Page | Label | Original Title | |
---|---|---|---|
1
|
Unlabelled | LIBER PRIMUS | |
1
|
Unlabelled | I. Ubi praemisit acturum se de sacramentis quae prius explicata non oportuit accedit ad mysterium apertionis quam a Christo in surdi ac muti curatione signatam docet | |
2
|
Unlabelled | II. Unctionem athletae Christiani exponit quem ut excitet ad servandam fidem abrenuntiationis testium quibus praesentibus ea facta est dignitatem amplificat ac demum rei lucem addit exemplo | |
2
|
Unlabelled | III. Licet fontem atque ministros tantum viderint neophyti maiora tamen esse quae non videntur auctor ostendit | |
2
|
Unlabelled | IV. Sacramenta Christianorum diviniora et priora esse quam Iudaeorum atque inibi de vocis pascha significatu | |
3
|
Unlabelled | V. In historia leprosi Naaman signatum esse aquam illam quae Christi gratiam habeat solam sanare Christum baptizari voluisse tantum propter nos quam ob rem Spiritus Sanctus in columbae specie apparens in illum non prius descenderit quam idem ille aquam Iordanis esset ingressus quonamve modo istic adfuerit tota Trinitas | |
4
|
Unlabelled | VI. In mari Rubro baptismi figuram praecessisse partium singularum accommodatione demonstratur idem quoque sed paucioribus verbis ostenditur in diluvio post quod absoluto primo sermone sequens promittitur | |
4
|
Unlabelled | LIBER SECUNDUS | |
4
|
Unlabelled | I. Resumit explicationem diluvii quo figuratum esse asserit verum baptismum ubi de aliis baptismis pauca subiungit | |
5
|
Unlabelled | II. Piscinae probaticae ab angelo commotae ac ei qui primus in illam descendisset sanitatem restituentis itemque paralytici ad Christum responsio edisseruntur | |
5
|
Unlabelled | III. Nonnulis ex historia Naaman enarratis alia aliquot eiusdem sacramenti figuras perstringit | |
5
|
Unlabelled | IV. Alias duas baptismatis figuras in ferro quod ad preces Elisaei natavit necnon in fonte qui misso ligno dulcis factus est proponit auctor | |
6
|
Unlabelled | V. Ad preces sacerdotis adesse Trinitatem et colligit e superioribus et ex figuris corporeis quibus in Christum atque in discipulos Spiritus Sanctus illapsus dicitur confirmat | |
6
|
Unlabelled | VI. Cum in homines mortis sententia propter peccatum lata fuisset baptismus ad eosdem resuscitandos inventus astruitur | |
7
|
Unlabelled | VII. Triplicis interrogationis et immersionis exemplum in trina responsione Petri exsitisse quare cum tota Trinitas peccata dimittat dicitur unum nomen esse in quo salvari nos oportent et qua ratione Christo in baptismo commoriamur atque ungamur in vitam aeternam | |
8
|
Unlabelled | LIBER TERTIUS | |
8
|
Unlabelled | I. Quare in baptismo demersi ac vivificati recipiant unguentum in capite et quid sit regeneratio qua ratione etiam nos piscis in mari saeculi huius imitari naturam oporteat item de mysterio lotionis pedum cuius licet usus in ecclesia Romana non obtineat utilitas haud parva declaratur | |
9
|
Unlabelled | II. Baptizatum consignari Spiritu Sancto ad quem cum spectent omnes virtutes quodam tamen praecipuo iure septem pertinent eidem baptizato ubi ad altare accesserit oculos caeci in Ioannis evangelio descripti instar tuto liniri per quod peccatorum confessio significatur quo loco iis qui peccatores esse se negant confutatis oculos hac impositione luti ad videnda spiritalia aperiri demonstrat | |
10
|
Unlabelled | LIBER QUARTUS | |
10
|
Unlabelled | I. Secundum veteris legis tabernaculum et quae moris erat ibi servari ad baptisterium baptismique effectus adaptantur | |
11
|
Unlabelled | II. Humanam in baptismo condicionem admirationi esse ipsis angelis hanc enim per illum ad innocentiae ac iuventutis gratiam revocari | |
11
|
Unlabelled | III. Ostensurus auctor sacramenta nostram quam Iudaeorum tum antiquiora tum diviniora esse priorem partem conficit institutis inter Melchisedech atque Abraham comparatione ubi illum et mysteriorum nostrorum auctorem et Christi figuram exstitisse planum facit | |
12
|
Unlabelled | IV. Ut persuadeat hoc sacramentum divinius habendum quam manna ex pane ipsummet Christi corpus eiusdem Christi sermone fieri asseverat quod postquam allatis variis effectibus quibus eiusdem sermonis efficacitas claret confirmavit cur sanguis sub aliena specie detur causam reddit | |
14
|
Unlabelled | V. Ipsis Domini verbis corpus ac sanguinem eius consecrari et vere confici proindeque hinc bene colligi prae manna excellere hoc sacamentum cuius veritas consignatur per vocem amen | |
15
|
Unlabelled | VI. Excellentia sacramenti huius inde probata quod per illud dominica passio renovetur sermonem finit de materia proximis diebus a se tractanda strictim praemonens | |
15
|
Unlabelled | LIBER QUINTUS | |
15
|
Unlabelled | I. Primum repetit quod iam ante dictum est sacramenti atque adeo ipsius Christi figuram in Melchisedech eiusque sacrificio praecessisse tum duplicem causam cur aqua in calice admisceatur in medium profert | |
16
|
Unlabelled | II. Quemadmodum qui mundatus fuerit et invitetur a Christo et ipse ad inaestimabilem sacramenti suavitatem aspiret mystica quorundam e Canticis locorum interpretatione ostenditur | |
16
|
Unlabelled | III. Quam uberes ad eos qui dominicum corpus acceperint fructus redeant et quonam modo Ecclesiae de convivarum multitudine gestienti respondeat Christus quantam denique fideles ex Aegyptiaca servitute reduces in hac esca sentiant iucunditatem | |
17
|
Unlabelled | IV. Ut novos fideles instituat orandi forma propositam ipsis instar speculi dominicam orationem paucis exponit | |
19
|
Unlabelled | LIBER SEXTUS | |
19
|
Unlabelled | I. Cum Christi vera caro et verus sanguis in sacramento sint divini scilicet Verbi omnipotentia consecrati et aliena specie ne offensionem pariant tecti ex hoc intelligi nos diviniae substantiae in illo alimento esse participes | |
20
|
Unlabelled | II. In sacramentis omnibus Trinitatis operationem divinarumque personarum aequalitatem adverti posse ubi obiter perstringitur error Arianorum | |
20
|
Unlabelled | III. Orandi rationem traditurus Christi atque apostoli verba inter se conciliat cubiculum quo de loquitur Christus de secreto cordis ac silentio interpretandum esse declarans | |
21
|
Unlabelled | IV. Quare secreto potius orandum sit quam cum vociferatione quare etiam viri in omni loco orare debeant non autem mulieres quonamve spectent voces subiectae Levantes puras manus etc. | |
21
|
Unlabelled | V. De inordinata orantium disceptatione et qua modestia mulieres orare oporteat item de inchoatione orationis eiusque medio ac fine cum iterata dominicae orationis expositione quae tractatum ducit ad umbilicos |