Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/1 | Hic fiat sermo ad populum. | Alloc | Carissimi accipite regulam fidei quod symbolum dicitur. Et cum acceperitis in corde scribite et cottidie apud vosmetipsos dicite. Antequam dormiatis antequam procedatis vestro symbolo vos munite. symbolum nemo scribit ut legi possit. Sed ad recessendum ne forte deleat oblivio quod non tradidit lectio sit vobis quod ex vestra memoria. Quod audituri estis hoc credituri. Et quod credituri hoc etiam lingua reddituri. Ait enim apostolus Corde creditur adiustitiam oris confessio fit ad salutem. Hoc enim symbolum quod retenturi estis et credituri. | 323 |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/1 | F | Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum. Natum de Spiritu Sancto ex utero Marie Virginis. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus et sepultus tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in caelum. Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Inde venturus iudicaturus vivos et mortuos. Credo in sanctum Spiritum Sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem omnium peccatorum. Carnis huius resurrectionem et vitam aeternam amen. | 323 | |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/2 | Submissa voce. | Alloc | Ut facile memorie vestre possint inherere quae dicta sunt textum symboli ordinemque repetamus. | 323 |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/2 | F | Credo in Deum Patrem omnipotentem | 323 | |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/3 | Submissa voce. | Alloc | Tertio quoque textum symboli recenseamus ut quia fidem divinae Trinitatis symbolum in se continet ipse numerus repeticionis cum sacramento conveniat Trinitatis. | 323 |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/3 | F | Credo in Deum Patrem omnipotentem | 323 | |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/4 | Submissa voce. | Alloc | Hanc sanctae fidei regulam quam vobis nunc tradidit sancta mater Ecclesia firmissima vestrae mentis retinete sententia nec aliquis in corde vestro dubitationis scrupulus oriatur. Quia si quod absit in hoc vel tenuiter dubitatur omne fidei fundamentum subruitur et animae periculum generatur. Et ideo si aliquem vestrum inde quippam genera movet putet quia hoc intelligere non possit vera tamen credat ista omnia quae audivit. Deus autem omnipotens ita cor vestrum illuminet ut credendo et intelligendo quae dicimus et fidem rectam custodiatis et sanctis operibus fulgeatis ut per haec ad beatam vitam pervenire possitis. Praestante Domino nostro Iesu Christo. | 323 |
Qu/H6/D/Baptism/traditio symboli/4 | Dicat presbyter. | F | Dominus sit semper vobiscum. | 324 |