Conspectus

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Ep/H4/D/M2/Mass Propers ad romanos Lc Fratres. Nemini quidquam debeatis: sed ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum legem implet. Nam non adulterabis. non occides: non furab. non falsum testimonium dices: non concupisces res proximi tui. Et si quod est aliud mandatum: in hoc verbo instauratur. Diliges proximum tuum sicut temetipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. 1
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Matheum Ev In illo t. Ascendente iesu in naviculam secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari: ita ut navicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat. Et accesserunt discipuli: et suscitaverunt eum dicentes. Domine salva nos perimus. Et dicit eis. Quid timidi estis modice fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari: et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes. Qualis est hic? quia venti et mare obediunt ei. 1
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Sec’ Secr Concede quesumus omnipotens deus. ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per. 1
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Compl’ Postcomm Munera tua nos deus a delectationibus terrenis expediant et celestibus semper instruant alimentis. Per. 1
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Dca IIII ta Coll Familiam tuam quesumus domine continua pietate custodi: ut que in sola spe gracie celestis innititur tua semper protectione muniatur. Per 1
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Ad colosenses Lc Fratres Induite vos sicut electi dei: sancti et dilecti. viscera misericordie. benignitatem. humilitatem. modestiam. pacientiam. supportantes invicem. et donantes vobismetipsis: si quis adversus aliquem habet querelam. sicut et dominus donavit vobis ita et vos. Super omnia autem hec caritate habentes: quod est vinculum perfectionis. Et pax xristi exsultet in cordibus vestris. in qua et vocati estis: in uno corpore et grati estote. Verbum xristi habitet in vobis abundanter: in omni sapientia docentes et conmonentes vosmetipsos. in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus in gratia canentes in cordibus vestris domino. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere. omnia in nomine domini ihesu: gratias agentes deo patri. Per ihesum xristum dominum nostrum. 1
Ep/H5/D/M2/Mass Propers math’ Ev In ill. Dixit ihesus discipulis parabolam hanc. Simile factum est regnum celorum homini: qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines: venit inicus homo et superseminavit zizaniam in medio tritici. Et abiit. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset: tunc apparuerunt et zizanie. Accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizaniam? Et ait illis: Inicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei. Vis imus: et colligimus eam? Et ait non. Ne forte colligentes zizaniam: eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem: et in tempore messis dicam messoribus. Tollite primum zizaniam et ligate ea fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum. 1
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers IntrV Diligam te do Euouae 2
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Secreta Secr Hostias tibi domine placacionis offerimus. ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutancia corda tu dirigas. Per. 2
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Compl’ Postcomm Quesumus omnipotens deus ut illius salutaris capiamus effectum: cujus per hec misteria pignus accepimus. Per. 2
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Dca v ta Coll Conserva populum tuum deus et tuo nomini fac deuotum. ut divinis subiectis officiis ...poralia viriliter agat: et eterna dona percipiat. Per. 2
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Sec’ Secr Hec nos oblacio domine mundet quesumus et renovet gubernet et protegat. Per. 2
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Compl' Postcomm Celestibus nos ...i deliciis: quesumus ut semper eadem ... vivimus veraciter appetamus. Per. 2
Ep/H6/D/Mass Propers ...endum... quod inter Oct epiphanie et lxx sunt… Rub 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers d. in lxx'. Intr Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me et in tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Collecta Coll Preces populi tui quesumus domine clementer exaudi: ut qui juste pro peccatis nostris affligimur: pro tui nominis gloria misericorditer liberemur per 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Ad corin Lc Fratres. Nescitis quod ii qui in stadio currunt omnes quidem currunt: sed unus accipit bravium sic currite ut comprehendatis. Omnis enim, qui in agone contendit: ab omnibus se abstinet. Et illi quidem corruptibilem coronam accipiant: nos autem in corruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum. sic pugno: non quasi aerem verberans. sed castigo corpus meum. Et in servitutem redigo: ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar. Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt: et omnes mare transierunt: et omnes in moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt: et omnes eundem p... spiritalem bibebant. Bibebant autem despirituali. consequente eos petra. Petra autem erat xristus. 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Gr Adiutor in opportunitatibus in tribulatione sperent in te, qui noverunt te quoniam non derelinquis quaerentes te Domine. 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers GrV Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in eternum: exsurge, Domine, non prevaleat homo. 2
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Tr Tr De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam. 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers/1 ℣. TrV Fiant aures tue intendentes in oracionem servi tui. 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers/2 ℣. TrV Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit. 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers/3 ℣. TrV Quia apud te propiciacio est et propter legem tuam sustinui te domine 3
LXX/H1/ff/Septuagesima/Mass Propers Tractus dominicalis per ebdomadam dici non solet… Rub 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Math Ev In illt.d.i.d.s.pa.hanc. simile est regnum celorum homini patrifamilias: qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno: misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam: vidit alios stantes in foro ociosos: et illis dixit. Ite et vos in vineam meam: et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit: et invenit alios stantes, et dicit illis. Quid hic statis tota die ociosi? Dicunt ei. Quia nemo nos conduxit. Dicit illis. Ite et vos in vineam meam. Cum autem sero factum esset dicit dominus vinee procuratori suo. Voca operarios et redde illis mercedem: incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant: acceperunt singulos denarios. Videntes autem et primi: arbitrati sunt, quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias dicentes. Hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti? qui portavimus pondus diei et estus? At ille respondens uni eorum dixit. Amice non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est: et vade. volo autem et huic novissimo dare: sicut et tibi. Aut non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est: quia ego bonus sum. Sic erunt novissimi primi: et primi novissimi. Multi enim sunt vocati pauci vero electi. 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Off' Off Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo Altissime. 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Sec’ Secr Muneribus nostris quesumus domine precibusque susceptis et celestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. per 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Comm Illumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac in tua misericordia domine non confundar quoniam invocavi te 3
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Compl’ Postcomm Fideles tui deus per tua dona firmentur: ut eadem et percipiendo requirant et querendo sine fine percipiant: per 4
LXX/H1/ff/Mass Propers Benedicamus domino. Si a lxx usque ad pasca festu… Rub 4
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers Dca.in.lx’. Intr Exurge quare obdor... domine exurge et ne repellas in finem quare faciem tuam avertis oblivisceris tribulationis nostre Adhesit in terra venter noster exurge domine adiuva nos et libera nos 4
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers IntrV Deus auribus nostris. Euouae 4
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers oracio Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus: concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. per. 4
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers ad corinth' Lc Fratres. Libenter suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servi... redigit: si quis devorat. si quis accipit: si quis extollitur. si quis in faciem vos cedit. Secundum ignobilitatem dico Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo deus audet: in insipientia dico. Audeo et ego. Hebrei sunt et ego. Israelite sunt et ego. Semen Abrahe sunt: et ego. Ministri ... sunt: et ego. Ut minus sapiens: plus dico ... In laboribus plurimis: in carceribus ...cius: in plagis supra modum. In mortibus frequenter. A iudeis quinquies quadragenas una minus accepi. semel lapidatus sum: ter naufragium feci. Nocte et die in profundo maris fui. In itineribus sepe periculis fluminum: periculis latronum. in...culis ex genere. periculis ex gentibus. periculis in civitate, periculis in solitudine. periculis in mari. periculis a falsis fratribus. In labore et erumpna. in vigiliis multis. in fam... et siti. in ieiuniis multis. in frigore et nuditate: preter illa que extrinsecus ... instantia mea cotidiana sollic...do omnium ecclesiarum Quis infirmatur ... non infirmor? Quis scandalizatur ... non uror? Si gloriari oportet: que inf...tatis mee sunt gloriabor? Deus et ... ihesu xristi scit: qui est benedictus in secula quod non mentior. 4
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers divisio LcDiv Damasci prepositus gentis Arete regis custodiebat civit...scenorum ut me comprehenderet ...tram in sporta dimissus ... et sic effugi manus ejus ... oportet non expedit ... autem ad visiones: et revelationes domini [...] 4