Conspectus with ceremony Palm Sunday

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Ordo in Ramis Palmarum, qualiter processio agatur… W Ostende nobis Domine 〈misericordiam tuam〉. 〈R.〉 Et salutare tuam da nobis. 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Or Visita quaesumus Domine plebem tuam et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili ut remedia salutis aeternae quae te miserante suscepit te protegente custodiat. 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Et ita, exeuntes de choro, pergant ordinatim ad l… R Surgite sancti 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Hac finita, sequuntur responsoria ad ipsum diem p… R Dominus Iesus 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 et, sic cantando, veniendum est ad certum locum. R Cogitaverunt autem principes sacerdotum 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 R Circumdederunt me viri mendaces 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Et ibi, circumstante clero, ubi palmarum consecra… W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R.〉 Et salutare 〈tuum da nobis〉. 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 W Dominus vobiscum 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Or Omnipotens sempiterne Deus qui de caelis ad terram descendere dignatus es et ad passionem voluntatis tuae venire voluisti ut humanum genus per tuum pretiosum sanguinem liberares qui de monte Oliveti misisti discipulos tuos ut solventes tibi asinam et pullum subiugalem cum ea adducerent super quam tu Deus dignatus es ascendere ut pueri Hebraeorum cum ramis palmarum in occursum tibi venerunt te laudantes et dicentes Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel hosanna in excelsis qui Noe in arca super undas diluvii gubernasti et ipse ex ea columbam dimisit ut prospiceret mundum et revertente ipsa in ore suo ramum olivae proferebat ut ex ea nasceretur unctio. Inde Iacob erigens titulum ex ramis olivarum oleum benedictionis infudit unde unxisti reges et prophetas tuos oleo benedictionis. Pro qua re rogamus te omnipotens Deus ut benedicas hos ramos olivarum vel arborum quos tui famuli in manibus suis sunt suscepturi ut venientes in occursum tibi benedicant dicentes Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula. 152 (45r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 Benedictio olivarum Or Deus qui hodierna die ad insinuandum humilitatis exemplum super asinam sedere et a turbis rex apellari voluisti respice ad devotam populi tui humilitatem ut quicumque palmis et ceteris frondibus laudi tuae dedicatis in memoriam huius venerandae sollemnitatis devotus occurrerit tibi iudici venienti cum palma victoriae et fructu bonorum operum securus occurrat. Per Dominum. 153
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 Item alia benedictio Or Omnipotens sempiterne Deus mundi Redemptor qui de caelis descendisti ad terram et ad passionem voluntatis tuae venire dignatus es ut humanum genus tuo sanguine liberares adesto Ecclesiae tuae votis et supplicationibus nostris. Tu enim Domine mansuetus mansueti animalis tergo insidens ad passionem redemptionis nostrae spontaneus advenisti cum tibi ramis arboreis occurentibus discipulorum turbis certatim sterneretur via et triumphatricibus palmis cum voce laudis occurrerent plurimorum catervae resultantes pariter et dicentes Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini. Tibi enim in monte Oliveti olivarum ramis via sternata est. Tu quondam Noe in arca super undas diluvii gubernasti et columbae ministerio pro olivae ramum pacem terris redditam nuntiare voluisti. Sed et Iacob patriarcha in ministerium gloriae tuae erigens lapidem ex huius arboris ramis oleum benedictionis in cacumen tituli infudit unde unxisti reges et prophetas tuos. Tu enim es Christus Filius Dei tibi competit fructus unctionis et pacis in cuius ineffabilem laudem psalmista cecinit dicens Unxit te Dominus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Quapropter supplices te Domine deprecamur ut benedicas hos ramos arborum quos tui famuli in suis suscipientes manibus in occursum tibi se praeparare atque benedicere et sanctificare desiderant. Ecce Ierusalem sedens super asinam rex mansuetus advenisti. Adveni ergo rogamus et nobis et in medio nostri consiste ut te advenire in nostris cordibus sentiamus. Et qui nos tunc praeparasti per crucem iterum lapsos repara per eandem beatificam passionem. Oris nostri confessionem ac ieiunii humilitatem libens suscipe et fructum nos viriditatis aeternae habere concede quatenus tuis imbribus irrigati mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere. Et sicut illi tibi processerunt obviam cum arboreis frondibus egressi ita nos te redeunte in secundo adventu cum palmis victoriae valeamus occurrere. Salvator mundi qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et gloriaris Deus per omnia saecula saeculorum. 153
Qu/H6/D/Palm Sunday Sequitur prophetia. Lectio libri Exodi: Lc Venerunt filii Israel in Elim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas. Profectique sunt de Elim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Elim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine. Dixeruntque ad eos Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame? Dixit autem Dominus ad Moysen Ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non. Die autem sexto parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos? Et ait Moyses Dabit vobis Dominus edere vespere carnes et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurastis contra Dominum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum. Dixitque Moyses ad Aaron Dic universae congregationi filiorum Israel Accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem. Et ecce gloria Domini apparuit in nube. 154
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 Hac finita, incipiat cantor: R Collegerunt pontifices et pharisaei 155
Qu/H6/D/Palm Sunday Versum autem quidam pontifex canat: RV Unus autem ex ipsis Caiphas nomine 155
Qu/H6/D/Palm Sunday Tunc legatur evangelium secundum Lucam: Ev Cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit Iesus duos ex discipulis suis et ait illis Ite in castellum quod contra vos est et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite mihi. Et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo dimittet illum huc. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. Et quidam de illic stantibus dicebat illis Quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis. Et duxerunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua et sedit super eum. Multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini. 155
Qu/H6/D/Palm Sunday Illo perlecto, fiat sermo ad populum de evangelio. Alloc [sermo] 155
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Finito sermone, canatur antiphona: Ant Ante sex dies sollemnis Paschae 155
Qu/H6/D/Palm Sunday Benedictio olivarum et frondium Ex Exorcizo te omnis creatura olivarum et frondium in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri et in virtute Spiritus Sancti omnis virtus adversarii omnisque exercitus diaboli et omnis spiritus inimici omnisque incursio daemonum eradicare et explantare ab hac creatura florum ut hanc gerentes et ad Dei gratiam festinantes non inquietare vel illudere praesumas interdico tibi. 155
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 Benedictio palmarum et olivarum Or Benedic Domine quaesumus hos palmarum et olivarum ramos et praesta ut quod populus tuus pia veneratione hodierna die corporaliter agit hoc spiritualiter summa devotione perficiat de hoste victoriam reportando et opus misericordiae summo opere diligendo humiliter etiam deprecamur ut praedictarum arborum germina ita sanctificare digneris ut loca ad quae deportata fuerint sanctificata efficiantur quo iniquitas omnis seu illusio daemonum abscedat et tua nos semper dextera protegere dignetur. Per Dominum. 155
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Tunc canatur antiphona: Ant Cum audisset populus quia Iesus venit Hierosolymam 156
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 Sequitur oratio: Or Deus cuius Filius pro salute generis humani de caelis descendit ad terras et appropinquante passionis suae hora Hierosolymam in asino sedens venire et a turbis rex appellari ac laudari voluit benedicere dignare hos palmarum ceterarumque frondium ramos ut omnes qui eos laturi sunt ita benedictionis tuae dono repleantur quatenus in hoc saeculo cum palma victoriae et fructu bonorum operum tibi valeant apparere. Per Dominum. 156
Qu/H6/D/Palm Sunday/7 Alia Or Deus qui per olivae ramum pacem terrae nuntiare iussisti praesta quaesumus ut hos ramos palmarum vel aliarum arborum tua caelesti benedictione sanctifices ut cuncto populo proficiant ad salutem. 156
Qu/H6/D/Palm Sunday/8 Or Omnipotens sempiterne Deus qui Dominum nostrum Iesum Christum hodierna die super pullum asinae sedere fecisti et populorum turbas vestimenta vel ramos arborum in via sternere et hosanna decantare in laudem ipsius docuisti da quaesumus ut illorum innocentiam imitari possimus et eorum meritum consequi mereamur. Per Dominum nostrum. 156
Qu/H6/D/Palm Sunday/9 Alia Or Deus qui Filium tuum unigenitum pro redemptione nostri dignatus es dirigere ut populum tuum ab initio peccati profundo dimersum a morte revocares ad vitam et chirographo letali deleto sanguine Filii tui gentibus innovares regnum Deus qui dispersa congregas et congregata conservas qui populis obviam Christo ramos palmarum portantibus benedixisti benedic etiam et hos ramos palmae et olivae ceterarumque arborum quos tui famuli ad nominis tui benedictionem fideliter suscipiunt et in quocumque loco introducti fuerint benedictionem tuam consequantur ut omni adversa valetudine effugata dextera tua protegat quos redemit. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et gloriaris Deus. 156
Qu/H6/D/Palm Sunday VD VD et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Mundi conditor omniumque creaturarum mirabilis dispositor Deus qui inter ipsa mundi primordia cum ex nihilo cuncta conderes ligna quoque fructifera et diverso usui congrua terram producere iussisti ac 〈post〉 maledictum interdictae arboris universa nobis per oboedientiam Unigeniti Filii tui in benedictionem convertisti benedic etiam et hos multigenarum arborum ramos inter quas praecipue arbor olivae pinguedine cuncta praecellit. Per quam etiam cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso columba ramum eiusdem deferens pacem terris redditam nuntiavit. Necnon et innocens turba Spiritu Sancto afflata Unigenito tuo Domino nostro Iesu Christo pro totius mundi salute passuro obviam currens palmarum et huius arboris ramos abscidens et vestigiis eius substernens iam quasi triumphatorem de mortis principe ostendebat. — Te igitur Domine suppliciter deprecamur ut qui annua devotione eiusdem Redemptoris nostri sacratissimam passionem praevenire nitimur ipso adiuvante palmam victoriae tenentes atque oleo misericordiae intrinsecus refulgentes in eius sancta resurrectione praemium vitae et immortalitatis coronam accipere mereamur. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 W Benedicamus Domino. Deo gratias. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday Ben Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat super hos flores. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 Tunc sacerdos accipiat aquam benedictam, et sparg… Ant Fulgentibus palmis prosternimus 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 Alia antiphona Ant Occurrunt turbae cum floribus et palmis Redemptori Domino. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/10 Tunc dividantur, et dicatur oratio: Or Omnipotens sempiterne Deus qui Christi Filii tui passione nos reparas conserva in nobis opera misericordiae tuae ut in huius celebritate mysterii devotione perpetua vivamus. 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 Populo cleroque de loco praedicto omnibus descend… Ant Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam misit duos ex discipulis suis dicens 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Post antiphonam sequitur hymnus Hebraeorum pueror… H Gloria laus et honor tibi sit 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 Postea, pueris exeuntibus de civitate, et portant… Ant Pueri Hebraeorum tollentes ramos 157
Qu/H6/D/Palm Sunday/7 Tunc veniant pueri ante crucem, et, exuentes capp… Ant Pueri Hebraeorum vestimenta sua prosternebant 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Tunc accedat presbyter, et dicat versum: H O Crux ave spes unica 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 Prosternente se clero et populo, item presbyter d… H Te summa Deus Trinitas 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/8 Item sacerdos antiphonam: Ant Scriptum est enim percutiam pastorem 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/9 Surgente presbytero, antiphona: Ant Hosanna Filio David benedictus 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 Intrantes in civitatem, incipiat cantor responsor… R Ingrediente Domino in sanctam civitatem 158
Qu/H6/D/Palm Sunday/11 Et, sic cantantes, perveniant ad portam ecclesiae… Or Via sanctorum omnium Domine Iesu Christe 158
Qu/H6/D/Palm Sunday Intrante clero ad ecclesiam, incipiat cantor anti… AntB Turba multa 158
Qu/H6/D/Palm Sunday sine "Gloria" CantNT Benedictus 158