Conspectus with ceremony Canon of the Mass

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Canon of the Mass/Preface dialogue/1 W Dominus vobiscum. 18
Canon of the Mass/Preface dialogue/2 R. W Et cum spiritu tuo. 18
Canon of the Mass/Preface dialogue/3 W Sursum corda. 18
Canon of the Mass/Preface dialogue/4 R. W Habemus ad Dominum. 18
Canon of the Mass/Preface dialogue/5 W Gratias agamus Domino Deo nostro. 18
Canon of the Mass/Preface dialogue/6 R. W Dignum et iustum est. 18
Canon of the Mass/Common preface Et sacerdos VD VD ... Aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates caeli caelorumque virtutes ac beata seraphym socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes. 18
Canon of the Mass/Canon of the Mass VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus ac petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia inlibata. 21
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 VDDiv In primis quae tibi offerimus pro aecclesia [sic] tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum. Una cum famulo tuo papa nostro N. et antistite nostro N. 22
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum N. et omnium circum astantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolomitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 22
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 VDDiv Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartolomei Mathei Symonis et Tadhei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrisogoni Iohannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per eundem Christum 23
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 Hic erigit se sursum VDDiv Per Christum Dominum nostrum. 24
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 Hic solam oblatam benedicat VDDiv Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam asscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris. 24
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 Hinc inclinat se usque ad altare dicens VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. 24
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 Hic ambos signat idem oblationem et calicem VDDiv Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. 25
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 VDDiv Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. 25
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens. 25
Canon of the Mass/Canon of the Mass/10 VDDiv Simili modo postquam caenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens. 25
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 VDDiv Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 25
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 VDDiv Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. 26
Canon of the Mass/Canon of the Mass/13 VDDiv Unde et memores Domine nos servi tui sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis. 26
Canon of the Mass/Canon of the Mass/14 Hic quattuor vicibus solam oblatam signat et in q… VDDiv Hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. 26
Canon of the Mass/Canon of the Mass/15 VDDiv Supra quae propitio ac sereno vultu tuo respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. 26
Canon of the Mass/Canon of the Mass/16 Hic inclinat se ante altare dicens. Hic orat apud… VDDiv Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectum divinae maiestatis tuae. 27
Canon of the Mass/Canon of the Mass/17 Hic se eriget haec verba dicens VDDiv Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione celesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. 27
Canon of the Mass/Canon of the Mass/18 VDDiv Memento etiam Domine et eorum qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. N. Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. 28
Canon of the Mass/Canon of the Mass/20 VDDiv Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. 28
Canon of the Mass/Canon of the Mass/19 VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Iohanne Stephano Mathia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agna Cecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum 28
Canon of the Mass/Canon of the Mass/21 [...] VDDiv Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria. 29
Canon of the Mass/Canon of the Mass/22 VDDiv Per omnia saecula saeculorum. Amen. 29
Canon of the Mass/Lord's Prayer/1 F Oremus. Preceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere. 29
Canon of the Mass/Lord's Prayer/2 F Pater noster qui es in caelis sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tenptationem. Sed libera nos a malo. Amen. 29
Canon of the Mass/Canon of the Mass Item post lectionem VDDiv Istis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur. 473
Canon of the Mass/Canon of the Mass Infra actionem VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum N. precipue deprecor pro his qui memoriam mei coram te in suis precibus faciunt vel qui se meis indignis precibus commendaverunt quique etiam in tuo conspectu sua mihi delicta confessi sunt el qui mihi vel congregationi tuae aliquid caritatis officio sive pietatis vel largiattis suae studio impenderunt quique etiam mihi propinquitatis vel consanguinitatis seu tuae caritatis affectu coniuncti sunt. Mihi quoque indignissimo famulo tuo propitius esse digneris et ab omnibus delictorum offensionibus me emundare. Et omnium circumastantium 547