Conspectus

Assignment Rubrics Genre Item P.N
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Coll Praesta Domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. 1 (1r)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Secr Fac nos Domine quaesumus his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. 1 (1r)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers VD Qui corporali ieiunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia. 1 (1r)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Postcomm Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. 1 (1r)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Superpop Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla dominetur iniquitas. 1 (1r)
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Coll Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 1 (1r)
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Secr Haec quae nos praeparent quaesumus Domine beata mysteria tuo munere dignos efficiant. 1 (1r)
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis sacramenti causa sit et salutis. 1 (1r)
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Superpop Parce Domine parce populo tuo ut de tuis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. 2 (1v)
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Coll Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 2 (1v)
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine observantiae paschalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 2 (1v)
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Postcomm Tribue nobis omnipotens Deus ut dona caelestia quae debito frequentamus obsequio sincera protectione sentiamus. 2 (1v)
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Superpop Da famulis tuis Domine abundantiam protectionis et gratiae tuae da salutem mentis et corporis et continua prosperitatis augmenta et tibi semper fac esse devotos. 2 (1v)
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et concede ut hoc sollemne ieiunium quod animis corporibusque curandis salubriter institutum est devoto servitio celebremus. 2 (1v)
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolari placari praesta quaesumus ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. 3 (2r)
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis vitae munere vegetati quaesumus Domine ut quod est nobis in praesentis vitae mysterium fiat aeternitatis auxilium. 3 (2r)
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Superpop Qui corporali ieiunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia. 3 (2r)
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Coll Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur. 3 (2r)
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemus. 3 (2r)
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 3 (2r)
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Superpop Super populum tuum quaesumus Domine benedictio tribuatur fides sancta crescat redemptio sempiterna firmetur. 3 (2r)
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Coll Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. 4 (2v)
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 4 (2v)
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 4 (2v)
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Superpop Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte. 4 (2v)
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Coll Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. 4 (2v)
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. 4 (2v)
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 4 (2v)
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Superpop Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 4 (2v)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Intr Reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiae tuae quae a saeculo sunt ne umquam dominentur nobis inimici nostri libera nos Deus Israel ex omnibus angustiis nostris. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers IntrV Ad te Domine levavi animam meam Deus meus in te confido non erubescam. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Gr Tribulationes 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers GrV Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Tr De necessitatibus meis eripe me Domine vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea. V. Ad te Domine levavi animam meam Deus meus in te confido non erubescam neque irrideant me inimici mei. V. Etenim universi qui te exspectant non confundentur confundantur omnes facientes vana. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Off Meditabar in mandatis tuis quae dilexi valde et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Comm Intellige clamorem meum intende voci orationis meae rex meus et Deus meus quoniam ad te orabo Domine. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Or Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 5 (3r)
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. 5 (3r)
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in observatione ieiunii et eleemosynarum largitione posuisti nostrorum remedia peccatorum concede nos opere mentis et corporis semper esse devotos. 5 (3r)
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. 5 (3r)
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Postcomm Tuorum nobis Domine largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis et renova sempiternis. 6 (3v)
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populis Christianis et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere. 6 (3v)
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers Coll Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. 6 (3v)
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus nostris oblata servitiis et tua dona propitius sanctifica. 6 (3v)
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 6 (3v)
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers Superpop Respice Domine propitius plebem tuam et quam divinis proficere facis sacramentis ab omnibus absolve peccatis. 6 (3v)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Or Populum tuum quaesumus Domine propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. 6 (3v)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Or Protector noster aspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur. 6 (3v)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 6 (3v)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Or Deus qui delinquentes perire non pateris donec convertantur et vivant debitam quaesumus peccatis nostris suspende vindictam et praesta propitius ne dissimulatio prosit ad veniam. 7 (4r)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/5 Or Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur. 7 (4r)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Coll Deus qui tribus pueris. 7 (4r)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur. 7 (4r)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificationibus nostris omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 7 (4r)
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Superpop Fideles tuos Domine benedictio desiderata confirmet quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. 7 (4r)
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Coll Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 8 (4v)
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 8 (4v)
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 8 (4v)
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carnem ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. 8 (4v)
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Secr Haec hostia tibi Domine placationis et laudis nos propitiatione tua dignos efficiat. 8 (4v)
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestibus remediis faciat esse consortes. 8 (4v)
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Superpop Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 8 (4v)
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Coll Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. 8 (4v)
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Secr Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos a terrenis purget vitiis et ad caelestia regna perducat. 8 (4v)
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 9 (5r)
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Superpop Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut percepta remissione in tua semper benedictione laetemur. 9 (5r)
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Coll Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. 9 (5r)
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. 9 (5r)
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 9 (5r)
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Superpop Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 9 (5r)
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Coll Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis. 10 (5v)
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Secr Praesenti sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent ut quod observantia nostra profitetur exterius interius operetur affectum. 10 (5v)
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Postcomm Gratia tua nos quaesumus Domine non derelinquat quae nobis opem semper acquirat. 10 (5v)
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Superpop Adesto Domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves. 10 (5v)
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. 10 (5v)
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Secr Haec in nobis sacrificia Deus et sanctificatione permaneant et operatione firmentur. 10 (5v)
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Postcomm Fac nos Domine quaesumus accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. 10 (5v)
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereatur protectione defendi. 10 (5v)
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Coll Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. 11 (6r)
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Secr His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur aeternis. 11 (6r)
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. 11 (6r)
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. 11 (6r)
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Coll Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 11 (6r)
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus mundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 11 (6r)
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm A cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse participes. 11 (6r)
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Coll Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita quoque sensus nostros a noxiis retrahamus excessibus. 11 (6r)
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Secr Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. 12 (6v)
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 12 (6v)
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Superpop Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. 12 (6v)
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 12 (6v)
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 12 (6v)
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. 12 (6v)
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Superpop Tua nos Domine protectione defende et ab omni iniquitate custodi. 12 (6v)
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Coll Praesta nobis Domine quaesumus ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 12 (6v)
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. 13 (7r)
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis reatibus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. 13 (7r)
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati ab omnibus malis secura tibi mente serviamus. 13 (7r)
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ieiunorum nobis sancta devotio et purificationem tribuat et maiestati tuae nos reddat acceptos. 13 (7r)
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Secr Fac nos Domine quaesumus ad sancta mysteria purificatis mentibus accedere ut tibi semper competens deferamus obsequium. 13 (7r)
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico mundet effectu et perpetua virtute defendat. 13 (7r)
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Superpop Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 13 (7r)
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Coll Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis abstinemus in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. 13 (7r)
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. 14 (7v)
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad regna caelestia perducat. 14 (7v)
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Superpop Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus. 14 (7v)
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent. 14 (7v)
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 14 (7v)
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. 14 (7v)
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Superpop Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 14 (7v)
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. 14 (7v)
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 15 (8r)
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli mente semper sumamus. 15 (8r)
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Superpop Deus qui in deserti regione multitudinem populi tui virtute satiasti in huius saeculi quoque transeuntis excussu victum nobis spiritualem ne deficiamus impende. 15 (8r)
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 15 (8r)
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 15 (8r)
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine salutaribus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 15 (8r)
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Superpop Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. 15 (8r)
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Coll Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. 16 (8v)
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 16 (8v)
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 16 (8v)
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Superpop Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. 16 (8v)
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers/1 Coll Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus parce peccantibus ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. 16 (8v)
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers/2 Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. 16 (8v)
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Secr Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. 16 (8v)
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 17 (9r)
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Superpop Pateant aures tuae misericordiae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. 17 (9r)
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 17 (9r)
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Secr Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior et purificatis mentibus immoletur. 17 (9r)
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et vivificando renovent et renovando vivificent. 17 (9r)
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Superpop Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi devotus et tuo munimine sit securus. 17 (9r)
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Coll Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua aeternis proficiat institutis et temporalibus foveatur auxiliis. 17 (9r)
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Secr Munera nos quaesumus Domine oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. 18 (9v)
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Postcomm Huius nos Domine quaesumus participatio sacramenti et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 18 (9v)
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 18 (9v)
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Coll Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. 18 (9v)
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Secr Oblationibus nostris Domine quaesumus placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluptates. 18 (9v)
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua nos tibi reddant acceptos. 18 (9v)
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Superpop Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire mereamur. 18 (9v)
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Coll Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. 18 (9v)
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Secr Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. 19 (10r)
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Postcomm Adesto nobis Domine Deus noster ut quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. 19 (10r)
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Coll Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et per Christi tui passionem cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. 19 (10r)
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Secr Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. 19 (10r)
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. 19 (10r)
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi. 19 (10r)
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Coll Nostra tibi sint quaesumus Domine accepta ieiunia quae et nos per Unigeniti tui passionem expiando gratia tua dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. 19 (10r)
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem quaesumus consolationem nobis impendant ut promissa certius speremus aeterna. 19 (10r)
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis mereamur caelestibus propinquare. 20 (10v)
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Superpop Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. 20 (10v)
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Coll Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. 20 (10v)
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Secr Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. 20 (10v)
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 20 (10v)
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Superpop Exaudi Domine quaesumus gemitum populi supplicantis ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. 20 (10v)
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Coll Concede misericors Deus ut sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. 20 (10v)
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Secr Concede nobis Domine quaesumus celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed quod est potius habeamus mentium puritatem. 21 (11r)
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Postcomm Vegetet nos Domine semper et innovet tuae mensae libatio quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat. 21 (11r)
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Superpop Succurre Domine quaesumus populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. 21 (11r)
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Coll Cordibus nostris Domine Spiritus Sancti donum benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. 21 (11r)
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Secr Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. 21 (11r)
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Postcomm Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. 21 (11r)
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 21 (11r)
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Coll Da nobis quaesumus Domine observantiam ieiuniorum devote peragere ut cum abstinentia carnalis alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. 22 (11v)
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ieiunorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. 22 (11v)
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Postcomm Adesto Domine fidelibus tuis et quos caelestibus reficis sacramentis a cunctis defende periculis. 22 (11v)
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Superpop Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti foveatur et bona perficiat. 22 (11v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta possimus et resurrectionis consortia mereamur. 22 (11v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 22 (11v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers VD Qui salutem humani generis in ligno crucis contulisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. 23 (12r)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 23 (12r)
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. 23 (12r)
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Secr Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. 23 (12r)
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 23 (12r)
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Superpop Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. 23 (12r)
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. 23 (12r)
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Secr Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. 23 (12r)
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. 24 (12v)
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Superpop Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. 24 (12v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur. 24 (12v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Coll Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. 24 (12v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Secr Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. 24 (12v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Postcomm Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam nobis dedisse perpetuam confidamus. 24 (12v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Superpop Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. 24 (12v)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers In Cena Domini ad missam Coll Deus a quo et Iudas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 25 (13r)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Secr Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit Iesus Christus Dominus noster. Qui. 25 (13r)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/1 Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et. 25 (13r)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/2 Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus accipias... Qui pridie quam pro nostra salute omnium pateretur hoc est hodie accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas. 25 (13r)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Postcomm Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur. 25 (13r)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Incipit ordo feria sexta Or Deus a quo et Iudas 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday Proph Dixit autem Dominus ad Moysen 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday Postea haec orationes sequuntur, antequam sanctam… Rub 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday Lc In tribulatione 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/1 Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/1 Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/2 Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro N. ut Deus et Dominus noster qui eligit eum in ordine episcopatus salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae tuae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/2 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 26 (13v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/3 Pf Oremus et pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et omni populo sancto Dei. 27 (14r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/3 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 27 (14r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/4 Pf Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro vel rege nostro N. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 27 (14r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/4 Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice propitius ad Christianissimum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 27 (14r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/5 Pf Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 27 (14r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/5 Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 28
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/6 Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famen depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 28
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/6 Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. 28
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/7 Pf Oremus et pro haereticis et schismaticis ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 28
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/7 Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes homines et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni haeretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 28
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/1 Benedictio cerei VD Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tellus tantis irradiasse fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantibus vobis fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso Dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundente cerei huius laudem implere perficiat. 28
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/8 Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 29 (15r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/8 Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi occaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 29 (15r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/9 Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum et relictis idolis suis convertantur ad Deus vivum et verum et unicum Filium eius Iesum Christum Dominum nostrum. 29 (15r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sollemn intercessions/9 Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 29 (15r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/10 Quando crux adoratur, tunc legatur Or Domine Iesu Christe adoro te in cruce ascendentem deprecor te ut ipsa crux liberet me de angelo percutiente. 29 (15r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/11 Alia Or Domine Iesu Christe adoro te in cruce vulneratum deprecor te ut ipsa vulnera sint remedium animae meae. Domine Iesu Christe adoro te in sepulchro positum deprecor te ut ipsa mors sit vita mea. Domine Iesu Christe adoro te descendentem ad inferos liberantem captivos deprecor te ut non ibi me dimittas introire. Domine Iesu Christe adoro te resurgentem a mortuis ascendentem ad caelos deprecor te miserere mei. Domine Iesu Christe adoro te venturum iudicaturum deprecor te ut in tuo adventu non intres in iudicio cum me peccante sed deprecor te ut ante dimittas quam iudices. Qui cum Domino Patre. 29 (15r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/2 VD Vere, quia dignum et iustum est, invisibilem Deum, Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum, Dominum nostrum, Iesum Christum toto cordis, ac mentis affectu, et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, eiusque sanguine postes consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eduxisti de Aegypto, quos postea Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christum credentes a vitiis saeculi, segregatos et a caligine peccatorum, reddit gratiae, sociatque sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuerat, nisi redimi profuisset. O, mira circa nos tuae pietatis dignatio. O, inaestimabilis dilectio caritatis, ut servum redimeres, Filium tradidisti. O, beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox, ut dies, illuminabitur, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Cuius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat, et reddit innocentiam lapsis, maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat, et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, Hic mutatur thymiama. incensi huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans Hic cereus accenditur. ignis accendit. O, vere beata nox, quae exspoliavit Aegyptios, ditavit Hebraeos. Nox, in qua terrenis caelestia humanis divina iunguntur. Oramus te, Domine, ut cereus iste, in honore nominis tui consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. In odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum. Ille, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit. Precamur te, Domine, ut nos, famulos tuos, omnem clerum et devotissimum populum: una cum beatissimo papa nostro, N. et gloriosissimo rege, N. eiusque nobilissima prole, N. et iamque episcopo nostro, N., quiete temporum concessa, in his festis paschalibus conservare digneris. 31 (16r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle Ben Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti. 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Proph In principio creavit Deus 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Or Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Proph Noe vero cum quingentorum esset 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Or Deus incommutabilis virtus lumen aeternum respice propitius ad totius Ecclesiae tuae mirabile sacramentum ut opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillius operare totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi inveterata novari et per ipsum redire omnia in integrum a quo sumpsere principium. 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Proph Factum est in vigilia 33
Qu/H6/S/Mass Propers Cantemus non dicitur. Rub 33
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Proph Tentavit 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Or Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab Aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Proph Haec est hereditas 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 Proph Omnes sitientes 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Or Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intelligere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum. 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/6 Proph Et facta est super me 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 Or Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/7 Proph Apprehendent septem 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/6 Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 34
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Lit Kyrie eleison ... Christe audi nos 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Proph Apprehendent septem mulieres 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Proph Apprehendent septem mulieres 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Tr Vinea mea 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Proph Haec est hereditas 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Tr Attende caelum 34
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Tr Sicut cervus 34
Mass ordinary/Kyriale/1 Ter post trinam vicem dicat chorarius: F Kyrie eleison 36
Mass ordinary/Kyriale/2 F Gloria in excelsis Deo 36
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. 36
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiatae mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. 37
Qu/H6/S/M2/Mass Propers VD Te quidem Domine omni tempore sed in hac potissimum nocte gloriosius praedicare. 37
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Infracan Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes. Imprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. 37
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine... 37
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. 37
Pasc/H1/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers Coll Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo aspiras etiam adiuvando prosequere. 37
Pasc/H1/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces populi tui. 38
Pasc/H1/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers VD Te quidem Domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo. 38
Pasc/H1/D/Resurrectio Domini/Mass Propers In vigilia infra actionem et Postcomm, ut supra. Rub 38
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui Spiritus a morte animae resurgamus. 38
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Ad fontem Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. 38
Pasc/H1/f2/M2/Mass Propers Coll Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. 38
Pasc/H1/f2/Mass Propers Secreta et infra actionem et Postcomm, ut supra. Rub 38
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur. 38
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Ad fontem Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae venerando colimus etiam vivendo teneamus. 39
Pasc/H1/f3/M2/Mass Propers Coll Deus qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. 39
Pasc/H1/f3/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 39
Pasc/H1/f3/Mass Propers Communicantes. Hanc igitur, ut supra. Rub 39
Pasc/H1/f3/M2/Mass Propers Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. 39
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. 39
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Ad fontem Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut per haec paschalia festa quae colimus devoti in tua semper laude vivamus. 39
Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers Coll Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. 39
Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus Ecclesia mirabiliter et pascitur et nutritur. 39
Pasc/H1/f4/Mass Propers Communicantes. Hanc igitur, ut supra. Rub 40
Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers Postcomm Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti veneranda perceptio in novam transferat creaturam. 40
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam. 40
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Ad fontem Or Deus qui nos per paschalia festa laetificas concede propitius ut ea quae devote agimus te adiuvante fideliter teneamus. 40
Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers Coll Deus qui diversitatem gentium in confessionem tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. 40
Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. 40
Pasc/H1/f5/Mass Propers Communicantes. Hanc igitur, ut supra. Rub 40
Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. 40
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quod irasceris et amare quod praecipis. 40
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Ad fontem Or Da quaesumus omnipotens Deus ut Ecclesia tua et suorum firmitates membrorum et nova semper fecunditate laetetur. 41
Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. 41
Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine placatus assume quas pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. 41
Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers Postcomm Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. 41
Pasc/ff/Paschal prayers/1 Ad vesperum Or Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. 41
Pasc/ff/Paschal prayers/2 Alia Or Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiatur aeternam. 41
Pasc/H1/S/M2/Mass Propers Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. 41
Pasc/H1/S/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. 41
Pasc/H1/S/Mass Propers Communicantes. Hanc igitur, ut supra. Rub 41
Pasc/H1/S/M2/Mass Propers Postcomm Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut perpetuae salutis auxilium fidem semper veram perficiat. 42 (21v)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quosque gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter asscribi. 42 (21v)
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. 42 (21v)
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis Ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. 42 (21v)
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 42 (21v)
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Coll Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. 42 (21v)
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Secr Benedictionem Domine nobis conferat salutarem sacra semper oblatio ut quod agit mysterio virtute perficiat. 42 (21v)
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis omnipotens Deus ut vivificationis tuae gratiam consequentes in tuo semper munere gloriemur. 43 (22r)
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Coll Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui Christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. 43 (22r)
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Secr His nobis Domine mysteriis conferatur quo terrena desideria mitigantes discamus amare caelestia. 43 (22r)
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine quaesumus et spiritalibus nos instruant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 43 (22r)
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Coll Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. 43 (22r)
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summae divinitatis participes effecisti praesta quaesumus ut sicut tuam cognovimus veritatem sic eam dignis moribus assequamur. 43 (22r)
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Postcomm Adesto nobis Domine Deus noster ut per haec quae sumpsimus et purgemur a vitiis et a periculis omnibus exuamur. 44 (22v)
Pasc/H6/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Coll Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. 44 (22v)
Pasc/H6/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 44 (22v)
Pasc/H6/D/Dominica propria/M2/Mass Propers Postcomm Tribue nobis Domine caelestis mensae virtutis societatem et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. 44 (22v)
Pasc/H6/f2/Rogationes/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. 44 (22v)
Pasc/H6/f2/Rogationes/M2/Mass Propers Secr Haec munera Domine et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. 44 (22v)
Pasc/H6/f2/Rogationes/M2/Mass Propers Postcomm Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percepimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. 44 (22v)
Pasc/H6/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Pater ut nostrae mentis intentio quo sollemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est semper intendat et quo fide pergit conversatione perveniat. 44 (22v)
Pasc/H6/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. 45 (23r)
Pasc/H6/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Tribue quaesumus Domine ut per haec sacramenta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia in caelestibus. 45 (23r)
Pasc/H6/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. 45 (23r)
Pasc/H6/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. 45 (23r)
Pasc/H6/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers VD Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. 45 (23r)
Pasc/H6/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et. 46
Pasc/H6/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. 46
Pasc/H7/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. 46
Pasc/H7/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificia nos Domine immaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. 46
Pasc/H7/D/M2/Mass Propers Postcomm Repleti muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Proph Tentavit Deus Abraham (Gn 22) 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Or Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Proph Scripsit Moyses canticum (Dt 31) 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Tr Attende caelum 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Or Deus qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. 46
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Proph Apprehendent septem mulieres (Is 4) 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Tr Vinea facta est 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Or Deus qui nos ad celebrandam praesentem festivitatem utriusque testamenti paginis instruis da nobis intelligere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 Proph Audi Israel mandata vitae (Bar 3) 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 Or Deus qui incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad totius Ecclesiae mirabile sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudinem vitae teneamus. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Tr Sicut cervus 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Sancti Spiritus colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sentiamus. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font Lit Kyrie eleison 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Infracan Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes praevenientes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam. 47
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias. 48
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 48
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers Coll Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem Spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. 48
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus oblata ut supra. 48
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers VD Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes Sanctus sanctus sanctus. 48
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers Communicantes, Hanc igitur, ut supra Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio. 48
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers Coll Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. 49 (25r)
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers Secr Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. 49 (25r)
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers Postcomm Adesto Domine quaesumus populo tuo et quos mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. 49 (25r)
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Coll Assit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. 49 (25r)
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Secr Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio ut dignos sacra participatione perficiat. 49 (25r)
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Postcomm Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum. 49 (25r)
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Or Mentes nostras quaesumus Domine Paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. 49 (25r)
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. 49 (25r)
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod tuis mysteriis agimus piis affectibus celebremus. 49 (25r)
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 50 (25v)
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers Coll Deus qui corda fidelium. 50 (25v)
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis divinus ille assumat qui discipulorum Christi tui per Spiritum Sanctum corda succendit. 50 (25v)
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 50 (25v)
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Coll Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut Spiritu Sancto congregata hostili nullatenus incursione turbetur. 50 (25v)
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine. 50 (25v)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Or Annue misericors Deus ut qui divina percepta vigilando paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis redeamus accensum per tuorum custodiam mandatorum. 50 (25v)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Or Illo igne nos quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster misit in terram et voluit vehementer accendi Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. 50 (25v)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Or Auge in nobis quaesumus Domine fidem tuam et Spiritus Sancti lucem in nobis semper accende. 50 (25v)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Or Ab omnibus nos quaesumus Domine defende adversis et operante Spiritu Sancto continuis tuere praesidiis. 51 (26r)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum sed tui nos bracchii protectio defendat. 51 (26r)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. 51 (26r)
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine quaesumus divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 51 (26r)
Trin/H1/D/M2/Mass Propers Coll Deus in te sperantium fortitudo adesto propitius invocationibus nostris et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas praesta auxilium gratiae tuae ut in exsequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. 51 (26r)
Trin/H1/D/M2/Mass Propers Secr Hostias nostras Domine tibi dicatas assume et ad perpetuum nobis tribue pervenire subsidium. 51 (26r)
Trin/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Tantis Domine repleti muneribus praesta quaesumus et ut salutaria dona capiamus et a tua numquam laude cessemus. 51 (26r)
Trin/H2/D/M2/Mass Propers Coll Sancti nominis tui Domine timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum quia numquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tuae dilectionis instituis. 51 (26r)
Trin/H2/D/M2/Mass Propers Secr Oblatio nos Domine tuo nomini dicanda purificet et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. 52 (26v)
Trin/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis muneribus Domine quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. 52 (26v)
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Coll Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. 52 (26v)
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica ut tui nobis Unigeniti corpus et sanguis fiant †redemptio animarum acceptiores†. 52 (26v)
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 52 (26v)
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Coll Protector in te sperantium Deus sine quo nihil est validum nihil sanctum multiplica super nos misericordiam tuam ut te rectore te duce sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. 52 (26v)
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Secr Respice Domine munera supplicantis Ecclesiae et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. 52 (26v)
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine sumpta vivificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. 52 (26v)
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Coll Da nobis Domine quaesumus ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. 52 (26v)
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Secr Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. 53 (27r)
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Postcomm Mysteria nos Domine sancta purificent et suo munere tueantur. 53 (27r)
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Coll Deus qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti infunde cordibus nostris tui amoris affectum ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omne desiderium superant consequamur. 53 (27r)
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui cunctis proficiat ad salutem. 53 (27r)
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine dono satiasti praesta quaesumus ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 53 (27r)
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Coll Deus virtutum cuius est totum quod est optimum insere pectoribus nostris amorem tui nominis et praesta in nobis religionis augmentum ut quae sunt bona nutrias ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias. 53 (27r)
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume ut et nullius sit irritum votum et nullius vacua postulatio praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 54 (27v)
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Postcomm Repleti sumus Domine muneribus tuis tribue quaesumus ut eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. 54 (27v)
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Coll Deus cuius providentia in sui dispositione non fallitur te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas. 54 (27v)
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Secr Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificia perfectione sanxisti accipe sacrificium a devotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. 54 (27v)
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat. 54 (27v)
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Coll Largire nobis Domine quaesumus spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi ut qui sine te esse non possumus secundum te vivere valeamus. 54 (27v)
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante virtute praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. 55 (28r)
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur actionem sentiamus effectum. 55 (28r)
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Coll Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac tibi eos quae sunt placita postulare. 55 (28r)
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Secr Concede nobis haec quaesumus Domine frequentare mysteria quia quotiens huius hostiae commemoratio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. 55 (28r)
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Postcomm Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. 55 (28r)
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Coll Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos gratiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. 55 (28r)
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Secr Tibi Domine sacrificia dicata reddantur quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti ut eadem remedia fieri nostra praestares. 55 (28r)
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut quos divinis reparare non desinis sacramentis tuis non destituas benignus auxiliis. 55 (28r)
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adiicias quod oratio non praesumit. 56 (28v)
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus nostram propitius servitutem ut quod offerimus sit tibi munus acceptum sit nostrae fragilitatis subsidium. 56 (28v)
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Postcomm Sentiamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis ut in utroque salvati caelestis remedii plenitudine gloriemur. 56 (28v)
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens et misericors Deus de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. 56 (28v)
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine propitius respice quas sacris altaribus exhibemus ut nobis indulgentiam largiendo tuo nomini dent honorem. 56 (28v)
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 56 (28v)
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 56 (28v)
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. 57 (29r)
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine caelestibus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 57 (29r)
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Coll Custodi Domine quaesumus Ecclesiam tuam propitiatione perpetua et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. 57 (29r)
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Secr Concede Domine nobis quaesumus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum propitiatio pietatis. 57 (29r)
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Postcomm Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Deus et ad perpetuae ducant salvationis effectum. 57 (29r)
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Coll Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest salva consistere tuo semper munere gubernetur. 57 (29r)
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Secr Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. 57 (29r)
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Postcomm Mentes nostras et corpora possideat Domine quaesumus doni caelestis operatio ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. 57 (29r)
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Coll Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur. 58 (29v)
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Secr Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod immeritis contulisti propitius exsequaris. 58 (29v)
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. 58 (29v)
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers Or Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur. 58 (29v)
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent. 58 (29v)
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 58 (29v)
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sumentes Domine dona caelestia suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. 58 (29v)
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 58 (29v)
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 59 (30r)
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Or Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam supplices exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Or Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Or Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te inspirante requirimus te largiente consequamur. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Or Praesta quaesumus Domine sic nos ab epulis abstinere carnalibus ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/5 Or Ut nos Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 59 (30r)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 60 (30v)
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. 60 (30v)
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. 60 (30v)
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 60 (30v)
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 60 (30v)
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Coll Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia et te solum Deum pura mente sectari. 60 (30v)
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Secr Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur ut haec sancta quae gerimus et a praeteritis nos delictis exuant et futuris. 60 (30v)
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 60 (30v)
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Coll Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. 60 (30v)
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus veritatem sic eam dignis mentibus et moribus assequamur. 61 (31r)
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Postcomm Gratias tibi referimus sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos nos participatione perficias. 61 (31r)
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. 61 (31r)
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Secr Haec munera Domine quae oculis tuae maiestatis offerimus salutaria nobis esse concede. 61 (31r)
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos quaesumus Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. 61 (31r)
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Coll Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter mundentur ab omnibus offensis et secura tibi mente deserviant. 61 (31r)
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. 61 (31r)
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 61 (31r)
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Coll Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 62 (31v)
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine propitius hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 62 (31v)
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Postcomm Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. 62 (31v)
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. 62 (31v)
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. 62 (31v)
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Postcomm Animae nostrae quaesumus omnipotens 〈Deus〉 hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur et sicut lampades divino munere satiati ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara luminaria fulgeamus. 62 (31v)
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Coll Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 62 (31v)
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 62 (31v)
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 63
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Coll Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. 63
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Secr Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrorum ad te corda convertere ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. 63
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Postcomm Concede nobis quaesumus Domine ut 〈per haec〉 sacramenta quae sumpsimus quicquid in nostra mente vitiosum est ipsius dono curetur. 63
Mass Propers Explicit ordo dominicus. Rub 63
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers De sancto Silvestro Coll Da omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 63
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 64 (32v)
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 64 (32v)
Jan/13/Hilarius Pictaviensis/M2/Mass Propers De sancto Hilario Coll Sancti confessoris tui et episcopi tui Hilarii Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii praestet nobis augmentum. 64 (32v)
Jan/13/Hilarius Pictaviensis/M2/Mass Propers Secr Praesta nobis omnipotens Deus ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum tibi grata sit honore sanctorum et nos emundet corpore pariter et mente purificet. 64 (32v)
Jan/13/Hilarius Pictaviensis/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis quaesumus intercedente beato Hilario confessore tuo atque pontifice ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum. 64 (32v)
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers De sancto Felice Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. 64 (32v)
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Felicis episcopi et martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 64 (32v)
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 64 (32v)
Jan/15/Maurus Subiacensis/M2/Mass Propers Coll Deus qui hodiernam diem beati Mauri confessoris tui atque abbatis sacro transitu consecrasti concede nobis propitius in offensis per eius instituta gressibus pergere ut eiusdem in regione viventium mereamur gaudiis admisceri. 65 (33r)
Jan/15/Maurus Subiacensis/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine ob honorem beati Mauri confessoris tui placare muneribus et ipsius interventu famulis tuis cunctorum tribue indulgentiam peccatorum. 65 (33r)
Jan/15/Maurus Subiacensis/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut interveniente beato Mauro confessore tuo atque abbate et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 65 (33r)
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers De sancto Marcello Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 65 (33r)
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 65 (33r)
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 65 (33r)
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers De sancta Prisca Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 65 (33r)
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers Secr Hostia haec Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 66 (33v)
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 66 (33v)
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers De sancto Fabiano Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 66 (33v)
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 66 (33v)
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 66 (33v)
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Eodem natale sancti Sebastiani Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 66 (33v)
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 66 (33v)
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 67 (34r)
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers De sancta Agnete Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis virginis et martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 67 (34r)
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius rescipe et intercedente beata Agnete martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 67 (34r)
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 67 (34r)
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers De sancto Vincentio Coll Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 67 (34r)
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et intercedente beato Vincentio martyre tuo et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 67 (34r)
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 67 (34r)
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers De Conversione sancti Pauli Coll Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. 68 (34v)
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers Secr Apostoli tui Pauli precibus Domine quaesumus plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituta gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. 68 (34v)
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers Postcomm Refecti Domine salutari mysterio quaesumus ut nobis eius non desit oratio cuius donasti nos patrocinio gubernari. 68 (34v)
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Eodem die sancti Praeiecti Coll Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. 68 (34v)
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptam et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis benignus aspira. 68 (34v)
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Postcomm Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. 68 (34v)
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers In octava sancti Agnetis Coll Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas da quaesumus ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 69 (35r)
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers Secr Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum sollemnitate laetificet. 69 (35r)
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 69 (35r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 69 (35r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Secr Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. 69 (35r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster 〈ut sacrosancta mysteria〉 quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata et semper Virgine Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 70 (35v)
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers De sancta Agatha Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 70 (35v)
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae in beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos scimus patrocinio liberari. 70 (35v)
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. 70 (35v)
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers De sancto Vedasto Coll Deus qui nos devota beati Vedasti confessoris tui atque pontificis instantia ad agnitionem tui nominis vocare dignatus es concede propitius ut cuius sollemnia colimus etiam patrocinia sentiamus. 70 (35v)
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine laudis tuis altaribus adhibemus quas eius tibi patrocinio credimus commendandas cuius nos voluisti votis ad te pietatis pervenire notitiam. 70 (35v)
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers Postcomm Beati Vedasti confessoris tui atque pontificis Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per eam quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 70 (35v)
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers De sancta Scholastica Coll Familiam tuam quaesumus Domine beatae virginis tuae Scholasticae meritis propitius respice ut sicut ipsius precibus ad obtinendum quod cupivit imbrem caelitus descendere fecisti ita eius supplicationibus ariditatem nostri pectoris supernae digneris gratiae rore perfundere. 71 (36r)
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus ob honorem sacrae virginis tuae Scholasticae munus oblatum et quod assequi nostris meritis non valemus eiusdem suffragantibus meritis largire propitius. 71 (36r)
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine refectione satiasti beatae quaesumus Scholasticae virginis tuae meritis a cunctis exue propitius adversis. 71 (36r)
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers De sancto Valentino Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 71 (36r)
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 71 (36r)
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers Postcomm Sit nobis reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur actionem sentiamus effectum. 71 (36r)
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers In Cathedra sancti Petri Coll Deus qui beato Petro apostolo tuo collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. 71 (36r)
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine quaesumus preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio ut quae pro illius gloria celebramus nobis prosint ad veniam. 72 (36v)
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus sumpta vivificent et intercedente beato apostolo tuo Petro misericordiae sempiternae praeparent expiatos. 72 (36v)
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers De sancto Matthia Coll Deus qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. 72 (36v)
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers Secr Deus qui proditoris Iudae ruinam ne apostolorum tuorum numerus sacratus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti praesentia munera sanctifica et per ea nos gratiae tuae virtute confirma. 72 (36v)
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut per haec sancta quae sumpsimus interveniente beato Matthia apostolo tuo veniam consequamur et pacem. 72 (36v)
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers De sanctis Perpetua et Felicitate Coll Da nobis Domine Deus noster sanctarum martyrum palmas incessabili veneratione venerari ut quod digna mente non possumus celebrare humilibus saltem frequentemus obsequiis. 72 (36v)
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers Secr Intende Domine quaesumus munera altaribus tuis pro sanctarum tuarum Felicitatis et Perpetuae commemoratione proposita ut sicut per haec beata mysteria illis gratiam contulisti 〈ita〉 nobis indulgentiam largiaris. 73 (37r)
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 73 (37r)
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers De sancto Gregorio Coll Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti pontificis tui Gregorii celebrare mysteria ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia et aeternis effectibus apprehendant. 73 (37r)
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine sollemne sacrificium pro veneranda festivitate beati Gregorii suppliciter maiestatem tuam deprecantes ut per haec sacrosancta mysteria et hostis temptamenta te triumphante vincamus et aeternae remunerationis emolumenta te largiente lucremur. 73 (37r)
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui nos a delictorum facinoribus castigas nostrorum et tuorum participatione sacramentorum expias praesta quaesumus ut meritis beati Gregorii a cunctis vitiorum adversitatibus eruamur et caelestis vitae consortia consequi mereamur. 73 (37r)
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers De sancto Benedicto patre Coll Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die carnis ergastulo eductum beatissimum Benedictum confessorem tuum sublevasti ad caelum concede quaesumus haec festa tuis famulis celebrantibus cunctorum veniam delictorum ut qui exsultantibus animis eius claritati congaudent ipso apud te interveniente consocientur et meritis. 73 (37r)
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine ob honorem beati confessoris tui Benedicti placare muneribus et ipsius tuis famulis interventu cunctorum tribue indulgentiam peccatorum. 74 (37v)
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers Postcomm Annue tuis famulis quaesumus omnipotens Deus ut sicut beato confessore tuo Benedicto aquam de rupis largitus es vertice ita nobis eius suffragantibus supernae largiaris fontem pietatis. 74 (37v)
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers In Annuntiatione sanctae Mariae Coll Deus qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam Genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 74 (37v)
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers Secr In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 74 (37v)
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers Postcomm Gratiam tuam quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. 75 (38r)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Deus qui hodierna die Verbum tuum beatae Virginis alvo coadunare voluisti fac nos ita dominicae passionis sacramenta peragere ut tibi placere valeamus. 75 (38r)
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers De sanctis Tiburtio, Valeriano et Maximo Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. 75 (38r)
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae 〈dona〉 conciliet. 75 (38r)
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. 75 (38r)
Apr/23/Adalbertus, Georgius/M2/Mass Propers De sanctis Georgio atque Adalberto Coll Deus qui nos beatorum martyrum tuorum Georgii atque Adalberti meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eorum beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 75 (38r)
Apr/23/Adalbertus, Georgius/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedentibus beatis martyribus tuis Georgio atque Adalberto nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 75 (38r)
Apr/23/Adalbertus, Georgius/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedentibus beatis martyribus tuis Georgio et Adalberto tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 76 (38v)
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers De sancto Marco Coll Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. 76 (38v)
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers Secr Beati evangelistae tui Marci sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio et verbo et opere tibi reddat acceptos. 76 (38v)
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers Postcomm Tribuant nos quaesumus Domine continuum tua sancta praesidium quo beati evangelistae tui Marci precibus nos ab omnibus semper tueantur incursus. 76 (38v)
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers De sancto Vitale Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 76 (38v)
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 76 (38v)
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 77 (39r)
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers De sanctis Philippo et Iacobo Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 77 (39r)
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. 77 (39r)
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. 77 (39r)
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers De Inventione sanctae Crucis Coll Deus qui in praeclara salutiferae Crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut eiusdem vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. 77 (39r)
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et per vexillum sanctae Crucis Filii tui ad conterendas potestatis et adversariorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. 77 (39r)
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers VD Qui salutem humani generis in ligno crucis contulisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. 77 (39r)
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers Postcomm Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae Crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 78 (39v)
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers De sanctis Alexandro, Eventio et Theodulo Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 78 (39v)
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers Secr Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 78 (39v)
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut quorum exsequimur cultum sentiamus effectum. 78 (39v)
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers De sancto Ioanne apostolo Coll Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 78 (39v)
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos 〈munda〉 mysteriis et clementer exaudi. 78 (39v)
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 78 (39v)
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers De sanctis Gordiano atque Epimacho Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 78 (39v)
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 79 (40r)
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 79 (40r)
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers Coll Semper nos Domine martyrum tuorum Nerei Achillei atque Pancratii foveat quaesumus beata sollemnitas et tuo dignos reddat obsequio. 79 (40r)
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers Secr Sanctorum tuorum Domine Nerei et Achillei atque Pancratii tibi grata confessio et munera nostra commendet et tuam nobis indulgentiam semper imploret. 79 (40r)
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine ut beatorum martyrum tuorum Nerei et Achillei et Pancratii deprecationibus sacramenta sancta quae sumpsimus ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. 79 (40r)
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers Sanctae Mariae ad Martyres Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum nos gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 79 (40r)
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers Secr Super has hostias quaesumus Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 79 (40r)
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 80 (40v)
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers De sancto Urbano Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 80 (40v)
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 80 (40v)
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 80 (40v)
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers De sancto Nicomede Coll Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 80 (40v)
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 80 (40v)
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 80 (40v)
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers Coll Deus qui nos annua beatorum Marcellini et Petri martyrum tuorum sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 81 (41r)
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 81 (41r)
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. 81 (41r)
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers De sancto Primo et Feliciano Coll Fac nos Domine quaesumus sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. 81 (41r)
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers Secr Fiat Domine quaesumus hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. 81 (41r)
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. 81 (41r)
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers De sancto Barnaba apostolo Coll Deus cuius Spiritu beatus Barnabas ad praedicandum Evangelium Christi Filii tui est destinatus concede propitius ut eum apud misericordiam tuam sentiamus intercessorem quem aeternae vitae te largiente meruimus habere praedicatorem. 81 (41r)
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers Secr Praesentia munera quaesumus omnipotens Deus Sancti Spiritus perfundantur benedictione et intercedente beato Barnaba apostolo tuo in nostris cordibus tuam infundant dilectionem. 82 (41v)
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers Postcomm Beati Barnabae apostoli tui nos quaesumus Domine festa tueantur et munera quae sumpsimus tuae maiestatis eius commendet oratio veneranda. 82 (41v)
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers De sanctis Basilide, Cyrini, Naboris et Nazarii Coll Sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentiam sempiternam fructibus nostrae devotionis accrescat. 82 (41v)
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers Secr Pro sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi Domine sollemniter immolamus tua mirabilia pertractantes per quem talis est perfecta victoria. 82 (41v)
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers Postcomm Semper Domine sanctorum martyrum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sollemnia celebrantes et eorum patrocinia iugiter sentiamus. 82 (41v)
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers De sanctis Vito, Modesto et Crescentia Coll Da Ecclesiae tuae Domine quaesumus sanctis martyribus tuis Vito Modesto atque Crescentia intercedentibus superbe non sapere sed tibi placita humilitate proficere ut proterva despiciens quaecumque matura sunt libera exerceat caritate. 82 (41v)
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers Secr Sicut gloriam divinae potentiae munera pro sanctis oblata testantur sic nobis effectum Domine tuae salvationis impendant. 83 (42r)
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti Domine benedictione sollemni quaesumus ut per intercessionem sanctorum Viti Modesti atque Crescentiae medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. 83 (42r)
Jun/16/Iulitta, Quiricus/M2/Mass Propers De sanctis Cyriaco et Iulitta Coll Exaudi nos Domine Deus noster cum sanctorum martyrum tuorum Cyriaci et Iulittae matris eius tibi patrocinio supplicantes ut quorum celebramus triumphum poscimus retinere constantiam. 83 (42r)
Jun/16/Iulitta, Quiricus/M2/Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine fidelium tuorum dona sollemnia sanctorum martyrum tuorum intercessionibus confitentes ut quod nos exsequimur minus idonea servitute illorum potius meritis efficiatur acceptum. 83 (42r)
Jun/16/Iulitta, Quiricus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine ut salutaribus repleti mysteriis sanctorum martyrum tuorum Cyriaci et Iulittae quorum sollemnia celebremus eorum orationibus adiuvemur. 83 (42r)
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers De sanctis Marco et Marcelliano Coll Sanctorum tuorum nos Domine Marci et Marcelliani natalicia tueantur quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus quanto frequentius martyrum benedictionibus confovemur. 83 (42r)
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera tuorum populorum votiva et sanctorum Marci et Marcelliani precibus esse grata concede pro quorum sollemnitatibus offeruntur. 83 (42r)
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Libantes Domine mensae tuae beata mysteria quaesumus ut beatorum interventione sanctorum Marci et Marcelliani et temporalem nobis misericordiam conferat aeternam. 84 (42v)
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers De sancto Gervasio et Protasio Coll Sanctorum martyrum nos Domine Gervasii et Protasii confessio beata communiat et fragilitati nostrae subsidium dignanter exoret. 84 (42v)
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers Secr Concede nobis omnipotens Deus ut his muneribus quae pro sanctorum martyrum Gervasii et Protasii honore deferimus et te placeamus exhibitis et nos vivificemur acceptis. 84 (42v)
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute satiati sanctorum Gervasii et Protasii orationibus vita nostra firmetur. 84 (42v)
Jun/22/Iacobus/M2/Mass Propers De sancto Iacobo Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Iacobi apostoli tui sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 84 (42v)
Jun/22/Iacobus/M2/Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 84 (42v)
Jun/22/Iacobus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 84 (42v)
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia sancti Ioannis Baptistae Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat ut beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. Dominum nostrum Iesum Christum. 85 (43r)
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 85 (43r)
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Beati Ioannis Baptistae nos Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis favere placatum. 85 (43r)
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers In primo mane sancti Ioannis Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. 85 (43r)
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista. 85 (43r)
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. 85 (43r)
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers In die sancti Ioannis Coll Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. 85 (43r)
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Secr Tua Domine altaria muneribus cumulamus illius nativitatem honore debito celebrantes qui Salvatorem mundi et cecinit affuturum et adesse monstravit. 86 (43v)
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Postcomm Sumat Ecclesia tua Deus in beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. 86 (43v)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Deus qui nos beati Ioannis Baptistae concedis natalicio perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. 86 (43v)
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers De sancto Ioanne et Paulo Coll Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. 86 (43v)
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine sanctorum martyrum tuorum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 86 (43v)
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 86 (43v)
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers De sancto Leone Coll Deus qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede quaesumus ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. 86 (43v)
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers Secr Annue nobis Domine quaesumus ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 87 (44r)
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui animae famuli tui Leonis aeternae beatitudinis praemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus adiuvemur. 87 (44r)
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia apostolorum Petri et Pauli Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas perturbationibus concuti quos in apostolicae confessionis Petra solidasti. 87 (44r)
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Munus populi tui Domine quaesumus apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 87 (44r)
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. 87 (44r)
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers Petri et Pauli Coll Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium. 87 (44r)
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi. 88 (44v)
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers VD Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias. Ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo. 88 (44v)
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. 88 (44v)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis. 88 (44v)
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers Item de sancto Paulo Coll Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 88 (44v)
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam. 88 (44v)
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis beato Paulo apostolo interveniente deprecamur ut quae pro illius celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. 88 (44v)
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers De sanctis Processo et Martiniano Coll Deus qui nos sanctorum martyrum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. 89 (45r)
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuvemur. 89 (45r)
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 89 (45r)
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers In translatione sancti Martini Coll Deus qui populo tuo aeternae salutis beatum Martinum ministrum concessisti praesta quaesumus ut quem doctorem vitae habuimus in terris intercessorem semper habere mereamur in caelis. 89 (45r)
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus munera tuae maiestati oblata per intercessionem beati Martini confessoris tui atque pontificis ad perpetuam fac nobis proficere salutem. 89 (45r)
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenta salutis nostrae suscipientes concede quaesumus misericors Deus ut beati Martini nos ubique oratio adiuvet in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. 89 (45r)
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers De octavis apostolorum Coll Deus cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequamur. 89 (45r)
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui apostolorum tuorum quaesumus precibus adiuvemur. 90 (45v)
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Beatorum apostolorum Domine Petri et Pauli desiderata sollemnia recensentes praesta quaesumus ut eorum supplicationibus muniamur quorum regimur principatu. 90 (45v)
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Alia Or Protege Domine populum tuum et apostolorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. 90 (45v)
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers De septem fratribus Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Felicem Philippum Vitalem Martialem Alexandrum Silvanum et Ianuarium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 90 (45v)
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus et intercedentibus sanctis tuis et devotioni nostrae proficiant et saluti. 90 (45v)
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut intercedentibus sanctis tuis illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 90 (45v)
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers/1 De sancto Benedicto Coll Omnipotens sempiterne Deus qui per gloriosa beati Benedicti abbatis exempla humilitatis nobis triumphale iter ostendisti da quaesumus ut viam tibi placitam oboedientiae per quam venerabilis pater Benedictus illaesus incedebat nos praeclaris eius meritis adiuti sine errore subsequamur. 91 (46r)
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers/2 Coll Intercessio nos quaesumus Domine beati Benedicti abbatis tibi commendet ut quod nostris meritis non valemus eius patrocinia assequamur. 91 (46r)
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers Secr Paternis intercessionibus magnifici pastoris Benedicti quaesumus Domine familiae tuae commendetur oratio cuius vitalibus decoratur exemplis. 91 (46r)
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis Domine Deus noster salutaribus sacramentis humiliter te deprecamur ut intercedente beato confessore tuo Benedicto atque abbate quae pro illius venerando agimus translatione nobis proficiant ad salutem. 91 (46r)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers De sancta Margarita Coll Deus qui beatam Margaritam virginem hodierna die ad caelos per martyrii palmam venire fecisti concede nobis quaesumus ut eius exempla sequentes ad tua promissum pervenire mereamur. 91 (46r)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers Secr Haec victima Domine quaesumus pro beatae virginis Margaritae festivitate oblata et mentium nobis sanctitatem et corporum obtineat sanitatem. 92 (46v)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers Postcomm Huius Domine sacramenti perceptione et beatae Margaritae virginis intercessione et tu in nobis manere dignare et nos in te iugiter manere concede. 92 (46v)
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers Duodecim apostolorum Coll Deus qui in tuorum divisione apostolorum gentium multitudinem in unitatem fidei et in agnitionem tui sancti nominis convocasti quaesumus aures tuae pietatis sanctae matris Ecclesiae precibus inclina et praesta ut quorum te instantia agnovimus horum obtentu in confessione veritatis tuae secure firmiterque maneamus. 92 (46v)
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers Secr His hostiis Domine quaesumus apostolicae gratiae nobis dignitas cooperetur ut quod illorum debetur sacrosanctae emissioni nostrae proveniat fragilitati. 92 (46v)
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine donis tuis in sanctorum dispersione apostolorum quaesumus ut sicut illorum fidei vocatione gentium diversitatem in unam sanctae Trinitatis fidem accendisti ita eorum nobis obtentu tua facias prodesse sacramenta. 92 (46v)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers De sancto Benedicto martyre Coll Deus qui beatum Benedictum martyrii passioni peracta lugubri sessione aquilae declaratum totius nostrae gentis fecisti provisorem praesta deprecamur ut cuius multimoda miraculorum tuitione gloriamur eum apud te indefessum sentiamus intercessorem. 93 (47r)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus aeterne Deus ut Benedicto martyre tuo promerente proficiat nobis haec oblatio quae potuit esse totius saeculi delictorum abolitio. 93 (47r)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers Postcomm Petimus immensae Deus caelestis mysterii participatione recreasti ut eo quod temporaliter agimus interveniente martyre tuo Benedicto vitamur aeternaliter renovati. 93 (47r)
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers De sancto Alexio Coll Deus sanctae humilitatis et devotae paupertatis amator cui beatus Alexius in sua humilitate valde complacuit eius interventu fac nos quaesumus humiles et devotos ut devotis mentibus et piis actibus tibi placere valeamus. 93 (47r)
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers Secr Suscipe tibi oblata nostra munera Deus et concede ut beati Alexii confessoris tui cuius celebramus sollemnia nos foveant continuata praesidia. 93 (47r)
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers Postcomm Mysteria quae sumpsimus omnipotens Deus intercedente beato Alexio confessore tuo nos iugiter ab omni iniquitate custodiant. 93 (47r)
Jul/17/Andreas eremita/M2/Mass Propers De sancto Andreae confessore Coll Deus qui beatum Andream confessorem tuum latentis certamine passionis afflictum consortem esse voluisti beatae immortalitatis praesta ut cuius meritis corporeis deliberamur languoribus eo intercedente mereamur possidere spiritualem laetitiam iucunditatis. 94 (47v)
Jul/17/Andreas eremita/M2/Mass Propers Secr Offerentes tibi quaesumus Domine Deus in commemoratione beati confessoris tui Andreae salutiferum aeterni nectaris libamen ut eiusdem patroni nostri intercessione nobis condonetur inconcussum defensionis tutamen. 94 (47v)
Jul/17/Andreas eremita/M2/Mass Propers Postcomm Corpore et sanguine Filii tui Iesu Christi refecti omnipotens Deus tuam deposcimus clementiam ut assidua confessoris tui Andreae supplicatio nobis obtineat ad optandam peccatorum indulgentiam. 94 (47v)
Jul/18/Arnulphus/M2/Mass Propers De sancto Arnulpho Coll Exaudi Domine quaesumus preces nostras et interveniente beato Arnulpho confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 94 (47v)
Jul/18/Arnulphus/M2/Mass Propers Secr In tuo conspectu Domine quaesumus digna nostra sint munera quae intercedente beato Arnulpho confessore tuo atque pontifice et placare te valeant et nos tibi placere perficiant. 94 (47v)
Jul/18/Arnulphus/M2/Mass Propers Postcomm Conservent nos Domine quaesumus sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Arnulpho confessore tuo atque pontifice vitam nostram nobis tribuant postulantibus. 94 (47v)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers In commemoratione Eliae prophetae Intr Os iusti 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Gr Os iusti 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers GrV Lex Dei 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers All Iste sanctus 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Off Veritas mea 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Comm Magna 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Coll Domine Deus noster qui nos ineffabilis misericordiae tuae thesauros concedis in utriusque testamenti patribus admirantes contemplari praesta quaesumus ut qui magni prophetae et beati Eliae hodierna die translationem meruimus venerari eius interventu tua gratia ab angustiis carnis educti tuae dilectionis suaviter mereamur igne comburi. 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Lc Factum est sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens surge et vade 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Ev Dixerunt pharisaei ad Iesum: Quanta audivimus 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine nostrae devotionis offerimus in translatione sancti Eliae prophetae obsecrantes ut eius meritis et precibus spiritus nostrae carneae corruptionis molestias fastidiat et caelestis amplitudinem gloriae super omnia quae videntur concupiscat et ineffabili pietate tua feliciter obtineat. 95 (48r)
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers Postcomm Ineffabili dulcedine spiritalis pabuli corporis et sanguinis Filii tui recreati maiestatem tuam Deus piissime deprecamur ut qui hodie magni prophetae beati Eliae translationem colimus corruptibiles nostrae carnis angustias horreamus et semper caelestibus gaudiis inhiantes eius meritis et precibus circa nos gratiae subsidia sentiamus donec ad tuae visionem claritatis pertingere valeamus. 95 (48r)
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers De sancta Praxede Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Praxedis martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei perficiamus exemplo. 96 (48v)
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quaesumus quas in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. 96 (48v)
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 96 (48v)
Jul/22/Wandregisilius/M2/Mass Propers De sancto Wandregesilio Coll Deus qui hodiernam diem sacratissimam nobis beati Wandregesilii confessoris tui atque abbatis sollemnitate tribuisti adesto propitius Ecclesiae tuae precibus ut cuius gloriatur meritis muniamur suffragiis. 96 (48v)
Jul/22/Wandregisilius/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine laudis offerimus pro sancti celebritate Wandregesilii confessoris tui atque abbatis propitiationem tuam quam nostris operibus non meremur pii suffragatoribus intercessoribus assequamur. 96 (48v)
Jul/22/Wandregisilius/M2/Mass Propers Postcomm Tua sancta sumentes quaesumus Domine Deus noster ut beati Wandregesilii confessoris tui atque abbatis nos foveant continuata praesidia. 96 (48v)
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers De sancta Mariae Magdalene Coll Deus qui beatae Mariae Magdalenae cor ad paenitentiam compunxisti et ei flenti sua crimina misericorditer indulsisti ipsius quaesumus meritis corda nostra ad paenitendam dignanter compunge et tuae pietatis indulgentiam nobis misericorditer concede. 96 (48v)
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine propitius suscipe et beata Maria Magdalenae intercedente ab omnibus nos peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 97 (49r)
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers Postcomm Largire nobis clementissime Pater sacris muneribus satiatis quod sicut beata Maria Magdalenae Dominum nostrum super omnia diligendo suorum obtinuit veniam peccaminum ita nobis apud misericordiam tuam culparum indulgentiam ac sempiternam obtineat beatitudinem. 97 (49r)
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers De sancto Apollinare Coll Beati sacerdotis et martyris tui Apollinaris quaesumus Domine sua nos intercessione commendet oratio ut tibi placito fulti suffragio quam precamur indulgentiam peccatorum consequi mereamur. 97 (49r)
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers Secr Suscipe clementissime omnipotens Deus et sanctifica hoc sacrificium populi tui ut quod in honore sacerdotis et martyris tui Apollinaris offerimus ad gloriam nobis prosit ad veniam. 97 (49r)
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers Postcomm Beati sacerdotis et martyris tui Domine Apollinaris annua festivitate clementiam tuam optantes supplices exoramus omnipotens Deus ut sicut illi optanti agone certaminis triumphali redimitus exsultat corona ita et nos orationum eius fulti suffragio tentationum tela superantes bracchio laetemur aeterno. 97 (49r)
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers De sancto Iacobo apostolo Coll Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. 98 (49v)
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers Secr Oblationes populi tui Domine quaesumus beati apostoli tui Iacobi passio conciliet et quae nostris non aptae sunt meritis fiant tibi placitae eius deprecatione. 98 (49v)
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers Postcomm Beati apostoli tui Iacobi cuius hodie festivitate corpore et sanguine tuo nos refecisti quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. 98 (49v)
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers Eodem die sancti Christophori Coll Beati Christophori martyris tui quaesumus omnipotens Deus deprecatio apud misericordiam tuam pro nobis interveniat et aeternae beatitudinis praemia nobis obtineat. 98 (49v)
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers Secr Haec munera quaesumus Domine clementer suscipe et intercedente beato Christophoro martyre tuo nobis salutaria esse concede. 98 (49v)
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui in commemoratione beati Christophori martyris tui tua mysteria percepimus ipsius continuo praesidio muniamur. 98 (49v)
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers De sanctis Nazario et Celso Coll Dispensator Pater optime congregator qui beatum Nazarium et Celsum unum ab oriente et alterum ab extremo terrae in unum congregasti et nobis summos donasti patronos poscimus clementissime Pater ut pro nobis sint intercessores quos credimus in aeternum esse mansuros. 99 (50r)
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers Secr Preces nostras Domine tuorum respice oblationesque fidelium ut tibi gratae sint tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. 99 (50r)
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers Postcomm Sanctorum tuorum Nazarii et Celsi quaesumus Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 99 (50r)
Jul/28/Samson/M2/Mass Propers De sancto Samsone Coll Omnipotens sempiterne Deus qui sanctis praecipue laudaris et mirabiliter praedicaris tribue nobis quaesumus hodiernam diem in honore sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis digne celebrare quia membris exutus corporeis caelestibus meruit exsultare sacramentis. 99 (50r)
Jul/28/Samson/M2/Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine Deus noster quam tibi ad honorem sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis immolandam deferimus tuorum nobis tribuat societate gaudere sanctorum. 99 (50r)
Jul/28/Samson/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui nos hanc diem in honore sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis venerabilem excolere fecisti praesta quaesumus ut quem laetis veneramur obsequiis eius orationibus muniamur et precibus. 100 (50v)
Jul/29/Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers De sanctis Simplicio, Faustino et Beatrice Coll Praesta quaesumus Domine ut sicut populus Christianus martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis temporali sollemnitate congaudet ita perfruatur aeterna et quod votis celebrat comprehendat effectu. 100 (50v)
Jul/29/Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro sanctorum martyrum tuorum Simplicii Faustini et Beatricis commemoratione deferimus simpliciter obsecrantes ut et indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. 100 (50v)
Jul/29/Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum tuorum Simplicii Faustini et Beatricis caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. 100 (50v)
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers De sancto Felice Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Felicis martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 100 (50v)
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 101 (51r)
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos caelesti pane satiasti intercedente beato Felice martyre tuo atque pontifice tua facias pietate concordes. 101 (51r)
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers De sanctis Abdon et Sennen Coll Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. 101 (51r)
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 101 (51r)
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis iusta desideria compleantur. 101 (51r)
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers De Vinculis sancti Petri Coll Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. 101 (51r)
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 102 (51v)
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 102 (51v)
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers Ad Machabbaeos Coll Fraterna nos martyrum tuorum Domine corona laetificet quae et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. 102 (51v)
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers Secr Votiva mysteria tua Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes devota mente tractemus quibus nobis quaesumus et praesidium crescat et gaudium. 102 (51v)
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut sicut nobis indiscreta pietas horum martyrum beatorum individuae caritatis praebet exemplum sic Spiritum gratiae tuae quo iugiter muniamur semper imploret. 102 (51v)
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers De sancto Stephano papa Coll Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus de eiusdem etiam protectione gaudeamus. 102 (51v)
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine dicata sanctifica et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice per eadem nos placatus intende. 103 (52r)
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice caelestis remedii faciat esse consortes. 103 (52r)
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers/1 De sancto Stephano cum sociis suis Coll Deus qui ad celebrandum nobis honorabile praesentis diei festum in beatorum martyrum tuorum Stephani Nicodemi Gamalielis atque Abibon inventione tribuisti te suppliciter exoramus ut ipsis intercedentibus mereamur in caelestibus inveniri. 103 (52r)
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine fidelium tuorum votis oblatum serenus admitte ut quod dilecto martyri tuo Stephani hodiernam inventionis suae gloriam contulit nobis prosit ad medelam redemptionis aeternae. 103 (52r)
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers Postcomm Epularum tuarum alimento saginati te humiliter rogamus Dominus Deus ut beati protomartyris tui Stephani meritis ubique nos adiuves cuius hodie revelationis sollemnia celebramus. 103 (52r)
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers/2 Coll Omnipotens sempiterne Deus qui sacra protomartyris tui Stephani membra fidelibus tuis hodierna die revelare voluisti concede ut intercessionis eius auxilio nos ab instantibus tribulationibus liberari et futuris consolationibus sociari. 103 (52r)
Aug/4/Afra et socii/M2/Mass Propers Coll Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Afrae martyris tuae tibi commendet quae in confessione tibi placere et coronam vitae aeternae percipere meruit. 104 (52v)
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers De Transfiguratione Domini nostri Coll Deus qui hodierna die Unigenitum tuum mirabiliter transformatum caelitus utriusque testamenti patribus revelasti da nobis quaesumus beneplacitis tibi actibus ad eius semper contemplandam pertingere gloriam in quo tuae paternitati optimae complacuisse testatus es. 104 (52v)
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus sancte Pater omnipotens munera quae pro gloriosa Filii tui transfiguratione deferimus et concede propitius ut per haec et a temporalibus liberemur incommodis et gaudiis connectamur aeternis. 104 (52v)
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui hunc diem incarnati Verbi tui transfiguratione tuaeque ad eum missae paternitatis voce consecrasti tribue quaesumus ut divinis pasti alimoniis in eius mereamur membra transferri qui haec in sui memoriam fieri praecepit. Qui vivit. 104 (52v)
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers De sancto Sixto Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Sixti martyris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 104 (52v)
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 105 (53r)
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Infracan Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. 105 (53r)
grape Or Benedic Domine et hos fructus novos uvae quos tu Domine rore caeli et inundantia pluviarum et temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es et dedisti eos ad usus nostros cum gratiarum actione percipere. In nomine Domini nostri Iesu Christi. 105 (53r)
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut cuius nobis festivitate votiva sunt sacramenta eius intercessione salutaria nobis reddantur. 105 (53r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Eodem die 〈de〉 sanctis Felicissimo et Agapito Coll Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere. 105 (53r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 105 (53r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis Domine intercedentibus sanctis tuis Felicissimo et Agapito ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 105 (53r)
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers De sancto Donato Coll Deus tuorum gloria sacerdotum praesta quaesumus ut sancti martyris tui et episcopi Donati cuius festa gerimus sentiamus auxilium. 106 (53v)
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine ut sancti martyris tui et episcopi Donati precibus quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus piae nobis devotionis fructus accrescat. 106 (53v)
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers Postcomm Votiva Domine dona quae pro beati martyris tui et episcopi Donati sollemnitate percepimus quaesumus ut eius precibus et vitae praesentis nobis pariter et aeternae tribuas conferre subsidium. 106 (53v)
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers De sancto Cyriaco Coll Deus qui nobis annua beati Cyriaci martyris tui sociorumque sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. 106 (53v)
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et nobis eius fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 106 (53v)
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut interveniente beato Cyriaco martyre tuo sociisque eius sacrosancta mysteria quae sumpsimus actu subsequamur et sensu. 106 (53v)
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia sancti Laurentii Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus impende. 106 (53v)
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. 106 (53v)
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 107 (54r)
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers In primo mane Laurentii Coll Excita Domine in Ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius levita servivit ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit et opere exercere quod docuit. 107 (54r)
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi Domine beati Laurentii precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 107 (54r)
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos donis caelestibus satiasti intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. 107 (54r)
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers In die Laurentii Coll Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas exstinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. 107 (54r)
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 108 (54v)
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Laurentio salvationis tuae sentiamus augmentum. 108 (54v)
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers De sancto Tiburtio Coll Beati Tiburtii nos Domine foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari. 108 (54v)
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus ut quae sacris sunt oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. 108 (54v)
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis quaesumus interveniente beato Tiburtio martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. 108 (54v)
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers De sancto Hippolyto cum sociis Coll Da nobis omnipotens Deus ut beati Hippolyti martyris tui sociorumque eius veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 108 (54v)
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers Secr Respice munera Domine populi tui sanctorum festivitate votiva et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. 108 (54v)
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentorum tuorum Domine communio sumpta nos salvet et in tuae veritatis luce confirmet. 109 (55r)
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers De sancto Eusebio Coll Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 109 (55r)
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers Secr Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum quibus et praesentibus nos exui malis confidimus et futuris. 109 (55r)
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 109 (55r)
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia Assumptionis sanctae Mariae Coll Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares eligere dignatus es da quaesumus ut sua nos defensione munitos iucundos faciat suae interesse festivitati. 109 (55r)
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Magna est Domine apud clementiam tuam Dei Genitricis oratio quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. 109 (55r)
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Concede misericors Deus fragilitati nostrae subsidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. 109 (55r)
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 In die Assumptionis Coll Veneranda nobis Domine huius diei festivitas opem conferat salutarem in qua sancta Dei Genitrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit quae Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum. 110 (55v)
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 Coll Famulorum tuorum Domine delictis ignosce et qui tibi placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur. 110 (55v)
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers Secr Subveniat Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione carnis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. 110 (55v)
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers VD Et te in veneratione sacrarum virginum exsultantibus animis laudare benedicere et praedicare. Inter quas intemerata Dei Genitrix Virgo Maria cuius assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit quae et Unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen effudit Iesum Christum Dominum nostrum. 110 (55v)
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers Postcomm Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis colimus a malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 111 (56r)
Aug/16/Arnulphus Suessionensis/M2/Mass Propers De sancto Arnulpho confessore Coll Deus qui beatum Arnulphum confessorem tuum atque pontificem doctorem praecipuum catholicae quam fidei praedicatorem eligere dignatus es praesta quaesumus ut ipso pro nobis intercedente peccatorum nostrorum exui malis et tibi Domino sinceris mentibus deservire possimus. 111 (56r)
Aug/16/Arnulphus Suessionensis/M2/Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus qui beatum Arnulphum confessorem tuum atque pontificem et pontificatus officio et fidei munere sublimasti tribue quaesumus supplicibus tuis ut quicquid peccati contagione contractum est in nobis ipso pro nobis summo antistite tuo intercedente salvemur. 111 (56r)
Aug/16/Arnulphus Suessionensis/M2/Mass Propers Postcomm Repleti sumus Domine muneribus tuis quae de festivitate beati Arnulphi confessoris tui atque pontificis percepimus tribue quaesumus ut eodem intercedente mundemur effectu et muniamur auxilio. 111 (56r)
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers/1 Octava sancti Laurentii Coll Beati Laurentii nos faciat Domine passio veneranda laetantes et ut eam sufficienter recolamus dignos efficiat. 112 (56v)
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers/2 Coll Iterata festivitate beati Laurentii Domine natalicia veneramur quam in caelesti beatitudine fulgere sempiternam. 112 (56v)
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers Secr Beati Laurentii martyris tui honorabilem passionem muneribus Domine geminatis <igne> exsequimur quae licet propriis sit memoranda principiis indesinenter tamen permanet gloriosa. 112 (56v)
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Sollemne nobis intercessio beati Laurentii martyris tui quaesumus Domine 〈praestet〉 auxilium ut caelestis mensae participatio quam sumpsimus tribuat Ecclesiae tuae recensitam laetitiam. 112 (56v)
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers De sancto Agapito Coll Laetetur Ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis et devota permaneat et secura consistat. 112 (56v)
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 112 (56v)
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 112 (56v)
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers De sancto Magno Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et intercedente beato martyre tuo Magno ab hostium nos defende propitiatus incursu. 113 (57r)
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers Secr Praesta nobis quaesumus omnipotens Deus ut humilitatis oblatio et pro tuorum tibi grata sit honore sanctorum et nos corpore pariter et mente sanctificet. 113 (57r)
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Tua sancta sumentes quaesumus Domine ut beati Magni nos foveant continuata praesidia. 113 (57r)
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers De sanctis Timotheo et Symphoriano Coll Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus impende et intercedentibus sanctis martyribus tuis Timotheo et Symphoriano dexteram super nos tuae propitiationis extende. 113 (57r)
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers Secr Accepta sit tibi Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 113 (57r)
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedentibus sanctis tuis Timotheo atque Symphoriano eorum semper participatione vivamus. 113 (57r)
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers De sancto Bartholomaeo Coll Omnipotens sempiterne Deus qui nobis huius diei venerandam sanctamque laetitiam in beati apostoli tui Bartholomaei festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 113 (57r)
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers Secr Beati apostoli tui Bartholomaei cuius sollemnia recensemus quaesumus Domine ut auxilio eius tua beneficia capiamus pro quo hostias tibi laudis offerimus. 114 (57v)
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine pignus salutis aeternae celebrantes beati Bartholomaei apostoli tui votiva sollemnia et perpetua merita venerantes. 114 (57v)
Aug/25/Audoenus/M2/Mass Propers De sancto Audoeno Coll Deus qui perennem gloriam sanctissimi confessoris tui atque pontificis Audoeni animae contulisti tribue quaesumus eius nos apud te patrociniis sublevari ut cum eo vitam possideamus aeternam. 114 (57v)
Aug/25/Audoenus/M2/Mass Propers Secr Oblata quaesumus Domine munera fidelis populi meritis beatissimi patris nostri Audoeni tibi reddantur accepta ut abiecta contagione peccati iisdem quibus famulamur mysteriis clementer emundari mereamur. 114 (57v)
Aug/25/Audoenus/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedente beato Audoeno confessore tuo atque pontifice in gratiarum semper actione maneamus. 114 (57v)
Aug/27/Rufus martyr Capuae/M2/Mass Propers De sancto Rufo Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et beati Rufi intercessionibus confidentes nec minis adversantium nec ullo conturbemur incursu. 115 (58r)
Aug/27/Rufus martyr Capuae/M2/Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Rufo martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 115 (58r)
Aug/27/Rufus martyr Capuae/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus Domine ut quorum triumphis gloriamur auxiliis protegamur. 115 (58r)
Aug/28/Hermes, Iulianus Brivatensis/M2/Mass Propers De sanctis Hermete atque Iuliano Coll Deus qui beatos martyres tuos Hermetem atque Iulianum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 115 (58r)
Aug/28/Hermes, Iulianus Brivatensis/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine laudis offerimus in tuorum commemoratione sanctorum da quaesumus ut quod illis contulit gloriam nobis prosit ad salutem. 115 (58r)
Aug/28/Hermes, Iulianus Brivatensis/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedentibus beatis martyribus tuis Hermete et Iuliano quam humiliter gerimus salubriter sentiamus. 115 (58r)
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers Coll Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato Augustino confessore tuo atque pontifice consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 116 (58v)
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers Secr Sancti confessoris tui Augustini nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 116 (58v)
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers Postcomm Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem beatus confessor tuus Augustinus atque pontifex quaesumus precator accedat. 116 (58v)
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers/1 In Decollatione sancti Ioannis Baptistae Coll Sancti Ioannis Baptistae et martyris tui Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. 116 (58v)
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers/2 Coll Perpetuis nos Domine sancti Ioannis Baptistae tuere praesidiis et quanto fragiliores sumus tanto magis necessariis attolle suffragiis. 116 (58v)
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Ioannis Baptistae passione deferimus quia dum finitur in terris factus est caelesti sede perpetuus quaesumus ut eius obtentu nobis proficiant ad salutem. 116 (58v)
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers Postcomm Conferat nobis Domine sancti Ioannis utrumque sollemnitas ut magnifica sacramenta quae sumpsimus significata veneremur et in nobis potius edita gaudeamus. 116 (58v)
Aug/30/Fiacrius/M2/Mass Propers Coll Misericordiam tuam quaesumus Domine interveniente beato confessore tuo Fiacrio clementer impende et pro nobis peccatoribus eius propitiare suffragiis. 116 (58v)
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers Eodem die natalis sanctae Sabinae Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 117 (59r)
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 117 (59r)
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beata Sabina martyre tua in eius semper participatione vivamus. 117 (59r)
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers De sanctis Felice et Adaucto Coll Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas. 117 (59r)
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine tuae plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad salutem. 117 (59r)
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine sacris muneribus quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum semper actione maneamus. 117 (59r)
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers De sancto Prisco martyre Coll Omnipotens sempiterne Deus fortitudo certantium et martyrum palma sollemnitatem hodiernae diei propitius intuere et Ecclesiam tuam continua fac celebritate laetari ut intercessione beati martyris tui Prisci omnium in te credentium vota perficias. 117 (59r)
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers Secr Huius tibi precibus Domine quaesumus grata reddatur oblatio pro cuius est festivitate immolanda. 118 (59v)
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque martyris tui Prisci precibus adiuvemur. 118 (59v)
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers/1 De Nativitate sanctae Mariae Coll Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et Virginis congregamur eius intercessionibus complacatus a te de instantibus periculis eruamur. 118 (59v)
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers/2 Coll Famulis tuis Domine caelestis gratiae munus impertire ut quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. 118 (59v)
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Secr Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de Virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam. 118 (59v)
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers VD Et praecipue pro meritis beatae Dei Genitricis et perpetuae Virginis Mariae gratia plenae tuam omnipotentiam laudare benedicere et praedicare. 119 (60r)
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 119 (60r)
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Eodem die sancti Hadriani Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Hadriani martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 119 (60r)
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Hadriano martyre tuo per eadem nos placatus intende. 119 (60r)
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Postcomm Beati Hadriani martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporaliter gerimus perpetua salvatione capiamus. 119 (60r)
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers De sancto Gorgonio Coll Sanctus Domine Gorgonius sua nos intercessione laetificet et pia faciat sollemnitate gaudere. 119 (60r)
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers Secr Grata tibi sit Domine nostra servitutis oblatio pro qua sanctus Gorgonius martyr interventor exsistat. 119 (60r)
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers Postcomm Familiam tuam Deus suavitas illa contingat et vegetet qua in martyre tuo Gorgonio Christi tui bono iugiter odore pascatur. 119 (60r)
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers De sancto Proto et Hyacintho Coll Beatorum Proti et Hyacinthi nos Domine foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessione tueatur. 120 (60v)
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers Secr Pro sanctorum Proti et Hyacinthi munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. 120 (60v)
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers Postcomm Ut percepta nos Domine tua sancta purificent beatorum Proti et Hyacinthi quaesumus imploret oratio. 120 (60v)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/1 De Exaltatione sanctae Crucis Coll Deus qui unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur. 120 (60v)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/2 Coll Deus qui nos hodierna die exaltatione sanctae Crucis annua sollemnitate laetificas praesta ut cuius mysterium in terra cognovimus eius redemptionis praemia mereamur. 120 (60v)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/1 Secr Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem Crucis est sanctificatum vexillum quaesumus Domine Deus noster ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloriae salutaris potiamur effectu. 120 (60v)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/2 Secr Devotas Domine humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium et salutem quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio ligni rursum fides aperiat. 121 (61r)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. 121 (61r)
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers Alia Or Adesto familiae tuae quaesumus clemens et misericors Deus in adversis et prosperis preces exaudias et nefas adversariorum per auxilium sanctae Crucis digneris conterere ut portum salutis tuae valeat apprehendere. 121 (61r)
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers De sanctis Cornelio et Cypriano Coll Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum Cornelii et Cypriani intercessione averte. 121 (61r)
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers Secr Plebis tuae Domine munera benignus intende quae maiestati tuae pro sanctorum tuorum Cornelii et Cypriani sollemnitate sunt dicata. 121 (61r)
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. 121 (61r)
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers De sancto Nicomede Coll Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. 121 (61r)
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris tui commendet oratio. 122 (61v)
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers Postcomm Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. 122 (61v)
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers De sancta Euphemia Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 122 (61v)
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. 122 (61v)
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyris tuae Euphemiae tibi reddat acceptos. 122 (61v)
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers De sancta Lucia et Geminiano Coll Praesta Domine precibus nostris cum exsultatione provectum ut quorum diem passionis annua devotione recolimus etiam fidei constantiam consequamur. 122 (61v)
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers Secr Munera populi tui Domine propitius intende ut quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. 123 (62r)
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis. 123 (62r)
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia sancti Matthi apostoli Coll Da nobis omnipotens Deus ut beati Matthaei apostoli tui et evangelistae quam praevenimus veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 123 (62r)
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Apostolicae reverentiae culmen offerimus sacris mysteriis imbuendum praesta Domine quaesumus ut beati Matthaei evangelistae suffragiis cuius natalicia praeimus haec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat. 123 (62r)
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Beati Matthaei evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 123 (62r)
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers In die Matthaei apostoli Coll Beati Matthaei apostoli et evangelistae Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. 123 (62r)
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers Secr Supplicationibus apostolicis beati Matthaei evangelistae quaesumus Ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus eruditur. 123 (62r)
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis beato Matthaeo apostolo tuo et evangelista interveniente deprecamur ut quae pro eius celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. 124 (62v)
Sep/22/Vitalis, Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers De sancto Mauritio cum sociis suis Coll Annue quaesumus omnipotens Deus ut nos sanctorum martyrum tuorum Mauritii Exsuperii Candidi Victoris Innocentis et Vitalis ac sociorum eorundem laetificet festiva sollemnitas ut quorum suffragiis nitimur nataliciis gloriemur. 124 (62v)
Sep/22/Vitalis, Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers Secr Respice Domine munera quae in passione sanctorum martyrum tuorum Mauritii Exsuperii Candidi Victoris Innocentis et Vitalis ac sociorum eorundem deferimus et praesta ut quorum honore sunt grata eorum nobis fiant intercessione perpetua. 124 (62v)
Sep/22/Vitalis, Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus Domine ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 124 (62v)
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers De sancto Cosma et Damiano Coll Magnificet te Domine sanctorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani beata sollemnitas qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti. 124 (62v)
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers Secr In tuorum Domine pretiosa morte iustorum sacrificium illud offerimus de quo martyrum sumpsit principium quod quaesumus propitiationis tuae nobis munus obtineat. 125 (63r)
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine sacramenti tui certa libatio quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. 125 (63r)
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers In die de sancto Michaele Coll Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur ab his in terra nostra vita muniatur. 125 (63r)
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 125 (63r)
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers Postcomm Beati archangeli tui Michaelis et omnium caelestium virtutum intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quod honore prosequimur contingamus et mente. 125 (63r)
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers De sancto Hieronymo Coll Deus qui nobis per beatum Hieronymum confessorem sacerdotemque tuum scripturae sanctae veritatem et mystica sacramenta revelare dignatus es praesta quaesumus ut cuius natalicia colimus eius semper et erudiamur doctrinis et meritis adiuvemur. 125 (63r)
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Hieronymi confessoris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 126 (63v)
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiae tuae beatum Hieronymum confessorem scripturae sanctae et verum interpretem et tractatorem catholicum tribuisti concede propitius ut eius semper erudita doctrinis stabili fide in confessione tui nominis et agnitione proficiat. 126 (63v)
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers De sancto Germano, Remigio et sociis eorum Coll Exaudi Domine populum tuum et sanctorum tuorum Germani Remigii Vedasti et Bavonis sollemnia celebrantes temporalis vitae nos tribue pace gaudere et aeternum reperire subsidium. 126 (63v)
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers Secr Preces nostras quaesumus Domine et tuorum respice oblationes fidelium ut tibi gratae sint in tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. 126 (63v)
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers Postcomm Repleti sacramento reparationis humanae praesta quaesumus Domine ut per ea quae nobis munere dignaris praebere caelesti per haec eadem tribuas nobis inhaerere donis caelestibus. 126 (63v)
Oct/7/Marcus papa/M2/Mass Propers De sancto Marco Coll Exaudi quaesumus Domine preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 127 (64r)
Oct/7/Marcus papa/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 127 (64r)
Oct/7/Marcus papa/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 127 (64r)
Oct/8/Marcellus, Pardulphus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers De sanctis Marcello, Pardulpho et sociis eorum Coll Sanctorum tuorum nos Domine Marcelli Pardulphi Apulei Sergii et Bacchi beata merita prosequantur et suo semper faciant amore ferventes. 127 (64r)
Oct/8/Marcellus, Pardulphus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers Secr Maiestatem tuam nobis Domine quaesumus haec hostia reddat immolanda placatam tuorum digna postulatione sanctorum. 127 (64r)
Oct/8/Marcellus, Pardulphus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentis Domine muniamur acceptis et sanctorum tuorum Marcelli Pardulphi Apulei Sergii et Bacchi contra omnes nequitias irruentes armis caelestibus protegamur. 127 (64r)
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers De sanctis Dionysio, Rustico et Eleutherio Coll Deus qui hodierna die beatum Dionysium virtute constantiae in passione roborasti quique illi ad praedicandam gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es tribue nobis quaesumus ex eorum imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 128 (64v)
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers Secr Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum Dionysii Rustici et Eleutherii nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 128 (64v)
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Dionysio Rustico et Eleutherio per haec contra omnia adversa muniamur. 128 (64v)
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers De sancto Calixto Coll Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sancti Calixti martyris tui atque pontificis exempla restaura. 128 (64v)
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers Secr Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. 128 (64v)
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut et reatum nostrum munera sacra purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. 128 (64v)
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers De sancto Luca evangelista Coll Interveniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas evangelista qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis amore portavit. 129 (65r)
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers Secr Donis caelestibus da nobis quaesumus Domine libera mente servire ut munera quae deferimus interveniente evangelista tuo Luca et medelam nobis operentur et gloriam. 129 (65r)
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens aeterne Deus ut id quod de sancto altari tuo accepimus precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras per quod tuti esse possimus. 129 (65r)
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia apostolorum Simonis et Iudae Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. 129 (65r)
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris Domine apostolorum Simonis et Iudae festa praecedimus quaesumus ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis illorum meritis grata reddantur. 129 (65r)
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur ut intercedentibus sanctis apostolis quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. 129 (65r)
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers In die Simonis et Iudae Coll Deus qui nos per beatos apostolos tuos Simonem et Iudam ad cognitionem tui nominis venire tribuisti da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. 130 (65v)
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers Secr Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetuam percurrentes quaesumus ut eandem sacris mysteriis expiati dignius celebremus. 130 (65v)
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter rogamus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 130 (65v)
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia Omnium Sanctorum Coll Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam et quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laetitiam. 130 (65v)
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. 130 (65v)
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentis Domine et gaudiis optatae celebritatis expleti quaesumus ut eorum precibus adiuvemur quorum recordationibus exhibentur. 130 (65v)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Erudi quaesumus Domine populum tuum spiritalibus instrumentis et quorum praestas sollemnia provenire fac eorum et consideratione devotum et defensione securum. 130 (65v)
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers In die Omnium Sanctorum Coll Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum veneranda sollemnitate laetificas fac nos quaesumus eorum omnium semper habere patrocinium quibus regnum dare dignatus es perpetuum. 131 (66r)
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 131 (66r)
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers VD Clementiam tuam suppliciter obsecrantes ut cum exsultantibus sanctis in caelestis regni cubilibus gaudia nostra coniungas et quos virtutis imitatione non possumus sequi debitae venerationis contingamus affectu. 131 (66r)
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 131 (66r)
Pasc/ff/Paschal prayers Ad vesperum Or Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum tuorum multiplici facis celebritate gaudere concede quaesumus ut sicut illorum commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 131 (66r)
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Eodem die sancti Caesarii martyris Coll Deus qui nos beati Caesarii martyris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actus imitemur. 132 (66v)
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 132 (66v)
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 132 (66v)
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers De sanctis quattuor coronatis Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Symphorianum Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 132 (66v)
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers Secr Benedictio tua Domine super nos larga descendat quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. 132 (66v)
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 132 (66v)
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers De sancto Theodoro Coll Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. 133 (67r)
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 133 (67r)
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis Domine quaesumus intercedente beato Theodoro martyre tuo ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 133 (67r)
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers De sancto Menna Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 133 (67r)
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 133 (67r)
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 133 (67r)
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers De sancto Martino Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 134 (67v)
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec nos salutaris oblatio et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 134 (67v)
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine Deus noster ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta eorum salutaria nobis intercessione reddantur. 134 (67v)
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers De sancto Brictio Coll Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato confessore tuo atque pontifice Brictio consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 134 (67v)
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers Secr Sancti confessoris tui Brictii nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 134 (67v)
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers Postcomm Deus fidelium remunerator animarum praesta quaesumus ut beati Brictii confessoris tui atque pontificis cuius venerandam celebramus festivitatem <eius> precibus indulgentiam peccatorum consequi mereamur. 134 (67v)
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers/2 Postcomm Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum et beati Martini pontificis supplicationem custodi. 134 (67v)
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers Octava sancti Martini Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut beati Martini confessoris tui atque pontificis frequentata sollemnitas ad perpetuam populo tuo proficiat salutem et quem saepius veneramur in terris semper habeamus patronum in caelis. 135 (68r)
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers Secr Haec oblatio quaesumus Domine quam iterata sancti confessoris tui Martini festivitate tuae maiestati offerimus nobis prosit ad indulgentiam ut per eam a nostris liberemur peccatis et sacris altaribus astare digni efficiamur. 135 (68r)
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sacramenta Domine quaesumus quae sumpsimus beato Martino confessore tuo intercedente ab omni nos adversitate defendant et perpetua tua prosperitate tibi soli Deo servire concedant. 135 (68r)
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers In natale sanctae Caeciliae virginis Coll Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 135 (68r)
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione dignos semper efficiat. 135 (68r)
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius semper intercessione nos refove cuius sollemnia celebramus. 136 (68v)
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers De sancto Clemente martyre Coll Deus qui nos annua beati Clementis martyris tui atque pontificis sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. 136 (68v)
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Clemente martyre tuo per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. 136 (68v)
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 136 (68v)
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Eodem die sanctae Felicitatis Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 136 (68v)
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Secr Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. 136 (68v)
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 136 (68v)
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers De sancto Chrysogono Coll Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra 〈reos〉 nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. 137 (69r)
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine quaesumus placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 137 (69r)
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 137 (69r)
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers De sancto Saturnino Coll Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui eius nos tribue meritis adiuvari. 137 (69r)
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnini martyre tuo per eadem nos placatus intende. 137 (69r)
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. 137 (69r)
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia sancti Andreae apostoli Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 137 (69r)
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 137 (69r)
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 138 (69v)
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers In die Andreae apostoli Coll Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. 138 (69v)
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi Domine beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 138 (69v)
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse perficias. 138 (69v)
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Alia Or Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiatur qui tui nominis exstitit praedicator. 138 (69v)
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers De sancto Nicolao Coll Deus qui beatum Nicolaum pium et gloriosum pontificem tuum innumeris decorasti miraculis tribue nobis quaesumus ut eius meritis et precibus a gehennae incendiis liberemur. 138 (69v)
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine oblata munera quae in veneratione sancti antistitis Nicolai offeruntur ut per ea vita nostra inter adversa ubique dirigatur et prospera. 139 (70r)
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers Postcomm Sacrificia quae sumpsimus Domine pro sollemnitate sancti pontificis tui Nicolai sempiterna nos protectione confirment. 139 (70r)
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Octava sancti Andreae Coll Protegat nos Domine saepius beati Andreae apostoli repetita sollemnitas ut cuius patrocinia sine intermissione recolimus defensione sentiamus. 139 (70r)
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Secr Indulgentiam nobis praebeant haec munera quaesumus Domine largiorem quae venerabilis Andreae suffragiis offeruntur. 139 (70r)
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Adiuvet familiam tuam tibi Domine supplicando venerandus apostolus qui tui nominis exstitit praedicator. 139 (70r)
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers In natale sanctae Luciae Coll Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur affectu. 139 (70r)
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 139 (70r)
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 140 (70v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers In natale sancti Thomae apostoli Coll Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari ut eius semper et patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. 140 (70v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers Secr Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes ut suffragiis beati Thomae apostoli in nobis tua munera tuearis cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. 140 (70v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers VD Qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Thomae apostoli tui sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non taceamus. Et ideo. 140 (70v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers/1 Postcomm Conserva Domine populum tuum et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adiuvari perpetuis tribue gaudere remediis. 140 (70v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers/2 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus 〈 ... 〉 intercedente beato Thoma apostolo ad aeternae vitae praemium pervenire mereamur. 140 (70v)
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia unius apostoli Coll Da nobis quaesumus Domine gloriosa natalicia beati apostoli tui N. digne praevenire eius patrocinio ab omni adversitate mentis et corporis liberari. 140 (70v)
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Intercedente beato apostolo N. munera nostra quaesumus Domine propitius suscipe et concede ut a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. 141 (71r)
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis muneribus tuis adesto nobis quaesumus Domine in tua protectione confidentibus ut beati apostoli N. cuius natalicia praevenimus suffragiis adiuti perpetuis gaudemus beneficiis mentis et corporis. 141 (71r)
apostolus unus/M2/Mass Propers In die unius apostoli Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus N. apostolus tuum pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 141 (71r)
apostolus unus/M2/Mass Propers Secr Munera nostra Domine quae pro beati apostoli N. sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. 141 (71r)
apostolus unus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque apostoli N. precibus adiuvemur. 141 (71r)
apostoli plures (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia plurimorum apostolorum Coll Concede nobis quaesumus omnipotens Deus venturam beatorum apostolorum N. sollemnitate congruo praevenire honore et venientem digna celebrare devotione. 141 (71r)
apostoli plures (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Accepta sit tibi Domine nostrae devotionis oblatio et beatorum apostolorum N. quorum natalicia praevenimus eorum intercessio nos salvet semper et muniat. 142 (71v)
apostoli plures (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis aeterne largitor beatorum apostolorum N. ubique protegi oratione quorum natalicia per haec sancta quae sumpsimus votivo praevenimus obsequio. 142 (71v)
apostoli plures/M2/Mass Propers In die plurimorum apostolorum Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum N. sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 142 (71v)
apostoli plures/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quae apostolorum tuorum N. sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae iuste meremur propitiatus averte. 142 (71v)
apostoli plures/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. 142 (71v)
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers De uno martyre in vigilis Coll Beati martyris tui N. votivus natalis nobis quaesumus iucunditatem suae glorificationis infundat et tibi nos acceptabiles reddat. 142 (71v)
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humilitatis nostrae offerimus quas meritis beati N. martyris tui cuius natalicia praevenimus ad absolutionem omnium delictorum nobis provenire concede. 142 (71v)
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine caelestia sacramenta sancti martyris tui N. natalicia praevenientes quae nobis quaesumus perpetuae redemptionis munus operentur. 143 (72r)
martyr unus/M2/Mass Propers Unius martyris Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati martyris tui N. natalicia colimus eius intercessione a cunctis adversitatibus liberemur. 143 (72r)
martyr unus/M2/Mass Propers Secr Intercessio sancti N. martyris tui quaesumus Domine munera nostra tibi commendet nosque tuae maiestati reddat acceptos. 143 (72r)
martyr unus/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua Domine pro beati martyris tuae N. pretiosa passione celebrata nos muniant et ab omni semper adversitate custodiant. 143 (72r)
martyres plures/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui per gloriosa bella certaminis ad immortales triumphos martyres extulisti da nobis dignam pro eorum commemoratione laetitiam ut quorum memoriam pio amore amplectimur eorum precibus adiuvemur. 144 (72v)
martyres plures/M2/Mass Propers Secr Plebis tuae Domine munera quae pro sanctorum martyrum tuorum N. sollemnitatibus sunt oblata quaesumus ut eorum precibus maiestati tuae fiant accepta. 144 (72v)
martyres plures/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis divinis mysteriis concede quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum martyrum tuorum N. quorum celebramus victorias precibus auxilium sentiamus. 144 (72v)
confessor unus pontifex (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia unius pontificis Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati confessoris tui atque pontificis N. natalicia praevenimus eius meritis et precibus iugiter muniamur. 144 (72v)
confessor unus pontifex (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Beato confessore tuo atque pontifice N. intercedente quaesumus omnipotens Deus munera nostra suscipe et ab omnibus nos peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 144 (72v)
confessor unus pontifex (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Caelestia Domine sumpsimus sacramenta praesta quaesumus ut interveniente beato confessore tuo atque pontifice N. cuius sollemnia recurrimus nobis perpetuam conferant medicinam. 144 (72v)
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers In die unius pontificis Coll Beati confessoris tui atque pontificis N. quaesumus Domine nos maiestati tuae intercessio veneranda commendet ut quam nostris non meremur eius meritis indulgentiam consequamur. 144 (72v)
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers Secr Hostias quas tibi Domine pro commemoratione sancti confessoris tui N. atque pontificis offerimus dignanter suscipe et a cunctis calamitatibus propitius nos respirare concede. 145 (73r)
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers Postcomm Repleti muneribus tuis quaesumus omnipotens Deus ut eius nos tribuas sequi exempla cuius gloriosa celebramus sollemnia. 145 (73r)
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia unius confessoris Coll Benedictionis tuae Domine gratiam intercedente beato confessore tuo N. suscipiamus ut cuius praeveniendo gloriam celebramus eius supplicando auxilium sentiamus. 145 (73r)
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Accepta sit tibi Domine nostrae devotionis oblatio et ad sancti confessoris tui N. puriores nos faciat venire festivitatem. 145 (73r)
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem beatus confessor tuus N. precator accedat. 145 (73r)
confessor unus/M2/Mass Propers In die unius confessoris Coll Adesto Domine precibus nostris quas in sancti confessoris tui N. sollemnitate deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eius qui tibi placuit precibus adiuvemur. 145 (73r)
confessor unus/M2/Mass Propers Secr Muneribus tuis et supplicationibus sancti confessoris tui N. quaesumus Domine tribue nos foveri ut cuius festivitatem celebramus eius apud te intercessionibus et meritis adiuvemur. 145 (73r)
confessor unus/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis muneribus tuis ab omnibus nos Domine peccatis intercedente beato confessore tuo N. propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 146 (73v)
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia plurimorum confessorum Coll Beatorum confessorum tuorum atque pontificum N. Domine natalicia praeeuntes suppliciter te rogamus ut quos caelesti gloria sublimasti tuum pro nobis iugiter implorent auxilium. 146 (73v)
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod tibi pro beatis confessoribus tui atque pontificibus N. offert nostra devotio eorum quaesumus meritis tibi reddatur acceptum. 146 (73v)
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnitatem praeimus eorum orationibus adiuvemur. 146 (73v)
confessores plures/M2/Mass Propers In die plurimorum confessorum Coll Deus qui nos sanctorum confessorum tuorum atque pontificum N. confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. 146 (73v)
confessores plures/M2/Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine quae pro beatorum confessorum tuorum atque pontificum N. tuo nomini offeruntur nataliciis ipsorum digna perficiantur et mentis. 146 (73v)
confessores plures/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentis tuis Domine repleti quaesumus ut sanctorum confessorum tuorum atque pontificum N. quorum sollemnia agimus adiuti precibus tuis muneribus quibus in praesenti fovemur aeternis perfruamur. 147 (74r)
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia unius virginis Coll Sanctae virginis tuae N. Domine supplicationibus nos foveri ut cuius venerabilem sollemnitatem votivo praevenimus obsequio pietati tuae eius commendemur et meritis. 147 (74r)
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris Domine sanctae virginis tuae N. festa praecedimus praesta quaesumus ut tuae maiestati illius meritis accepta reddantur. 147 (74r)
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut cuius nos tribuis communicare memoriis eius nos facias gaudere suffragiis. 147 (74r)
virgo una/M2/Mass Propers In die unius virginis Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 147 (74r)
virgo una/M2/Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine sanctae virginis tuae N. intercessione propitius suscipe et praesta ut tuae maiestati illius meritis accepta reddantur. 147 (74r)
virgo una/M2/Mass Propers Postcomm Perceptis muneribus tuis quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctae virginis et martyris tuae N. nos tribuis communicare memoriis eius nos facias gaudere suffragiis. 147 (74r)
virgo una/Mass Propers Officium totum ut supra habetur. Rub 148 (74v)
virgo una martyr/M2/Mass Propers De virgine martyrizata Coll Deus qui nos hodie sanctae virginis tuae N. annua sollemnitate laetificas concede propitius ut eius adiuvemur meritis cuius castitatis irradiamur exemplis. 148 (74v)
virgo una martyr/M2/Mass Propers Secr In sanctae virginis tuae N. festivitate tibi Domine munera votiva deferimus praesta quaesumus ut eius suffragiis nostrae servitutis tibi accepta reddantur officia. 148 (74v)
virgo una martyr/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te Domine rogamus omnipotens Deus ut intercedente sancta virgine tua N. in cuius festivitate haec caelestia sumpsimus sacramenta vitam nostram ab omni adversitate custodias. 148 (74v)
virgines plures/M2/Mass Propers De virginibus pluribus Coll Deus qui nos sanctarum virginum tuarum N. temporali facis commemoratione gaudere concede propitius ut earum suffragantibus meritis ab imminentibus periculis liberemur et aeternis gaudiis perfrui mereamur. 148 (74v)
virgines plures/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quae nomini tuo pro sollemnitate sanctarum virginum N. offerimus earum precibus tibi grata fieri suppliciter exoramus. 148 (74v)
virgines plures/M2/Mass Propers Postcomm Prosit nobis omnipotens Deus beatarum virginum N. veneranda festivitas ut quarum gaudemus honoribus protegantur auxiliis. 149 (75r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 In dedicatione ecclesiae Coll Deus qui sacrandorum auctor es munerum effunde super hanc domum orationis benedictionem tuam ut ab omnibus in ea nomen tuum invocantibus defensionis auxilium sentiatur et qui eam in honorem tui nominis condiderunt protectorem te habere in omnibus mereantur atque custodem. 149 (75r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Secr Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nostra munera quae tuis altaribus offeruntur ad nostrarum remedium animarum et eorum qui hanc domum in honorem tui nominis condiderunt praeparentur. 149 (75r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 VD Cuius virtus magna pietas copiosa. Respice quaesumus de caelo domum istam ut si quis in ea nomini tuo supplicaverit libenter exaudias et satis facientibus clementer ignoscas. Hic tibi sacerdotes tui sacrificium laudis offerant hic fidelis populus vota persolvat hic peccatorum sarcinae deponantur hic fides sancta stabiliatur. Hinc impietas abluta redeat hinc iniquitas emendata discedat. Inveniat apud te Domine locum venire quicumque satis faciens huc confugerit et quando populus tuus pro suis necessitatibus hic te rogaverit adquiesce rogari et rogatus indulge. 149 (75r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus salutaribus repleti mysteriis ut in hoc loco quem nomini tuo indigni dedicavimus cunctis petentibus aures tuae pietatis accomodes. 150 (75v)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 In anniversario dedicationis ecclesiae Coll Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. 150 (75v)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Secr Annue quaesumus Domine precibus nostris ut quicumque intra templi huius cuius anniversarium dedicationis diem celebramus continemur plena tibi et corporis et animae devotione placeamus ut dum praesentia vota reddimus ad aeterna praemia te adiuvante pervenire mereamur. 150 (75v)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 VD Et pro annua dedicatione templi huius honorem tibi debitum referre. 150 (75v)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Postcomm Deus qui Ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es ut quae haberet gratiam per fidei devotionem haberet etiam ex nomine pietatem da ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur et Ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat te diligat te sequatur ut dum iugiter per vestigia tua graditur ad caelestia promissa te ducente pervenire mereatur. 151 (76r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 Alia missa in anniversario dedicationis ecclesiae Coll Deus qui nos ad anniversarium diem consecrationis huius altaris ecclesiae venire tribuisti concede quaesumus ut quicquid meo in nomine tuo perierimus sanctorum tuorum precibus obtinere mereamur. 151 (76r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 Secr Omnipotens sempiterne Deus respice propitius de throno gloriae tuae et super hoc altare nomini tuo dedicatum fidelium tuorum oblationes dignanter suscipe ut in eo sic temporales hostiae consecrentur ut perpetuae salutis munus sumentibus acquirant. 151 (76r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 VD Qui ubique totus et tua maiestate universa continens locum tuis mysteriis aptum tibi sacrari voluisti. Effunde igitur quaesumus super hanc domum gratiam tuam ut hic et sacramentorum virtus et votorum apud te obtineatur effectus. 151 (76r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 Postcomm Multiplica quaesumus Domine per haec sancta quae sumpsimus gratiam tuam in nobis ut te in templo sancto tuo iugiter adoremus et in conspectu tuo cum sanctis omnibus in aeternum laetemur. 152 (76v)
May/22/Helena/M2/Mass Propers De sancta Helena Coll Deus qui omnes sanctos et electos tuos pro suis quosque meritis honorare disponis praesta quaesumus ut sanctae Helenae reginae cuius religionem et studium in sanctae Crucis manifestatione veneramur apud misericordiam tuam meritis et precibus adiuvemur. 152 (76v)
May/22/Helena/M2/Mass Propers Secr Munera populi tui placabilis dextera tua suscipiat ut sanctae Helenae suffragantibus meritis devotioni nostrae proficiant et saluti. 152 (76v)
May/22/Helena/M2/Mass Propers Postcomm Refecti corporis sacri pretiosique libamine sanguinis quaesumus omnipotens Deus ut intercessionibus beatae Helenae cuius festivo gratulamur officio cunctis malorum nostrorum sordibus exuamur. 152 (76v)
Trinitas/M2/Mass Propers Missa de sancta Trinitate Coll Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. 153 (77r)
Trinitas/M2/Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine Deus noster per Unigenitum tuum huius oblationis hostiam et cooperante Sancto Spiritu tuo per eam nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. 153 (77r)
Trinitas/M2/Mass Propers VD Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus. Ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes Sanctus sanctus sanctus. 153 (77r)
Trinitas/M2/Mass Propers Postcomm Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna sanctae Trinitatis eiusdem individuae Unitatis confessio. 154 (77v)
Trinitas/M2/Mass Propers Or Domine Deus Pater omnipotens nos famulos tuos tuae maiestati subiectos per Unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetemur. 154 (77v)
de cruce/M2/Mass Propers Missa de sancta Cruce Coll Deus qui per sanctae Crucis virtutem mirabilium tuorum mundo declarasti multitudinem tribue nobis per eius in superabilem munitionem gratiae tuae perennem contra omnia adversa defensionem. 154 (77v)
de cruce/M2/Mass Propers Secr Deus qui in ara Crucis unius veri sacrificii Christi Domini corporali immolatione totius mundi delicta purgasti et humano generi redemptionis gratiam contulisti quaesumus ut nos ipsius redemptionis participes efficere digneris. 154 (77v)
de cruce/M2/Mass Propers VD Qui corporaliter in Cruce temporalem passionem patienter pertulit et humanum genus ab antiqui hostis subiectione clementer redemit. Et ideo. 155 (78r)
de cruce/M2/Mass Propers Postcomm Vivificorum sacramentorum sumpta participatione quaesumus omnipotens Deus ut nos eorum salutari communione et sanctae Crucis munimine ab omni semper protegas adversitate. 155 (78r)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Ant Intret oratio mea 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Ant Ne reminiscaris 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 F Kyrie eleison ... Pater noster ... Et ne nos 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 W Repleatur os meum laude 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 W Averte faciem tuam a peccatis meis 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 W Cor mundum crea in me Deus 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 W Esto nobis Domine turris fortitudinis 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 W Non nobis Domine 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 W Exsurge Domine adiuva nos 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 W Peccavimus Domine cum patribus nostris 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 W Si iniquitates observaveris 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 W Ne intres in iudicium 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 W A porta inferi 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/11 W Domine exaudi 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Or Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua gratia a viciis omnibus exuat que〈m〉 reatus propriis quo scientiae 〈malim conscientiae〉 gravat. 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Or Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum ut tuis mysteriis digne ministrare teque aeterna caritate diligere merear. 156 (78v)
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 Or Non de meritorum meorum caritate confusus 〈malim confisus〉 praesumo accedere ante sanctum conspectum tuum Domine Deus sed pro tua ineffabili pietate qui dignatus es peccatores ad tuam misericordiam vocare et ad te venientibus dignatus es piissimam indulgentiam et sempiternam gratiam conferre tu enim Domine a tua pietate nullum repellas sed ad te venientibus tuae pietatis et misericordiae dignanter sinum aperis et ad sacramentum piissimae recorecon¬ciliationis clementer admittis gratiae tuae participes efficis qui invocas ea quae non sunt tamquam ea quae <non> sunt qui facis de indignis dignos de peccatoribus iustos de immundis mundos qui vivificas 〈malim iustificas〉 /79r/ 〈impios et vivificas mortuos et in infirmitate virtutem tribuis〉 tu ergo Do¬mine fac in me peccatore opus tuae magnae misericordiae tuae pietatis immensae tuae gratia〈e〉 sempi¬ternae non pro meis meritis sed pro tuis miserationibus multis et magnis et 〈e/im〉mitte Spiritum Sanctum Paraclitum de caelis illuminatorem et sanctificatorem tuae sanctae Ecclesiae quo<d> tu Deus illuminasti sa〈ncti〉ficasti et c〈onfir〉masti corda tuorum sanctorum apostolorum et ceterorum tuorum fidelium 〈ut〉 ipse tuus Spiritus dignanter adveniens cor inflammet et expurget et mundum gratiae tuae habitaculum efficiat et omnis 〈malim omnes〉 sensus meos purificet et clarificet et mysterium servi¬tutis meae faciat in conspectu tuo acceptabile et nobis salutare tua misericordia tribuente tua virtute cooperante tua gratia confirmante quia tu es creator (?) hominum et Dominus tibi est omnis honor et gloria 〈per〉 Iesum Christum Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum qui tecum vivit et regnat. 156 (78v)
Ioannes Baptista/M2/Mass Propers De sancto Ioanne Baptistae Coll Deus qui beatum Ioannem Baptistam Unigenito tuo in cordibus hominum viam parare direxisti cuius quaesumus interventu mansionem tibi placitam in nobis praeparare digneris. 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/4 Or Umeros meos et pectus meum Spiritus Sancti gratia protege Domine renes meos vitiis cordis et corporis omnibus expulsis praecinge ad sacrificandum tibi Deo viventi et regnanti in 〈saecula saeculorum〉 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/5 Or Lavabo 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/2 F Kyrie eleison 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/6 Or Largire sensibus meis omnipotens Deus 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/7 Or Da Domine virtutem 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/8 Or Obumbra Domine 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/9 Or Umeros meos et pectus meum Spiritus Sancti gratia protege 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/10 Or Omnipotens sempiterne Deus te suppliciter exoro ut fraude omnium fuscationum (?) 〈malim suffo-cationum〉 exu<a>tus albaque veste indutus te sequi merear ad regna ubi vera sunt 〈gaudia〉. 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/11 Or Circumcide Domine 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/12 Or Manipulum 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/13 Or Stola iustitiae 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/14 Or Indue me Domine 157 (79r)
preparation and vesting for Mass/vesting/15 Or Deus aeternorum 157 (79r)
Mass ordinary/dismissal/16 Or Placeat tibi sancta Trinitas obsequium servitutis meae et praesta ut sacrificium 〈quod〉 oculis tuae maiestatis indignus obtuli sit tibi placens mihique et omnibus pro quibus illud obtuli sit te miserante 〈propitiabile〉. 157 (79r)
Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Secr Beati Ioannis Baptistae precibus et meritis haec oblatio nostrae servitutis tibi quaesumus Domine acceptabilis et nobis efficiatur salutis. 158 (79v)
Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui in beati Ioannis Baptistae commemoratione nos tuis mysteriis refecisti ipsius quaesumus precibus et meritis omnes criminum nostrorum sordes absterge et tui spiritus gratiam mentibus nostris dignanter infunde. 158 (79v)
Petrus apostolus/M2/Mass Propers De sancto Petro apostolo Coll Deus qui regni caelestis clavium beato Petro apostolo tuo tradidisti potestatem praesta quaesumus ut per eius ministerium in aeternae patriae recipi mereamur claritatem. 158 (79v)
Petrus apostolus/M2/Mass Propers Secr Deus qui beatum Petrum apostolum populorum tuorum pastorem constituisti eius quaesumus interventu sacramentorum tuorum salutaribus epulis nos reficere digneris. 158 (79v)
Petrus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis gratiae tuae muneribus praesta quaesumus Domine Deus noster ut te semper in beati Petri apostoli commemoratione laudemus et tuam misericordiam ipso interveniente percipiamus. 158 (79v)
de omnibus apostolis/M2/Mass Propers De omnibus apostolis Coll Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam suppliciter imploramus ut intercedentibus omnibus apostolis tuis et vitae praesentis subsidium et aeternae benedictionis gratiam percipiamus. 158 (79v)
de omnibus apostolis/M2/Mass Propers Secr Respice Domine nostrae servitutis munera quae in apostolorum tuorum omnium commemoratione tuae pietati deferimus et praesta ut eorum intercessione nobis fiant salutaria. 158 (79v)
de omnibus apostolis/M2/Mass Propers Postcomm Pignus vitae aeternae capientes humiliter Domine imploramus ut sanctorum apostolorum tuorum fulti patrociniis a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. 159 (80r)
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers De sancto Georgio Coll Deus qui beato Georgio martyri tuo de antiquo hoste victoriam et in caelis aeternae retributionis palmam contulisti da nobis quaesumus eius intercessione contra omnes adversitates subsidium et perpetuae felicitatis obtinere triumphum. 159 (80r)
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers Secr Intercessio sancti martyris tui Georgii quaesumus Domine nostrae oblationis munus tuae maiestati reddat acceptum ut in tua semper benedictione laetemur. 159 (80r)
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine ut familia tua in beati Georgii martyris tui commemoratione tuis muneribus refecta eius patrocinio ab omni adversitate liberata te fiat operante devota et te protegente secura. 159 (80r)
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers De sancto Adalberto Coll Deus qui beatum Adalbertum martyrem tuum atque pontificem gloria et honore coronasti concede nobis famulis tuis eius precibus et meritis consequi veniam omnium delictorum et perfrui gaudiis beatorum. 159 (80r)
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers Secr Gratanter Domine Deus suscipe hoc sacrificium quod in honorem sancti Adalberti martyris tui atque pontificis immolamus et ipsius precibus dona nobis indulgentiam et requiem sempiternam. 160 (80v)
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpta Domine sacramenta intercedente beato Adalberto martyre tuo atque pontifice proficiant nobis ad salutem et ad aeterna perducant gaudia. 160 (80v)
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers De sancto Gerardo Coll Deus qui beatum Gerardum pontificem in agone martyrii et stola immortalitatis coronasti concede propitius ut cuius commemorationem devotis mentibus celebramus in terris eius perpetua defensione muniamur in caelis. 160 (80v)
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers Secr Oblata Domine munera tua virtute sanctifica et intercessione beati Gerardi pontificis et martyris ab omnibus nos defende periculis. 160 (80v)
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam pretiosissimi corporis et sanguinis 〈Filii〉 tui libamine praesta quaesumus ut intercessione beati Gerardi martyris tui atque pontificis nobis proficiat ad salutem animae et corporis. 160 (80v)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers De sancto Benedicto Coll Clementiam tuam omnipotens 〈Deus〉 suppliciter imploramus ut beati confessoris tui Benedicti meritis percepta peccatorum indulgentia ad aeterna mereamur pervenire gaudia. 162 (81v)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers Secr Oblatum maiestati tuae Domine Deus sacrificium intercessione beati Benedicti confessoris tui quaesumus indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat et a nobis noxia cuncta depellat. 162 (81v)
Jul/17/Benedictus eremita/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis vitae aeternae mysteriis quaesumus Domine ut interventu beati Benedicti confessoris tui et temporalibus abundemus commodis et nullis afficiamur adversis. 163 (82r)
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers De sancto Aegidio Coll Praetende nobis Domine misericordiam tuam et beati Aegidii abbatis intercessio cuius nos dedisti patrociniis adiuvari tribue ut maiestatem tuam exoret pro nobis. 163 (82r)
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers Secr Intercessio quaesumus Domine beati Aegidii abbatis munera nostra commendet nosque eius veneratio sancta tuae maiestati reddat acceptos. 163 (82r)
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Aegidio abbate contra omnia adversa muniamur et ad gaudia aeterna consequenda spes nobis suppetat et facultas. 163 (82r)
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers De sancto Stephano Coll Deus qui beatum Stephanum regem et confessorem tuum terreni imperii gloria et honore coronasti et sanctorum tuorum societate sublimasti praesta quaesumus ut quem Pannonia meruit habere divinae religionis doctorem in terris eum modo Ecclesia tua mereatur habere defensorem in caelis. 163 (82r)
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers Secr Sacrificium quod tuae Domine maiestati offerimus benigno vultu respice et intercessione beati Stephani regis et confessoris tui nos ab omnium inimicorum insidiis defende et praemia aeternae vitae concede. 164 (82v)
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers Postcomm Tuere Domine familiam tuam et quam per doctrinam beati Stephani regis et confessoris tui de tenebris ad veram lucem convertisti eam post istius temporis decursum oblati sacrificii munimine clementer perducas ad regna caelorum. 164 (82v)
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers De sancto Henrico Coll Fac nos Domine Deus noster beati confessoris tui Henrici foveri suffragiis et quem diversis miraculis facis clarescere eius nos precibus a peccatis absolutos in tua semper miseratione custodi. 164 (82v)
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers Secr Beati Henrici confessoris tui oratio tibi Domine munera nostra commendet ut ipso interveniente haec sacramenta nobis salutem conferant et munimen. 164 (82v)
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers Postcomm Satiati Domine gratiae tuae muneribus quaesumus ut beatus Henricus confessor tuus sua nos intercessione muniat in cuius commemoratione haec sancta tibi libavimus sacramenta. 164 (82v)
de omnibus confessoribus/M2/Mass Propers De sanctis confessoribus Coll Deus qui nos sanctorum confessorum tuorum confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. 165 (83r)
de omnibus confessoribus/M2/Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus oblationem nostram et omnium sanctorum confessorum tuorum precibus ab omnibus culpis nos dignanter absolve. 165 (83r)
de omnibus confessoribus/M2/Mass Propers Postcomm Benedictionum tuarum ubertate repleti quaesumus Domine ut omnium sanctorum confessorum tuorum intercessione tuis semper subsidiis multiplicemur et donis. 165 (83r)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers De sancta Margarita Coll Deus qui beatam Margaritam virginitatis et martyrii merito in caelesti gloria coronasti eius precibus fac nos quaesumus participes caelestium gaudiorum. 165 (83r)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers Secr Haec victima Domine quaesumus pro beatae virginis Margaritae martyrio oblata et mentium nobis sanctitatem et corporum obtineat sanitatem. 165 (83r)
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers Postcomm Huius Domine sacramenti perceptione et beatae Margaritae virginis intercessione et tu in nobis manere dignare et nos in te iugiter manere concede. 165 (83r)
de omnibus virginibus/M2/Mass Propers De omnibus virginibus Coll Da misericors Deus ut omnium sanctarum virginum tuarum intercessio nos semper ab omnibus tueatur adversis. 165 (83r)
de omnibus virginibus/M2/Mass Propers Secr Supplices te rogamus omnipotens Deus ut omnibus sanctis virginibus tuis intercedentibus sacrificium nostrum placatus accipias et vitam nostram ab omni adversitate custodias. 166 (83v)
de omnibus virginibus/M2/Mass Propers Postcomm Tuis omnipotens Deus refecti sacramentis quaesumus ut omnium sanctarum virginum tuarum intercessione et corpore tibi placeamus et mente. 166 (83v)
Reliquiae/M2/Mass Propers De his, quorum reliquiae hic continentur Coll Propitiare quaesumus Domine nobis famulis tuis pro sanctorum tuorum merita gloriosa quorum patrocinia in praesenti requiescunt ecclesia ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. 166 (83v)
Reliquiae/M2/Mass Propers Secr Suscipiat clementia tua Domine quaesumus de manibus nostris munus oblatum et per sanctorum tuorum quorum reliquiae in hac requiescunt ecclesia orationes ab omnibus nos emundet peccatis. 166 (83v)
Reliquiae/M2/Mass Propers Postcomm Divina libantes mysteria quae pro sanctorum tuorum quorum reliquiae in praesenti ecclesia requiescunt veneratione tuae Domine obtulimus pietati praesta quaesumus ut per ea veniam mereamur peccatorum et caelestis gratiae donis reficiamur. 166 (83v)
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers De omnibus sanctis Coll Deus qui nos omnium sanctorum commemoratione laetificas eorum quaesumus precibus et meritis fac nos aeternae salvationis praesidiis muniri et concede ut in eorum beata societate mereamur coniungi. 166 (83v)
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers Secr Haec oblatio quaesumus Domine omnium sanctorum precibus et meritis suffragantibus tibi grata fiat et nos ab omni reatu tua gratia largiente misericorditer absolvat. 167 (84r)
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine munus quod tua gratia largiente percepimus omnium sanctorum meritis intervenientibus nobis ad aeternum remedium proficere sentiamus. 167 (84r)
de sapientia/M2/Mass Propers De sancta Sapientia Coll Deus qui per coaeternam tibi sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemur et ad te toto corde curramus. 167 (84r)
de sapientia/M2/Mass Propers Secr Sanctificetur quaesumus Domine huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficiat ad salutem. 167 (84r)
de sapientia/M2/Mass Propers Postcomm Infunde quaesumus Domine per haec sancta quae sumpsimus cordibus nostris tuae lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. 167 (84r)
de emundatione cordis/M2/Mass Propers De emundatione cordis Coll Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et nullum latet secretum purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri ut perfecte te diligere et digne laudare mereamur. 167 (84r)
de emundatione cordis/M2/Mass Propers Secr Haec oblatio Domine Deus cordis nostri maculas emundet ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. 168 (84v)
de emundatione cordis/M2/Mass Propers Postcomm Sacrificii tui omnipotens Deus repleti participatione quaesumus ut Sancti Spiritus infusione purificatis mentibus tuae pietatis tribuas nobis celebrare mysterium. 168 (84v)
de caritate/M2/Mass Propers Missa de sancta caritate Coll Omnipotens sempiterne Deus qui iustitiam tuae laudis in cordibus credentium digito tuo scribis da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 168 (84v)
de caritate/M2/Mass Propers Secr Mitte Domine quaesumus Spiritum Sanctum qui et haec nostra praesentia munera tuum nobis efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. 168 (84v)
de caritate/M2/Mass Propers Postcomm Gratiam Sancti Spiritus quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut quos sacramentorum tuorum communione refecisti in tuae dilectionis coniunctione conservare digneris. 168 (84v)
contra tentationes/M2/Mass Propers Pro temptatione Coll Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras et libera corda nostra de malarum tentatione cogitationum ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. 168 (84v)
contra tentationes/M2/Mass Propers/1 Secr Suscipe quaesumus Domine has oblationes quas tuae pietati supplices offerimus pro salute animarum nostrarum quatenus eas Sancti Spiritus tui gratia illuminare et confortare digneris. 169 (85r)
contra tentationes/M2/Mass Propers/1 Postcomm Per hoc quaesumus Domine sacrificium quod tuae obtulimus pietati ab omnibus corda nostra emunda tentationibus. 169 (85r)
contra tentationes/M2/Mass Propers Alia Or Deus qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum illumina quaesumus corda nostra gratiae tuae splendore ut digna maiestati tuae cogitare et diligere valeamus. 169 (85r)
contra tentationes/M2/Mass Propers Alia Coll Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi casto corde serviamus et mundo corpore placeamus. 169 (85r)
contra tentationes/M2/Mass Propers/2 Secr Fac nos quaesumus omnipotens Deus mundo corde et corpore sacrificare tibi hostiam laudis et salva nos per indulgentiam quos es dignatus redimere per gratiam. 169 (85r)
contra tentationes/M2/Mass Propers/2 Postcomm Domine adiutor noster et protector adiuva nos ut refloreat caro nostra vigore pudicitiae et sanctimoniae novitate ereptamque de manu Tartari in resurrectionis gaudium iubeas praesentari. 169 (85r)
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/1 Postcomm 〈Deus qui vivorum es Salvator omnium in te sperantium qui non vis mortem peccatorum nec laetaris in perditione morientium te suppliciter deprecor ut concedas mihi〉 veniam omnium delictorum meorum ut et admissa defleam et postmodum non admittam ut cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit emundatum delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. 171 (86r)
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers Alia Coll Deus cui proprium est parcere et salvare et non perire propitius esto mihi peccatori et quicquid iniquitatis vel peccati ego miser neglegenter commisi tu pius supplex obsecro clementer indulge. 171 (86r)
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers Secr Per huius quaeso Domine oblationis virtutem omnium peccatorum meorum vincula disrumpe et quicquid poenarum merui propitiatus averte. 171 (86r)
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/2 Postcomm Sumpto Domine corporis et sanguinis tui sacramento praesta quaesumus ut hoc idem mihi peccatori proficiat ad veniam quod etiam totius mundi profuit ad salutem. 171 (86r)
pro rege/M2/Mass Propers Missa pro rege Coll Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus rex noster qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et hostes superare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. 171 (86r)
pro rege/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera et preces Ecclesiae tuae Deus pro salute famuli tui regis nostri et protectione omnium fidelium populorum supplicantis et antiqua bracchii tui operare miracula ut superatis pacis inimicis secura tibi Christianorum libertas. 171 (86r)
pro rege/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut mysteria sancta quae sumpsimus famulum tuum regem nostrum ab omnibus tueantur adversis quatenus et in hoc saeculo pacis obtineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. 172 (86v)
pro episcopo/M2/Mass Propers Missa pro episcopo Coll Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum N. episcopum nostrum quem Ecclesiae tuae pastorem praeesse voluisti propitius respice da ei quaesumus verbo et exemplo quibus praeest proficere ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam. 172 (86v)
pro episcopo/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine placare muneribus et famulum tuum episcopum nostrum N. quem populo tuo praeesse voluisti assidua protectione guberna. 172 (86v)
pro episcopo/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos Domine divini sacramenti perceptio protegat et famulum tuum episcopum nostrum N. quem Ecclesiae tuae praeesse voluisti una cum grege sibi commisso salvet semper et muniat. 172 (86v)
pro abbate/M2/Mass Propers Missa pro abbate Coll Da famulo tuo abbati nostro N. quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 172 (86v)
pro abbate/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine famulo tuo abbati nostro suorum per haec sacramenta veniam delictorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. 172 (86v)
pro abbate/M2/Mass Propers Postcomm Protector in te sperantium Deus salva famulum tuum abbatem nostrum ut per haec sacramenta quae tuae maiestati obtulimus a peccatis liber et ab hostium insidiis securus in tua semper gratia perseveret. 173 (87r)
pro congregatione, pro praelatis/M2/Mass Propers Missa 〈pro〉 praelatis et pro se et sua congregati… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super nos famulos tuos et super cunctam congregationem nobis commissam spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceamus perpetuum nobis rorem tuae benedictionis infunde. 173 (87r)
pro congregatione, pro praelatis/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus proficere sibi sentiant ad medelam. 173 (87r)
pro congregatione, pro praelatis/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. 173 (87r)
pro congregatione, pro praelatis/M2/Mass Propers Alia Or Famulos tuos quaesumus Domine benignus intende et eis dignanter pietatis tuae custodiam impende. 173 (87r)
pro congregatione/M2/Mass Propers Missa pro congregatione Coll Defende quaesumus Domine beato Benedicto confessore tuo intercedente nostram ab omni adversitate congregationem et tibi toto corde prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. 173 (87r)
pro congregatione/M2/Mass Propers/1 Secr Suscipe quaesumus omnipotens Deus nostrae oblationem devotionis et per virtutem huius sacramenti famulos congregationis istius a cunctis protege adversitatibus. 174 (87v)
pro congregatione/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sumptis redemptionis nostrae muneribus praesta quaesumus misericors Deus eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. 174 (87v)
pro congregatione/M2/Mass Propers Alia Or Copiosa protectionis tuae beneficia quaesumus Domine Deus familia ista consequatur ut quae sacratis tibi liminibus devota consistit intercessione beati Benedicti confessoris tui vitae praesentis subsidio gratuletur et gratiam aeternae benedictionis inveniat. 174 (87v)
pro congregatione/M2/Mass Propers Alia missa Coll Familiam huius coenobii quaesumus Domine intercedente beata Dei Genitrice Maria et beato Benedicto confessore tuo cum omnibus sanctis perpetuo guberna moderamine ut assit nobis et in securitate cautela et inter aspera fortitudo. 174 (87v)
pro congregatione/M2/Mass Propers/2 Secr Respice Domine propitius ad hostiam nostrae servitutis pro nobis et pro omni familia tua in hoc coenobio de gente tuo conspectui immolandam ut professionis sanctae propositum quod te inspirante suscepimus te gubernante custodiamus. 174 (87v)
pro congregatione/M2/Mass Propers/2 Postcomm Suscipe Domine preces nostras et muro custodiae tuae hoc ovile tuum circumda ut omni adversitate depulsa sit semper domicilium incolumitatis et pacis. 175 (88r)
pro fratribus/M2/Mass Propers Missa in monasterio pro fratribus Coll Deus Pater omnipotens verus pastor fidelium animarum concede nobis famulis tuis in hoc praesenti monasterio sanctae Margaritae virginis nec non sub regula sancti Benedicti constitutis in tuo amore caritatem et pacem ut quibus in unum congregatis iudicata est communio facultatum sit etiam te miserante sancta coniunctio animarum. 175 (88r)
pro fratribus/M2/Mass Propers Secr Munera nostra tuae maiestati reverenter oblata caelesti benedictione sanctifica et per haec sacrosancta reconciliationis mundi mysteria nobis famulis tuis peccatoribus vinculum dilectionis infunde. 175 (88r)
pro fratribus/M2/Mass Propers Postcomm Dirige nos quaesumus Domine famulos tuos in unitatem tuae caritatis et pacis et per haec sancta redemptionis mundi quae sumpsimus mysteria in unitate sanctae conversationis conservare digneris. 175 (88r)
pro amico/M2/Mass Propers Missa pro amico Coll Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo N. et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut et donante tibi cupiat et tota virtute perficiat. 175 (88r)
pro amico/M2/Mass Propers/1 Secr Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui (famulorum tuorum) ut tua providentia eius (eorum) vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. 176 (88v)
pro amico/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum (famulos tuos) ab omni adversitate protegas. 176 (88v)
pro amico/M2/Mass Propers Alia Coll Deus qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut famulum tuum (famulos tuos) de tua misericordia confidentem (confidentes) caelesti protegas benignus auxilio conserva eum (eos) ut tibi iugiter famuletur (famulentur) et nullis tentationibus a te separetur (separentur). 176 (88v)
pro amico/M2/Mass Propers/2 Secr Suscipe clementissime Pater hostias placationis et laudis quas ego peccator et indignus famulus tuus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui et pro incolumitate famuli tui (famulorum tuorum) ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereatur (mereantur). 176 (88v)
pro amico/M2/Mass Propers/2 Postcomm Purificent nos quaesumus Domine sacramenta quae sumpsimus et famulum tuum (famulos tuos) ab omni culpa liberum (liberos) esse concede ut qui conscientiae reatu constringitur (constringuntur) caelestis remedii plenitudine glorietur (glorientur). 176 (88v)
pro amico/M2/Mass Propers Alia Coll Famulo tuo (famulis tuis) quaesumus omnipotens Deus misericordiam tuam dignanter impende per quam omnes adversantes declinet (declinent) atque sempiterna gaudia comprehendat (comprehendant). 177 (89r)
pro amico/M2/Mass Propers/3 Secr Tua quaesumus Domine sacramenta famulum tuum (famulos tuos) custodiant et contra omnes adversos semper tueantur incursus ut per haec devotionis officia et aeterna supplicia mereatur (mereantur) evadere et ad caelestem gloriam pervenire. 177 (89r)
pro amico/M2/Mass Propers/3 Postcomm Perceptis tuis sacramentis Domine quaesumus famulum tuum (famulos tuos) caelesti protectione circumda ut te custodiente semper a malis omnibus sit securus (sint securi). 177 (89r)
in tribulationibus amici/M2/Mass Propers Pro amico in tribulatione Coll Deus qui contritorum non despicis gemitum et maerentium non spernis affectum adesto propitius precibus nostris quas pietati tuae pro tribulatione nostra famuli tui (famulorum tuorum) offerimus suppliciter imploramus ut eas clementer suscipias et solo bonitatis tuae intuitu tribuas ut quicquid contra eum (nos | eos) diabolicae atque humanae moliuntur adversitates ad nihilum redigas et consilio misericordiae tuae allidas quatenus nullis adversitatibus laesus (laesi) sed ab omni tribulatione et angustia liberatus (liberati) gratias tibi referat securus (referant securi). 177 (89r)
in tribulationibus amici/M2/Mass Propers Secr Deus qui tribulatos corde sanas et maestificatos actu laetificas ad hanc propitius hostiam dignanter attende quam tibi pro servo tuo (pro peccastis nostris) offerimus et liberationem tuam ei (nobis) benignus attribue et eius (eorum | nostri) sana discrimina tribulationis eius (eorum | nostri) attende miseriam et angustiarum eius (eorum | nostri) submove pressuram ut exutus (exuti) omnibus quae patitur (patimur) malis in tuis semper laetetur (laetemur) praesidiis. 178 (89v)
in tribulationibus amici/M2/Mass Propers Postcomm Dimitte Deus clemens peccata nostra et tribue nobis misericordiam tuam orisque nostri alloquio deprecatus famuli tui (famulorum tuorum | nostram) humilitatem attende vincula solve delicta dele tribulationem aspice adversitatem repelle effectumque petitionis eius (eorum | nostrae) largiter et clementer exaudi. 178 (89v)
pro femina/M2/Mass Propers Missa pro femina Coll Adesto quaesumus omnipotens Deus famulae tuae (famulabus tuis) de tua misericordia confidenti (confidentibus) eamque (easque) tua protectione custodi ut a cunctis adversitatibus liberata (liberatae) benedictionis aeternae digna inveniatur gratia. 178 (89v)
pro femina/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi pro famula tua (famulabus tuis) offerimus propitius suscipe et mentem eius (earum) flamma tuae caritatis accende ut sacris actionibus in tanta (tantae) et a praesentibus liberetur (liberentur) adversis et sempiternae misericordiae perfrui mereatur (mereantur) gaudiis. 178 (89v)
pro femina/M2/Mass Propers Postcomm Proficiat quaesumus Domine ad salutem famulae tuae (famularum tuarum) divini celebratio sacramenti ut praesentem vitam sub tua protectione transcurrens mereatur (transcurrentes mereantur) invenire perpetuam. 179 (90r)
pro amicis/M2/Mass Propers Pro amicis Coll Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti da famulis et famulabus tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut te tota virtute diligant et quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. 179 (90r)
pro amicis/M2/Mass Propers Secr Miserere quaesumus Domine famulis et famulabus tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati ut per haec supernae benedictionis gratiam obtineant et gloriam aeternae beatitudinis acquirat. 179 (90r)
pro amicis/M2/Mass Propers Postcomm Divina libantes mysteria quaesumus Domine ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitate et pacem pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. 179 (90r)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Missa pro salute vivorum Coll Praetende Domine famulis et famulabus tuis omnibus fidelibus Christianis episcopis abbatibus presbyteris canonicis monachis sive regibus et sanctae Dei Ecclesiae gubernatoribus atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas sive etiam ceteris fidelibus dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 179 (90r)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicantibus nostris et has oblationes quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum abbatum presbyterorum canonicorum monachorum sive regum et sanctae Dei Ecclesiae gubernatorum atque consanguineorum nostrorum et 〈eorum〉 qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas seu ceterorum fidelium offerimus benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 180 (90v)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Postcomm Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine omnibus episcopis abbatibus presbyteris canonicis monachis sive regibus et sanctae Dei Ecclesiae gubernatoribus atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas seu etiam ceteris fidelibus in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. 180 (90v)
pro amico/M2/Mass Propers Pro pace Coll Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla. 181 (91r)
pro amico/M2/Mass Propers Secr Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus dignare preces et hostias tibi dicatae plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. 181 (91r)
pro amico/M2/Mass Propers Postcomm Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua confidimus nullius hostilitatis arma timeamus. 181 (91r)
missa generalis/M2/Mass Propers Missa communis Coll Suscipe clementissime Pater omnipotens aeterne Deus supplicationes et preces quas tibi ego peccator praesumo offerre in honorem Domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper Virginis matris eius et omnium sanctorum apostolorum martyrum confessorum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et fructibus terrae et stabilitate Ecclesiae et ordine sanctorum et sanitate regis et episcopi nostri et pro me misero famulo et pro omnibus viventibus famulis et famulabus tuis atque defunctis fidelibus tuis et qui mihi propter nomen tuum Domine bona fecerunt et qui mihi in tuo nomine confessi fuerunt et concede propitius ut intercedentibus omnibus sanctis tuis ante conspectum divinae maiestatis tuae misericordiam consequantur. 181 (91r)
missa generalis/M2/Mass Propers/1 Secr Oblationes nostras quaesumus Domine propitius intende quas tibi offerimus in honorem nominis tui Domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper Virginis et beatorum apostolorum martyrum confessorum ac virginum pro pace et sanitate populorum tuorum et pro incolumitate famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus et pro animabus omnium fidelium defunctorum quorum numerum Domine tu solus cognoscis et concede ut sacrificia praesentis oblationis ad refrigerium animarum eorum te miserante proveniant. 182 (91v)
missa generalis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sumpsimus Domine sacramenta caelestia quaesumus intercedente beata Maria semper Virgine Dei Genitrice et omnibus sanctis apostolis et martyribus confessoribus et virginibus tuis ad vitam nobis et omnibus quorum commemorationem agimus proficiant sempiternam. 182 (91v)
missa generalis/M2/Mass Propers Alia missa Coll Omnium sanctorum tuorum intercessionibus quaesumus Domine nos protege famulis et famulabus tuis quorum commemorationem agimus et quorum eleemosynas recepimus seu etiam qui nobis familiaritate et consanguinitate iuncti sunt misericordiam tuam ubique praetende ut ab omnibus impugnationibus defensi tua opitulatione salventur et animas famulorum famularumque tuarum omnium videlicet fidelium catholicorum quorum commemorationem agimus electorum tuorum iungere digneris consortio. 182 (91v)
missa generalis/M2/Mass Propers/2 Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas pro incolumitate famulorum famularumque tuarum et pro pace totius Ecclesiae tuae et pro animabus omnium fidelium defunctorum nomini tuo consecrandas deferimus tu placatus ac benignus assume ut sacrificii praesentis oblatio ad salutem et incolumitatem corporum eorum et ad refrigerium animarum eorum te miserante proveniat. 183 (92r)
missa generalis/M2/Mass Propers/2 Postcomm Purificent nos Domine quaesumus et divini sacramenti perceptio et gloriosa sanctorum tuorum omnium oratio et animabis famulorum famularumque tuarum omnium videlicet fidelium catholicorum quorum commemorationem agimus remissionem cunctorum tribue peccatorum. 183 (92r)
missa generalis/M2/Mass Propers Alia Coll Pietate tua quaesumus Domine nostrorum solve vincula omnium delictorum et intercedente beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis nos famulos tuos et omnem populum catholicum in omni sanctitate custodi omnesque consanguinitate ac familiaritate vel confessione et oratione nobis iunctos a vitiis omnibus purga virtutibus tuis illustra pacem et salutem nobis tribue hostes visibiles et invisibiles remove pestem repelle inimicis nostris caritatem largire et omnibus fidelibus vivis ac defunctis in terra viventium vitam et requiem aeternam concede. 184 (92v)
missa generalis/M2/Mass Propers/3 Secr Deus qui singulari corporis tui hostia totius mundi solvisti delicta hac oblatione placatus maculas scelerum nostrorum absterge et cuncta adversa repelle et omnia prospera nobis tribue et omnium Christianorum vivorum ac defunctorum peccata dimitte nobisque praemia aeterna concede. 184 (92v)
missa generalis/M2/Mass Propers/3 Postcomm Sumpta sacramenta quaesumus Domine crimina nostra detergant omnemque pravitatem et hostilem impugnationem visibilem et invisibilem meritis sanctorum omnium a nobis procul pellant et omnibus fidelibus vivis et defunctis prosint ad veniam pro quorum quarumque tibi sunt oblata salute. 184 (92v)
missa generalis/M2/Mass Propers Alia Coll Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum dominaris simul et mortuorum omniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis te supplices exoramus ut pro quibus effundere preces decrevimus quosque vel praesens adhuc saeculum in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam et gaudia consequi mereantur aeterna. 185 (93r)
missa generalis/M2/Mass Propers/4 Secr Praeveniat famulos et famulas tuas quaesumus Domine gratia tua semper et subsequatur pro quibus has oblationes nomini tuo consecrandas deferimus et praesta ut cunctis illis proficiant ad salutem. 185 (93r)
missa generalis/M2/Mass Propers/4 Postcomm Purificet nos quaesumus omnipotens et misericors Deus sacramentum quod sumpsimus et praesta ut non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam sit ab lucio scelerum sit fortitudo fragilium sit contra mundi pericula firmamentum sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. 185 (93r)
missa generalis/M2/Mass Propers Alia Coll Omnium sanctorum tuorum intercessionibus quaesumus Domine gratia tua nos protegat et Christianis omnibus viventibus atque defunctis misericordiam tuam ubique praetende ut viventes ab omnibus impugnationibus defensi tua opitulatione salventur et defuncti remissionem mereantur suorum omnium accipere peccatorum. 185 (93r)
missa generalis/M2/Mass Propers/5 Secr Oblationibus nostris quaesumus Domine propitius intende ut pro tuorum omnium sanctorum intercessione veniam nobis nostrorum tribue peccatorum ac Christianis omnibus viventibus atque defunctis haec praesens libatio et praesentis vitae commoda futuri regni praemia acquirat. 186 (93v)
missa generalis/M2/Mass Propers/5 Postcomm Haec sacrificia quae sumpsimus Domine meritis et intercessione omnium sanctorum nobis proficiant ad salutem et viventibus atque defunctis omnibus Christianis te favente aeterna ac temporalia praemia benigne acquirat. 186 (93v)
pro confitenti/M2/Mass Propers Missa pro confitente Coll Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam humiliter imploramus pro famulo tuo qui nobis sua confessus est facinora ut indulgentiam ei conferas sempiternam. 186 (93v)
pro confitenti/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus omnipotens Deus ut haec oblatio quam tibi pro famulo tuo qui nobis propria confessus est facinora offerimus sit in oculis tuis accepta quatenus per haec sancta commercia indulgentiam valeant percipere peccatorum. 186 (93v)
pro confitenti/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus clementissime Pater indulgentiam perpetuam famulo tuo qui nobis propria confessus est peccata et concede ei ut in praeceptis tuis iugiter perseveret. 186 (93v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/2 Secr Hostias tibi Domine placationis et laudis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 186 (93v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/2 Postcomm Praesta nobis aeterne Salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 186 (93v)
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers Missa pro eleemosyna facientibus Coll Deus qui post baptismi sacramentum secundam abolitionem peccatorum eleemosynis indidisti respice propitius famulum tuum (famulos tuos) pro cuius (quorum) operibus tibi gratiae referuntur fac eum (eos) quaesumus recipere pro parvis magna pro terrenis caelestia pro temporalibus sempiterna. 187 (94r)
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers Secr Deus qui tuorum corda fidelium per eleemosynam dixisti posse mundari praesta quaesumus ut famulus tuus (famuli tui) pro quo (quibus) hanc oblationem tibi offerimus fructum aeternae retributionis percipiant. 187 (94r)
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers Postcomm Omnipotens et misericors Deus famulum tuum (famulos tuos) placatus intende qui recolens (recolentes) divina mandata opem indigentibus subministrat quaesumus ut sicut eius (eorum) devotio nobis est necessaria ita sit tibi semper accepta. 187 (94r)
pro peccatis/M2/Mass Propers Missa pro peccatis Coll Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentis (confitentium) tibi famuli tui (famulorum tuorum) parce peccatis ut pariter ei (eis) indulgentiam tribuas benignus et pacem. 187 (94r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/1 Secr Praesta nobis quaesumus aeterne Salvator ut hoc munere maiestati tuae oblato famulus tuus percipiens (famuli tui percipientes) suorum veniam peccatorum deinceps peccata vitare mereatur (mereantur). 187 (94r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et famulum tuum (famulos tuos) quem (quos) delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. 188 (94v)
pro peccatis/M2/Mass Propers Alia missa Coll Ineffabilem misericordiam tuam quaesumus Domine nobis (illis) peccatoribus clementer ostende ut simul nos (eos) et a peccatis omnibus exuas et a poenis quas pro his meremur (merentur) potenter eripias. 188 (94v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/3 Secr A cunctis peccatis purificet nos (eos) Domine quaesumus muneris praesentis oblatio et ab omni flagello nos (eos) liberet et dignos sacra participatione perficiat. 188 (94v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/3 Postcomm Praesta quaesumus Domine ut ab omnibus peccatis expiati et ab omni flagello liberati ad superni plenitudinem sacramenti cuius libavimus sancta tendamus (tendant). 188 (94v)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Missa pro tribulatione Coll Ne despicias omnipotens Deus nos famulos tuos in afflictione clamantes sed propter gloriam nominis tui tribulatis succurre placatus. 188 (94v)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Secr Hostias nostras quaesumus Domine propitiatus suscipe et iram tuae indignationis quam famulus tuus meretur (famuli tui merentur) clementer averte. 188 (94v)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Postcomm Vivificet nos famulos tuos Domine sacrae participationis infusio et ab omni malo perpetua protectione defendat. 188 (94v)
contra iudices malos/M2/Mass Propers Contra iudices male agentes Coll Ecclesiae tuae Domine preces placatus admitte ut destructis omnibus quae contra nos humanae moliuntur contrarietates secura tibi serviamus libertate. 189 (95r)
contra iudices malos/M2/Mass Propers Secr Protege nos Domine Deus quaesumus ab omni adversitate ut tuis mysteriis servientes securi et corpore tibi famulemur et mente. 189 (95r)
contra iudices malos/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut nos quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. 189 (95r)
contra obloquentes/M2/Mass Propers Contra obloquentes Coll Defende nos quaesumus Domine ab omni malorum obloquio ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis nec adulationibus implicari sed potius amare quae praecipis. 189 (95r)
contra obloquentes/M2/Mass Propers Secr Oblatio Domine tuis aspectibus immolanda quaesumus ut nos ab omnibus vitiis potenter absolvat et a cunctis defendat inimicis. 189 (95r)
contra obloquentes/M2/Mass Propers Postcomm Praesta Domine quaesumus ut haec sancta quae sumpsimus nos a cunctis improborum lacerationibus muniant ut quae tibi sunt placita tua gratia largiente iugiter exsequamur. 189 (95r)
contra hostes/M2/Mass Propers Contra hostes Coll Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne ut iustitiae non dominetur iniquitas sed semper subdatur falsitas veritati. 189 (95r)
contra hostes/M2/Mass Propers Secr Huius Domine virtute mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis. 190 (95v)
contra hostes/M2/Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine participatio tui sancta mysterii et pariter nobis tribuat et munimen contra adversariorum insidias. 190 (95v)
contra famem et tempestatem/M2/Mass Propers Missa pro fame et tempestate Coll Da nobis quaesumus Domine piae supplicationis effectum et pestilentiam famemque propitiatus a nobis averte ut mortalium corda cognoscant et te indignante talia flagella prodire et te miserante cessare. 190 (95v)
contra famem et tempestatem/M2/Mass Propers Secr Sacrificia tibi Domine cum Ecclesiae precibus immolanda quaesumus corda nostra purificent et indulgentiae tuae nobis dona concilient et adversa in prospera commutari faciant. 190 (95v)
contra famem et tempestatem/M2/Mass Propers Postcomm Guberna nos quaesumus Domine temporalibus adiumentis et ab omnibus defende clementer adversis quos dignatus es aeternis informare mysteriis. 190 (95v)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers Pro mortalitate Coll Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum populum tuum quaesumus ad te converte propitius ut dum tibi devotus exstiterit iracundiae tuae ab eo flagella amoveas. 190 (95v)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/1 Secr Subveniat nobis Domine quaesumus sacrificii praesentis oblatio quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat et a totius eripiat perditionis incursu. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/1 Postcomm Tuere nobis quaesumus Domine tua sancta sumentes et ab omni propitius iniquitate defende. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/1 Alia Or Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers Alia missa Coll Parce Domine parce peccatis nostris et quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur praesta quaesumus ut quod ad perpetuum meremur exitium transeat ad correctionis auxilium et tribulationem istam quam pro peccatis nostris super nos nimis cognoscimus praevalere te miserante cognoscamus cessare. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/2 Secr Deus qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento praesta quaesumus ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/2 Postcomm Vitia cordum nostrorum haec Domine quaesumus medicina salutaris quam sumpsimus compescat quae mortalitatis nostrae venit curare languores. 191 (96r)
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/2 Alia Or Deus qui ad hoc irasceris ut subvenias ad hoc minaris ut parcas lapsis manuum porrige et laborantibus multiplici miseratione succurre ut qui per te sunt redempti ad spem vitae aeternae tua miseratione praeparentur. 192 (96v)
in commotione gentium/M2/Mass Propers In commotione gentium Coll Populi tui quaesumus omnipotens Deus propitiare peccatis et terrores totius hostilitatis a nobis averte ut Christiani nominis secura tibi libertas in tua devotione semper exsultet. 192 (96v)
in commotione gentium/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat. 192 (96v)
in commotione gentium/M2/Mass Propers Postcomm Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis et corporalibus enutriens nos alimentis a cunctis hostibus redde securos. 192 (96v)
pro pluvia/M2/Mass Propers Missa pro pluvia Coll Deus in quo vivimus movemur et sumus pluviam nobis tribue congruentem ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. 192 (96v)
pro pluvia/M2/Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes homines et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam pluviarum irrigatione dignanter infunde. 192 (96v)
pro pluvia/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine placare muneribus et opportunum nobis tribue pluviae sufficientis auxilium. 193 (97r)
pro pluvia/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis quaesumus Domine ut terram quam nostris videmus iniquitatibus tabescentem congruentium facias irrigari inundatione pluviarum. 193 (97r)
pro pluvia/M2/Mass Propers Alia Or Da nobis quaesumus Domine pluviam salutarem et aridam terrae sanem fluentis caelestibus dignanter infunde. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers Missa pro tempestate Coll Ad te nos Domine clamantes exaudi et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur misericordia tua praeveniente clementiam sentiamus. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers/1 Secr Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut famulorum tuorum oblatione suscepta inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertiri digneris. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers/1 Postcomm Plebs tua Domine capiat sacrae benedictionis augmentum et aeris serenitate concessa copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers Missa pro tempestate Coll A domo tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur et aeriarum discedat tempestas malignitatum. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers/2 Secr Offerimus Domine laudes et munera pro concessis beneficiis gratias referentes et pro concedentis semper suppliciter deprecantes. 193 (97r)
contra tempestatem/M2/Mass Propers/2 Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatibus huius optate consolationis laetemur et dono tuae pietatis semper utamur. 194 (97v)
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers Pro saeculo renunciantibus Coll Omnipotens sempiterne Deus qui artam et angustam quae ad vitam ducit iussisti arripi viam famulum tuum N. de huius periculis ad te confugientem propitius suscipe et delictorum catenam qua se constrictum esse sentit clementer disrumpe perseverantiamque boni operis et praemia ei largire perpetua. 194 (97v)
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine famuli tui dignanter suscipe et quem desiderio aeternae beatitudinis a mundo segregasti proposito etiam a delectatione carnali et ab omnibus antiqui hostis insidiis potenter eripe. 194 (97v)
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos quaesumus Domine divini sacramenti perceptio a nostris mundet offensis et famulum tuum a mundanis pravitatibus et omnibus tumultuum carnalium delectationibus clementer eripiat. 194 (97v)
pro concilio/M2/Mass Propers Missa pro concilio Coll Infunde quaesumus Domine famulis tuis pro rebus Ecclesiae tuae ordinandis in nomine tuo congregatis Spiritum veritatis et pacis ut quae tibi placita sint toto corde cognoscant et agnita tota virtute sectemur. 194 (97v)
pro concilio/M2/Mass Propers Secr Respiciat quaesumus Domine clementia tua munera servorum tuorum qui in tuo nomine ad res Ecclesiae tuae ordinandas sunt congregati et gratiam tuae miserationis illis impende ut quae recta sunt in oculis tuis intelligant et fiducialiter loquantur. 195 (98r)
pro concilio/M2/Mass Propers Postcomm Da nobis misericors Deus ut sancta tua quae sumpsimus nos in tua voluntate confirment et veritatis ubique praedicatores efficiant. 195 (98r)
pro concilio/M2/Mass Propers Alia Or Conserva quaesumus Domine Deus longaeva prosperitate populo tuo rectorem quem dedisti et nobis famulis tuis caritatis spiritum infunde et populum Christianum tuae potentiae dextera ab omni adversitate custodi. 195 (98r)
contra contentionem/M2/Mass Propers Missa in contentione Coll Omnipotens sempiterne Deus qui superbis resistis et gratiam praestas humilibus tribue quaesumus ut non indignationem tuam provocemus elati sed propitiationis tuae capiamus dona subiecti. 195 (98r)
contra contentionem/M2/Mass Propers Secr Ab omni reatu nos Domine sancta quae tractamus absolvant et eadem muniant a totius pravitatis incursu. 195 (98r)
contra contentionem/M2/Mass Propers Postcomm Quos refecisti Domine caelesti mysterio a propriis et ab alienis propitiatus absolve delictis ut divino munere satiati purificatis mentibus perfruamur. 195 (98r)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Missa de quacumque tribulatione Coll Tribulationem famuli tui N. quaesumus Domine placatus intende et iram tuae indignationis quam iuste meretur propitiatus averte. 196 (98v)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Secr Quaesumus Domine nostris placare muneribus ut quicquid illud est quid ira tua adversus famulum tuum N. excitavit horum intuitu clemens suspende. 196 (98v)
in tribulationibus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpti sacrificii Domne libamen quaesumus caelestis irae vindictam a famulo tuo suspendat et noxia semper ab eo cuncta depellat. 196 (98v)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers Missa pro iter agentibus Coll Deus qui diligentibus te misericordiam tuam semper impendis et servientibus tibi in nulla es regione longinquus dirige viam famulorum tuorum in voluntate tua ut te protectore et te duce per iustitiae semitas sine offensione gradiantur. 196 (98v)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et viam famulorum tuorum in salutis tuae prosperitate dispone ut inter omnes viae et vitae huius varietates tuo semper protegantur auxilio. 196 (98v)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers/1 Secr Accipe Deus haec famulorum tuorum votiva sacrificia eosque protege manu tua et quia tu es via veritas et vita in veritate tua facito eos ambulare. 196 (98v)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers/2 Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi offerimus pro famulis tuis benignus assume ut viam illorum ex praecedente gratia tua dirigas ut de actu atque incolumitate eorum secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. 197 (99r)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers/1 Postcomm Dirige Deus viam famulorum tuorum nosque pro eis exaudi supplicantes ut habeant iter prosperum et vitae cor directum. 197 (99r)
pro iter agentibus/M2/Mass Propers/2 Postcomm Deus infinitae misericordiae maiestatis immensae quem nec spatia locorum nec intervalla temporum ab his quos tueris adiungunt adesto famulis tuis in te ubique fidentibus et per omnem quam acturi sunt viam dux eis et comes esse dignare nihil illis adversitatis noceat nihil difficultatis obsistat cuncta eis salubria cuncta sint prospera ut sub ope dexterae tuae quicquid iusto expetierint desiderio celeri consequantur effectu. 197 (99r)
pro navigantibus/M2/Mass Propers Missa pro navigantibus Coll Deus qui transtulisti patres nostros per mare Rubrum et transvexisti per aquam nimiam laudem tui nominis decantantes supplices deprecamur ut in hac navi famulos tuos repulsis adversitatibus portu semper optabili cursuque tranquillo tuearis. 197 (99r)
pro navigantibus/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces famulorum tuorum cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus defende periculis. 198 (99v)
pro navigantibus/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificati divino mysterio maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur et petimus ut quos donis facis caelestibus interesse per lignum sanctae Crucis et a peccatis abstrahas et a periculis cunctis miseratus eripis. 198 (99v)
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers Missa votiva in sanctis Coll Omnipotens et misericors Deus cui redditur votum in Ierusalem pro merita et intercessione beati N. exaudi preces famuli tui N. memor esto sacrificii sui pingue fiat holocaustum suum tribue ei quaesumus divitias gratiae suae comple in bonis desiderium suum corona eum in miseratione et misericordia ut tibi pia devotione iugiter famuletur ignosce ei facinora et ne lugenda committat et paterna pietate castiga. 198 (99v)
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers Secr Exaudi omnipotens Deus deprecationem nostram pro famulo tuo N. qui in honorem sancti ac beatissimi N. oblationem tibi offeret ut per eius merita vota ipsius perficias petitiones eius ascendant ad aures clementiae tuae et descendat super eum pia benedictio tua ut sub umbra alarum tuarum auxilio protegatur. 198 (99v)
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers Postcomm Munere divino percepto quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato N. devotionem famuli tui N. confirmes in bono et mittas ei auxilium de sancto de Sion tuae eum. 199 (100r)
pro confitenti/M2/Mass Propers Missa pro confitente Coll Omnipotens sempiterne Deus qui secundum magnam misericordiam tuam peccata paenitentium deles et in te sperantibus celeri pietate succurris famulo tui N. quaesumus remissionem tribue peccatorum et vota placatus assume renova in eum piissime Pater quicquid terrena fragilitate corruptum est quicquid diabolica immissione violatum est miserere Domine gemituum eius miserere lacrimarum ut de memore in gaudium per tuam misericordiam transferatur. 199 (100r)
pro confitenti/M2/Mass Propers Secr Quaesumus omnipotens Deus misericors Deus clemens qui indulgentiam tuam nulla temporum lege concludis suscipe preces et hostias quas tibi pro indulgentia famuli tui N. deferimus ut et peccatorum ei veniam misericors largiaris et cordi eius recta desideria implere digneris. 199 (100r)
pro confitenti/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui misericordiae tuae potentis auxilio et prospera tribuis et adversa depellis universa obstacula quae famulo tuo N. adversantur virtute sacramenti tui expugna ut remotis tentationibus universis indefessa te gratiarumactione laudemus. 199 (100r)
contra sterilitatem terrae/M2/Mass Propers Pro sterilitate terrae Coll Succurre quaesumus Domine populo supplicanti ut opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. 200 (100v)
contra sterilitatem terrae/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine dicata sanctifica et per eadem nos placatus intende. 200 (100v)
contra sterilitatem terrae/M2/Mass Propers Postcomm Mysteria sancta nos Domine et spiritalibus repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 200 (100v)
pro irreligiosis/M2/Mass Propers Missa pro religiosis [malim: irreligiosis] Coll Deus qui fidelium semper devotione laetaris famulos tuos quaesumus tibi fac esse devotos ut qui a tuo officio impia pravitate mentis abscedunt per tuam conversi gratiam a laqueis diaboli quibus capti tenentur resipiscant. 200 (100v)
pro irreligiosis/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine supplicationibus nostris et famulis tuis nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre ut quod non habet fiducia meritorum illis tua conferat largitas invicta donorum. 200 (100v)
pro irreligiosis/M2/Mass Propers Postcomm Da nobis quaesumus Domine desiderare quae recta sunt et vitare quae noxa ut sancta quae maiestati tuae obtulimus non ad iudicium nobis et famulis tuis sed potius proficiant ad medelam. 200 (100v)
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers Missa ad sponsam benedicendam Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus ut quod nostro ministratur officio tua benedictio0ne potius impleatur. 200 (100v)
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus pro sacra conubii lege munus oblatum et cuius largitor es muneris operis esto dispositor. 201 (101r)
matrimony/nuptial veiling Or Deus qui potestate virtutis tuae cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis hominem ad imaginem Dei factum ideo inseparabile mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpori de virili dares carne principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi. Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi ecclesiae sacramentum praesignares infoedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvium est ablata sententia. Respice propitius super hanc famulam tuam N. quae maritali iungenda consortio tua se expetit protectione muneri sit in ea iugum dilectionis et pacis fidelis et castae nubat in Christo imitatrixque sanctarum permaneat feminarum sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sara. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat unitoro iuncta contactus inlicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinae sit verecundia gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniat et videant ambo filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam generationem et ad optatam perveniant senectutem. 201 (101r)
matrimony/nuptial veiling F Pax Domini 202 (101v)
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers/1 Postcomm Propitiare Domine supplicantibus nostris et institutis tuis quibus propaginem humani generis ordinasti benignus assiste ut quod te auctore coniungitur te auxiliante servetur. 202 (101v)
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers/2 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus instituta providentia pio favore comitare ut quos legitima societate nectis longaeva pietate custodi. 202 (101v)
pro infirmis/M2/Mass Propers Missa pro infirmis Coll Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmo famulo tuo (infirmis famulis tuis) N. pro quo (quibus) misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in Ecclesia tua referat (referant) actionem. 202 (101v)
pro infirmis/M2/Mass Propers Secr Deus sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt suscipe preces nostras et hostias pro famulo tuo aegrotante (famulis tuis aegrotantibus) pro quo (quibus) misericordiam tuam imploramus ut de cuius (quorum) periculo metuimusde eius (eorum) salute laetemur. 202 (101v)
pro infirmis/M2/Mass Propers Postcomm Deus infirmitatis humanae singulare praesidium auxilii tui super infirmum famulum tuum (infirmos famulos tuos) N. ostende virtutem ut ope misericordiae tuae adiutus (adiuti) Ecclesiae tuae incolumis (incolumes) sanctae repraesentari mereatur (mereantur). 203 (102r)
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers In honore Sigismundi regis pro febricitantibus Coll Inclina Domine pias aures tuas ad desideria supplicantium et quod devoto corde poscimus benignus admitte ut huic famulo tuo (his famulis tuis) N. qui tibi cottidiani vel biduani vel tertiani vel quartani vexatione fatigatur (fatigantur) Sigismundi martyris tui precibus clementer occurras ut dum nobis illius patefacis merita praesenti aegroto (praesentibus aegrotis) conferas medicinam. 203 (102r)
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine vota sub nomine martyris tui Sigismundi pro praesenti aegroto (praesentibus aegrotis) ut ab eo (eis) ardorem febrium repellas quo in omnibus tuum mereatur (mereantur) sentire auxilium. 203 (102r)
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers Postcomm Gratias tibi agimus omnipotens Deus qui per votiva dona Sigismundi martyris tui nos pane vivo et vino vero laetitiae spiritalis recreare dignatus es praesta ut qui cumque in commemoratione eius corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi participatur ad sanitatem pristinam revocetur. 203 (102r)
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers Dum cum communicas Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te fideliter deprecamur ut huic famulo tuo sacrosanctum Filii tui Domini nostri Iesu Christi corpus et sanguinem accipienti tam corporis quam animae sit salus. 203 (102r)
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers Pro infirmo, qui proximus est morti Coll Omnipotens sempiterne Deus conservator animarum qui quos diligis corripis et quos recipis pia emendatione coerces te invocamus ut famulo tuo N. qui in corpore patitur membrorum debilitationem gratiam tuam conferre digneris in hora exitus sui de corpore ut absque peccati macula tibi datori proprio per manus sanctorum angelorum repraesentari mereatur eius anima. 204 (102v)
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine pro tua pietate supplicationibus nostris et suscipe hostiam quam tibi offerimus pro famulo tuo N. iacente in grabato animae suae salutem petenti et praesta ei indulgentiam omnium iniquitatum suarum propter immensam misericordiam tuam ut per hoc quod sustinet flagellum a sanctis angelis tuis susceptus ad te pervenire mereatur. 204 (102v)
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers Postcomm Domine adiutor et protector in tribulationibus Deus misericordiae et pietatis et peccatorum benignus indultor da quaesumus famulo tuo N. pro quo hanc oblationem tibi obtulimus suorum remissionem peccaminum ut in hora exitus sui de corpore gaudia aeternae vitae valeat feliciter obtinere. 204 (102v)
pro daemoniaco/M2/Mass Propers Missa ad energumenos Coll Omnipotens sempiterne Deus Pater Domini nostri Iesu Christi te supplices deprecamur ut imperes diabolo qui hunc famulum tuum (hanc famulam tuam) N. detinet ut ab eo (ea) recedat et libera eum quia credidit in verum liberatorem Dominum nostrum Iesum et purgatus (purgata) ab omni labe iniquitatis maiestati tuae pura mente deserviat. 205 (103r)
pro daemoniaco/M2/Mass Propers Secr Domine Deus virtutum suscipe has oblationes quas tibi offerimus pro famulo tuo (famula tua) N. et proice ab eo (ea) inimicos adversarios tuos Satanam et omnes subiectos suos daemones ut amplius non habeant potestatem stare nec fatigare nec iniuriare famulum tuum (famulam tuam) N. in te Domine speravimus non confundar in aeternum in tua iustitia et fortitudine libera famulum tuum (famulam tuam). 205 (103r)
pro daemoniaco/M2/Mass Propers Postcomm Repleti muneribus sacris supplices te Domine deprecamur ut per invocationem sancti nominis tui ab hoc famulo tuo (famula tua) N. vexato inimicus confusus abscedat et in omnibus insidiis eius facias caelestem pietatem succurre. 205 (103r)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Pro salute vivorum Coll Praetende Domine famulis et famulabus tuis omnibus fidelibus Christianis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequantur. 205 (103r)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicantibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum quas tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 206 (103v)
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Postcomm Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. 206 (103v)
in depositione/M2/Mass Propers In die depositionis defuncti Coll Deus cui proprium est misereri semper et parcere te supplices deprecamur pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. quem (quos) hodie de hoc saeculo migrare iussisti ut non tradas eam (eas) in manus inimici nec obliviscaris in finem sed iube eam (eas) a sanctis angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci ut dum in te credidit et speravit (crediderunt et speraverunt) non poenas aeternas sustineat (sustineant) sed gaudia sempiterna possideat (possideant). 206 (103v)
in depositione/M2/Mass Propers/1 Secr Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. pro qua (quibus) tibi hostias placationis immolamusmaiestatem tuam suppliciter deprecantes ut per haec piae placationis officia pervenire mereatur (mereantur) ad requiem sempiternam. 206 (103v)
in depositione/M2/Mass Propers/1 VD Qui nobis in Christo unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concessisti praesta quaesumus ut anima (animae) pro qua (quibus) hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereatur (mereantur). 207 (104r)
in depositione/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui (animae famulorum tuorum) N. his sacrificiis expiata (expiatae) indulgentiam pariter et requiem capiat (capiant) sempiternam. 207 (104r)
in depositione/M2/Mass Propers Alia missa in die depositionis defuncti Coll Quaesumus Domine ut animae famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. cuius (quorum) commemorationem agimus sanctorum atque electorum tuorum largiaris consortium et rorem misericordiae tuae perennem infundas. 207 (104r)
in depositione/M2/Mass Propers/2 Secr Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem positionis primum pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. placatus ac benignus assume et ad vitam aeternam ei (eis) provenire concede. 207 (104r)
in depositione/M2/Mass Propers/2 VD Per quem salus mundi per quem vita hominum per quem resurrectio mortuorum per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. cuius commemorationem agimus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam (exutas) in aeternae salvationis partem restituas. 208 (104v)
in depositione/M2/Mass Propers/2 Postcomm Omnipotens sempiterne Deus collocare digneris animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. cuius (quorum) commemorationem agimus in sinibus Abrahae Isaac et Iacob ut cum magni iudicii dies advenerit inter sanctos et electos tuos eum (eos) resuscitari praecipias. 208 (104v)
in anniversario depositionis/M2/Mass Propers Missa in anniversario depositionis defuncti Coll Deus qui in te credentibus vitam post mortem promittis et in tribulatione positis ad te clamantibus misericorditer subvenis exaudi preces nostras quas tuae pietati pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. cuius anniversarium diem celebramus ut ei (eis) quietis beatitudinem et luminis claritatem largiri digneris. 208 (104v)
in anniversario depositionis/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. cuius (quorum) hodie annua dies agitur pro qua (quibus) tibi offerimus hoc sacrificium laudis ut eam (eas) sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 208 (104v)
in anniversario depositionis/M2/Mass Propers Postcomm Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. cuius (quorum) anniversarium diem celebramus ut maculae quae ei (eis) de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae misericordia deleantur. 209 (105r)
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers Missa pro episcopo Coll Deus qui famulum tuum N. pontificem et sanctificasti vocatione et assumpsisti consummatione felici suscipe propitius preces nostras et praesta ut sicut ille tecum est meritis ita a nobis non recedat exemplis. 209 (105r)
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut anima famuli tui N. pontificis per haec sancta mysteria in conspectu tuo semper consistat quae tibi fideliter ministravit. 209 (105r)
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers Postcomm Prosit Domine quaesumus animae famuli tui N. episcopi misericordiae tuae implorata clementia ut eius in quo credidit et speravit aeternum te miserante consortium percipiat. 209 (105r)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers Missa pro episcopis Coll Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum (famulos tuos) N. pontificali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio. 209 (105r)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers/1 Secr Suscipe Domine quaesumus hostias pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. pontificis (pontificum) et cui (quibus) pontificale dedisti ministerium dones et praemium. 209 (105r)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Propitiare Domine supplicationibus nostris et animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. pontificum (pontificis) in vivorum regioneaeternis gaudiis iubeas sociari. 209 (105r)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers Alia missa pro episcopis Coll Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe pro anima famuli tui N. preces nostras et lucis ei laetitiae in regione sanctorum tuorum societatem concede. 210 (105v)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers/2 Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui N. haec est prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 210 (105v)
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers/2 Postcomm His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgata anima famuli tui N. ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. 210 (105v)
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers Missa pro abbate Coll Adiuva nos Domine Deus noster et beatae Dei Genitricis Mariae precibus exoratus animam famuli tui N. abbatis in beatitudine sempiternae lucis constitue. 210 (105v)
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine hostias placationis et laudis quas in honorem beatae Dei Genitricis Mariae nomini tuo consecrandas deferimus et pro requie famuli tui abbatis tibi suppliciter immolamus ut per eius intercessionem ad aeternam gloriam pervenire mereatur. 210 (105v)
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers Postcomm Ascendant ad te Domine preces nostrae et animam famuli tui N. abbatis gaudia aeterna suscipiant et quem fecisti adoptionis participem intercedente beata Dei Genitrice Maria iubeas hereditatis tuae consortem. 210 (105v)
pro defuncto abbate, pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers Coll Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui (animae famulorum tuorum) N. sacerdotis atque abbatis (sacerdotum atque abbatum) quem (quos) in hoc saeculo commorantem (commorantes) sacris muneribus decorasti caelesti sede gloriosa semper exsultet (exsultent). 211 (106r)
pro defuncto abbate, pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine Iesu Christe hostias pro anima famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. sacerdotis atque abbatis (sacerdotum atque abbatum) ut quia causa hominum descendisti de caelis te tribuente mereatur (mereantur) annumerari sanctorum consortiis. 211 (106r)
pro defuncto abbate, pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. sacerdotis atque abbatis (sacerdotum atque abbatum) pro qua (quibus) mysteriorum tuorum sacramenta percepimus in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem (consortes). 211 (106r)
pro fundatore/M2/Mass Propers Missa pro his, qui sanctum locum condiderunt Coll Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui N. et praesta ut qui de suis donis nobis pervigili cura in nomine tuo cottidiana praeparavit (praeparaverunt) obsequia perpetua mereatur cum sanctis suis perfrui laetitia. 211 (106r)
pro fundatore/M2/Mass Propers Secr Hanc oblationem quaesumus Domine caelesti benedictione persequere et concede ut ei ad salutem perveniat cuius in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat. 211 (106r)
pro fundatore/M2/Mass Propers Postcomm Percepta Domine communio singularis sit animae famuli tui N. salutaris sit ei Domine salutare remedium quod in hoc loco tibi divini servitii praeparavit obsequium et nobis famulis tuis temporale subsidium. 211 (106r)
pro defunctis/M2/Mass Propers Missa pro pluribus Coll Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. ut qui de hac vita in tui nominis confessione discessit (discesserunt) sanctorum tuorum numero satias aggregari. 212 (106v)
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 Secr Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui (animabus famulorum tuorum) N. pro qua (quibus) tibi hostias placationis offerimus ut quia in hac luce in fide mansit (manserunt) catholica in futura vita ei (eis) retributio condonetur. 212 (106v)
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. ab angelis lucis susceptam (susceptas) in praeparata habitacula deduci facias beatorum. 212 (106v)
pro defunctis/M2/Mass Propers Alia missa Coll Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam supplices deprecamur ut animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. quam (quas) de hoc saeculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem (consortes). 212 (106v)
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 Secr Absolve Domine per has oblationes quas tibi supplices offerimus animam famuli tui (animas famulorum tuorum) N. ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari mereatur (mereantur). 212 (106v)
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 Postcomm Annue nobis Domine ut anima famuli tui (animae famulorum tuorum) N. remissionem quam desiderat (desiderant) mereatur (mereantur) percipere peccatorum. 212 (106v)
pro defunctis fratribus, pro defunctis sororibus/M2/Mass Propers Coll 〈Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres et sorores qui ex hoc saeculo transierunt beata Maria semper Virgine intercedente ad perpetuae beatitudinis〉 consortium pervenire concedas. 213 (107r)
pro defunctis fratribus, pro defunctis sororibus/M2/Mass Propers Secr Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus fratrum nostrae congregationis quibus tui nominis dedisti confessionem per haec sacramenta salutis nostrae cunctorum remissionem tribue peccatorum. 213 (107r)
pro defunctis fratribus, pro defunctis sororibus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus misericors Deus ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae lucis perpetuae te miserante recipiant beatitudinem. 213 (107r)
in coemeterio/M2/Mass Propers Missa pro his, qui in cimiterio iacent Coll Deus cuius miseratione animae fidelium requiescunt animabus famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. 213 (107r)
in coemeterio/M2/Mass Propers Secr Pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium in Christo dormientium hostiam Domine Pater omnipotens aeterne Deus suscipe benignus oblatam ut hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae vitam mereantur aeternam. 213 (107r)
in coemeterio/M2/Mass Propers Postcomm Deus fidelium lumen animarum adesto supplicationibus nostris et da famulis et famulabus tuis omnibus in Christo dormientibus refrigerii sedemquietis beatitudinem et luminis claritatem. 213 (107r)
pro defunctis/M2/Mass Propers Missa communis Coll Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum ut indulgentiam quam desiderant piis supplicationibus consequantur. 214 (107v)
pro defunctis/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili supplicatione pro animabus famulorum famulorumque omnium deferimus ut per haec salutis nostrae sacrificia perpetuam tuae beatitudinis misericordiam consequantur. 214 (107v)
pro defunctis/M2/Mass Propers Postcomm Divina libantes sacramenta concede quaesumus omnipotens Deus ut haec eadem nobis proficiant ad salutem et animabus famulorum famularumque tuarum omnium pro quibus tuam deprecamur clementiam prosint ad indulgentiam. 214 (107v)
pro defunctis/M2/Mass Propers Alia Coll Animabus quaesumus Domine famulorum famularumque tuarum omnium misericordiam concede perpetuam ut eis proficiat in aeternum quod in te crediderunt et speraverunt. 214 (107v)
Oct/10/Gereon/M2/Mass Propers Coll Deus qui gloriosos martyres Gereonem sociosque eius hodierna die sanguinis sui effusione coronasti praesta quaesumus ut eorum apud te assiduum sentiamus interventum in caelis. 214 (107v)
Oct/10/Gereon/M2/Mass Propers Secr Munera Domine tuae largitatis quae in honore sanctorum martyrum Gereonis sociorumque eius tuae offerimus pietati sereno vultu accipe ut eorum interventu tuae inhabitationis templum fieri mereamur. 214 (107v)
house/1 Benedictio domus novae: Or Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc domum serenis oculis tuae pietatis illustra descendatque super habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio ut in his manu factis habitaculis cum salubri manentes ipsi tuum semper sint habitaculum. 215 (108r)
house/2 Alia Or Benedic Domine Deus locum istum ut sit in eo sanctitas sanitas et castitas virtus et victoria et sanctimonia bonitas et plenitudo legis et oboedientia Deo Patri et Filio eius et Spiritui Sancto et sit semper benedictio super habitantes in eo. 215 (108r)
health of animals/1 Benedictio salis ad pecora: Or Deus invisibilis Deus inaestimabilis qui per cuncta diffusus es pietatem tuam et misericordiam per sanctum et tremendum Filii tui nomen supplices deprecamur ut hanc creaturam salis benedictione et potentia invisibilis operationis infundas ut iumenta quae necessitatibus humanis tribuere dignatus es cum ex eadem acceperint haec benedictio illaesa reddat et ab omni temptationis incursu te protegente custodiat. 216 (108v)
health of animals/2 Pro mortalitate pecorum: Or Deus qui humanae fragilitati necessaria adminicula iumentorum misericors providisti quaesumus ut eadem <ut> miseris consulendo non subtrahas ut quorum nostris meritis saevit interitus tua nobis parcendo clementia cessare iubeas vastitatem. 0 216 (108v)
lamb/lamb In die Paschae benedictio agninae carnis: W Ostende nobis 217 (109r)
lamb/lamb W Dominus vobiscum 217 (109r)
lamb/lamb Or Deus universae carnis creator qui agnum in Aegypto Moysi et populo tuo in vigilia Paschae comedere praecepisti in figura Domini nostri Iesu Christi cuius sanguine omnia primogenita tibi de mundo redemisti et in nocte illa omne primogenitum in Aegypto percutere praecepisti servans populum tuum agni sanguine praenotatum dignare quaesumus benedicere et sanctificare has ovium mundarum carnes ut quicumque ex populis fidelibus tuis ex eis comederint omni benedictione caelesti et gratia saturati repleantur in bonis. 217 (109r)
victuals/bacon/1 Benedictio lardi: Or Benedic Domine creaturam istam lardi ut sit remedium salutare generi humano et praesta ut per invocationem sancti nominis tui <ut> quicumque inde sumpserint corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. 217 (109r)
victuals/cheese/2 Benedictio casei: Or Dignare Domine Deus omnipotens benedicere et sanctificare hanc creaturam casei quam ex adipe animalium producere dignatus es et concede propitius ut quicumque ex populis tuis fidelibus inde comederint vel gustaverint omni benedictione caelesti et gratia tua saturati repleantur in bonis. 217 (109r)
victuals/eggs/3 Benedictio ovorum: Or Benedictionis tuae gratia quaesumus Domine subveniat huic ovorum creaturae ut cibus salutaris fiat tuis fidelibus in gratiarum actione sumentibus. 217 (109r)
victuals/milk and honey/4 Benedictio lactis: Or Creator et conservator Deus humani generis dator gratiae spiritalis largitor aeternae salutis tu permitte Spiritum tuum Sanctum super hanc creaturam lactis ut armati caelestis defensionis virtute qui ex ea gustaverint proficiat illis ad aeternam salutem. 217 (109r)
victuals/milk and honey/5 Benedictio lactis et mellis: Or Benedic Domine et creaturas fontis scilicet lactis et mellis et pota famulos tuos de hoc fonte perenni quod est spiritus veritatis et enutries lacte et melle tu enim Domine promisisti patribus nostris Abrahae Isaac et Iacob dicens Introducam vos in terram repromissionis terram fluentem lac et mel coniunge Domine 〈famulos tuos〉 Spiritui Sancto sicut coniunctum est hoc lac et mel in Christo Iesu Domino nostro. 〈R.〉 Amen. 218 (109v)
victuals/general W Dominus vobiscum 218 (109v)
victuals/general W Benedicamus Domino 218 (109v)
victuals/general Ben Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super has creaturas. 218 (109v)
fruits Benedictio novarum frugum: W Ostende nobis 218 (109v)
fruits W Dominus vobiscum 218 (109v)
fruits Or Oramus pietatem tuam omnipotens Deus ut has primitias creaturae tuae quas aeris et pluviae temperamento nutrire dignatus es benedictionis tuae imbre perfundas et fructus terrae usque ad maturitatem perducas tribuas quoque populo tuo de tuis muneribus tibi semper gratias agere ut a ferti1litate terrae esurientium animas bonis affluentibus repleas et egenus et pauper laudent nomen gloriae tuae. 218 (109v)
bread Benedictio novi panis: Or Benedic Domine creaturam istam panis sicut benedixisti quinque panes in deserto ut omnes gustantesque ex eo accipiant tam corporis quam animae sanitatem. 219 (110r)
bean Benedictio fabae: Or Benedic Domine hos fructus novos fabae quos tu per rorem caeli et inundantiam pluviarum et tempora serena atque tranquilla ad maturitatem perducere dignatus es ad percipiendum nobis cum gratiarum actione. In nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui tecum. 219 (110r)
grape Benedictio uvae: | ut supra Or Benedic Domine hos fructus novos uvae quos tu per rorem caeli ut supra. 219 (110r)
wine Benedictio vini: Or Domine Iesu Christe qui in Cana Galilaeae ex aqua vinum fecisti qui vitis es vera benedicere et sanctificare digneris hanc creaturam vini quam ad substantiam servorum tuorum tribuisti ut ubicumque ex hoc fusum fuerit vel a quolibet potatum divinae opulentiae benedictione repleantur. Qui vivis. 219 (110r)
fruits Benedictio alicuius novi fructus: Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui caelum et terram mare et omnia creasti te supplices deprecamur ut hunc novum fructum benedicere et sanctificare digneris et multiplicare offerentibus tibi ut repleas eorum cellaria fortitudine 1 frumenti et vini et olei ut laetantes in eis referant tibi Domino omnipotenti laudes et gratias. 219 (110r)
well/1 Benedictio putei: Or Deprecamur Domine clementiam pietatis ut aquam putei huius caelesti benedictione sanctifices et ad communem vitam concedas salubrem et ita ex eo fugare digneris omnem diabolicae temptationis incursum ut quicumque ex eo ab hinc hauserit biberitve vel in quibuslibet necessariis usibus hausta aqua usus fuerit totius virtutis ac sanitatis dulcedine perfruatur ut tibi semper sanctificatori et salvatori omnium Domino gratias agere mereamur. 220 (110v)
well/2 Benedictio pollutae aquae: Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per invisibilitatis tuae potentiam has aquas ex nihilo conditas in huius materiae forma visibiles praebuisti atque ex abditis investigabilibus per clausam abyssi magnitudinem largitatis tuae gratia humanis usibus fluentibus influxisti te tui servi supplices exoramus ut has aquas quas neglegentia polluit Sancti Spiritus tui gratia ad munditiam revocet atque purificet et spiritus callidi hostis abscedat ac deinceps sanctificatas familiae tuae potabiles tribuas ut potantium mundet corpora cordaque sanctificent. 220 (110v)
ship/anchor/fishing Benedictio retis Rub 220 (110v)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Ev Postquam impleti sunt dies purgationis 221 (111r)
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers Coll Indulge nobis Domine per orationem sancti Godehardi confessoris tui atque pontificis ut per eius merita misericordiam invenire mereamur. 222 (111v)
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers Secr Sacris altaribus Domine hostias superpositas quaesumus ut sanctus pontifex Godehardus atque confessor in salutem nobis provenire deposcat. 222 (111v)
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers Postcomm Beati confessoris tui Godehardi Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. 222 (111v)
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers Coll Da nobis indignis famulis tuis Domine quaesumus 〈Deus〉 omnipotens in festivitate sancti Sigismundi regis et martyris tui dignis eius orationibus delictorum nostrorum indulgentiam adipisci et electorum tuorum mereamur numero associari. 222 (111v)
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus tibi oblata intercedente sancto Sigismundo rege et martyre tuo a te sint sanctificata et ad obtinenda nostra remedia sint tibi acceptabilia. 222 (111v)
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers Postcomm Repleti libaminibus sacris Domine Deus noster interveniente sancto Sigismundo rege et martyre tuo a te remissionem obtineamus praeteritorum commissorum et custodiam futurorum. 222 (111v)