Page | Label | Original Title | |
---|---|---|---|
1
|
Unlabelled | I. Tractatibus quos ante de moribus Sanctus habuerat subiecturum se mysteriorum expositionem spondet deinde cur ea non prius patefecerit declarato mysticam aggreditur apertionem quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat | |
1
|
Unlabelled | II. Quid initiandi ecclesiam ingressi promiserint quibusve coram testibus et quam ob rem se converterint ad orientem. | |
2
|
Unlabelled | III. In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse pluribus figuris quibus baptisma iam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est docet | |
3
|
Unlabelled | IV. Aquam non mundare sine Spiritu Ioannis testimonio et ipsis quibus idem sacramentum administratur verbis declaratur quod etiam asseritur significatum per evangelicam piscinam et paralyticum a Domino ibi sanatum quo loco Spiritus Sanctus in eiusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur et quid in hoc mysterio intelligendum | |
5
|
Unlabelled | V. Confirmatur adesse Christum in baptismate atque adeo non considerandos eius ministros demum confessio Trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur | |
5
|
Unlabelled | VI. Egressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite cur etiam pedum lotio post baptismum quaeve peccata utrisque remittantur | |
6
|
Unlabelled | VII. Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari cuius opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret effectum est angelos nitorem eius sicut et dominica carnis miratos esse quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse sponsae suae formam quorum in se muti affectus describuntur | |
8
|
Unlabelled | VIII. De mystico dominici altaris convivio quod ne quispiam minoris faciat ostenditur synagogae sacris antiquius esse cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit ipso autem manna longe praestantius cum sit corpus Christi ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur | |
9
|
Unlabelled | IX. Ne quis externa perculsus specie in fide fluctuet plurimis exemplis quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat in medium allatis e pane veram Christi carnem fieri evincit postremo non nullis quae ad effectus eius utentium dispositiones ac similia pertinent figurate propositis tractatum claudit |