Conspectus with ceremony Holy Saturday

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 In vigilia gloriosae dominicae resurrectionis Sab… Rub 369
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 Ad benedicendum lucernam. Or Exaudi nos lumen indeficiens Domine Deus noster unici luminis lumen fons luminis lumen auctor luminum quae creasti et illuminasti lumen angelorum tuorum sedium dominationum principatuum potestatum et omnium intelligibilium quae creasti lumen sanctorum tuorum. Sint lucernae tuae animae nostrae accedant ad te et illuminentur abs te luceant veritate ardeant caritate luceant et non tenebrescant ardeant et non cinerescant. Benedic hoc lumen o lumen quia et hoc quod portamus in manibus tu creasti tu donasti. Et sicut nos per haec lumina qua accendimus de hoc loco expellimus noctem sic et tu expelle tenebras de cordibus nostris. Simus domus tua lucens de te lucens in te. Sine defectu luceamus et te semper colamus. In te accendamur et non exstinguamur. 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 F Per misericordiam ... benedictus 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 F In nomine Domini nostri Iesu Christi sanctificatum permanet cum pace 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Deo gratias tribus vicibus. Rub 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Deinde benedicat quinque grana turis infingenda i… Or Veniat quaesumus omnipotens Deus super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator accende ut non solum sacrificium quod in nocte hac litatum est archana luminis tui ammixtione refulgeat sed in quocumque loco huius sanctificationis mysterio fuerit deportatum expulsa diabolice fraudis nequicia virtus tuae maiestatis assistat. 370
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 F Benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat super hoc lumen et incensum istud. 371
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 AntV Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Illuminans. 371
Qu/H6/S/Holy Saturday Et mox cum tota cera accensa fuerit precedunt cle… Ant Lumen verum inluminans omnem hominem in hunc mundum venientem 371
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Cumque venerit episcopus cum presbyteris diaconib… AntV Populus qui sedebat 371
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Stantes in locum ubi solent sacrificium canere cu… Rub 371
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Dum haec antiphona secundo fuerit replicata acced… Or Offerimus tibi Domine cerei huius rutilantis speciem divino igne succensam quem per multimodam materiam nutu tuo produci iussisti apibus. Eum indignis manibus nostris oblatum accendimus precantes bonitatem tuam ut emissione Spiritus Sancti tui qui quondam in similitudinem ignis divisionemque linguarum in apostolorum tuorum corda perspicuus fulgensque apparuit eum benedicere et sanctificare digneris. Et sicut hic cereus exuberans largo visione noctis huius iugulat cecitatem et devotissimae plebis tuae resplendet obtutibus ita et nos Domini nostri Iesu Christi Filii tui splendore repleti internis mentibus fulgeamus et peccatorum cecitate detersa lux in nobis sempiternae fidei perseveret. 371
Qu/H6/S/Holy Saturday/5 F Per misericordiam ... benedictus 372
Qu/H6/S/Holy Saturday/6 Dicat presbyter. F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 372
Qu/H6/S/Holy Saturday/7 F In nomine Domini nostri Iesu Christi votum vestrum sit acceptum cum pace 372
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 Ad benedicendos diacones. Or Prima tibi et principalia Deus Pater omnipotens haec luminum munera in exordio venerande huius noctis offerimus et ob honorem dominicae resurrectionis lucernam et cereum claritatis aptavimus quam Unigenitus Filius tuus Dominus noster Iesus Christus adventus sui faciat mysteriis illuminatam. Per quem te Deus supplices exoramus ut hoc sanctum luminis munus libens accipias pervigilem in nos devotionem flagrantia spiritali succendas. Simulque omnipotens Deus commendamus pio dilectionis affectu sanctos fratres nostros et condiacones A. et A. tuae maiestatis laudes inenarrabiles narrare cupientibus. Ut eis scientie ac sapientie de tuis thesauris accomodes plenitudinem. Ut quicquid itaque mente conceperunt aut sensu excogitaverunt vel certe meditationibus crebris memoriter tenuerunt oblivionis caligine depulsa titubationisque formidine calcata dicant voce canora et oratione depromant luculentissima. Nihil quaesumus in eis humanitatis operetur fragilitas sed totum eis subministret tuae clementiae largitas. Dona eis post pallores genuum rubicundam sinceritatem lingue volubilitatem lacertorum firmissimam soliditatem. Ut in omnibus tuorum beneficiorum adiutorium sentientes benedictionem lucernae cereique immurmurent ac depromant maximam laudem. 372
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 Post haec vadit episcopus post altare et sedit in… VD Dignum et iustum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre Domine sancte Pater omnipotens et Christe Deus qui mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem. Da directum et bene sonantem in ore meo ministrari sermonem. Omnipotentem Deum substantiae vitalis exordium creaturae universalis auctorem Dominum salutarem opificem vocalis Ecclesiae personet canora laudatio ut ipsi rependat lingua ministerium de cuius imperio sumpsit officium. Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis praestoletur fidelis turba luminibus ne nuptialis habitaculi respuat habere consortes quos sub veterum umbraculo peccatorum praevenerit dormientes. Quid dignius quidve sublimius quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine totum debet ex munere vel quod formatur ex nihilo vel quod reparatur ex perdito Tu vas quod pronum culpa dederat in ruinam figuli miserantis affectu de favillis cineribusque collectum spiritu vivificante salvasti ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos. Tu novellae vitis germina fecunda plantasti ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum. Nunc de cibo sumitur vita non labitur. Solvit gratia quos vinxit illecebra. De arbore creata nox criminis sed de ligno genita lux salutis. Vetuisti opera manuum tuarum clemens operator interfici perpetuae mortis excidio. Paradisi ianuam quam piaculum letale damnaverat dextera mysterii caelestis aperuit id perfectae iudicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum tribueres et regressum. Mortificantur ex lapsu qui vivificantur ex pretio. Redempti clementius quam creati. Namque ibi Deus operatur ut faceret hic passus est ut prodesset. Induit carnem sed non exuit maiestatem nostram substantiam expetens sed propriam non relinquens. Cum corpore editus sed intemerato pudore conceptus. Temporalis ex Virgine sed coaeternus in Patre. Humilians divina ut possit elevare terrestria. Cui tanti fuit salvatio ut ne nos perderemus caelum ille pateretur infernum. Suscepit mors quem tenere non potuit amplificata successu sed evacuata spolio. Exsultavit in raptu sed occidit in trophaeo. In se refusa defecit extremitas postquam vitae appetere tentavit auctorem et dum ambit illicita perdidit acquisita. Adest nox lumine donata perpetuo dominicis sanctificata victoriis quae recidivum mundi sortita natalem debellata funeris regione triumphos Christi resurgentis excepit quae transgressionis maculas fluentis lavacri salutaris abstersit quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi in qua mercem sanguinis repraesentat unda baptismatis et dum vetus culpa decidit novus homo consurgit. 372
Qu/H6/S/Holy Saturday/5 Oratio quae ante altare dicitur. Or Deus qui filios Israel educis ex Aegypto palpabiles Aegypti tenebras relinquendo Deus qui duce luminis gratia pondus horrendae noctis exterminas Deus qui praecedente angelo tuo in columna nubis in diem eodemque in columna ignis in noctem posteriora servante curam nostrae salutis exsequeris teque nobis in eo praestas in quo lucere nos lumine scientiae tuae iubes. Fac nos divinitatis tuae fieri consortes et larga tua pietate ex invisibilibus bonis visibilia dona concede quae nos et offerri doceant et tuam in omnibus compleri faciant voluntatem. 374
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 Haec quinque grana incensi a diacono infinguntur… Rub 374
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Benedictio cerei. VD Aequum et iustum est vere Domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cuius lumine videbimus lumen. Praevia tot tantisque virtutibus circa tuae maiestatis resplendens altaria serenat lux cerei. Praemittunt indicia ignium miracula secutura lympharum. Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte. Patescunt actu quae fuerant figurata mysterio. Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tribuitur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem. Ascendat Domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum. Visitentur benedictionis dono quae sacro dedicantur obsequio. Non hic thureis adoletur flamma virgultis nec in sabaeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitatem cinnami rorantis exhalant. Sed cera famulatur ex lumine quae non polluitur ex parente. Cuius natura de flore cuius ortus ex virgine. Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem. Papyrus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flammarum exsequitur incrementa. Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod favet ignibus res nutrita gurgitibus. Agnoscunt cuncta te Dominum tibique se sciunt deberi quod nata sunt. Dedisti pie opifex creaturae sensum quo suum possit intellegere et honorare factorem. Intende propitius Domine ad huius cerei devotissimam servitutem ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictionis serenatus ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem. Resolvat gravium fomenta languorum. Asperitates casuum remedii tranquillitate confringat. Omnia votis largiatur humanis qui de tuis benedictionem sumpsit officiis. Tribue etiam Domine sancte Pater omnipotens Deus ut diei huius sollemnia sacrae paschalis in quo Redemptoris nostri gloria praedicatur et gratia cum antistite nostro N. episcopo cum glorioso principe N. cum presbyteris diaconibus clero atque omni populo sub multorum curriculo celebrare mereamur annorum. Ad te ascendat. Pax in caelo. Pax in terra. Pax et plenitudo tua Domine super nos descendat. Pax regibus et potestatibus saeculi huius. Pax Ecclesiae tuae catholicae quae est in hoc loco constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa. 375
Qu/H6/S/Holy Saturday/8 F Per misericordiam tuam Deus noster qui vivis et omnia regis in saecula saeculorum. 376
Qu/H6/S/Holy Saturday/9 F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 376
Qu/H6/S/Holy Saturday/6 Deinde dicat episcopus orationem ante altare. Or Exspectati temporis dilectissimi fratres festa sollemnitas et annuum per saecula sacrae resurrectionis arcanum votivae noctis advenit. Hoc illud est quod in perennem memoriam consecratum credentibus populis altissima de caelis gratia spiritualis attribuit. Hilares vigilias gloriosis laudibus perferamus diem vincentes qua funalibus crebris Ecclesia sancta resplendens coruscat in lumine praeconia dominicae passionis indefessis precibus celebremus intendentes auditu lectionibus sanctis ac sedulis obsecrationibus patientiam non negantes ut ille regalis solii habitator altissimus a sede arcis aethereae populo suo qui sollemnia redditurus ad haec festa convenit per Spiritum suum Sanctum clementer illapsum placabilis ac propitiatus aspiret. 376
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 Et prophetiis et orationibus cum tractibus dictis… Lit Pater de caelis 395
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Hic exeat subdiaconus cum cruce hoc ordine. Cerof… Lit Sancte Michael. Ora pro nobis. Sancte Gabriel. ora. Sancte Raphael. ora. Sancte Cherubin. ora. Sancte Seraphin. ora. Omnes sancti Angeli et Archangeli Dei. Orate pro nobis. Omnes sancti beatorum spirituum ordines. Orate pro nobis. Sancte Ioannes Baptista. ora. Omnes sancti Patriarche et Prophete. Orate pro nobis. Sancte Petre. ora. Sancte Paule. ora. Sancte Andrea. ora. Sancte Iacobe. ora. Sancte Ioannes. ora. Sancte Thoma. ora. Sancte Iacobe. ora. Sancte Philippe. ora. Sancte Bartholomee. ora. Sancte Mathee. ora. Sancte Simon. ora. Sancte Thadee. ora. Sancte Mathia. ora. Sancte Barnaba. ora. Sancte Luca. ora. Sancte Marce. ora. Omnes sancti Apostoli et Evangeliste. orate. Omnes sancti Discipuli Domini. orate. Omnes sancti Innocentes. orate. Sancte Stephane. ora. Sancte Line. ora. Sancte Laurenti. ora. Sancte. Sancte. Sancte Vincenti. ora. Sancte Clemens. ora. Eugeni. ora. Sancte Sebastiane. ora. Sancte Fabiane. ora. Sancte Christophore. ora. Genesi. ora. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Sancte. Romane. ora. Sancte Blasi. ora. Zoyle. ora. Sancte Antonine. ora. Saturnine. ora. Sancte Georgi. ora. Iuste et Pastor. ora. Sancte Germane. ora. Fernande. ora. Omnes sancti Martyres. orate. Sancte Silvester. ora. Sancte Hilari. ora. Sancte Martine. ora. Sancte Augustine. ora. Sancte Ieronime. ora. Sancte Ambrosi. ora. Sancte Gregori. ora. Sancte Leander. ora. Sancte Isidore. ora. Sancte Illefonse. ora. Sancte Iuliane. ora. Sancte Nicolae. ora. Sancte Benedicte. ora. Sancte Egidi. ora. Sancte Francisce. ora. Sancte Dominice. ora. Sancte Antoni. ora. Sancta. Sancta. Sancta. Sancta. Sancte Bernarde. ora. Omnes sancti Confessores. orate. Sancta Maria Magdalena. ora. Sancta Anna. ora. Sancta Felicitas. ora. Sancta Perpetua. ora. Sancta Agnes. ora. Sancta Cecilia. ora. Cristina. ora. Iusta. ora. Sancta Rufina. ora. Leocadia. ora. Sancta Eulalia. ora. Sancta Marina. ora. Columba. ora. Sancte. Sancta. Sancta Barbara. ora. Sancta Lucia. ora. Sancta Agatha. ora. Sancta Eufemia. ora. Fides. Fides virgo et martyr Agennensis de qua Tamaius in Martyrologio Hispano et Baronius Fides. ora. Quiteria. ora. Omnes sancte virgines. orate. Omnes sancti et sancte Dei. orate. 395
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 F Per misericordiam tuam Deus noster 397
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 397
Qu/H6/S/Holy Saturday Hic sileant omnes et sacerdos accedat ad fontem e… Ex Exorcizo te creatura aquae per Deum Patrem omnipotentem rerumque omnium conditorem qui te pro generatione humani generis et per officium nostrae humilitatis consecrare praecepit et per lesum Christum Dominum nostrum Dei et hominis filium qui super te pedibus ambulavit et se pro nostra salute in te a Ioanne baptizari ostendit et Spiritum Sanctum qui super eum in specie columbae in Iordanae apparuit ut excluso a te omni malo spiritus nequitiae his qui in te vel ex te perfusi a nobis et in nomine trinae Maiestatis baptizati fuerint percepta divina gratia in numero fidelium mereantur adscribi. 397
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 Benedictio. Or Deus qui solus habes immortalitatem eamque ne solus possideres nobis quoque renovata per Iesum nativitate tribuisti cum humano generi post admissam transgressionem pristine originis dignitatem reformare in melius per baptismatis tinctionem voluisti. Adsiste quaesumus ad invocationem nominis tui. Amen. Sanctifica fontem hunc sanctificator generis humani. Amen. Fiat locus iste dignus in quem Spiritus sanctus influat. Sepeliatur hic ille Adam vetus resurgat novus. Amen. Moriatur hic omne quod carnis est resurgat omne quod est spiritus. Amen. Exuantur sordidissimis vitiis et discisis criminibus amictus ut splendoris et immortalitatis tuae indumenta sumantur. Amen. Quicumque in Christo baptizantur induant Christum. Amen. Quicumque hic renuntiant diabolo da eis triumphare de mundo. Amen. Quicumque in hoc loco confessus fuerit tu eum recognoscas in regno. Amen. Sic in hunc fontem extinguantur crimina ne resurgant. Amen. Sic invalescant aquae istius beneficia ut aeterni ignis extinguantur incendia. Amen. Mittant fontes altaribus tuis quos altaria regnis tuis emittant. Amen. Totus hic horror mortis intercidat. Amen. Quicumque hic se sibi negaverit te lucrifaciat. Amen. Quicumque hic tuus esse coeperit tuus esse non desinat. Amen. Ut per ministerium nostrum tibi consecratus aeternis ad te virtutibus aeternis premiis consecretur. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum. Amen. 397
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 Dicat presbyter. F Dominus sit semper vobiscum 398
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Dominus sit semper vobiscum. Or Te deprecamur Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui intonas super aquas ut exultent deserta Iordanis. Et vox tua praeparet cedros ut hanc aquam benedicas ad gratiam. Et perfusi famuli tui nova restituantur infantia ut remissis sordibus delictorum participes fiant vitae aeterne et regni caelorum. Amen. 398
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Et antequam chrisma et oleum ponantur in fonte om… F Signo te sacratissime fons unctione sacri chrismatis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti regnantis Dei in saecula saeculorum. 398
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Or Abiecti et humiles licet vitiorum labae sordentes te Pater Domine gloriae te Deum omnipotentem deprecamur pro tua miseratione adesto benignus. Tu libens adspirator ut has simplices aquas tua sanctificatione benedicas et ex tuis sedibus angelum tuum sanctum dirigas qui eas sanctificet ut qui in tuo et in Iesu Christo filio tuo et Spiritu Sancto in Trinitatis nomine in hac fluenta descenderint in quo sanctificato oleo chrisme mixto et aquae benedictione perpetuitatis confirmati a cunctis mundi vitiis repurgentur et in hoc lavacro sancto remissionem peccatorum suscipiant et salutem consequantur aeternam. 398
Qu/H6/S/Holy Saturday/5 F Per misericordiam tuam Deus noster 399
Qu/H6/S/Holy Saturday/6 F Et benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat super istum fontem. 399
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 TrV Adiutor et protector factus est mihi in salutem 399
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 TrV Hic Deus meus et honorificabo eum Deus Patris mei et exaltabo eum 399
Qu/H6/S/Holy Saturday Et peracta benedictione fontis baptizentur infant… Tr Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est est aequum et ascensorem proiecit in mare 399
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Et cum perventum fuerit ad chorum supradicti cant… Lit Propitius esto esto. Parce nobis Domine. Ab omni malo. Libera nos Domine. Ab insidiis diaboli. Libera. A periculo mortis. Libera. Ab omni mala voluntate. Libera. A dannatione perpetua. Libera. A morte subitanea et aeterna. Libera. A fulgure et tempestate. Libera. Per Passionem et sanctam Crucem tuam. Libera. Per admirabilem Ascensionem tuam. Libera. Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti. Libera. In die iudicii. Libera. Peccatores. Te rogamus audi nos. Ut pacem nobis dones. Te rogamus Ut Ecclesiam tuam regere et defensare digneris. Te rogamus. Ut fontem istum benedicere et consecrare digneris. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Parce nobis Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Exaudi nos Domine. Agnus Dei qui tollis peccata mundi. Miserere nobis. 399
Qu/H6/S/Holy Saturday Et interim quo litania perficitur sacerdos cum mi… Rub 399
Qu/H6/S/Holy Saturday/7 Et finito hymno angelorum diaconus dicat F Pro competentibus flectamus genua. Levate. 400
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 Et sacerdos dicat. Or Concede Domine omnes qui nunc fidei meruerunt cognoscere veritatem salutaris lavacri percipere innovationem. Sicque eos a cunctis peccatorum sordibus baptismi unda purificet ut ultra eos pravi opens inquinamenta non maculent. 400