preparation and vesting for Mass/examination of conscience |
Incipit ordo, quomodo presbyter se ad missam debe… |
Rub |
|
96 (17r) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/1 |
|
Or |
Non de meritorum meorum qualitate confisus praesumo accedere ante sanctum conspectum tuum Domine Deus sed pro tua ineffabili pietate qui dignatus es peccatores ad tuam misericordiam vocare et ad te venientibus dignatus es piissimam indulgentiam et sempiternam gratiam conferre. Tu enim Domine a tua pietate nullum repellis sed ad te venientibus tuae pietatis et misericordiae dignanter sinum aperis et ad sacramentum piissimae reconciliationis tuae clementer admittis et gratiae tuae participes efficis qui vocas ea quae non sunt tamquam ea quae sunt qui facis de indignis dignos de peccatoribus iustos de immundis mundos qui iustificas impios et vivificas mortuos et in infirmitate virtutem tribuis. Tu ergo Domine fac in me peccatore opus tuae magnae misericordiae tuae pietatis immensae tuae gratiae sempiternae non pro meis meritis sed pro tuis miserationibus multis et magnis. Mitte tuum Spiritum Sanctum Paraclitum de caelis illuminatorem et sanctificatorem tuae sanctae Ecclesiae quo tu Deus illuminasti et sanctificasti et confirmasti corda tuorum sanctorum apostolorum et ceterorum tuorum fidelium ut ipse tuus Spiritus Sanctus dignanter adveniens cor meum inflammet et expurget et mundum tuae gratiae habitaculum efficiat et omnes sensus meos purificet et clarificet et ministerium servitutis meae faciat in conspectu tuo acceptabile et nobis salutare tua misericordia tribuente tua virtute operante tua gratia confirmante quia tu es creator omnium et Dominus tibi est omnis honor et gloria per Iesum Christum Filium tuum Dominum et Deum nostrum. Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum. |
96 (17r) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/1 |
Psalmi et orationes |
Ps |
Quam dilecta tabernacula tua |
97 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/2 |
Psalmus David |
Ps |
Benedixisti Domine terram tuam |
97 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/3 |
|
Ps |
Inclina Domine aurem tuam |
98 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/4 |
|
Ps |
Credidi propter quod locutus sum |
98 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/5 |
Psalmus |
Ps |
Laudate Dominum omnes gentes |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody |
|
Ant |
Intret in conspectu tuo Domine oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam (preces meas). |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody |
|
Lit |
Kyrie eleison. Christe eleison. Christe audi nos. Salvator mundi |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody |
|
F |
Kyrie eleison. Christe eleison. Pater noster. |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/1 |
|
W |
Et ne nos inducas 〈in tentationem〉. 〈R. Sed libera nos a malo.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/2 |
|
W |
Et veniat super nos misericordia 〈tua Domine〉. 〈R.〉 Salutare tuum secundum eloquium tuum. |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/3 |
|
W |
Peccavimus cum patribus nostris. 〈R. Iniuste egimus iniquitatem fecimus.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/4 |
|
W |
Domine non secundum peccata nostra 〈facias nobis〉. 〈R. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/5 |
|
W |
Domine ne memineris iniquitatum 〈nostrarum antiquarum〉. 〈R. Cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes factis sumus nimis.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/6 |
|
W |
Adiuva nos Deus salutaris noster. 〈R. Et propter gloriam nominis tui Domine libera nos.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/7 |
|
W |
Repleatur os meum laude 〈tua〉. 〈R. Ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/8 |
|
W |
Domine averte faciem tuam a 〈peccatis meis〉. 〈R. Et omnes iniquitates meas dele.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/9 |
|
W |
Cor mundum crea in me Deus. 〈R. Et spiritum rectum innova in visceribus meis.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/10 |
|
W |
Ne proicias me a facie tua. 〈R. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/11 |
|
W |
Redde mihi laetitiam salutaris tui. 〈R. Et spiritu principali confirma me.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/12 |
|
W |
Fiat misericordia tua Domine super nos. 〈R. Quemadmodum speravimus in te.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/13 |
|
W |
Deus tu conversus vivificabis 〈nos〉. 〈R. Et plebs tua laetabitur in te.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/14 |
|
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R. Et salutare tuum da nobis.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/15 |
|
W |
Sacerdotes tui induantur 〈iustitia〉. 〈R. Et sancti tui exsultent.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/16 |
|
W |
Si iniquitates observaberis. 〈R. Domine quis sustinebit.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/17 |
|
W |
Propitius esto peccatis nostris Domine. 〈R. Propter nomen tuum.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/18 |
|
W |
Exsurge Domine adiuva nos. 〈R. Et libera nos propter nomen tuum.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/19 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/20 |
|
W |
Domine Deus virtutum converte nos. 〈R. Et ostende faciem tuam et salvi erimus.〉 |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/21 |
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. |
99 (18v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/2 |
Oremus. |
Or |
Rogo te Deus Sabaoth altissime Pater sancte ut me tunica castitatis digneris accingere et meos lumbos balteo tui timoris et amoris ambire ac renes cordis et corporis mei caritatis igne urere quatenus pro peccatis meis possim digne intercedere et astantis populi peccatorum veniam promereri ac pacificas singulorum hostias immolare me quoque Domine audacter ad te accedentem non sinas perire sed dignare mundare pectinare lavare ornare leniter ac benigne suscipere. Per Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum. Qui tecum vivit et regnat. |
100 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/3 |
Alia |
Or |
Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat quem reatus propriae conscientiae gravat. Per Christum Dominum nostrum. |
100 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/4 |
Alia |
Or |
Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum ut tuis mysteriis digne ministrare teque aeterna caritate diligere merear. |
100 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/5 |
Oratio |
Or |
Oramus te sancta Trinitas et inseparabilis Unitas per trophaeum victoriosissimae crucis et per merita beatae Mariae semper Virginis atque per intercessionem omnium sanctorum tuorum et eorum quorum hic reliquiae continentur vel quorum hodie celebratur festivitas ut mihi miserrimo et indigno peccatori atque omni sorde vitiorum interius exteriusque coinquinato manum misericordiae tuae mihi porrigas labentem erigas orantem ne despicias sed pietatis tuae vultu respicias et exaudias fidem adaugeas spem confirmes caritatis tuae ardorem in me succendas et quia ad sanctum altare tuum indignus accedo non ideo peccatorum meorum recipiam vicem sed indulgentiae tuae piam sentiam bonitatem. Praesta hoc Pater omnipotens qui tantum dilexisti hominem ut ad liberandum eum unicum mitteres. Praesta hoc Iesu Christe Fili Dei vivi qui ut a morte redimeres hominem traditus in manus peccatorum non horruisti crucem. Tu es ipse qui ovem perditam pio umero ad ovile tuum reportasti. Tu es ipse qui ore prophetico dixisti nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat. Praesta hoc Sancte Spiritus qui procedens ab utroque in me effusus es in baptismo tu remissio peccatorum tu illuminator cordium tu doctrina fidelium tu unius essentiae unius potentiae unius voluntatis qui cum Patre et Filio et Spiritu Sancto vivis et regnas. |
100 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/6 |
|
Or |
Deus universitatis creator commendo tibi quos ad regendum mihi tradidisti. Domine tibi ministrantium aperi oculos ut ad sacrosancta mysteria celebranda corporis et sanguinis tui tranquilla mente et corpore mundo semper accedant. Non eos iracundia dividat non superbia elevet non avaritia decipiat non immunditia inquinet sed sit potius ipsorum devotio aliorum salutatio. Revela etiam his qui indebite ad hoc accedunt officium tui fontem consilii ut seipsos ad hoc subtrahendo iudicent ne districte iudicentur a te. Commendo nihilominus tibi Domine Deus meus virginum votum ut tua miseratio servetur in eis quod corruptum reparari non potest. Terratenus etiam prostratus Domine clementissime peto ut continentium conversationem in tua dirigas voluntate quatenus innocentiam quam ostendunt in habitu demonstrent in moribus iudicaturique mundum cum Christo veniant ob cuius amorem sua deseruere. Coniugatos etiam committo omnipotentiae tuae misericordissime Pater ut qui pretio sanguinis Unigeniti tui sunt redempti virtute Spiritus Sancti ab omnibus huius saeculi fluctuationibus liberentur. In his quoque tribus ordinibus ante omnia tibi offero hominum Salvator qui in parva aetate sunt id est animas innocentes ne perdantur a perditis ipsique iam perditi alios qui tibi servire poterant ne perdant. Quis vel quantus ego sum tamen precor te Domine ut omnes hos non solum ab insidiis diaboli sed etiam a callidis hominum deceptionibus valeam custodire qui nec mentis meae tenebras queo aliquo modo ut cupio penetrare. Nam mihi qui famem sapientiae salutaris patior non est unde populum pascam. Nimis pertimesco et valde pavesco Domine ne forte sit periculum meum huius plebis interitus quod me caecum et insipientem atque per devia errantem aliorum doctorem atque rectorem vocari voluisti et permisisti et prae multitudine malorum meorum vix sanabor. Quid faciam Domine cum pro tantis animabus quae pendent ad animam meam coepero reddere rationem? Tibi soli Domine notus est numerus illorum qui iam mortui perierunt per negligentiam meam exemplo mihi credito et quia cottidie augetur numerus perditorum non est quid agam nos est quo fugiam nisi ad te. Quapropter doce me facere voluntatem tuam id est ostende mihi quod velis. Si vis ut perseverem in officio credito da vires ut immutabiliter vivam. Da intellectum ut pabulo verbi tui oves tuas salubriter pascam. Tu Domine iustus es et iudicium tuum rectum est. Ego autem peccator sum et ideo non tibi quia omnia iuste disponis sed mihi imputo quod hactenus tepide vivendo et a praedicatione sancta cessando mihi et aliis obfui. Semper enim fui tepidissimus et idcirco da mihi indignissimo accipere gratiam Spiritus tui ad regendum populum tuum quoniam instanter paratus es dare recte poscentibus te. Et quis me ad accipiendum facit capacissimum nisi tu qui semper ad dandum es largissimus? Offero tibi animam meam ut mundes eam a sordibus peccatorum et inferas locis vitiorum virtutes. Offero et os meum ut repleas illud Spiritu sapientiae ut enarrem populo tuo mirabilia de lege tua. Novi enim apostolum tuum dixisse Si quis vestrum indiget sapientia postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non improperat sed dabit ei. Securus igitur sum de miseratione tuae bonitatis et verissimum credo esse quod dixisti Omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur. Quod si non aperueris memor ero illius loci ubi dictum est de Spiritu sapientiae In malivolam animam non introibit sapientia nec habitavit in corpore subdito peccatis et ideo non erubesco in conspectu tuo confiteri peccata mea ut his remissis facias me idoneum doctorem populo tuo. Peccavi Domine et cottidie pecco visu gustu auditu odoratu et tactu. Peccavi in dilectionibus pravis in verbis otiosis et in factis malitiosis. Octo etiam principalibus vitiis obnoxium me esse confiteor id est gulae fornicationi avaritiae irae tristitiae acediae vanae gloriae ac superbiae. Talis sum Domine. Sed sicut meum est confiteri peccata mea mala ita tuum est ex impurissimo facere mundissimum. Tu dixisti Ego sum qui deleo ut nebulam iniquitatem tuam. Quod si tu a cunctis peccatorum sordibus me mundaveris erit cor meum sedes sapientiae tuae eroque pascens populum tuum docendo praecepta tua. Nam quantum de mea fragilitate diffido tantum de omnipotentia tua praesumo qui aperis os mutorum et linguas infantium facis dissertas atque ex ore infantium et lactantium perficis tuas laudes. Non requiro a te pulchram eloquentiam verborum quia saepissime telo humanae laudis corrumpitur sed simplicem praeceptorum tuorum lucem de qua dictum est Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timens Domine meum et populi periculum accusando me illum tibi singulis horis ac momentis commendo. Item amando te peto ut doceas me qualiter pascam oves tuas et impleatur in me quod primo pastori dixisti per te Si diligis me pasce oves meas. Da Domine quod iubes et iube quod vis quoniam per te aliquid sum. Da ergo ut mihi et populo tuo prosim qui me non exsistentem creasti et populo tuo praeesse voluisti. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. |
101 (19v) |
preparation and vesting for Mass/psalmody/7 |
Oratio bona |
Or |
Succurre mihi Deus meus antequam moriar antequam me tenebrae ignis involvant. Subveni mihi priusquam ad tormenta properem priusquam Gehennae igne devorer. Si ergo iustus vix salvabitur ego impius ubi ero? Quid faciam dum venerit tremendi formido iudicii tui {dies}? Quid faciam vel quid dicam quid ero dicturus cum ante tribunal Christi fuero praesentatus? Vae mihi in die illa quando peccavi utinam non illuxisset super me. Melius mihi fuisset ut non fuissem genitus melius ut non fuissem in hoc saeculo procreatus quam aeternos pati cruciatus. Flete me caelum et terra lugete me omnes creaturae Dei. Peccavi enim crudeliter lapsus sum fortiter corrui miserabiliter ante adversarios meos. Nullum invenitur peccatum cuius sordibus non sim coinquinatus. Nullus est morbus vitiorum a quo non contraxi contagium probrosus sceleratus flagitiis cunctis sum obrutus. Ut bene viverem ultro promisi quod pollicitus sum minime servavi sed semper ad peccatum meum redii semper delicta mea iteravi numquam in melius mutavi mores meos numquam a malefactis meis recessi. Plurimos enim maculavi plurimos malis moribus ad iniquitatem perverti scelere meo multae animae perierunt exemplis vitae meae multi perversi sunt. Ego multis causa malorum fui. Orate pro me ad Dominum viri sancti obsecrate pro me plebs omnis sanctorum. Quis miserebitur tui anima? Quis consolabitur tui? Ut quid Domine longe factus es a me consolator animae meae? Revertere iam Deus meus non me obliviscaris in finem non me in perpetuum deseras non me perdendum in potestatem daemonum derelinquas. Peccantes exspectas ut redeant. Quanti enim scelerati luxuriis dediti quanti concupiscentiis huius saeculi saginati bonitate tua ad indulgentiam pervenerunt. Multis non merentibus gratis indulgentiam donasti. Ostende Domine in me clementiam tuam et non abneges uni quod pluribus donasti. Displicet mihi quod feci displicet quod peccavi. Peccavi Domine miserere mei audi vocem clamoris mei. Peccavi Deus meus miserere mei. Parce malis meis indulge sceleribus meis sana animam meam quia peccavi tibi. Et in angelis reperta est pravitas. Memorare Domine quae sit substantia mea memento quia terra sum memento quia pulvis sum et cinis. Operi manuum tuarum porrige mihi dexteram succurre carnalibus infirmitatibus meis. Patent tibi vulnera mea coram te aegritudo mea. Tu vides per quanta sauciatus sum et languidus. Medicina saner tribue medelam qua curer impende. Exstingue in me flammas concupiscentiae ut non exardescant in me ulterius. Tu enim scis tentationes meas quas porto tu scis fluctus quas patior tu nosti tentationes quas tolero. Erue animam meam captivam ab inferis erue me de immanissima abysso non me concludat profundum non mihi deneges exitum quia iam dies ultima venit. Nihil superest mihi nisi tumulus nihil superest nisi sepulcrum. Parce mihi antequam 〈eam〉 munda me antequam ab hac vita egrediar. Solve priusquam moriar peccatorum meorum vincula quia tu es spes mea tu es laus mea tu es pulchritudo mea tu es dulcedo mea. Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio semper et ubique per infinita saecula sanctorum. |
104 |
preparation and vesting for Mass/vesting/8 |
Cum exuit vestes, dicatur haec oratio: |
Or |
Exue me Domine veterem hominem cum actibus suis et indue me novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/9 |
Ad pectinem |
Or |
Aufer Domine a corde et corpore meo omnia superflua atque nociva et reple me septiformi gratia Spiritus Sancti. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/22 |
Dum lavat manus suas, dicat: |
W |
Lavabo inter innocentes manus meas. 〈R. Et circumdabo altare tuum Domine.〉 |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/23 |
|
W |
Ut audiam vocem laudis tuae. 〈R. Et enarrem universa mirabilia tua.〉 |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/24 |
|
W |
Domine dilexi decorem domus 〈tuae〉. 〈R. Et locum habitationis gloriae tuae.〉 |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/25 |
|
W |
Ne perdas cum impiis Deus animam meam. 〈R. Et cum viris sanguinum vitam meam.〉 |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/26 |
|
W |
Amplius lava me Domine ab iniustitia mea. 〈R.〉 Et a delicto meo 〈munda me〉. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/10 |
Oratio |
Or |
Largire sensibus nostris omnipotens Pater ut sicut exterius abluuntur inquinamenta manuum nostrarum ita a te mundentur interius pollutiones mentium nostrarum et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. Per Christum Dominum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/11 |
Dum tergit manus: |
Or |
Da Domine virtutem manibus meis ad abstergendam omnem maculam immundam ut sine pollutione mentis et corporis valeam tibi servire. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/12 |
Dum induitur tunica, dicat: |
Or |
Indue me Domine tunica iustitiae et innocentiae et da ut per me verba tua sancta resonantia plebs tua mentis auribus possit percipere et in ipsis et per ipsa ad vitae aeternae fructum gaudeat pervenire. Per Christum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/13 |
Dum umerale imponit, dicat: |
Or |
Obumbra Domine caput meum umbraculo sanctae fidei et expelle a me nubila totius ignorantiae. Per Christum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/14 |
Dum involvit 〈se〉 umerali, dicat: |
Or |
Umeros meos et pectus meum Spiritus Sancti gratia protege Domine renesque meos vitiis cordis et corporis omnibus expulsis praecinge ad sacrificandum tibi Deo viventi et regnanti in saecula saeculorum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/15 |
Ad albam |
Or |
Indue me Domine vestimento salutis et circumda lorica fortitudinis tuae. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/16 |
Alia oratio ad albam |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus te suppliciter exoro ut fraude omnium fuscatorum exutus albaque veste indutus te sequi merear ad regna ubi vera sunt gaudia. Per Christum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/17 |
Ad cingulum |
Or |
Praecinge lumbos mentis meae clementissime Pater et vitia cordis mei circumcide. Per Christum. |
106 |
preparation and vesting for Mass/vesting/18 |
Dum appendit balteum cingulo. |
Or |
Accinge gladium tuum Domine super femur meum potentissime ut viriliter possim contra inimicos meos dimicare spe firma caritatis aeternae. Per Christum. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/19 |
Ad manipulum |
Or |
Stolam innocentiae pone Domine super manum meam et appone iustitiam pro iniquitate mea. Per Christum. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/20 |
Dum ponit stolam cervici. |
Or |
Stola iustitiae circumda Domine cervicem meam et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/21 |
Dum invectit stolam cingulo. |
Or |
Disrumpe Domine vincula omnium peccatorum meorum ut iugo tuae servitutis innexus valeam tibi cum timore et reverentia famulari. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/22 |
Oratio ad crucem |
Or |
O Crux admirabilis evacuatio vulneris restitutio sanitatis miserere mei per signum sanctae Crucis et libera me Deus meus. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/23 |
Oratio ad chirothecam |
Or |
Invectione istarum cirothecarum subvenire te deprecor ut sic operer in temporali conversatione quatenus exemplo priorum patrum imbutus in futuro merear perenniter gaudere. Per Christum. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/24 |
Oratio ad anulum |
Or |
Anulum Domine tuae subarrationis infer digito meo pro signaculo tuae sanctissimae defensionis. Per Christum. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/25 |
Dum induit se dalmatica |
Or |
Domine Deus indue me quaeso vestimento salutis et indumento iustitiae atque laetitiae sempiternae circumda me semper. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/26 |
Ad casulam |
Or |
Indue me Domine vestimento humilitatis et caritatis et da mihi protectionem contra hostem insidiatorem ut valeam mundo corde et corpore laudare nomen sanctum tuum in saecula saeculorum. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/27 |
Alia |
Or |
Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor ac rectissime persolutor qui vestimentum salutare et indumentum iucunditatis fidelibus tuis promisisti clementiam tuam suppliciter exoro ut his sacris vestibus me indutum digne tibi servire concedas. Qui vivis et regnas. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/28 |
Ad cydram |
Or |
Pone Domine galeam salutis in capite meo ad superandas et expugnandas omnes diabolicas catervas. |
107 |
preparation and vesting for Mass/vesting/29 |
Ad baculum |
Or |
Da Domine baculum iustitiae virgam directionis virgam regni tui ut te feriente quos debeo feriam et te parcente quibus convenit parcam. Per Christum. |
107 |