fragili in medio doctorum audiens et interrogans voluit inveniri: doceat vos ad sobrietatem sapere, non de spiritali gratia, quam ab illo accepistis, superbire. Amen. Det vobis in sua imitatione tenacem custodiam humilitatis, ut, ab eo exaltati, sapientia spiritali et gratia apud Deum et homines proficiatis. Amen. Quatenus, reformati in novitate sensus vestri, non conformati huic saeculo, per humilitatem ad honorem et gloriam crescatis in ipso. Amen. Quod ipse praestare. |
29 |
Esztergom
|
Ep |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, qui, ut nos ad implendum omnem iustitiam erudiret, sub manibus servi in Iordane humiliatus est: faciat vos ad capiendam eruditionem suam dociles, et in omni bona operatione efficaces. Amen. Det vobis munditiam cordis et columbinam simplicitatem et mansuetudinem animi, ut gratiam Sancti Spiritus possitis promereri. Amen. Quatenus, sicut in illo Patri complacuit, cum esset in forma hominis, sic per ipsum, Mediatorem Dei et hominum, complaceat in vobis. Amen. Quod ipse praestare. |
29 |
Esztergom
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
BenP |
Concedat vobis Deus, ut, sicut unius delicto mors in vobis regnavit per unum, ita et vos, abundantiam gratiae et donationis et iustitiae per unum Iesum Christum accipientes, in vita regnetis per ipsum. Amen. Et, sicut per unum regnavit peccatum in mortem, subintrante lege, ut abundaret delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum, Dominum nostrum. Amen. Ut in nuptiis ipsius et Ecclesiae, non exclusi, sed membris incorporati, serviatis ei in Spiritus novitate, non litterae vetustate. Amen. Quod ipse. |
30 |
Esztergom
|
Ep |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui in Cana Galilaeae aquam in vinum voluit convertere: vobis, qui ad Ecclesiae nuptias vocati estis, austeritatem legis in gratiae dulcedinem dignetur commutare. Amen. Et, qui de fructu operum suorum terram satiat, quia ipse vera vitis est, vino misericordiae, quod de hac vite superabundanter cottidie vindemiatis, corda vestra laetificet. Amen. Quatenus, huiusmodi potu inebriati, sic a mente veteri excedatis, ut in novitate Spiritus cum eodem Domino nostro et sponso nuptialibus epulis spiritali iucunditate hilares assideatis. Amen. Quod ipse praestare. |
31 |
Esztergom
|
Ep |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, qui Verbum suum revelavit vobis, quod in mysteriis fuit absconditum a generationibus et saeculis: sua inspiratione vobis adaugeat intellectum, ut comprehendatis cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum. Amen. Doceat vos vivificantem Spiritum quaerere in occidentibus litteris, ut non, sicut bruti, paleas, sed, ut rationales, medullam tritici comedatis. Amen. Quatenus, revelatis ab eo oculis vestris, mirabilia de lege eius considerantes, divitias maiestatis eius et superabundantis misericordiae cognoscatis, et secundum gratiam, quae data est vobis, et alios doceatis. Amen. Quod ipse praestare. |
31 |
Esztergom
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica tertia |
BenP |
Inspiret vobis Deus, ut, non secundum carnem, cuius prudentia mors est, sentientes, sed secundum Spiritum, cuius prudentia vita et pax est, sitis sapientes. Amen. Infundat vobis Spiritum adoptionis filiorum, in quo eum Patrem invocetis, ut, filii Dei per Spiritum facti, heredes etiam tanti Patris esse mereamini. Amen. Praestet vobis, ut semper malum in bono vincentes, ex eo discipuli eius esse agnoscamini, si dilectionem habueritis ad invicem. Amen. Quod ipse praestare. |
32 |
Esztergom
|
Ep |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Christus Iesus, qui pro nostra omnium salute de altitudine caelorum ad vallem huius saeculi dignatus est descendere: invisibili attactu mundet in vobis, quicquid maculosum est, foedantibus peccatis, ut in unitate fidei unum caritatis et innocentiae colorem habeatis. Amen. Sanet interiorem hominem vestrum ab omni languore iniquitatis, nequando de aegritudine huiusmodi mortem animae incurratis. Amen. Quatenus in fide Abrahae in regno caelorum cum eodem Abraham, Isaac et Iacob in praeputio recumbere mereamini, a quo filii circumcisionis in infidelitate videntur peregrini. Amen. Quod ipse praestare. |
32 |
Esztergom
|
Ep |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Christus Iesus, qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere: det vobis eiusdem salutis plenitudinem in ipso et per ipsum abundantius invenire. Amen. Ostendat in vobis omnem patientiam, ut, misericordiam consecuti, vitam apprehendatis aeternam. Amen. Quatenus, non immemores, neque ingrati parcenti misericordiae, districtam subsequentis iudicii censuram valeatis declinare. Amen. Quod ipse praestare. |
33 |
Esztergom
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quarta |
BenP |
Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat, et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat, et vos adversus eum cautos et invincibiles reddat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat, et vos in portum tranquillitatis securos constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
34 |
Esztergom
|
Ep |
H4 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui dominatur potestatis maris, et motum fluctuum eius mitigat: verbo suo adversos spiritalis nequitiae ventos reprimat, et omnem motum fluctuantis saeculi in cordibus vestris componat. Amen. Et, qui non dormit, neque dormitat, Ecclesiae suae, in huius mundi turbine periclitanti dux et nauclerus praesideat, ut ad aeternae salutis portum feliciter perducat. Amen.Quatenus, qui vos in sanguine Iesu renatos gaudetis spiritalibus aquis, in hoc fluctuantis abyssi gurgite naufragium non timeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
34 |
Esztergom
|
Ep |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus, qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit: auferat a vobis inflantem spiritum superbiae, ut, in oculis vestris parvuli, in oculis eius possitis complacere. Amen. Et, qui regnum suum specialiter proposuit parvulis, spiritu vos, non scientia parvulos faciat, ut in regnum illud angelorum concives intretis. Amen. Quatenus, inter benedictos benedicti, benedictionem aeternam hereditate possidere mereamini. Amen. Quod ipse praestare. |
35 |
Esztergom
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quinta |
BenP |
Deus caeli et terrae, qui sacramenta sua, a sapientibus et prudentibus abscondita, parvulis voluit revelare: agnitionis suae gratiam vobis per Spiritum suum plenius dignetur donare. Amen. Et, cui omnia a Patre tradita sunt, imponat vobis iugum oboedientiae et humilitatis, ut veram animabus vestris requiem inveniatis. Quatenus, ab eo exonerati peccatorum sarcinis, sub quibus indesinenter laboratis, sub umbra alarum eius refrigerium ab aestu, et umbraculum a turbine et a pluvia inveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
35 |
Esztergom
|
Ep |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Benedicat vobis Dominus, et induat vos, sicut electos suos, benignitatem et viscera misericordiae, ut, in benedictione seminantes, vitam aeternam metatis de benedictione. Amen. Doceat vos cum patientia supportare invicem, et ex corde remittere proximis, ut, sicut abundavit delictum, sic per ipsum gratia superabundet in vobis. Amen. Quatenus, cum omnibus pacem habentes, omnem hominem in illo, sicut vosmetipsos, diligatis, ut omne mandatum legis in uno hoc mandato perfecte adimpleatis. Amen. Quod ipse praestare. |
36 |
Esztergom
|
Ep |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Benedicat vobis Dominus omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, ut ipse, qui est super omnia benedictus, sit vestra benedictio. Amen. Det vobis in se confidere et in se gloriari, ut, quodcumque in verbo aut in opere facitis, omnia in nomine eius faciatis. Amen. Quatenus, in omnibus illi gratias agentes, quicquid in vobis boni est, illius, et non vestrae gloriae ascribatis, ut, quem largitorem omnium bonorum fideliter credatis, eundem etiam remuneratorem habeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
37 |
Esztergom
|
Dec |
|
31 |
Silvester papa
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui per beati Silvestri pontificis doctrinam et meritum Romanum ad fidem convertit imperium: eius vos exemplis informet et conversationibus, et sancta intercessione tueatur. Amen. Det vobis eius patrocinio draconem antiquum superare, qui in vice sancti Petri in dracone diabolum corporaliter potuit alligare. Amen. Ut, sicut ille in virtute divina Iudaeorum blasphemiam verbis confutavit et miraculis, ita et vos spiritales nequitias et haereticorum scandala ad gloriam catholicae fidei revincere valeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
37 |
Esztergom
|
Jan |
|
10 |
Paulus eremita
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui beatum Paulum eremitam perfecte mundo crucifixit, et ipsi mundum: eius vos imitatione crucifigat mundo et eius concupiscentiis, ut, mortui huic saeculo, Deo viventi semper vivatis. Amen. Trahat vos post se, ut, abnegantes vosmetipsos, sic crucem voluntariae macerationis tollatis, ut numquam a vestigiis eius recedatis. Amen. Quatenus passionibus dominicis non ficte, sed ita in veritate communicetis, ut Crucem eius in mortificationem, non in angariam portetis. Amen. Quod ipse praestare. |
38 |
Esztergom
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui beatos athletas suos, Fabianum et Sebastianum suo Spiritu roboravit in agone, ut pro testimonio fidei resisterent usque ad sanguinem: confortet vos in eodem Spiritu infatigabiliter pro iustitia agonizare, et labores huius saeculi quietem reputare. Amen. Adiuvet vos ipse misericors, ut, quorum confessionem debito honore veneramini, eorum fidem, et in tentationibus constantiam possitis imitari. Amen. Quatenus et vos, cum illis ad refrigerium transeuntes per ignem et aquam, finito bonae conversationis cursu, accipiatis immarcescibilem coronam. Amen. Quod ipse praestare. |
39 |
Esztergom
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui beatae virgini suae, Agneti martyrii palmam contulit cum gloria virginitatis: subarret vos illo anulo suae fidei, quo beata illa, ab ipso subarrata, nec muneribus moveri potuit, nec suppliciis terreri. Amen. Accendat in vobis ignem inexstinguibilem suae caritatis, ut, cum virgine hac et vos mundum calcantes, solum Dominum nostrum super aurum et topazion diligatis. Amen. Quatenus, si neque ad centesimum virginitatis, neque sexagesimum martyrii fructum pertingitis, ipsa intercedente, paenitentiae saltem et continentis vitae fructum tricesimum metatis. Amen. Quod ipse. |
39 |
Esztergom
|
Jan |
|
24 |
Timotheus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Omnipotens Deus inebriet vos liquore caelestis suae sapientiae, quem beatus Timotheus ex vase electionis, hoc est ex ore Pauli apostoli, meruit potare. Amen. Et, qui eum coapostolum fecit et cooperatorem Evangelii, doceat vos in ministerio eiusdem Evangelii usque ad mortem infatigabiliter operari. Amen. Quatenus, evangelicae veritati per omnia credentes, unusquisque, sicut accepit gratiam, alteutrum erudiatis, ut et vos cum sanctis operariis, si non laboris, bonae tamen voluntatis mercedem recipiatis. Amen. Quod ipse. |
40 |
Esztergom
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
In Conversione… |
BenP |
Deus, qui hodierna die beatum Paulum, cum prius esset blasphemus, persecutor et iniuriosus, in fidei ministerio fidelem existimavit: concedat vobis secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod illi est creditum, ambulare. Amen. Et, qui in eo primo ostendit omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt ei in vitam aeternam, concedat, ut militetis secundum ipsum bonam militiam, habendo fidem et bonam conscientiam. Amen. Ut, bonum certamen certantes, cursum consummantes, cum ipso coronam in diem illum a iusto iudice accipiatis. Amen. Quod ipse. |
41 |
Esztergom
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In Purificatio… |
BenP |
Omnipotens Deus, qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari: benedictionis suae vos munere fultos, bonis operibus faciat exornari. Amen. Et, qui eum, ut legem adimpleret, ministrum voluit effici legis, mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis vel caritatis munera offerre valeatis, et pro pullis columbarum Spiritus Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse praestare. |
41 |
Esztergom
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia |
BenP |
Sanctus sanctorum, qui omnia sanctificat: sanctificet vos beatissimae Genitricis suae interventu et speciali merito, per quam ipse cum hostiis hodie praesentatus est in templo. Amen. Det vobis compunctionis turtureae suspiria, et columbinae spiritum simplicitatis, ut vosmetipsos medullatam illi hostiam offeratis. Amen. Ut ipsa stella maris dirigat vos ad portum perpetuae salutis et pacis, nequando inter fluctus saeculi tumultuantis miserabile non corporis, sed, quod gravius est, animae naufragium incurratis. Amen. Quod ipse praestare. |
42 |
Esztergom
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
In Cathedra sa… |
BenP |
Deus, qui in confessione beati Petri apostoli et fide fabricam suae erexit Ecclesiae: in eadem vos soliditate faciat, tamquam lapides vivos, coaedificari, ut nullis daemoniorum sive haereticorum possitis impulsionibus quassari. Amen. Et, qui eundem apostolum, adhuc positum in terris, ianitorem, et suae potestatis consortem fecit in caelis, eius vos absolutos patrocinantibus meritis, cum ovibus in aeternum computet tanti pastoris. Amen. Ut, qui ei pro testimonio meriti nomen imposuit Barionae, ipsius vos magisterio faciat, totius fellis alienos, columbinam simplicitatem amare, ut et vos tam celebris pastoris vestri nominis digne possitis participare. Amen. Quod ipse praestare. |
43 |
Esztergom
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, qui, quos a saeculo praedestinavit, hos in fine saeculorum vocavit: intercedente beato Matthia apostolo, cuius hodie natalem devoti celebratis, subscribat vos in sortem supernae hereditatis. Amen. Et, qui eum in apostolatum praevaricatoris Iudae voluit subrogare, ab omni apostasia et praevaricatione vos dignetur liberare. Amen. Ut, sicut in illo suppletus est duodenarius apostolicae dignitatis numerus, ita in vestra adoptione caelestis militiae denaria plenitudo suppleatur. Amen. Quod ipse. |
43 |
Esztergom
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Corrobora gregem tuum, turris fortitudinis, qui beatum Vincentium prius armasti pectore, post sermone, ante decorasti professione, post funere. Amen. Infunde circumstantibus credulitatis spiritum, qui confitenti aderas, ne plagae facerent trepidum, poena fessum, flamma devictum. Amen. Ut, ipso interveniente ac te remunerante, illa luce plebs tua radiet in Ecclesia, qua levita sanctus refulsit in carcerali custodia, illa fide dimicet in terra, qua caelos victor martyr intravit cum gloria. Amen. Quod ipse praestare. |
44 |
Esztergom
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, a quo beatus Gregorius serico exutus est et gemmis, ut ad aedificationem totius Ecclesiae pontificali stola vestiretur et infulis: eius interventu induat vos stola totius bonitatis et innocentiae, quam beatus ille pater et ipse servavit, et nobis monendo, vivendo, scribendo statuit commodare. Amen. Perfundat vos illo spiritu et caelestis sale sapientiae, quo sanctus iste non solum terrae ambitum, sed etiam Oceanum potuit condire. Amen. Quatenus et fidem, quam ille asseruit, ita fideliter teneatis, et in via iustitiae, qua praecessit, ambuletis, ut in aeternae lucis visione pro vestris excessibus velit intercessor fieri, qui in carne pro pagano meruit exaudiri. Amen. Quod ipse praestare. |
45 |
Esztergom
|
Mar |
|
21 |
Benedictus abbas
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Deus, cuius gratia sanctus Benedictus per aculeos veprium diaboli devicit incendium: ipso intercedente, restringat in vobis omnem incentivam vitiorum. Amen. Quicquid in vobis spiritaliter confractum est, redintegret eius meritis, cuius precibus etiam capisterii fracturas redintegravit. Amen. Quatenus, continentia eius instructi, et adiuti, opitulantibus meritis, ad requiem, quo ille pervenit, et ipsi perveniatis. Amen. Quod ipse praestare. |
46 |
Esztergom
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In Annuntiatio… |
BenP |
Deus, qui hodierna die, angelo annuntiante et operatione Sancti Spiritus, naturam nostram in utero sanctissimae Virginis Mariae dignatus est assumere: eiusdem beatissimae Genitricis suae suffragantibus meritis, vos in sortem filiorum Dei dignetur transferre. Amen. Et, qui ipsa die assumptam carnem, sacerdos et hostia, Patri in ara Crucis immolaverat, medullatam et acceptabilem vos sibi hostiam reddat. Amen. Quatenus humanitatis eius primitias et Crucis palmam sic recolatis, ut in novissimo die non ad condemnationem, sed ad gloriam resurgatis. Amen. Quod ipse praestare. |
46 |
Esztergom
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Se… |
BenP |
Ipse vos in Ecclesia sua fructificare faciat, qui, ad excolendam vineam suam, mane, hora tertia, sexta, nona et undecima operarios invitat. Amen. Quatenus inter primos operantes, nec extremis invidentes, mercedem laborum vestrorum sine murmuratione et increpatione accipiatis. Amen. Ut cum his, qui membris Christi minimis subvenire curarunt, in novissimo iudicii die benedici, atque in aeterna tabernacula mereamini introduci. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
47 |
Esztergom
|
LXX |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Christus Iesus, qui venit in hunc mundum animas salvare, non perdere: mansuetos vos faciat et patientes in iniuriis, ut semper reminiscamini, cuius spiritus estis. Amen. Pretiosam in oculis vestris faciat animam proximi, quam ipse non corruptibilibus auro vel argento redemit, sed corporis et sanguinis sui commercio salutari. Amen. Quatenus et vos per eum, qui per omnia pro vobis tentatus est, cum fiducia ad thronum gloriae adeatis, et, misericordiam consequentes, in auxilio opportuno gratiam inveniatis. Amen. Quod ipse praestare. |
47 |
Esztergom
|
LXX |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus fructificet in vobis, quem ipse plantaverat, surculum humilitatis, ut alter alteri servientes, honore invicem praeveniatis. Amen. Doceat vos puerilem innocentiam et simplicitatem aemulari, ut, in novissimo loco humiliter recumbentes, a sponso mereamini cum gloria superius vocari. Amen. Quatenus, sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscatis, ut in eo in salutem crescatis. Amen. Quod ipse. |
48 |
Esztergom
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Se… |
BenP |
Sator omnium bonorum, Christus bonum semen in cordibus vestris seminare, et ad maturitatem congruam dignetur perducere. Amen. Quod, nec a daemonibus comestum, nec duritia cordis arefactum, nec spinis suffocatum, centenum possit reddere fructum. Amen. Quatenus in ultimo discrimine, quando zizania igni comburenda tradentur, vobis, manipulos frugum vestrarum portantibus, horrea caelorum aperiantur. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
49 |
Esztergom
|
LXX |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Omnipotens Deus, qui seminavit in vobis bonum semen: irriget illud imbre sui Spiritus, et incrementum largiatur, ne, exorto sole, arescat, et sine fructu moriatur. Amen. Eradicet ipse bonus agricola surgentes spinas avaritiae, et totius saecularis concupiscentiae, ne, immoderatius ascendentes, germina vitae valeant suffocare. Amen. Quatenus, verbum eius audientes, corde bono sic fideliter teneatis, ut indeficientem fructum in patientia afferatis. Amen. Quod ipse. |
49 |
Esztergom
|
LXX |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Deus, qui dives est in omnes, qui invocant illum: det vobis divitias bonae voluntatis, ut ex bono thesauro cordis bona proferatis. Amen. Adiiciat custodiam ori vestro, et ostium circumstantiae vestris labiis, ut de omni verbo otioso condemnationis iudicium non incurratis. Amen. Quatenus ex abundantia cordis sic bona coram Deo et hominibus loquamini, ut apud secretorum omnium iudicem ex verbis vestris mereamini iustificari. Amen. Quod ipse. |
50 |
Esztergom
|
LXX |
H3 |
D |
Quinquagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Qu… |
BenP |
Lumen indeficiens, Deus, qui ad illuminationem vestram lumen de se genitum in hunc mundum dirigere voluit incarnatum: ipse aperire dignetur oculos praecordiorum vestrorum. Amen. Quatenus ipsum sequentes et alios ad laudem Dei accendatis, et ipsi ad domum aeternam in caelis perveniatis. Amen. In quam per ipsum et ostium et ostiarium introducti, divinis laudibus in saecula saeculorum permaneatis intenti. Amen. Quod ipse. |
50 |
Esztergom
|
LXX |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui per humilitatem assumptae mortalitatis tenebras a vobis expulit hereditariae caecitatis, interiores oculos vestros illuminet, ad contuendam gloriam suae claritatis, ut, agnita veritate, iam non iuxta viam sedeatis. Amen. Det vobis in oratione perseverantiam, ut phantasiae praeteritorum malorum, quae mentis aciem a contemplatione sua reverberant, devotionem vestram a bona intentione non retundant. Amen. Quatenus, dum in petitione animos vestros a sua longanimitate non relaxatis, quicquid a bono amico iuste petieritis, laudabili improbitate extorqueatis. Amen. Quod ipse. |
51 |
Esztergom
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cinerum
|
M2 |
Mass Propers
|
In capite ieiu… |
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus, qui se voluit a vobis benedici, et qui hunc quadragenarium curriculum, cuius hodie currimus exordium, suo dedicavit ieiunio, vestrum suscipiat ieiunium, omnique vos repleat bono. Amen. Det vobis fidem integram, et tam salubrem abstinentiam, ut caro, escis devicta, non luxuriet, nec mens afflicta degeneret, sed ita sit sanctificatum divino timore ieiunium vestrum, ut vitiis pariter atque corporibus abstinentiae frena imponatis. Amen. Ut, tuti semper ab infestationibus inimici, maneatis illaesi, et in habitaculis vestris pax iugiter quieta permaneat munere Domini nostri, Iesu Christi. Amen. Quod ipse praestare. |
52 |
Braunschweig
|
LXX |
H3 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
BenP |
Deus, cuius miseratio et pietas omnibus suis mirabiliora sunt operibus: sit pius et misericors vestrae fragilitatis excessibus. Amen. Et, qui dissimulat peccata hominum propter paenitentiam, infundat cordibus vestris intimae compunctionis gratiam. Amen. Ut, qui pro nobis unicum tradidit Filium, non despiciat in vobis cordis contriti et spiritus contribulati sacrificium. Amen. |
47 |
Braunschweig
|
LXX |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens et misericors Deus scindat corda vestra in fletu et contritione spiritus et patientia, et super malitia vestra praestabilem eum inveniatis per lamenta. Amen. Det vobis in simplici conscientia in saeculari gloria ieiunare, ut ieiunii vestri B retributionem a Patre vestro caelesti, qui cordis inspector est, audeatis sperare. Amen. Quatenus, in diebus ieiunii ungentes capita vestra oleo misericordiae, per manus pauperum thesaurizetis vobis thesuros in caelo, ubi nec fures involant, nec tinea demolitur aut aerugo. Amen. |
47 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
[Dominica in Q… |
BenP |
[Benedicat vos omnipotens Deus, qui quadragenarium numerum in Moysi · et Eliae, necnon Mediatoris nostri ieiunio consecravit, concedatque vobis ita transire praesentis vitae dispensationem, ut, accepto a patrefamilias remunerationis denario, perveniatis ad] peccatorum omnium remissionem, et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. R. Amen. Detque vobis spiritalium virtutum invincibilia arma, quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima tentamenta. R. Amen. Quo, non in solo pane, sed in omni verbo, quod procedit de ore eius, spiritalem sumentes alimoniam, per ieiuniorum observationem et ceterorum operum exhibitionem · percipere mereamini immarcescibilem gloriae coronam. R. Amen. Quod ipse praestare. |
53 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui per Unigenitum suum normam vobis humilitatis dedit et patientiae: eius vos exemplo patientes faciat et humiles, et tantae eruditionis in omnibus capaces. Amen. Doceat vos in hoc acceptabili ieiuniorum tempore iustitiam semper esurire, ut ipse vos contra omnia tentamenta spiritalis nequitiae dignetur praemunire. Amen. Quatenus, hoc stadium continentiae ingressi, sic contra vitia discatis dimicare, ut nulla vos tentatio per delectationem aut consensum valeat superare, et de antiquo hoste victoriae bravium mereamini reportare. Amen. Quod ipse. |
53 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
BenP |
Deus, qui nos, sicut oves errantes, ad pabula vitae voluit revocare: ipse vos, cum in fine mundi districtus venerit, in numero ovium suarum dignetur misericorditer aggregare. Amen. Inspiretque vobis nunc indesinenter seminare opera misericordiae, ut tunc in exsultatione meritorum vestrorum manipulos inveniamini reportare. Amen. Quatenus coheredes Christi cum benedictionis filiis illud regnum possidere mereamini, in quo concives angelorum a visione Dei nostri amodo non formidetis sequestrari. Amen. Quod ipse praestare. |
54 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui non mortem peccatoris, sed paenitentiam desiderat: corda vestra suo instinctu ad voluntariam conversionem accendat, ut ipsum, dum inveniri potest, veraciter quaeratis, et inventum strictius teneatis. Amen. Compellat vos indulgentiae tempora non perdere, sed misericordiae iudicem, dum prope est, pro praeteritis excessibus gemitu et contritione spiritus invocare, ut in posterum ab omni appetitu illicito vos dignetur refrenare. Amen. Detque vobis sic districtionem illam terribilem confessione et paenitentia praevenire, ut misericordiam illam, quam ipse conversis pollicitus est, possitis plenius invenire. Amen. Quod ipse. |
54 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, Dei Filius, qui vos et nominis sui fecit participes, et regni sui cum Patre coheredes: ipse vos doceat voluntatem suam facere, ut vos in sorte adoptionis dignetur in aeternum censere. Amen. Detque vobis in observantia mandatorum Dei sic solide perseverare, ut a tanti Patris et Fratris nobilitate non inveniamini degenerare. Amen. Efficiatque vos in futuro non extraneos suae gloriae, quos hic consortes esse voluit suae imaginis et naturae. Amen. Quod ipse. |
55 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
BenP |
Deus, qui est via, veritas et vita: faciat vos ita devotos in sermone suo permanere, ut a magisterio veritatis nusquam possitis deviare. Amen. Detque vobis veritatem, quae in ipso est, interius cognoscere, cognitamque sincera fide servare, ut fidem veram exhibitione bonorum operum possitis approbare. Amen. Quatenus, a vetusta servitute pretioso commercio redempti, aeterna cum sanctis spiritibus libertate mereamini perfrui. Amen. Quod ipse. |
56 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus, corporum medicus et animarum: erigat vos de grabato mortificantis litterae, faciatque vos in sospitate Spiritus ambulare. Amen. Doceat vos spiritaliter sabbatum servare, ut ab omni opere illicito perfecte inveniamini vacare. Amen. Quatenus, quieti a negotiis avaritiae et sollicitudinis terrenae, repromissam, quam speratis, requiem mereamini invenire. Amen. Quod ipse praestare. |
56 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato |
BenP |
Deus, qui vos, in desideriis carnis vestrae conversantes, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit vos, convivificavit Christo: per Spiritum suum vos faciat crescere in ipso. Amen. Ut, quemadmodum exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeatis membra vestra arma iustitiae in sanctitatem. Amen. Inspiret vobis, quae sit sana veritas et misericordia, quam unus idemque et in Susannae ostendit innocentia, et in adulterae absolutione clementissima. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
57 |
Esztergom
|
Qu |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui tribus discipulis revelare dignatus est gloriam divinae claritatis: ipse vobis interiores oculos aperiat, ad contuendam lucem sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Faciat vos, discussa peccatorum caligine et totius criminis, digne censeri cum filiis lucis. Amen. Quatenus in gloria resurrectionis, terrenae contagionis alieni, optata sanctorum luce mereamini vestiri. Amen. Quod ipse praestare. |
57 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
BenP |
Deus et Pater Domini nostri, Iesu Christi, det vobis spiritum revelationis et sapientiae in ipsius agnitione. Amen. Impleat in vobis propositum voluntatis suae, qui vos, cum essetis alienati a conversatione Israel et hospites testamentorum Dei, vocavit in fide. Amen. Faciat vos promissionis suae comparticipes, qui vos ex canibus Unigenito suo concorporales fecit et coheredes. Amen. Quod ipse praestare. |
58 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
BenP |
Deus, qui est principium et finis: sua vos pietate praeveniat et subsequatur, ut, sicut in illo vita vestra inchoat, sic in ipso feliciter finiatur. Amen. Inspiret vobis toto desiderio ad ea, quae sursum sunt, suspirare, ut illuc, quo caput vestrum praecessit, vos, qui membra eius estis, valeatis moriendo transmigrare. Amen. Ne, terrena sapientes, et in saecularis sapientiae stercore computrescentes, in peccatis vestris moriamini, aut a vita illa, quae sursum est, in aeternum proscribamini. Amen. Quod ipse. |
58 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui factores legis diligit, non tantum auditores: auferat de cordibus vestris popularis aurae lenocinio delectari, sed in ipso, qui vestra gloria est, et non in fimbriis aut in cathedris gloriari. Amen. Excludat a vobis inflantem spiritum superbiae, ut ipse, qui conscientiae testis est, vos dignetur in perpetuum exaltare. Amen. Quatenus, dum in fraterna societate concordatis, nec patris vobis, nec magistri nomen per superbiam usurpatis, unum in caelis et Patrem, et Magistrum habeatis. Amen. Quod ipse praestare. |
59 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Deus, qui discipulis suis passionis suae probra voluit praedicere, ne de morte eius scandalizarentur in fide: ipse vos constabiliat in soliditate eiusdem fidei, quos reparavit commercio salutari. Amen. Mortificet in vobis omnia tentamenta vitiorum, qui pro vobis mortem gustare dignatus est, et dare animam suam pro redemptione multorum. Amen. Quatenus, passionibus eius communicantes, resurrectionis illius mereamini fieri participes, et caelestis regni coheredes. Amen. Quod ipse praestare. |
60 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
BenP |
Omnipotens Deus, cuius iudicium iustum est: dignetur vobis oleo superabundantis misericordiae iustae districtionis suae vinum temperare. Amen. Rememoretur in iudicio, quia Filius Hominis est, ne peccantes faciat expertes suae gloriae, quos imaginis suae consortes fecit et naturae. Amen. Quatenus, praeventi beneficio parcentis gratiae, terribile iudicium valeatis indemnes sustinere. Amen. Quod ipse praestare. |
60 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus, qui vos vineae suae agricolas fecit et palmites: faciat vos in spiritali cultura infatigabiles, et internae dulcedinis feraces. Amen. Tribuat vobis in labore non deficere, ut in tempore fructus virtutum omnium ditemini ubertate. Amen. Quatenus, veniente Filio Dei, bonam de commisso rationem reddentes, gaudium eius cum ipso ingrediamini exsultantes. Amen. Quod ipse praestare. |
61 |
Esztergom
|
Qu |
H2 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato |
BenP |
Infundat vobis Deus spiritum compunctionis et paenitentiae, ut revocetis detrimenta hereditatis amissae. Amen. Concedat vobis, ut, a voluntate carnis et cogitationum liberi, induamini pedes in praeparationem pacis Evangelii. Amen. Exornet vos anulo inaestimabilis caritatis, et induat vos stola beatae iucunditatis. Amen. Quod ipse praestare. |
61 |
Esztergom
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica tertia |
BenP |
Omnipotens Deus, qui in carne apparuit, fortem pro vobis armatum debellare: conservet in vobis libertatem, quam dederat, ne malignus ille vetusta vos tyrannide denuo valeat mancipare. Amen. Expurget interiorem hominem ab omnibus vitiorum spurcitiis, ut competenter laudem eius et lingua, et spiritu resonetis. Amen. Quatenus, in unitate Ecclesiae cum ipso colligentes, sine discordia et schismate capiti vestro, quod ipse est, mereamini semper adhaerere. Amen. Quod ipse praestare. |
62 |
Esztergom
|
Qu |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
BenP |
Deus, qui vos eruit de potestate principis et rectoris mundi tenebrarum: perpetuum vobis conservet quaesitae libertatis beneficium. Amen. Et, qui vos iuste potenterque liberavit ab atrio fortis armati, in aeternum vos defendat a tyrannide praedonis cruentissimi. Amen. Quatenus ea, quae retro sunt, obliviscentes, et ad ea, quae priora sunt, extensi, ad destinatum persequamini bravium supernae vocationis et regni. Amen. Quod ipse praestare. |
62 |