pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
In te Domine speravi non confundar. |
15 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. |
15 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
GrV |
In manibus portabunt te ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum. |
15 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Off |
Gressus meos dirige Domine secundum eloquium tuum ut non dominetur omnis iniustitia Domine. |
15 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. |
15 |
martyr unus/M2/Mass Propers |
Lectio epistolae beati Iacobi apostoli |
Lc |
Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationes varias incideritis scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non improperat sed dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans. Qui autem haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo existimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos feni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir qui suffert tentationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se. In Christo Iesu Domino nostro. |
116 (27r) |
martyr unus/M2/Mass Propers |
Secundum Matthaeum |
Ev |
Dixit Iesus discipulis suis. Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis. Ego sum vitis vos palmites. Qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et arescet et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis. |
116 (27r) |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Natalis Domini nostri, Iesu Christi ad mi… |
Coll |
Deus qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas praesta quaesumus ut Unigenitum tuum quem Redemptorem laeti suscipimus venientem quoque iudicem securi videamus. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. |
132 (35r) |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. |
132 (35r) |
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Da nobis Domine quaesumus unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. Per eundem. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
In galli cantu missa |
Coll |
Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysterium in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo fruamur. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus. Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
Infra actionem |
Infracan |
Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi mysteriis nos frequentare gaudemus sic dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Qui tecum. |
132 (35r) |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
In primo mane missa |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnati Verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem:〉 "Communicantes. Sed et memoriam… |
VD |
Vere dignum et iustum est. Quia per incarnati Verbi mysterium. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Huius nos Domine sacramenti semper novitas natalis instauret cuius nativitas singularis humanam reppulit vetustatem. |
133 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
Anastasiae virginis |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
133 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium pervenire concede. |
133 |
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
In die sancto Natalis Domini ad missam |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut nos hodierna die Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
|
Secr |
Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum. Sed et memoriam. |
133 |
Dec/25/Nativitas/M3/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor. Qui tecum. |
133 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
Stephani protomartyris |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare. |
133 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera pro tuorum commemoratione sanctorum ut sicut illos passio gloriosos ita nos devotio reddat innocuos. |
133 |
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano protomartyre tuo sempiterna protectione confirment. |
133 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
Ioannis evangelistae |
Coll |
Ecclesiam tuam Domine benignus illustra ut beati Ioannis apostoli et evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. |
134 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
134 |
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. |
134 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
Sanctorum Innocentum |
Coll |
Deus cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. |
134 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Adesto Domine muneribus Innocentum festivitate martyrum tuorum sacrandis et praesta ut eorum possimus sinceritatem imitari quorum tibi dicatam veneramur infantiam. |
134 |
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis vitae quaesumus pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
134 |
Dec/29/Thomas martyr/M2/Mass Propers |
Thomae episcopi et martyris |
Coll |
Deus pro cuius Ecclesia beatus Thomas episcopus ac martyr gladiis impiorum occubuit praesta quaesumus ut qui eius implorant auxilium petitionis suae salutarem consequantur effectum. |
134 |
Dec/29/Thomas martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercedente quaesumus Domine pro nobis glorioso martyre tuo Thoma ut sicut per haec sancta mysteria illi gloriam contulisti sempiternam ita nobis eius intercedentibus meritis sempiternam largiaris indulgentiam. |
134 |
Dec/29/Thomas martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus quaesumus Domine recreati alimoniis intercedente pro nobis glorioso martyre tuo Thoma ab universis tuere periculis et petitionum nostrarum desiderabilem obtinere concedas effectum. |
134 |
Dec/29/Thomas martyr/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui beatum Thomam archipraesulem ab exsilio revocatum in Ecclesia propria et pro Ecclesia gladiis impiorum occumbere voluisti praesta supplicibus tuis ut eius meritis {et} intercedentibus superatis hostium visibilium minis et invisibilium insidiis periculum animae devitemus. |
134 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
In octava Domini |
Coll |
Deus qui nobis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum fac nos quaesumus eius perpetua divinitate muniri cuius sumus carnali commercio reparati. |
134 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut per haec munera quae Domini nostri Iesu Christi arcanae nativitatis mysterio gerimus purificatae mentis intelligentiam consequamur. |
135 |
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. |
135 |
Nat/BMV/M2/Mass Propers |
In octava Domini |
Coll |
Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. Dominum nostrum. |
135 |
Nat/BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
135 |
Nat/BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. |
135 |
Nat/BMV/M2/Mass Propers/2 |
Alia complenda |
Postcomm |
Sumptum quaesumus Domine tuae gratiae sacramentum sanctissima Unigeniti tui Genitrix Virgo Maria nobis ad aeternae redemptionis provenire obtineat remedium. |
135 |
Jan/2/Stephanus martyr (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor exsistat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui tecum. |
135 |
Nat/H1/D/M2/Mass Propers |
Dominica prima post Natalem Domini |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. |
135 |
Nat/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
135 |
Nat/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
135 |
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Epiphaniae |
Coll |
Corda nostra quaesumus Domine venturae festivitatis splendor illustret quo mundi huius tenebris carere et pervenire valeamus ad patriam claritatis aeternae. |
135 |
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tribue quaesumus Domine ut cum praesentibus sacrificiis immolemus et sumamus quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur. |
135 |
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum semper reveletur et crescat. Per eundem. |
135 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
In die sancto ad missam |
Coll |
Deus qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. Per eundem. |
136 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum tus et myrrha profertur sed quod iisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. |
136 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Quia cum Unigenitus Filius tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit in novam nos immortalitatis suae lucem reparavit. Et ideo cum. |
136 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers |
Infra canonem |
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae corporaliter visibilis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum. |
136 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine omnipotens Deus ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intelligentia consequamur. |
136 |
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/2 |
Alia complenda |
Postcomm |
Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus aspirasti. |
136 |
Jan/12/Basilissa (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Iuliani et Basilissae natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere. |
136 |
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava Epiphaniae |
Coll |
Deus cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnovimus intus reformari mereamur. |
136 |
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro nati Filii tui apparitione deferimus suppliciter exorantes ut sicut ille nostrorum auctor est munerum ita ipse sit misericors et susceptor Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. |
136 |
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos esse participes voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. |
136 |
Ep/H1/D/M2/Mass Propers |
Dominica prima post octavam Epiphaniae |
Coll |
Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. |
136 |
Ep/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ut tibi grata sint Domine munera populi tui supplicantis ab omni quaesumus eum contagione perversitatis emunda. |
136 |
Ep/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
137 |
Ep/H2/D/M2/Mass Propers |
Dominica secunda post Epiphaniam |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. |
137 |
Ep/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblata Domine munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
137 |
Ep/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo semper munere praeparemur. |
137 |
Ep/H3/D/M2/Mass Propers |
Dominica tertia |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. |
137 |
Ep/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
137 |
Ep/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus eorum nos veraciter aptare digneris. |
137 |
Ep/H4/D/M2/Mass Propers |
Dominica quarta |
Coll |
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. |
137 |
Ep/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
137 |
Ep/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Munera tua nos Deus et a delectationibus terrenis expediant et caelestibus nos instruant alimentis. |
137 |
Ep/H5/D/M2/Mass Propers |
Dominica quinta |
Coll |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe caelestis gratiae innititur caelesti semper protectione muniatur. |
137 |
Ep/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
137 |
Ep/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
137 |
Ep/H6/D/M2/Mass Propers |
Dominica sexta |
Coll |
Conserva populum tuum Domine Deus et tuo nomini fac devotum ut divinis subiectus officiis et temporalia utiliter et aeterna dona feliciter percipiat. |
137 |
Ep/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec nos oblatio mundet quaesumus Domine et renovet et gubernet et protegat. |
138 (38r) |
Ep/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut eadem semper per quae veraciter vivimus appetamus. |
138 (38r) |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
Dominica in Septuagesima |
Coll |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui pro peccatis nostris iuste affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. |
138 (38r) |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
138 (38r) |
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. |
138 (38r) |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
Dominica in Sexagesima |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. |
138 (38r) |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
138 (38r) |
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
138 (38r) |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
Dominica in Quinquagesima |
Coll |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. |
138 (38r) |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
138 (38r) |
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus per haec contra omnia adversa muniamur. |
138 (38r) |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Praesta Domine fidelibus populis ut ieiuniorum veneranda sollemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant. |
140 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Fac nos quaesumus Domine his muneribus offerendis convenienter aptari quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. |
140 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui corporali ieiunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia. Per Christum Dominum nostrum. |
141 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Percepta nobis Domine praebeant sacramenta subsidium ut et tibi grata sint nostra ieiunia et nobis proficiant ad medelam. |
141 |
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Inclinantes se Domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt refecti caelestibus semper nutriantur auxiliis. |
141 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. |
141 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
141 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
141 |
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. |
141 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. |
141 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium observantiae paschalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. |
141 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tribue nobis omnipotens Deus ut dona caelestia quae debito frequentamus obsequio sincera professione sentiamus. |
141 |
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Tuere quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia tunc ei nulla nocebit adversitas si nulla dominetur iniquitas. |
141 |
LXX/H3/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus observationis huius annua celebritate laetantes quaesumus ut paschalibus actionibus inhaerentes plenius eius affectibus gaudeamus. |
141 |
LXX/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placari praesta quaesumus ut huius operatione mundati bene placitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. |
141 |
LXX/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis vitae munere vegetati quaesumus Domine ut quod est nobis in praesenti vita mysterium fiat aeternitatis auxilium. |
142 |
LXX/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. |
142 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
Dominica prima in Quadragesima |
Coll |
Deus qui nos annua quadragesimalis ieiunii observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur. |
142 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. |
142 |
Qu/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. |
142 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat ad medelam mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. |
142 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. |
142 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra veraciter numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. |
142 |
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Esto Domine propitius plebi tuae et temporali consolatione non deseras quos praecipis ad gaudia aeterna festinare. |
142 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. |
142 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. |
142 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
142 |
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Respice Domine propitius plebem tuam et quam divinis tribuis proficere sacramentis ab omnibus absolve peccatis. |
142 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta ad missam dicat sacerdos post Kyrie… |
Or |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. |
142 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Devotionem populi tui Domine quaesumus benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. |
143 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
143 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. |
143 |
Qu/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sint et quae recta sunt agere valeamus. |
143 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui in observatione ieiunii et eleemosynarum largitate posuisti nostrorum remedia peccatorum concede nos mente et corpore semper tibi esse devotos. |
143 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
143 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Suscipientes Domine sacra mysteria suppliciter deprecamur ut quorum exsequimur cultum sentiamus effectum. |
143 |
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Averte quaesumus Domine iram tuam a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocavimus expelle. |
143 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. |
143 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine nostri oblata servitus et tua propitius dona sanctifica. |
143 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
143 |
Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. |
143 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato ad missam sacerdos non salutat populum, s… |
Or |
Populum tuum quaesumus Domine propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. |
143 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. |
143 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
|
Or |
Protector noster aspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta venia libera tibi mente famulemur. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
|
Or |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
|
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operemur. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. |
144 |
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitius absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. |
144 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
Dominica vacat |
Coll |
Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. |
144 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
144 |
Qu/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
144 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. |
144 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. |
144 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. |
144 |
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
144 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. |
145 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia dona perducat. |
145 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. |
145 |
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. |
145 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta |
Coll |
Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. |
145 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine quas offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. |
145 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. |
145 |
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda fidelium ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniamur stabiles et in opere efficaces. |
145 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Ecclesiam tuam Domine perpetua miseratione prosequere ut salutaribus ieiuniis expiata et praesenti prosperitate laetetur et aeternam beatitudinem percipere mereatur. |
145 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae nos et expiando tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. |
145 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praebeant nobis Domine quaesumus divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
145 |
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis attolle. |
145 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura nos facias pervenire. |
145 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec in nobis sacrificia Deus et actione permaneant et operatione firmentur. |
146 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Fac nos quaesumus Domine accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. |
146 |
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi. |
146 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. |
146 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. |
146 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenti tui divina Domine libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. |
146 |
Qu/H2/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. |
146 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
Dominica tertia |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. |
146 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
146 |
Qu/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
A cunctis nos reatibus Domine et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse participes. |
146 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. |
146 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. |
146 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
146 |
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. |
146 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. |
146 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. |
146 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. |
147 |
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Tua nos Domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi. |
147 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta |
Coll |
Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
147 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. |
147 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. |
147 |
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
147 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum nobis sancta devotio et purificationem tribuat et maiestati tuae nos reddat acceptos. |
147 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Fac nos Domine quaesumus ad sancta mysteria purificatis mentibus accedere ut tibi semper competens deferamus obsequium. |
147 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. |
147 |
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. |
147 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis abstinemus in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. |
147 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. |
147 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Huius Domine nos perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. |
147 |
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus. |
147 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carne ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent. |
147 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
148 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra veraciter numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. |
148 |
Qu/H3/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. |
148 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Dominica media Quadragesimae |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. |
148 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
148 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis quaesumus misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli mente sumamus. |
148 |
Qu/H4/D/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritualem ne deficiamus impende. |
148 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. |
148 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
148 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine sacramentis salutaribus ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. |
148 |
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus intende et quibus supplicandi praestas effectum tribue defensionis auxilium. |
148 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Perfice quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. |
148 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
148 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. |
148 |
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. |
148 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta leguntur duae lectiones ad missam, e… |
Or |
Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. |
149 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. |
149 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Supplices te Domine rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc nobis veram tribuis mentis et corporis sanitatem. |
149 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos instruant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
149 |
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. |
149 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Praesta quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
149 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior et purificatis mentibus immoletur. |
149 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancta tua nos Domine quaesumus vivificando renovent et renovando vivificent. |
149 |
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. |
149 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. |
149 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. |
149 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
149 |
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. |
149 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. |
150 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblationibus Domine quaesumus placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. |
150 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua nos tibi reddant acceptos. |
150 |
Qu/H4/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. |
150 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
Dominica de Passione Domini |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. |
150 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec munera quaesumus Domine et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
150 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... Qui salutem humani generis |
150 |
Qu/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. |
150 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. |
150 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. |
150 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis tribuat et medelam. |
150 |
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi. |
150 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando tua gratia dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. |
150 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporali consolatione nos laetificant ut promissa non desperemus aeterna. |
150 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis caelestibus mereamur propinquare. |
150 |
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
150 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta |
Coll |
Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. |
151 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. |
151 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. |
151 |
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
151 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Concede misericors Deus ut sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. |
151 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede nobis Domine quaesumus ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed quod est potius habeamus mentium puritatem. |
151 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Vegetet nos semper et innovet Domine tuae mensae libatio quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat. |
151 |
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Succurre quaesumus Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
151 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Cordibus nostris Domine gratiam tuam benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. |
151 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper mereamur altaribus et eorum perpetua participatione salvari. |
151 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
151 |
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. |
151 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine observantiam ieiuniorum devote peragere ut cum abstinentia carnalis alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. |
151 |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. |
152 (45r) |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adesto Domine fidelibus tuis et quos caelestibus reficis sacramentis a cunctis defende periculis. |
152 (45r) |
Qu/H5/S/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat et consolatione praesenti foveatur et ad futura bona proficiat. |
152 (45r) |
Qu/H6/D/Mass Propers |
Ministri autem, deponentes dalmaticas et subtilia… |
Rub |
|
158 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. |
158 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. |
158 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
|
VD |
Qui salutem humani generis in ligno Crucis constituisti. |
158 |
Qu/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. |
158 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. Qui tecum. |
158 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. |
158 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
158 |
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. |
158 |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. |
159 (48v) |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. |
159 (48v) |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. |
159 (48v) |
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta ad missam bis dicitur "Flectamus gen… |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per Unigeniti tui passionem liberemur. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
Haec praefatio per antecedentes tres dies dicitur: |
VD |
Qui salutem humani generis |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam nobis perpetuam dedisse confidamus. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
|
Superpop |
Respice quaesumus Domine super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/Mass Propers |
In Cena Domini hora tertia sonetur campana ad mis… |
Rub |
|
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
|
Intr |
Nos autem gloriari oportet |
159 (48v) |
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Deus misereatur nostri |
159 (48v) |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus a quo et Iudas proditor reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. |
159 (48v) |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Sequatur epistola: |
Lc |
Convenientibus vobis in unum |
159 (48v) |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Deinde graduale: |
Gr |
Christus factus est |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Sequitur evangelium: |
Ev |
Ante diem festum Paschae |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
|
Off |
Dextera Domini fecit virtutem |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
|
OffV |
In tribulatione invocavi Dominum |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstravit. Iesus Christus Dominus noster. |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
|
VD |
Qui salutem humani generis |
160 |
Qu/H6/f5/Mass Propers |
Postea canatur: "Sanctus, sanctus, sanctus". Sequ… |
Rub |
|
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/1 |
Infra actionem |
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam venerantes. |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda. Quaesumus Domine ut placatus accipias. |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers/3 |
|
Infracan |
Qui pridie quam pateretur pro nostri salute omnium hoc est hodie accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas. |
160 |
Qu/H6/f5/Mass Propers |
Deinde dividat oblatas presbyter ad frangendum, e… |
Rub |
|
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Post "Agnus Dei" dicatur a cantoribus: |
Comm |
Dominus Iesus postquam cenavit |
160 |
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers |
Postea presbyter dicat postcommunionem: |
Postcomm |
Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur. |
160 |
Qu/H6/f6/Mass Propers |
Ordo in Parasceve. Hora sexta conveniant omnes ec… |
Rub |
|
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers |
Quo expleto, lectio sequatur sine titulo: | absqu… |
Proph |
In tribulatione sua mane consurgent ad me |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers/1 |
Qua finita, tractus dicatur a duobus sacerdotibus: |
Tr |
Domine audivi |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers |
Oremus. Flectamus genua. |
Coll |
Deus a quo et Iudas |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers |
Lectio secunda: | similiter sine titulo |
Lc |
Dixit Dominus ad Moysen |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers/2 |
Prosequatur ab aliis quattuor sacerdotibus: |
Tr |
Eripe me |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers |
Quo finito, legatur absque salutatione passio Dom… |
Ev |
Egressus Iesus trans torrentem Cedron |
161 (49v) |
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers |
Hac expleta, statim duo diacones nudant altare si… |
EvDiv |
Partiti sunt vestimenta mea |
161 (49v) |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
Hoc expleto, per universas domos exstinguatur ign… |
Proph |
In principio creavit Deus caelum et terram |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
Ea perlecta, dicat presbyter absque salutatione o… |
Or |
Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis 〈ratione〉 persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
Lectio secunda |
Proph |
Factum est in vigilia |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
|
Tr |
Cantemus Domino gloriose enim honorificatus est equum et ascensorem |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
Oremus. |
Or |
Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut mysterium per quod priorem populum ab Aegyptiis liberasti ita hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 |
Lectio tertia |
Proph |
Apprehendent septem mulieres |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
|
Tr |
Vinea facta est dilecto |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 |
Oremus. |
Or |
Deus qui in omnibus Ecclesiae tuae filiis sanctorum prophetarum voce manifestasti in omni loco dominationis tuae satorem te bonorum seminum et electorum palmitum esse cultorem tribue quaesumus populis tuis 〈qui〉 et vinearum nomine apud te censetur et segetum ut spinarum et tribulorum squalore resecato digni efficiant fruge fecundi. |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 |
Lectio quarta |
Proph |
Scripsit Moyses canticum |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 |
|
Tr |
Attende caelum et loquar |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 |
Oremus. |
Or |
Deus qui nobis per prophetarum ora 〈praecepisti〉 temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 |
|
Tr |
Sicut cervus desiderat ad |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 |
Oremus. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi tui renascentis qui sicut cervus aquarum expetit fontem concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis {renovati} mysterio animam corpusque sanctificet. |
170 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. "Oremus." |
Coll |
Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis tuae spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Deinde epistola |
Lc |
Si conresurrexistis |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Tunc canatur: |
IntrTrop |
Iam domus optatas reddit |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
|
All |
Confitemini Domino |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Laudate Dominum omnes gentes |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Deinde ad evangelium lumen non portetur, nec ince… |
Ev |
Vespere autem sabbati |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Credo in unum Deum non canitur, nec offertorium.… |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum aequum et salutare. Te quidem Domine omni tempore sed in hoc hac potissimum die nocte gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. |
171 |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 |
Infra actionem |
Infracan |
Communicantes et noctem sacratissimam (diem sacratissimum) celebrantes resurrectionis Domini Dei nostri Iesu Christi secundum carnem. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei. |
172 (55r) |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 |
Infra canonem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum. Quaesumus Domine ut placatus accipias. |
172 (55r) |
Qu/H6/S/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
172 (55r) |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Missa vero agatur ordine suo. Antiphona |
Intr |
Resurrexi et adhuc tecum sum |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Domine probasti me et cognovisti me |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo aspiras etiam adiuvando prosequere. |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Expurgate vetus fermentum |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Haec dies quam fecit Dominus |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Confitemini Domino |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
All |
Pascha nostrum |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
AllV |
Epulemur in azymis |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Seq |
Laudes Salvatori |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
Sequitur: "Credo in unum Deum" |
Ev |
Maria Magdalene |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Off |
Terra tremuit et quievit dum resurgeret in iudicio Deus |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aequum et salutare. Te quidem Domine |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers/1 |
|
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae |
174 |
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. |
174 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum caelesti pietate prosequere ut et perfectam libertatem consequi valeat et ad vitam proficiat sempiternam. |
177 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus. Infra 〈actionem〉 Communicantes. Sed et memoriam. Hanc igitur. |
177 |
Pasc/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalia festa quae venerando colimus etiam vivendo teneamus. |
177 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. |
177 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem:〉 "Communicantes. Sed et memoriam… |
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae placationis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
177 |
Pasc/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. |
177 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta |
Coll |
Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. |
177 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem:〉 "Communicantes. Sed et memoriam… |
Secr |
Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus Ecclesia tua mirabiliter et pascitur et nutritur. |
177 |
Pasc/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam. |
177 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Coll |
Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. |
177 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem:〉 "Communicantes. Sed et memoriam… |
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione nominis tui et baptismate renovati aeternam beatitudinem consequantur. |
177 |
Pasc/f5/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia nobis sempiterna concilient. |
178 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humano foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. |
178 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
Communicantes et "Hanc igitur." |
Secr |
Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. |
178 |
Pasc/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis exordium fides semper vera perficiat. |
178 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
Sabbato |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. |
178 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
Communicantes et "Hanc igitur." |
Secr |
Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. |
178 |
Pasc/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. |
178 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Dominica prima, octava in Albis |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. |
178 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis Ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. |
178 |
Pasc/H1/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Exuberet quaesumus Domine in mentibus nostris paschalis gratia sacramenti ut donis suis ipsa nos dignos efficiat. |
178 |
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Dominica secunda in Albis |
Coll |
Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. |
178 |
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Benedictionem Domine nobis conferat salutarem sacra semper oblatio ut quod agit mysterio virtute perficiat. |
178 |
Pasc/H2/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta nobis omnipotens Deus ut vivificationis tuae gratiam consequentes in tuo semper munere gloriemur. |
178 |
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Dominica tertia in Albis |
Coll |
Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui Christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. |
179 |
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
His nobis Domine mysteriis conferatur quo terrena desideria mitigantes discamus amare caelestia. |
179 |
Pasc/H3/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenta quae sumpsimus quaesumus Domine et spiritualibus nos instruant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. |
179 |
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Dominica quarta in Albis |
Coll |
Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. |
179 |
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut sicut tuam cognovimus veritatem sic eam dignis moribus assequamur. |
179 |
Pasc/H4/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adesto nobis Domine Deus noster ut per haec quae fideliter sumpsimus et purgemur a vitiis et a periculis omnibus exuamur. |
179 |
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
Dominica quinta in Albis |
Coll |
Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. |
179 |
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
179 |
Pasc/H5/D/Dominica propria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tribue nobis Domine quaesumus caelestis mensae virtute satiatis et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. |
179 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
In Litania Maiore |
Or |
Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato Petro apostolo tuo et munere compunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. |
179 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
In missa oratio |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. |
179 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec munera quaesumus Domine et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. |
179 |
Pasc/H5/f2/Rogationes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percepimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/Mass Propers |
Vigilia Ascensionis. Praefatio cottidiana. Pascha… |
Rub |
|
180 (59r) |
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nostrae mentis intentio quo sollemnitatis venturae gloriosus auctor ingressus est semper intendat et quo fide pergit conversatione perveniat. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili quam praevenimus ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tribue quaesumus Domine ut per haec sancta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia. Iesus Christus Filius tuus. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Intr |
Viri Galilaei quid admiramini |
180 (59r) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Cumque intuerentur |
180 (59r) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Assit nobis quaesumus Domine virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus et concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. |
180 (59r) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Et ideo cum angelis et archangelis. |
181 (59v) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem〉 |
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae suae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semperque Virginis Genitricis Mariae eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. |
181 (59v) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. |
181 (59v) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Deus qui ad celebranda tuae maiestatis miracula post resurrectionem a mortuis hodie in caelos apostolis astantibus ascendisti concede nobis tuae pietatis auxilium ut secundum tuam promissionem et tu nobiscum semper in terris et nos tecum in caelo vivere mereamur. Qui vivis et regnas cum Patre. |
181 (59v) |
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. |
181 (59v) |
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers |
Dominica infra octavam Ascensionis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. |
181 (59v) |
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificia nos Domine immolata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. |
181 (59v) |
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. |
181 (59v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
Ordo in vigilia Pentecosten ante missam legantur… |
Proph |
Tentavit Deus Abraham |
181 (59v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Or |
Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae voluntatis pravitatem frangere et tuorum rectitudinem praeceptorum in omnibus adimplere. |
181 (59v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Proph |
Scripsit Moyses canticum |
181 (59v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Tr |
Cantemus Domino gloriose |
181 (59v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 |
|
Proph |
Apprehendent septem mulieres |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Tr |
Vinea facta est dilecto |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 |
|
Or |
Deus qui nobis per prophetarum ora praecepisti temporalia relinquere atque ad aeterna festinare da nobis famulis tuis ut quod devote agimus implere caelesti inspiratione valeamus. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 |
|
Proph |
Audi Israel mandata vitae |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 |
|
Tr |
Attende caelum et loquar |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 |
|
Or |
Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad preces totius Ecclesiae sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 |
Ista oratio ante tractum, post tractum alia orati… |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 |
|
Tr |
Sicut cervus desiderat |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/6 |
Sequitur: "Oremus." |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sentiamus. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Cum Apollo esset Corinthi |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
All |
Confitemini Domino quoniam bonus |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Laudate Dominum omnes gentes |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Sequitur: |
Ev |
Si diligitis me mandata mea servate |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Off |
Emitte Spiritum tuum |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Virtute Spiritus Sancti Domine munera nostra continge ut quod sollemnitate praesenti tuo nomini dedicamus et intelligibile nobis faciat et aeternum. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
In vigilia Pentecostes praefatio de Pentecoste us… |
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. |
182 |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
Infra 〈actionem〉 |
Infracan |
Communicantes et diem sacratissimum (noctem sacratissimam) Pentecostes celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam. |
183 (60v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum. Quaesumus Domine ut placatus accipias. |
183 (60v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Ultimo festivitatis die |
183 (60v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens maiestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. |
183 (60v) |
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
183 (60v) |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem Spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. |
184 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera quaesumus Domine oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. |
184 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
Infra 〈actionem:〉 "Communicantes, et diem sacrati… |
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui ascendens super omnes |
184 |
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
184 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
Feria secunda |
Coll |
Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. |
184 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitius quaesumus Domine haec dona sanctifica et hostiae {et} spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. |
184 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
Praefatio | "Communicantes. Hanc igitur oblatione… |
VD |
Qui ascendens |
184 |
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adesto quaesumus Domine populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. |
184 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
Feria tertia |
Coll |
Assit nobis quaesumus Domine virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. |
184 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. |
184 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
Praefatio | "Communicantes et." |
VD |
Qui ascendens super omnes caelos |
184 |
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse 〈est〉 remissio omnium peccatorum. |
184 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta |
Or |
Mentes nostras quaesumus Domine Paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. |
184 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gratiae suae habitaculo perficiat. |
184 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Infra actionem: "Communicantes et. Hanc igitur. S… |
Secr |
Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus absumat qui discipulorum Christi Filii tui per Spiritum Sanctum corda succendit. |
184 |
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
185 |
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers |
Feria quinta |
Intr |
Spiritus Domini |
185 |
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui hodierna die corda fidelium. |
185 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut Spiritu Sancto congregata hostili nullatenus incursione turbetur. |
185 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Communicantes et. Hanc igitur oblationem. |
Secr |
Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. |
185 |
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato duodecim lectionum. "Oremus." |
Or |
Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Illo igne nos quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad missam oratio |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
Communicantes et. Hanc igitur. Sed et memoriam. |
Secr |
Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. |
185 |
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
185 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/1 |
Octava Pentecostes |
Coll |
Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas effectum tribue defensionis auxilium. |
186 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica ut nobis unigeniti Filii tui corpus et sanguis fiant. |
186 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. |
186 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/2 |
|
Coll |
〈Timentium te Domine Salvator et custos averte ab Ecclesia tua mundanae〉 sapientiae oblectamenta fallaciae ut spiritus tui eruditione firmandos prophetica et apostolica instituta potius quam philosophiae verba delectent ne vanitas mendaciorum decipiat quos eruditio veritatis illuminat. |
186 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Remotis obumbrationibus carnalium victimarum spiritualem tibi summe Pater hostiam supplici servitute deferimus quae miro ineffabilique mysterio et immolatur semper et eadem semper offertur et devotorum munus et remunerationis est praemium. |
186 |
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine 〈ut〉 hoc nobis perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. |
186 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
Dominica prima post Pentecosten |
Coll |
Deus in te sperantium fortitudo adesto propitius invocationibus nostris et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas praesta auxilium gratiae tuae ut in exsequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. |
186 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine tibi dicatas placatus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
186 |
Trin/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tantis Domine repleti muneribus praesta quaesumus ut et salutaria dona capiamus et a tua numquam laude cessemus. |
186 |
Trin/H2/D/M2/Mass Propers |
Dominica secunda |
Coll |
Sancti nominis tui Domine timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum quia numquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tuae dilectionis instituis. |
186 |
Trin/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatio nos Domine tuo nomini dicanda purificet et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. |
186 |
Trin/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine muneribus quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. |
186 |
Trin/H3/D/M2/Mass Propers |
Dominica tertia |
Coll |
Protector in te sperantium Deus sine quo nihil est validum nihil sanctum multiplica super nos misericordiam tuam ut te rectore te duce sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. |
186 |
Trin/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice Domine munera supplicantis Ecclesiae et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. |
186 |
Trin/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancta tua nos Domine sumpta purificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. |
186 |
Trin/H4/D/M2/Mass Propers |
〈Dominica〉 quarta |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. |
186 |
Trin/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblationibus quaesumus Domine placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. |
186 |
Trin/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Mysteria nos Domine sancta purificent et suo munere tueantur. |
187 |
Trin/H5/D/M2/Mass Propers |
Dominica quinta |
Coll |
Deus qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti infunde cordibus nostris tui amoris affectum ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omne desiderium superant consequamur. |
187 |
Trin/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes fidelium tuorum benignus assume ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui cunctis proficiat ad salutem. |
187 |
Trin/H5/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelesti Domine dono satiasti praesta quaesumus ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. |
187 |
Trin/H6/D/M2/Mass Propers |
Dominica sexta |
Coll |
Deus virtutum cuius est totum quod est optimum insere pectoribus nostris amorem tui nominis et praesta in nobis religionis augmentum ut quae sunt bona nutrias ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias. |
187 |
Trin/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
187 |
Trin/H6/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris tribue quaesumus ut eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. |
187 |
Trin/H7/D/M2/Mass Propers |
Dominica septima |
Coll |
Deus cuius providentia in sui dispositione non fallitur te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas. |
187 |
Trin/H7/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti accipe sacrificium a devotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. |
187 |
Trin/H7/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat. |
187 |
Trin/H8/D/M2/Mass Propers |
Dominica octava |
Coll |
Largire nobis Domine quaesumus semper spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi ut qui sine te esse non possumus secundum te vivere valeamus. |
187 |
Trin/H8/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante virtute et praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. |
187 |
Trin/H8/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur actionem sentiamus effectum. |
188 |
Trin/H9/D/M2/Mass Propers |
Dominica nona |
Coll |
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. |
188 |
Trin/H9/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede nobis Domine saepius haec frequentare mysteria quia quotiens huius hostiae immolatio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. |
188 |
Trin/H9/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. |
188 |
Trin/H10/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima |
Coll |
Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos gratiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. |
188 |
Trin/H10/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tibi Domine sacrificia dicata reddantur quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti ut eadem remedia nostra fieri praestares. |
188 |
Trin/H10/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut quos divinis reparare non desinis sacramentis tuis non destituas benignus auxiliis. |
188 |
Trin/H11/D/M2/Mass Propers |
Dominica undecima |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adiicias quod oratio non praesumit. |
188 |
Trin/H11/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice Domine quaesumus nostram propitius servitutem ut quod offerimus sit tibi munus acceptum sit nostrae fragilitatis subsidium. |
188 |
Trin/H11/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sentiamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis ut in utroque salvati caelestis remedii plenitudine gloriemur. |
188 |
Trin/H12/D/M2/Mass Propers |
Dominica duodecima |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. |
188 |
Trin/H12/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias quaesumus Domine propitius intende quas sacris altaribus exhibemus ut nobis indulgentiam largiendo tuo nomini dent honorem. |
188 |
Trin/H12/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. |
189 |
Trin/H13/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima tertia |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. |
189 |
Trin/H13/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. |
189 |
Trin/H13/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine caelestibus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. |
189 |
Trin/H14/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima quarta |
Coll |
Custodi Domine quaesumus Ecclesiam tuam propitiatione perpetua et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. |
189 |
Trin/H14/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede nobis Domine quaesumus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tua propitiatio maiestatis. |
189 |
Trin/H14/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purificent semper et muniant tua sacramenta nos Deus et ad perpetuae ducant salvationis effectum. |
189 |
Trin/H15/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima quinta |
Coll |
Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest salva consistere tuo semper munere gubernetur. |
189 |
Trin/H15/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos semper tueantur incursus. |
189 |
Trin/H15/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Mentes nostras et corpora possideat Domine quaesumus doni caelestis operatio ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. |
189 |
Trin/H16/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima sexta |
Coll |
Tua nos Domine quaesumus gratia semper praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. |
189 |
Trin/H16/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Emunda nos Domine sacrificii praesentis effectu et perfice miseratus in nobis ut eius mereamur esse participes. |
189 |
Trin/H16/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purifica Domine quaesumus mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. |
189 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta. Hic non dicitur: "Dominus vobiscum.… |
Or |
Misericordiae tuae Domine quaesumus remediis fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur. |
190 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent. |
190 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
190 |
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumentes dona caelestia Domine suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
190 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. |
190 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae 〈et expiando nos tua gratia dignos efficiant et〉 ad sempiterna promissa perducant. |
190 |
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam supplices exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis hostibus efficiamur fortiores. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te aspirante requirimus te largiente consequamur. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Tribue quaesumus Domine fidelibus tuis ut et ieiunio convenienter aptemur et suscepta sollemniter castigatio corporalis ad nostrarum fructum transeat animarum. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
Alia |
Or |
Ut nos Domine sollemne tibi tribuis deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. |
190 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
191 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
191 |
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. |
191 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima septima |
Coll |
Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia et te solum Deum pura mente sectari. |
191 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur ut haec sancta quae gerimus et praeteritis nos delictis exuant et futuris. |
191 |
Trin/H17/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. |
191 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima octava |
Coll |
Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. |
191 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus veritatem sic eam dignis mentibus et moribus assequamur. |
191 |
Trin/H18/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos eius nos participatione perficias. |
191 |
Trin/H19/D/M2/Mass Propers |
Dominica decima nona |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. |
191 |
Trin/H19/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec munera quaesumus Domine quae oculis tuae maiestatis offerimus salutaria nobis esse concede. |
191 |
Trin/H19/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. |
191 |
Trin/H20/D/M2/Mass Propers |
Dominica vigesima |
Coll |
Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. |
191 |
Trin/H20/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. |
191 |
Trin/H20/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ut sacris Domine reddamur digni mysteriis fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. |
192 |
Trin/H21/D/M2/Mass Propers |
Dominica vigesima prima |
Coll |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. |
192 |
Trin/H21/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine propitius hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. |
192 |
Trin/H21/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. |
192 |
Trin/H22/D/M2/Mass Propers |
Dominica vigesima secunda |
Coll |
Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
192 |
Trin/H22/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
192 |
Trin/H22/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine dona sacri mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemorationem nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. |
192 |
Trin/H23/D/M2/Mass Propers |
Dominica vigesima tertia |
Coll |
Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. |
192 |
Trin/H23/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrum ad te convertere corda ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. |
192 |
Trin/H23/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Concede nobis Domine quaesumus ut quicquid in nostra mente vitiosum est sacramenti quod sumpsimus medicatione curetur. |
192 |
Trin/H24/D/M2/Mass Propers |
|
Intr |
Dicit Dominus ego cogito |
192 |
Trin/H24/D/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. Qui vivis. |
192 |
Trin/H24/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. |
192 |
Trin/H24/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Animae nostrae divino munere satiatae quaesumus omnipotens Deus hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur ut ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara luminaria fulgeamus. |
192 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
Dominica prima de Adventu Domini |
Coll |
Excita Domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari. Qui tecum. |
193 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec sacra nos Domine potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. |
193 |
Adv/H1/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. |
193 |
Adv/Gen/Gen/BMV/M2/Mass Propers |
De sancta Maria |
Coll |
Deus qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam Genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. |
193 |
Adv/Gen/Gen/BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. |
193 |
Adv/Gen/Gen/BMV/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui per beatae Mariae Virginis partum Ecclesiae tuae tribuisti celebrare mirabile mysterium et inenarrabile sacramentum. In qua manet intacta castitas pudor integer firma constantia. Quae laetatur quod Virgo concepit quod caeli Dominum castis portavit visceribus quod Virgo edidit partum. O admirandam divinae dispensationis operationem quae virum non cognovit et mater est et post Filium Virgo est. Duobus enim gavisa est muneribus miratur quod Virgo peperit laetatur quod Redemptorem mundi edidit Iesum Christum Dominum nostrum. |
193 |
Adv/Gen/Gen/BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Dominum. |
193 |
Adv/Gen/Gen/BMV/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Adesto Domine populo tuo ut quae fideliter sumpsit et mente sibi et corpore beatae Mariae semper Virginis intercessione custodiat. |
193 |
Adv/Gen/Gen/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. |
193 |
Adv/Gen/Gen/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
Communis |
Coll |
Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniens Filius tuus Dominus noster cum omnibus sanctis paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum. |
194 |
Adv/Gen/Gen/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda ut veniente Filio tuo Salvatore nostro immaculati occuramus illi in eius sanctorum comitatu. |
194 |
Adv/Gen/Gen/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine salutaribus sacramentis humiliter deprecamur ut qui de adventu Filii tui secundum carnem laetemur in secundo cum venerit in maiestate sua cum omnibus sanctis suis praemium vitae aeternae percipiamus. Per eundem. |
194 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
Dominica secunda in Adventu Domini |
Coll |
Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. Qui tecum. |
194 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. |
194 |
Adv/H2/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. |
194 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
Dominica tertia in Adventu |
Coll |
Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. |
194 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine iugiter hostia immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. |
194 |
Adv/H3/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. |
194 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Feria quarta in quattuor temporibus |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. |
194 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Festina quaesumus Domine ne tardaveris et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. Qui tecum. |
194 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sint Domine quaesumus nostra ieiunia quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. |
194 |
Adv/QuT/f4/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Salutaris tui Domine munere satiati supplices te {Domine} deprecamur ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. |
195 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
Feria sexta |
Coll |
Excita Domine quaesumus potentiam tuam et veni ut hi qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. Qui cum Deo. |
195 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
195 |
Adv/QuT/f6/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/1 |
Sabbato duodecim lectionum |
Or |
Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur 〈concede propitius〉 ut ex tua visitatione consolemur. Qui cum Deo. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/3 |
Alia |
Or |
Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/4 |
Alia |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis vitae nobis remedia conferat et praemia aeterna concedat. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/5 |
|
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Deus qui tribus pueris |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
195 |
Adv/QuT/S/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
195 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
Dominica quarta |
Coll |
Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. Qui cum Deo. |
195 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
ut supra |
Secr |
Sacrificiis praesentibus. |
195 |
Adv/H4/D/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis muneribus quaesumus Domine ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. |
195 |
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers |
Silvestri confessoris atque pontificis |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
196 (67r) |
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctus Silvester confessor tuus atque pontifex quaesumus Domine nos ubique laetificet ut dum eius merita recolimus per haec sacra munera eius patrocinia sentiamus. |
196 (67r) |
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. |
196 (67r) |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
Felicis martyris |
Coll |
Sancti Felicis martyris tui atque pontificis quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus cuius sollemnia agimus etiam actus imitemur. |
196 (67r) |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis confessoris tui atque pontificis offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. |
196 (67r) |
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctorum precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
196 (67r) |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
Marcelli martyris |
Coll |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. |
196 (67r) |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli martyris tui atque pontificis suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
196 (67r) |
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
196 (67r) |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
Priscae virginis |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae virginis es martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. |
196 (67r) |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
196 (67r) |
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
197 |
Jan/19/Abachum, Audifax, Marius, Martha/M2/Mass Propers |
Marii et Marthae |
Coll |
Sanctorum martyrum tuorum Marii et Marthae cum filiis Audifax et Abacuch 〈***〉 Domine quorum natalicia colimus quaesumus ut eorum participes gaudiorum effici mereamur. |
197 |
Jan/19/Abachum, Audifax, Marius, Martha/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Preces Domine tuorum respice oblationesque fidelium ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. |
197 |
Jan/19/Abachum, Audifax, Marius, Martha/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctorum tuorum Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. |
197 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
Fabiani martyris |
Coll |
Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. |
197 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercessio quaesumus Domine sancti pontificis et martyris tui Fabiani munera nostra commendet nosque eius veneratio maiestati tuae reddat acceptos. |
197 |
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
197 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
Sebastiani martyris |
Coll |
Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
197 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancto Sebastiano interveniente Domine tibi servitus nostra complaceat et obsequia munerum fiant praesidia devotorum. |
197 |
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. |
197 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
Agnetis martyris |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
197 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hodierno die sacrificio laetantes obsequimur quo beatae Agnetis caelestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia. |
197 |
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris tuae Agnetis suppliciter deprecamur ut quae servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
198 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
Vincentii martyris |
Coll |
Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. |
198 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et intercedente beato Vincentio martyre tuo clementer exaudi. |
198 |
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
198 |
Jan/24/Timotheus/M2/Mass Propers |
Timothei apostoli |
Coll |
Tuere nos misericors Deus et beati Timothei apostoli tui cuius sollemnitatem celebramus semper guberna praesidiis. |
198 |
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers |
Conversio sancti Pauli |
Coll |
Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
198 |
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Apostoli tui Pauli precibus Domine plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituto gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. |
198 |
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificati Domine salutari mysterio quaesumus ut pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrociniis gubernari. |
198 |
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers |
Praeiecti martyris |
Coll |
Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. |
198 |
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis benignus aspira. |
198 |
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. |
198 |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
Agnetis secundo de nativitate |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Agnetis virginis tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis semper sequamur exemplo. |
198 |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Grata tibi sint quaesumus Domine munera quibus sanctae Agnetis magnifica sollemnitas recensetur sic enim ab exordio sui usque in finem exstitit beati certaminis ut eius nec initium debeamus praeterire nec finem. |
199 (68v) |
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et betae Agnetis intercessio veneranda. |
199 (68v) |
Feb/1/Brigitta Hibernica/M2/Mass Propers |
Brigidae virginis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus exaudi orationes nostras per intercessionem beatae Brigidae virginis tuae ut per eius interventum et veniam peccatorum et vitam mereamur aeternam. |
199 (68v) |
Feb/1/Brigitta Hibernica/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctam quaesumus Domine oblationem pro commemoratione beatae Brigidae virginis tuae maiestati oblatam benigna pietate suscipe et nobis eius suffragantibus meritis ad salutem aeternam eam pervenire concede. |
199 (68v) |
Feb/1/Brigitta Hibernica/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelesti Domine refectione satiasti beatae Brigidae quaesumus virginis tuae meritis et intercessionibus a cunctis eripe propitiatus adversis. |
199 (68v) |
Feb/2/Purificatio BMV/Mass Propers |
Mox, pulsatis omnibus signis, missa celebretur, t… |
Rub |
|
202 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
Ad missam |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. |
203 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Exaudi quaesumus Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. |
203 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
|
VD |
Quia per incarnati Verbi mysterium. |
203 |
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata Maria semper Virgine et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
203 |
Sepulcrum Domini/M2/Mass Propers |
De sepulcro Domini |
Coll |
Deus qui sanctum Filii tui sepulcrum fidelibus tuis per angelicum reserasti ministerium praesta quaesumus ut omnes qui illud venerantur vitiorum de sepulcris resurgere mereantur. |
203 |
Sepulcrum Domini/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine hoc munus quod tibi ob Salvatoris sepulcri venerationem offerimus nosque per idem a cunctis tuere adversis ac vitiorum resurgere concede sepulcris. Per eundem. |
203 |
Sepulcrum Domini/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Venerantes quaesumus Domine sanctum Filii tui sepulcrum conserva ut quae requirunt te aspirante remedia consequi mereantur et tuae bonitatis clementia proveniente in te stabiles inveniantur. Per eundem. |
203 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/1 |
Blasii episcopi et martyris |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam suppliciter exoramus ut qui huius diei sollemnitatem gloriosissimi martyris tui Blasii atque pontificis honore fecisti celebrari fac nos quaesumus eius precibus adiuvari et per intercessionem eius ab omni periculo liberari. |
203 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Suscipe Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus munera quae nos famuli tui ad honorem beatissimi Blasii martyris tui atque pontificis offerimus et preces nostras et omnium huc convenientium dignanter exaudi et cunctis nobis proficiant ad salutem. |
203 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Protege Domine populum tuum dextera caelestis auxilii et per intercessionem beati Blasii martyris tui atque pontificis cuius hodie sacratissimam celebramus sollemnitatem te deprecamur ut per hoc sacrificium quod fideliter sumimus omnes huc convenientes de quacumque tribulatione ad te clamaverint tua pietate exaudire et adiuvare digneris. |
203 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Blasii martyris tui festivitate fecisti da populis tuis spiritualium munus gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. |
204 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Hostias Domine quaesumus nomini tuo consecrandas offerimus beati Blasii martyris tui prosequatur oratio per quam nos expiari tribuas et defendi. |
204 |
Feb/3/Blasius/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Beati Blasii martyris tui quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. |
204 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
Agathae martyris |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
204 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae beatae Agathae martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
204 |
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata Agatha martyre tua sempiterna protectione confirment. |
204 |
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers |
Vedasti confessoris |
Coll |
Deus qui nos devota beati Vedasti confessoris tui atque pontificis instantia ad agnitionem tui sancti nominis vocare dignatus es concede propitius ut cuius sollemnia colimus etiam patrocinia sentiamus. |
204 |
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine laudis tuis altaribus adhibemus quas eius tibi patrocinio credimus commendatas cuius nos voluisti votis ad tuae pietatis pervenire notitiam. |
204 |
Feb/6/Vedastus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Vedasti confessoris tui atque pontificis Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
204 |
Feb/8/Helena/M2/Mass Propers |
Helenae reginae |
Coll |
Deus qui omnes sanctos tuos et electos pro suis quosque meritis honorare disponis praesta quaesumus ut sanctae Helenae reginae cuius religionem et studium in sanctae Crucis manifestationem veneramur apud tuam misericordiam meritis et precibus adiuvemur. |
204 |
Feb/8/Helena/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera populi tui placabilis dextera tua suscipiat et sanctae Helenae suffragantibus meritis devotioni nostrae proficiant et salutem. |
204 |
Feb/8/Helena/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti corporis sacri pretiosique libamine sanguinis 〈quaesumus〉 omnipotens Pater ut intercessionibus betae Helenae cuius commemoratione gratulamur officio cunctis malorum nostrorum sordibus exuamur. |
204 |
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers |
Scholasticae virginis |
Coll |
Familiam tuam quaesumus Domine beatae virginis tuae Scholasticae meritis propitius respice ut sicut ipsius precibus ad obtinendum quod concupivit imbrem caelitus descendere fecisti ita eius supplicationibus ariditatem nostri cordis supernae gratiae digneris rore perfundere. |
205 |
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine ob honorem sacrae virginis tuae Scholasticae munus oblatum et quod nostris meritis assequi non valemus eiusdem suffragantibus 〈meritis〉 largire propitius. |
205 |
Feb/10/Scholastica/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelesti Domine refectione satiasti beatae quaesumus Scholasticae virginis tuae meritis a cunctis exime propitius adversis. |
205 |
Feb/10/Soteris/M2/Mass Propers |
Eodem die Soteris |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sanctae Soteris martyris tuae cuius humanitatis celebramus exordia martyris beneficia sentiamus. |
205 |
Feb/10/Soteris/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Preces nostras quaesumus Domine propitiatus admitte et dicatum tibi sacrificium beatae martyris Soteris 〈oratio〉 commendet. |
205 |
Feb/10/Soteris/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctae Soteris precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
205 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
Valentini martyris |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. |
205 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
205 |
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
205 |
Feb/14/Vitalis, Felicula, Valentinus, Zeno/M2/Mass Propers |
Valentis, Vitalis |
Coll |
Tuorum nos Domine quaesumus tuere precibus sanctorum ut festa martyrum tuorum Valentis Vitalis Feliculae et Zenonis sine cessatione venerantes et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo. |
205 |
Feb/14/Vitalis, Felicula, Valentinus, Zeno/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ad martyrum tuorum Valentis Vitalis Feliculae et Zenonis Domine festa venientes cum muneribus nomini tuo dicendis quaesumus ut illis reverentiam deferentes nobis veniam impetremus. |
205 |
Feb/14/Vitalis, Felicula, Valentinus, Zeno/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Protege Domine plebem tuam et festivitatem martyrum tuorum Valentis Vitalis Feliculae et Zenonis quam nobis tradis assiduae debitam tibi persolvi precibus concede sanctorum. |
205 |
Feb/16/Iuliana Nicomediensis/M2/Mass Propers |
Iulianae virginis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui eligis infirma mundi ut fortia quaeque confundas da nobis in festivitate sanctae martyris tuae Iulianae congrua devotione gaudere ut et potentiam tuam in eius passione laudemus et provisum nobis percipiamus auxilium. |
206 |
Feb/16/Iuliana Nicomediensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
In sanctae martyris tuae Iulianae passione pretiosa te Domine mirabilem praedicantes munera votiva deferimus praesta quaesumus ut sicut eius grata tibi sunt merita sic nostrae servitutis accepta reddantur officia. |
206 |
Feb/16/Iuliana Nicomediensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Libantes Domine mensae tuae beata mysteria quaesumus ut sanctae Iulianae martyris tuae interventionibus et praesentem nobis misericordiam conferant et aeternam. |
206 |
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers |
Cathedra sancti Petri |
Coll |
Deus qui apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. |
206 |
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli tibi commendet oratio et quod illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam. |
206 |
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laetificet nos quaesumus Domine munus oblatum ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. |
206 |
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers |
Matthiae apostoli |
Coll |
Deus qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. |
206 |
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui proditoris apostatae ruinam ne apostolorum tuorum numerus sacratus perfectione careret electione beati Matthiae implesti praesentia munera sanctifica et per ea nos gratiae tuae virtute confirma. |
206 |
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut per haec sancta quae sumpsimus interveniente beato Matthia apostolo tuo veniam consequamur et pacem. |
206 |
Feb/25/Walpurga/M2/Mass Propers |
Walpurgae virginis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus castorum corporum et mentium conservator et custos piis Ecclesiae tuae precibus adesse dignare et intercedente beata Walpurga virgine tua mentibus nostris pius illabere et spiritualis vitae nobis tribue puritatem. |
206 |
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers |
Perpetuae et Felicitatis |
Coll |
Da nobis Domine Deus noster sanctarum martyrum tuarum Perpetuae et Felicitatis palmas incessabili devotione venerari ut quas digna mente non possumus celebrare humilibus saltem frequentemus obsequiis. |
207 |
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intende quaesumus Domine munera altaribus tuis pro sanctarum tuarum Perpetuae et Felicitatis commemoratione proposita ut sicut per haec beata mysteria illis gratiam contulisti ita nobis indulgentiam largiaris. |
207 |
Mar/7/Felicitas, Perpetua/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
207 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
Gregorii papae |
Coll |
Deus qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus sublevemur. |
207 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio per quas nos et expiari facias et defendi. |
207 |
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praestent nobis Domine quaesumus tua sancta praesidium quo intervenientibus beati Gregorii meritis ab omnibus nos absolvant peccatis. |
207 |
Mar/19/Ioseph propheta/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui per absolutionem somnii beatum Ioseph de carcere eduxisti et per opera misericordiae tuae apud Pharaonem gratiam contulisti tribue quaesumus ut per eius interventionem ad gaudia aeterna pervenire mereamur. |
207 |
Mar/19/Ioseph propheta/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine quae in commemoratione beati Ioseph prophetae tuae maiestati deferimus placatus respice et ad perpetuam tribue pervenire salutem. |
207 |
Mar/19/Ioseph propheta/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divina libantes quaesumus Domine ne nos tua misericordia derelinquat et per preces iusti Ioseph debitas semper laudes referamus. |
207 |
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers |
Benedicti abbatis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die carnis eductum ergastulo beatissimum confessorem tuum Benedictum sublevasti ad caelum concede quaesumus haec festa tuis famulis celebrantibus suorum veniam delictorum ut qui exsultantibus animis eius claritati congaudent ipso apud te interveniente consocientur et meritis. |
207 |
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Paternis intercessionibus magnifici pastoris Benedicti quaesumus familiae tuae omnipotens Deus commendetur oblatio cuius vita caelestibus decoratur exemplis. |
207 |
Mar/21/Benedictus abbas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine Deus noster salutaribus sacramentis te humiliter deprecamur ut intercedente beato Benedicto abbate quae pro illius venerando agimus obitu nobis proficiant ad salutem. |
207 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
Annuntiatio sanctae Mariae |
Coll |
Deus qui hodierna die Verbum tuum beatae Virginis Mariae alvo coadunare voluisti fac nos incarnationis tuae sacratissimam sollemnitatem ita peragere ut tibi placere valeamus. |
207 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Altari tuo Domine munera superposita Spiritus Sanctus assumat qui hodie beatae Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit. Per Dominum. |
207 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. |
208 |
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Adesto Domine populo tuo ut quae fideliter sumpsit et mente sibi et corpore beatae Mariae semper Virginis intercessione custodiat. |
208 |
Apr/11/Leo/M2/Mass Propers |
Leonis confessoris |
Coll |
Exaudi Domine preces nostras quas in sancti Leonis confessoris tui atque pontificis sollemnitate deferimus ut qui tibi digne meruit famulari eius intercedentibus meritis ab omnibus nos absolve peccatis. |
208 |
Apr/11/Leo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancti Leonis confessoris tui atque pontificis quaesumus Domine annua sollemnitas pietati tuae nos reddat acceptos ut per haec piae oblationis officia et illum beata retributio comitetur et gratiae tuae nobis dona conciliet. |
208 |
Apr/11/Leo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus fidelium remunerator animarum praesta ut beati Leonis confessoris tui atque pontificis cuius venerandam celebramus festivitatem precibus indulgentiam consequamur. |
208 |
Apr/13/Euphemia/M2/Mass Propers |
Euphemiae virginis |
Coll |
Concede nobis quaesumus omnipotens Deus sanctae martyris tuae Euphemiae et exsultare meritis et beneficiis referre suffragia. |
208 |
Apr/13/Euphemia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus te magnificamus Domine oblatis quibus in sanctae nobis sollemnitatibus Euphemiae et gaudia superna concilies et patrocinia sempiterna largiaris. |
208 |
Apr/13/Euphemia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctae nos martyris tuae Euphemiae precatio tibi Domine grata comitetur et tuam nobis indulgentiam poscere non desistat. |
208 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
Tiburtii et Valeriani |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. |
208 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
208 |
Apr/14/Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelesti munere saginati quaesumus Domine Deus noster ut haec dona nobis martyrum tuorum supplicatio beata sanctificet. |
208 |
Apr/15/Helena/M2/Mass Propers |
Helenae reginae |
Coll |
Deus qui omnes sanctos tuos. |
208 |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
Adalberti episcopi et martyris |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die beatum Adalbertum martyrem tuum atque pontificem merito passionis sanctis tuis coaequasti tribue quaesumus ut meritis ipsius per vitae eius exempla gradiamur et ad aeternam patriam pervenire mereamur. |
208 |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sume sacrificium Domine benignus exhibitum et quod nomini tui martyris tui Adalberti sollemnitate deferimus nobis prosit ad veniam. |
209 |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Adalberti episcopi et martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. |
209 |
Apr/24/Georgius/M2/Mass Propers |
Georgii martyris |
Coll |
Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. |
209 |
Apr/24/Georgius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
209 |
Apr/24/Georgius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
209 |
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers |
Marci evangelistae |
Coll |
Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. |
209 |
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio verbo et opere tibi reddat acceptos. |
209 |
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiati cibo spiritali alimoniae quaesumus Domine Deus noster ut quod mysterio frequentamus intercedente beato Marco evangelista plena veritate consequamur. |
209 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers |
Infra Pascha de sancta Maria |
Coll |
Deus qui per unigeniti Filii tui resurrectionem familiam tuam laetificare dignatus es praesta quaesumus ut per eius venerabilem Genitricem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem. |
209 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers/1 |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei. In me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis impleamini. Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationibus saeculorum. Qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me vitam aeternam habebunt. |
209 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers/2 |
Ezechiel prophetae |
Lc |
Converti me ad viam portae exterioris sanctuarii quae respiciebat âŠad orientem et erat clausa et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non⪠aperietur. Et vir non pertransibit per eam quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibulum portae ingredietur et per viam egredietur. |
209 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae Mulier ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. |
210 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostia quaesumus Domine praesentis sacrificii quam per gloriosam resurrectionem Filii tui offerimus intercedente pro nobis beata Maria semper Virgine nostrae devotionis proficiat semper saluti. |
210 |
Pasc/BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Munera divina quae sumpsimus Domine resurrectio Filii tui in nobis compleat quae complendo beatae Mariae semper Virginis precibus nos in melius deducat. |
210 |
Pasc/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
Infra Pascha de omnibus sanctis |
Coll |
Deus qui nos exsultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti fac nos quaesumus et temporalibus gaudere subsidiis et intercedentibus omnibus sanctis tuis aeternitatis affectibus gratulari. |
210 |
Pasc/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus qui de paschalibus gaudiis nos laetificas per interventum omnium sanctorum tuorum caelesti clero nobis pietate succurre. |
210 |
Pasc/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sicut de paschalibus fecisti temporalibus gratulari sic nos in aeterna beatitudine cum omnibus sanctis tuis visionis tuae facias intuitu pacifico perfrui. Per eundem. |
210 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
Vitalis martyris |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a cunctis cogitationibus mundemur in mente. |
210 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
210 |
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
210 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
Philippi et Iacobi |
Coll |
Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. |
210 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus suscipe propitius et mala omnia quae meremur averte. |
211 |
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. |
211 |
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers |
De Inventione sanctae Crucis |
Coll |
Deus qui in praeclara salutiferae Crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. |
211 |
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et per vexillum sanctae Crucis Filii tui ad conterendas potestatis adversariorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. |
211 |
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae Crucis Filii tui armis iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. |
211 |
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers |
Christus crucem subiit. |
Or |
Da nobis quaesumus Domine auxilium validum qui dedisti pro nobis in Cruce pretium magnum ut quos mors Filii tui Domini nostri Iesu Christi redemit eorum vita te digne glorificet. |
211 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
Alexandri, Eventii et Theoduli |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. |
211 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Super has hostias quaesumus Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum tuorum nos sollemnitate laetificet. |
211 |
May/3/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
211 |
May/4/Florianus/M2/Mass Propers |
Floriani martyris |
Coll |
Deus qui nos annua beati Floriani martyris tui gloriosa sollemnitate laetificas solita pietatis largitate concede benignus ut cuius famosum victoriae triumphum pio amore veneramur in terris societatis eius laetitiam adipisci te largiente mereamur in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit. |
211 |
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers |
Gothardi episcopi |
Coll |
Adesto quaesumus Domine populo tuo ut beati Gothardi confessoris tui atque pontificis merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur et meritis. |
212 |
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancti Gothardi confessoris tui atque pontificis 〈nos〉 quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eius merita recolimus patrocinia sentiamus. |
212 |
May/5/Gothardus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes intercedente beato Gothardo confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. |
212 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
Ioannis apostoli ante Portam Latinam |
Coll |
Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. |
212 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
212 |
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. |
212 |
May/7/Iuvenalis/M2/Mass Propers |
Iuvenalis |
Coll |
Sancti confessoris tui Iuvenalis nobis Domine quaesumus obtineat suffragium ut nostrae humilitatis obsequium semper fiat acceptum. |
212 |
May/7/Iuvenalis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias nostras quaesumus Domine sanctus pontifex Iuvenalis nomini tuo reddat acceptas qui eas tibi digne complacuit offerendo. |
212 |
May/7/Iuvenalis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quae nobis intercedente beato Iuvenali confessore tuo atque pontifice uberius credimus profutura. |
212 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
Gordiani et Epimachi |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. |
212 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
212 |
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. |
212 |
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers |
Nerei, Achillei, Pancratii |
Coll |
Semper nos Domine martyrum tuorum Nerei Achillei atque Pancratii foveat quaesumus beata sollemnitas et tuo dignos reddat obsequio. |
212 |
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctorum martyrum tuorum Domine Nerei Achillei et Pancratii tibi grata confessio et munera nostra commendet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. |
213 |
May/12/Achilleus, Pancratius, Nereus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine ut beatorum martyrum tuorum Nerei Achillei atque Pancratii deprecationibus sacramenta quae sumpsimus ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. |
213 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
Maria ad Martyres |
Coll |
Concede quaesumus Domine ad eorum nos gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. |
213 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. |
213 |
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
213 |
May/13/Gangolfus/M2/Mass Propers |
Gengulfi martyris |
Coll |
Deus qui beatum Gengulfum martyrem tuum pro tui nominis amore agonizantem aeterna gloria sublimasti praesta quaesumus ut pro nobis intercedat in caelis quem pro te veneramur in terris. |
213 |
May/14/Bonifatius Tarsensis/M2/Mass Propers |
Bonifatii martyris |
Coll |
Deus qui multitudinem populorum beati Bonifatii martyris tui atque pontificis instantia ad agnitionem sancti tui nominis vocare dignatus es concede propitius ut cuius sollemnia colimus etiam patrocinia sentiamus. |
213 |
May/14/Bonifatius Tarsensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta sit quaesumus in conspectu tuo Domine nostrae humilitatis oblatio sanctique martyris tui Bonifatii atque sacerdotis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate tuae maiestati defertur. |
213 |
May/14/Bonifatius Tarsensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut interveniente sancto Bonifatio martyre tuo atque pontifice in cuius festivitate haec caelestia sumpsimus sacramenta et tua in in nobis semper dona multiplices et vitam nostram ab omni adversitate defendas. |
213 |
May/19/Potentiana/M2/Mass Propers |
|
Or |
Da quaesumus omnipotens Deus ut beatae Potentianae virginis tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. |
213 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
Urbani martyris |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. |
213 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Urbano martyre tuo per eadem nos placatus intende. |
213 |
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Urbani martyris tui atque pontificis Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. |
213 |
Jun/1/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Nicomedis martyris | Require de sancto Georgio cu… |
Coll |
Deus qui nos beati Nicomedis martyris |
214 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
Marcellini et Petri |
Coll |
Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. |
214 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostia haec quaesumus Domine quam sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula pravitatis absolvat et tuae nobis 〈misericordiae〉 dona conciliet. |
214 |
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. |
214 |
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers |
Primi et Feliciani |
Coll |
Fac nos quaesumus Domine sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. |
214 |
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod pro sanctis martyribus tuis Primo et Feliciano proponit nostra devotio eorum merita nobis augeat te donante suffragiis. |
214 |
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpti Domine sacramenti perpetua nos tuitio non derelinquat et intercedentibus sanctis tuis Primo et Feliciano noxia semper a nobis cuncta depellat. |
214 |
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers |
Barnabae apostoli |
Coll |
Deus cuius Spiritu monente beatus Barnabas apostolus una cum sancto Paulo segregatus est electione superna ad praedicandum gentibus evangelium Christi Filii tui concede propitius ut gentium populus eum pium apud misericordiam tuam sentiat intercessorem quem aeternae vitae te largiente meruit habere praedicatorem. |
214 |
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesentia munera quaesumus Domine placido vultu intuere et praesta ut Sancti Spiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam dilectionem validius infundant per quam sanctus Barnabas apostolus tuus omnia oblectamenta mundi devicit. |
214 |
Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Barnabae apostoli tui nos quaesumus Domine festa tueantur et eius tuae maiestati commendet oratio veneranda. |
214 |
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers |
Basilidis, Cyrini, Naboris |
Coll |
Sanctorum tuorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentia sempiterna fructibus nostrae devotionis accrescat. |
214 |
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Pro sanctorum tuorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi sollemniter immolamus tua mirabilia pertractantes per quae talis est perfecta victoria. |
214 |
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramentis quaesumus Domine muniamur acceptis et sanctorum tuorum intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. |
214 |
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers |
Viti, Modesti |
Coll |
Deus qui beatum Vitum in puerili adhuc aetate triumphantem coronasti et Modestum atque Crescentiam eius meritis coaequasti concede propitius ut quorum natalicia colimus eorum etiam patrociniis apud te adiuvemur. |
215 |
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec munera quaesumus omnipotens Deus pro tui nominis invocatione sanctifica et per sanctorum martyrum tuorum Viti Modesti et Crescentiae intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. |
215 |
Jun/15/Crescentia, Modestus, Vitus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum martyrumViti Modesti et Crescentiae meritis imploratur. |
215 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
Marci et Marcelliani |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. |
215 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus sanctis martyribus tuis Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. |
215 |
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Salutaris tui Domine munere repleti supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. |
215 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers |
Gervasii, Protasii |
Coll |
Deus qui nos annua sanctorum tuorum Gervasii et Protasii sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis. |
215 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus sanctis tuis 〈a cunctis nos defende periculis.〉 |
215 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
〈Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis〉 caelestis remedii faciat esse consortes. |
215 |
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute sanctorum et intercessione beatorum martyrum Gervasii et Protasii vita nostra fulciatur. |
215 |
Jun/22/Iacobus minor/M2/Mass Propers |
Iacobi Alphei, fratris Domini |
Coll |
Tribue quaesumus omnipotens Deus ut beati Iacobi apostoli tui cuius doctrina populus ad confessionem deitatis tuae est institutus eius suffragantibus meritis divinae serviat unitati. |
215 |
Jun/22/Iacobus minor/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Supplicationibus beati apostoli tui Iacobi Ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus erudiatur. |
215 |
Jun/22/Iacobus minor/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
215 |
Jun/22/Albanus Anglicus/M2/Mass Propers |
Albani martyris |
Or |
Deus qui hodierna die beatum Albanum martyrem tuum aeternae claritatis candore dealbasti praesta quaesumus ut venerandam eiusdem victoriam celebrando digni efficiamur adoptionis tuae consortia. |
215 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia sancti Ioannis Baptistae |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. |
216 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
216 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacris Domine mysteriis expiati quaesumus ut intercedente beato Ioanne Baptista et veniam consequamur et gratiam. |
216 |
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Alia: |
Or |
Beati Ioannis Baptistae nos quaesumus Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis fore placatum. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
Missa in mane |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
|
Secr |
Munera populi tui Domine propitiatus intende et beati Ioannis Baptistae cuius nos tribuis praevenire sollemnia fac gaudere suffragiis. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
Missa in die sancto |
Coll |
Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tua Domine muneribus altaria cumulamus sancti Ioannis nativitatem honore debito celebrantes qui Salvatorem mundi et cecinit affuturum et adesse monstravit. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. |
216 |
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divini muneris largitate 〈satiati〉 quaesumus Domine Deus noster ut intercessione beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. |
216 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
Ioannis et Pauli |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. |
216 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine sanctorum martyrum Ioannis et Pauli dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
217 |
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Ioannis et Pauli sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/1 |
Sancti Ladizlai regis |
Coll |
Deus qui beatum Ladizlaum regem 〈nostrum〉 et confessorem tuum miro miserationis modo delinquentem ad veniam et iustum transtulisti ad gloriam praesta quaesumus ut quem rectorem habuimus in terris eum modo protectorem sentiamus in caelis. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Hostias piae placationis clementiae tuae offerimus omnipotens Deus ut beati Ladizlai regis nostri et confessoris tui meritis et precibus placatus accipias et clementer dispenses. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sacramenta Domine salutaria sumentes clementiam tuam humiliter exoramus ut intercessione beati Ladizlai regis nostri et confessoris tui et praesentibus non destituamur subsidiis et gaudiis perfruamur aeternis. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/2 |
Alia missa |
Coll |
Deus qui beato Ladizlao regi et confessori tuo post terrenae dignitatis fastigium aeternitatis lauream contulisti concede propitius ut qui eius merita venerantur in terris ipsi quoque in gloria consocientur in caelis. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ladizlao rege et confessore tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
217 |
Jun/27/Ladislaus/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Sacrificium quod tuae obtulimus maiestati praesta quaesumus ut intercedente beato et glorioso rege et confessore tuo Ladizlao ad nostrarum remedium transeat animarum. |
217 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
Leonis papae |
Coll |
Deus qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. |
217 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Annue nobis Domine ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. |
217 |
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laeti sumpsimus Domine sacramenta caelestia quaesumus intercedente beato Leone confessore tuo atque pontifice ad vitam nobis proficiant sempiternam. |
217 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas concuti perturbationibus quos in apostolicae confessionis petra solidasti. |
218 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus populi tui quaesumus Domine apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
218 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aequum et salutare. Te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne no deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores. Et ideo cum angelis et archangelis. |
218 |
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. |
218 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
In die apostolorum Petri et Pauli |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam apostolorum tuorum Petri et Pauli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut quorum natalicia colimus eorum apud te patrocinia sentiamus. |
218 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium. |
218 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi. |
218 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumptis Domine remediis sempiternis tuorum mundentur corda fidelium ut apostolici Petri et Pauli natalis insignia quae corporalibus officiis exsequuntur pia cordis intelligentia comprehendant. |
218 |
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/2 |
Alia complenda |
Postcomm |
Deus qui Ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti quique beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es concede ut omnes qui ad apostolorum sollemnia convenerunt spiritali remuneratione ditentur. |
218 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
Memoria sancti Pauli |
Coll |
Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
218 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam. |
218 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
|
VD |
Te Domine suppliciter exorare. |
219 |
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis subdito corde rogamus et petimus ut intercedente beato Paulo apostolo tuo nobis proficiant ad medelam quae pro illius gesta sunt passione. |
219 |
Jul/1/Ioannes Baptista (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava sancti Ioannis Baptista |
Coll |
Deus qui beatum Ioannem Baptistam Unigenito tuo in cordibus hominum viam praeparare direxisti eius quaesumus interventu mansionem tibi placitam in nobis praeparare digneris. |
219 |
Jul/1/Ioannes Baptista (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Ioannis Baptistae precibus et meritis haec oblatio nostrae servitutis tibi quaesumus Domine acceptabilis et nobis efficiatur salutaris. |
219 |
Jul/1/Ioannes Baptista (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui in beati Ioannis Baptistae commemoratione nos tuis mysteriis refecisti ipsius quaesumus precibus et meritis omnium criminum nostrorum sordes absterge et tui Spiritus gratiam mentibus nostris dignanter infunde. |
219 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
Processi et Martiniani |
Coll |
Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. |
219 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuvemur. |
219 |
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
219 |
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers |
In Translatione sancti Martini |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui in hac festivitate anniversaria Martinum apostolicum virum innumeris virtutibus declaratum summum pontificem et magnum patronum populo tuo ordinare voluisti concede propitius ut apud misericordiam paternae pietatis tuae meritis eius et intercessionibus adiuvemur. |
219 |
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus munera maiestati tuae oblata sanctifica per intercessionem beati confessoris tui atque pontificis Martini ad perpetuam fac nobis proficere salutem. |
219 |
Jul/4/Martinus Turonensis (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus qui inter cetera miracula sancti confessoris tui atque pontificis Martini etiam in die translationis sancti corporis illius angelicam revelationem populo tuo demonstrasti praesta nobis petentibus huius patroni suffragantibus meritis ut ea quae sunt tibi placia digno affectu ac devotis 〈mentibus〉 exsequamur. |
219 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava apostolorum Petri et Pauli |
Coll |
Deus cuius dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequamur. |
220 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Offerimus tibi Domine preces et munera quae ut tuo digna sint conspectui apostolorum tuorum precibus adiuvemur. |
220 |
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum quaesumus patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. |
220 |
Jul/7/Willibaldus/M2/Mass Propers |
Willibaldi confessoris |
Coll |
Propitiare Domine populo tuo ut quem in frequentatione beati sacerdotis et confessoris tui Willibaldi tribuis interesse protectione perpetua semper facias esse securum. |
220 |
Jul/7/Willibaldus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Grata tibi sint quaesumus Domine munera quae in beati sacerdotis et confessoris tui Willibaldi commemoratione deferimus obsecrantes ut quae honore prosequimur contingere mereamur. |
220 |
Jul/7/Willibaldus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut beati sacerdotis et confessoris tui Willibaldi cuius festivitatem celebramus precibus indulgentiam sentiamus. |
220 |
Jul/8/Colonatus, Kilianus, Totnanus/M2/Mass Propers |
Kiliani sociorumque |
Coll |
Beatorum martyrum tuorum Domine Kiliani sociorumque eius intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporaliter gerimus perpetua salvatione capiamus. |
220 |
Jul/8/Colonatus, Kilianus, Totnanus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui sanctis tuis Kiliano sociisque eius non solum credere in Filium tuum sed etiam pro eodem pati donasti nostrae quoque fragilitati divinum praetende subsidium ut misericordiam sempiternam qua illi felices animas exhalarunt nos saltem sincera confessione consequi mereamur. |
220 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
Septem fratrum, filiorum Felicitatis |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Ianuarium Felicem Philippum Silvanum Alexandrum Vitalem atque Martialem fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. |
220 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut intercedentibus sanctis tuis et devotioni nostrae proficiant et saluti. |
220 |
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
220 |
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers/1 |
Translatio sancti Benedicti |
Coll |
Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem in honore sancti Benedicti confessoris tui atque abbatis consecrasti adesto familiae tuae precibus et da ut cuius translationem celebramus eius merito et auxilio sublevemur. |
220 |
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Intercessio nos quaesumus Domine beati Benedicti abbatis commendet ut quod nostris meritis non valemus eius patrocinio assequamur. |
221 |
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacris altaribus Domine hostias superpositas sanctus Benedictus quaesumus in salutem nobis provenire deposcat. |
221 |
Jul/11/Benedictus abbas (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Protegat nos Domine cum tui perceptione sacramenti beatus Benedictus abba pro nobis intercedendo ut et conversationis eius insignia et intercessionis ipsius percipiamus suffragia. |
221 |
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers/1 |
Margaritae virginis |
Coll |
Domine Deus omnipotens cui omnis devota constat virginitas praesta quaesumus ut qui beatae Margaritae virginis et martyris tuae veneranda sollemnia annua decursione colimus eius apud te patrociniis sublevemur. |
221 |
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui beatam Margaritam virginem hodierna die 〈ad caelos〉 per martyrii palmam venire fecisti concede nobis quaesumus ut eius exempla sequentes ad te pervenire mereamur. |
221 |
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus pro beatae virginis Margaritae martyrio oblata et eius nobis sanctitatem et corporum obtineat 〈sanitatem〉. |
221 |
Jul/13/Margarita/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Huius Domine perceptione sacramenti et beatae Margaritae virginis intercessione et tu in nobis manere dignare et nos vicissim in te manere concede. |
221 |
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers |
Divisio Apostolorum |
Coll |
Deus cuius praeconia sancti apostoli confessi sunt per orbem divisi da nobis famulis tuis quaesumus ut quorum gaudemus doctrinis eorum meritis et precibus adiuvemur in caelis. |
221 |
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Mitte quaesumus Domine Spiritum tuum Sanctum qui sanctorum tuorum linguas ad praedicandum fecit disertas ut et haec praesentia munera sanctificet et ad haec percipiendum cordium nostrorum purget habitacula. |
221 |
Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sicut beatos apostolos tuos praedicatio sancta in tota Ecclesia fecit gloriosos ita per haec sacramenta quae sumpsimus et eorum sequi documenta et gaudia consequi mereamur aeterna. |
221 |
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers |
Alexii confessoris |
Coll |
Deus sanctae humilitatis et devotae paupertatis amator cui beatus Alexius in sua humilitate valde complacuit eius interventu fac nos quaesumus humiles et devotos ut devotis mentibus et piis actibus tibi placere valeamus. |
221 |
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beato confessore tuo Alexio intercedente tibi nos Domine iugiter servire concede et ab omni semper iniquitate custodi. |
222 |
Jul/18/Benedictus abbas (Translatio Octava)/M2/Mass Propers |
Octava sancti Benedicti |
Coll |
Deus qui beatissimum Benedictum confessorem tuum spiritalis disciplinae nobis doctorem dedisti: da, quaesumus, ipso interveniente, ut salutaria eius monita adimplere et ad promissa mereamur praemia pervenire. |
222 |
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers |
Eliae prophetae |
Coll |
Deus qui beatum Eliam prophetam martyris virtutibus decoratum igneo curru sublevasti ad caelum tribue fidelibus tuis ipsius meritis adiuvari et patrociniis communiri. |
222 |
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hanc hostiam salutarem Domine quaesumus tuae deitatis virtute sanctifica te beatae Eliae prophetae suffragiis omnibus proficient fidelibus Christianis. |
222 |
Jul/20/Elias/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divino quaesumus Domine reparati mysterio interveniente beato Elia propheta tuo utriusque capiamus incrementum spirituum et corporum. |
222 |
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers |
Praxedis virginis |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Praxedis virginis et martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. |
222 |
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostia Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum natalicia recensentes tibi offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
222 |
Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia colimus eius orationibus adiuvemur. |
222 |
Jul/21/Felicianus/M2/Mass Propers |
Feliciani martyris |
Coll |
Deus qui beatum Felicianum pontificem et martyrem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. |
222 |
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers/1 |
Mariae Magdalene |
Coll |
Deus qui beatae Mariae Magdalenae mentem tanto tuae dilectionis ardore inflammasti ut Iesu Christo Filio tuo obsequia humanitatis impendere sincero festinaret affectu concede propitius ut apud misericordiam tuam pro nostris reatibus intercedat quae eundem Filium tuum Dominum nostrum prima omnium videre meruit a mortuis resurgentem. |
222 |
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Beatae Mariae Magdalenae quaesumus Domine suffragiis adiuvemur cuius precibus exoratus quatriduanum fratrem eius mortuum ab inferis resuscitasti. |
222 |
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera nostra quaesumus Domine beatae Mariae Magdalenae gloriosis meritis tibi reddantur accepta cuius oblationis obsequium Unigenitus tuus Filius clementer suscipit impensum. |
222 |
Jul/22/Maria Magdalene/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpto Domine unico ac singulari remedio corpore scilicet et pretioso sanguine tuo ab omnibus malis beatae Mariae Magdalenae patrociniis exuamur. |
223 |
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers |
Apollinaris martyris |
Coll |
Deus qui beatum Apollinarem sacerdotem et martyrem errantibus populis destinare dignatus es veritatis doctorem eius meritis et intercessione fac nos quaesumus a mundi pravitatibus conversos fidei ac iustitiae operibus tibi devotos. |
223 |
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias exhibentes ad gloriam Domine tui nominis honorem beati Apollinaris martyris tui pro nobis intercedentis venerantes quaesumus ut eiusdem nos continuis facias interventionibus in tua misericordia gratulari. |
223 |
Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui hodierna die beati Apollinaris sacerdotis et martyris tui passione salutarem nobis dedisti laetitiam praesta quaesumus ut conversationis eius insignia sectando intercessione eiusdem iugiter gloriemur. |
223 |
Jul/24/Christina/M2/Mass Propers |
Christinae virginis |
Coll |
Deus qui beatam Christinam virginem et martyrem diversa poenarum genera pro fidei tuae attestatione superare fecisti eius intercessione errantes a suis pravitatibus corrige et in tuis mandatis perseverare concede. |
223 |
Jul/24/Christina/M2/Mass Propers |
Sanctae Christinae |
Secr |
Sanctae Christinae martyris tuae Domine 〈festa〉 recolentes preces offerimus hostiam immolamus praesta quaesumus ut cum praesidio temporali et vitam nobis praebeant et incrementa perpetua. |
223 |
Jul/24/Christina/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus virtutum caelestium Deus ut sacrificia pro sanctae martyris tuae passione delata desideriorum nos temporalium doceant habere contemptum et habere 〈dona faciant caelestium gaudiorum〉. |
223 |
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers |
Iacobi apostoli |
Coll |
Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. |
223 |
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblationes populi tui quaesumus Domine apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et quae nostris non apta sunt meritis fiant tibi placita eius deprecatione. |
223 |
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati apostoli tui Iacobi in cuius hodie festivitate corpore et sanguine tuo nos refecisti quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. |
223 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
Christophori martyris |
Coll |
Beati Christophori martyris tui quaesumus omnipotens Deus deprecatio apud misericordiam tuam pro nobis interveniat et aeternae beatitudinis praemia nobis obtineat. |
223 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod pro sancto martyre tuo Christophoro celebrat nostra devotio eius meritis nobis augeat te donante suffragium. |
223 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvet nos quaesumus Domine beati Christophori martyris tui sancta precatio ut a nostris flagitiis liberati ad aeternam mereamur pervenire gloriam. |
223 |
Jul/27/7 dormientes/M2/Mass Propers |
De septem dormientibus |
Coll |
Deus qui in septem dormientibus tuae virtutis potentiam et resurrectionis testimonium mundo declarasti da nobis quaesumus eorum meritis in caelestis patriae requiem et cum ipsis perpetuam possidere mansionem. |
224 |
Jul/28/Pantaleon/M2/Mass Propers |
Pantaleonis |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pantaleonis martyris tui temporali sollemnitate gaudemus gaudiis etiam aeternae vitae perfruamur. |
224 |
Jul/28/Pantaleon/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro sancti martyris tui commemoratione deferentes suppliciter exoramus ut nobis peccatorum nostrorum indulgentiam pariterque mentis et corporis conferant sanitatem. |
224 |
Jul/28/Pantaleon/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine omnipotens Deus ut qui beati Pantaleonis martyris tui natalicia colimus mysteriis celebrantes pro nostra infirmitate propitiationis tuae medelam nobis acquiramus. |
224 |
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers |
Eodem die Nazarii |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da populo tuo praesentis diei festivitatem sincero venerari affectu ut qui eam sanctorum martyrum tuorum Nazarii et Celsi annua celebritate devotis obsequiis frequentant eorundem suffragiis caelestis regni gaudia consequantur. |
224 |
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Salutari sacrificio Domine populus tuus semper exsultet quo et debitus honor sacris martyribus exhibetur et sanctificationis tuae munus acquiratur. |
224 |
Jul/28/Nazarius, Celsus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras ut populus tuus qui sub tantis sanctorum martyrum tuorum Nazarii et Celsi patrociniis est constitutus et a suis offensionibus liberetur et ab omnibus tueatur adversis. |
224 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
Felicis, Simplicii |
Coll |
Praesta quaesumus Domine ut sicut populus Christianus sanctorum martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis temporali sollemnitate congaudet ita perfruatur aeterna et quod votis celebrat comprehendat effectu. |
224 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro sanctorum martyrum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis commemoratione deferimus suppliciter obsecrantes ut et indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. |
224 |
Jul/29/Felix, Simplicius, Faustinus, Beatrix/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum martyrum tuorum Felicis Simplicii Faustini et Beatricis caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. |
224 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
Abdon et Sennes |
Coll |
Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennes ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. |
224 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine pro sanctorum martyrum tuorum Abdon et Sennes occisione deferimus qui dum finiuntur in terris facti sunt caelesti luce perpetui. |
224 |
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancti martyres Abdon et Sennes temporalem mortem non timuerunt subire eorum nos meritis quaesumus ab omni periculo mortis eripe et aeternae vitae beatitudinem misericorditer nobis concede. |
225 |
Jul/31/Germanus Altissiodorensis/M2/Mass Propers |
Germani confessoris |
Coll |
Deus qui hodiernam diem sacratissimam nobis beati Germani confessoris tui atque pontificis sollemnitate tribuisti adesto propitius Ecclesiae tuae precibus ut cuius gloriatur meritis muniatur suffragiis. |
225 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
Ad Vincula sancti Petri apostoli |
Coll |
Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. |
225 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium in commemoratione beati Petri apostoli tui vivificet nos semper et muniat. |
225 |
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
225 |
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers |
Septem Machabbaeorum |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut 〈qui〉 sancti septem martyres unanimitate et carnali germanitate fratres pro tuo nomine passi sunt et caelesti gloria coronati maiestati tuae a nobis pias preces offerant et beatae immortalitatis coronas nobis acquirant. |
225 |
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intemerata mysteria Domine pro sanctorum martyrum tuorum commemoratione devota mente tractamus quibus nobis et praesidium crescat et gaudium. |
225 |
Aug/1/Machabbaei/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quorum memoriam sacramenti participatione recolimus fidem quoque proficiendo sectemur. |
225 |
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers |
Stephani martyris atque pontificis |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beati Stephani pontificis et martyris intercessio qui pretiosam confessionis et martyrii palmam tua gratia contulit maiestatem tuam nobis placabilem reddat et procul a nobis adversantia cuncta repellat. |
225 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
Nicodemi, Gamalielis |
Coll |
Deus qui hodiernam diem inventione sanctorum tuorum Stephani protomartyris Nicodemi Gamalielis atque Abibon consecrasti da nobis salutem mentis et corporis ut et illorum inventioni sit veneratio ex nostra devotione et nobis auxilium proveniat de eorum sanctissima intercessione. |
225 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
225 |
Aug/3/Abibas, Gamaliel, Nicodemus, Stephanus martyr (Inventio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Stephani Nicodemi Gamalielis et Abibon sollemnia celebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
226 |
Aug/4/Iustinus martyr/M2/Mass Propers |
Iustini episcopi |
Coll |
Deus qui tuae ineffabilis magnitudine pietatis beatum Iustinum aetate parvulum magnum fide atque virtute fecisti da quaesumus ut 〈qui〉 eius passionis gloriam veneramur vitae quoque innocentiam imitemur. |
226 |
Aug/4/Iustinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accipe munera misericors Deus quae in honorem et laudem gratiae tuae beato Iustino martyri collata offerimus ut te sanctificante Unigeniti tui corpus et sanguis fiat et per haec nos in eius corporis unitate tribue in perpetuum permanere. |
226 |
Aug/4/Iustinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui Domine participatione mysterii et beati Iustini sollemnitate laetantes quaesumus ut eius nobis intercessione et mentium maturitatem et corporum indulgeas sospitatem. |
226 |
Aug/5/Oswaldus/M2/Mass Propers |
Osvaldi regis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui iucundam beatamque laetitiam in sancti Osvaldi servi tui sollemnitate consecrasti: da cordibus nostris tui timoris tuaeque caritatis augmentum ut cuius in terris sancti sanguinis effusionem celebramus ipsius patrocinia sentiamus in caelis. |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Intr |
Omnis terra |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Tecum principium |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
All |
Dominus regnavit |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Off |
Iubilate Deo universa terra |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Comm |
In splendoribus |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Apparuit. |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Ascendit Iesus in montem et transfiguratus |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
De Transfiguratione Domini nostri |
Coll |
Deus qui hodierna die Unigenitum tuum mirabiliter transformatum utriusque testamenti patribus revelasti da nobis quaesumus beneplacitis tibi actibus ad eius semper contemplandam pervenire gloriam in quo tuae paternitati optimae complacuisse testatus es. |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine sancte Pater omnipotens hanc oblationem quam tibi deferimus et concede propitius ut per haec et a temporalibus liberemur incommodis et gaudiis connectemur aeternis. |
226 |
Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui hunc diem incarnati Verbi tui transfiguratione tuaque ad eum missa paternitatis voce consecrasti tribue quaesumus ut divinis pasti alimoniis eius membra mereamur transferri qui haec in sui memoriam fieri praecepit. |
226 |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
Eodem die Sixti papae |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Sixti martyris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. |
226 |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera propitiatus oblata quae maiestati tuae beatus Sixtus episcopus commendet et martyr. |
227 (82v) |
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti sumus Domine munere sollemnitatis optatae qua beati Sixti et meritis adiuvamur et precibus. |
227 (82v) |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
Eodem die Felicissimi |
Coll |
Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere. |
227 (82v) |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
227 (82v) |
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis Felicissimo et Agapito ut quae ore contingimus pura mente capiamus. |
227 (82v) |
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers |
Donati episcopi |
Coll |
Deus tuorum gloria sacerdotum praesta quaesumus ut sancti confessoris tui et episcopi Donati cuius festa gerimus auxilium sentiamus. |
227 (82v) |
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut intercessione sancti confessoris tui et episcopi Donati quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus piae nobis devotionis fructus accrescat. |
227 (82v) |
Aug/7/Donatus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus qui nos sacramentorum tuorum et participes efficis et ministros praesta quaesumus ut intercedente beato confessore tuo Donato eiusdem proficiamus et fidei consortio et digno servitio. |
227 (82v) |
Aug/7/Afra et socii/M2/Mass Propers |
Eodem die Affrae martyris |
Coll |
Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Afrae martyris tuae commendet quae in confessione tibi placere meruit tuamque confessionem in caelis adeptura per aquae mersionem et ignis concremationem coronam vitae est consecuta. |
227 (82v) |
Aug/7/Afra et socii/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Huius tibi precibus Domine quaesumus reddatur oblatio pro cuius est festivitate immolanda. |
228 |
Aug/7/Afra et socii/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et beatae Affrae martyris intercessio veneranda. |
228 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
Cyriaci martyris |
Coll |
Deus qui nos annua beati Cyriaci martyris tui sociorumque eius sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. |
228 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostra devotio et eorum nobis fiat supplicatione salutaris pro quorum sollemnitate defertur. |
228 |
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
228 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Laurentii |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam nobis misericordiam benignus impende. |
228 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. |
228 |
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
Ipsa nocte missa |
Coll |
Excita Domine in Ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius servivit ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit et opere exercere quod docuit. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium nostrum tibi quaesumus Domine beati Laurentii precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas exstinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
228 |
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Laurentio martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. |
229 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
Tiburtii martyris |
Coll |
Beati Tiburtii nos Domine foveant continuata praesidia quia non desinis propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari. |
229 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus ut quae sacris sunt oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. |
229 |
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis quaesumus interveniente beato Tiburtio martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. |
229 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
Hippolyti sociorumque eius |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Hippolyti martyris tui sociorumque eius veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
229 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice Domine munera populi tui sanctorum festivitate votiva et tuae testificatio veritatis proficiat ad salutem. |
229 |
Aug/13/Hippolytus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramentorum tuorum Domine communio sumpta nos salvet et in tuae veritatis luce confirmet. |
229 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
Eusebii confessoris |
Coll |
Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
229 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum quibus et praesentibus exui malis confidimus et futuris. |
229 |
Aug/14/Eusebius Romanus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. |
229 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Assumptionis sanctae Mariae |
Coll |
Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares eligere dignatus es praesta quaesumus ut sua nos defensione munitos iucundos faciat suae interesse festivitati. |
229 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Ego quasi vitis fructificavi |
229 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera nostra Domine apud clementiam tuam sanctae Mariae festa praecedunt ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis eius meritis grata reddantur. |
229 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sacramenta nos Domine sumpta vivificent et intercedente beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria continuum nobis tuae pietatis implorent auxilium. |
229 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 |
|
Or |
Deus qui sanctam et intemeratam aeterni Unigeniti tui temporalem matrem hodierna die de mundo ad caelestem migrare fecisti gloriam concede nobis propitius ipsius meritis a vitiorum nostrorum morte vivificari et aeternae vitae praemiis remunerari. |
229 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 |
Alia complenda |
Postcomm |
Concede misericors Deus fragilitati nostrae praesidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. |
230 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui beatae Mariae virginalem uterum Verbi tui incarnatione fecundasti concede propitius ut cuius assumptionis diem sollemnibus praevenimus officiis eius apud te precibus et meritis commendemur. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 |
In die sanctae Mariae |
Coll |
Famulorum tuorum Domine delictis ignosce ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ad beatae Mariae semper Virginis gaudia aeterna pertingere de cuius nos veneranda assumptione tribuis annua sollemnitate gaudere. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Subveniat quaesumus Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione carnis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Et te in veneratione sacrarum virginum exsultantibus animis laudare benedicere et praedicare. Inter quas intemerata Dei Genitrix Virgo Maria cuius assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit. Quae et Unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Iesum Christum Dominum nostrum. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Caelesti munere satiati omnipotens Deus tua nos protectione custodi et castimoniae pacem mentibus nostris atque corporibus intercedente beata Maria propitiatus indulge ut veniente sponso Unigenito Filio tuo accensis lampadibus eius digni praestolemur occursum. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Postcomm |
Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis et Virginis Mariae colimus a malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. |
230 |
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Veneranda nobis Domine huius diei festivitas opem ferat sempiternam in qua sancta Dei Genitrix Virgo Maria mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit quae Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum cuius intercessione quaesumus ut mortem evadere possimus animarum. |
230 |
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava sancti Laurentii |
Coll |
Iterata festivitate beati Laurentii natalicia veneramur quae in caelesti beatitudine fulgere novimus sempiterna. |
230 |
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Laurentii martyris honorabilem passionem muneribus Domine geminatis exsequimur quae licet propriis sit memoranda principiis indesinenter tamen permanet gloriosa. |
230 |
Aug/17/Laurentius martyr (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sollemne nobis intercessio beati Laurentii martyris quaesumus Domine praestet auxilium ut caelestis mensae participatio quam sumpsimus tribuat Ecclesiae tuae recensitam laetitiam. |
231 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
Agapiti martyris |
Coll |
Laetetur Ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis et devota permaneat et secura consistat. |
231 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
231 |
Aug/18/Agapitus Praenestensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnitatem celebramus. |
231 |
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers |
Magni martyris |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et intercedente beato martyre tuo Magno ab hostium nos defende propitiatus incursu. |
231 |
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta nobis quaesumus omnipotens Deus ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum grata sit honore sanctorum et nos pariter corpore et mente purificet. |
231 |
Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tua sancta sumentes quaesumus Domine ut beati Magni martyris tui nos foveant continuata praesidia. |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Intr |
In virtute tua |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Beatus vir |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Off |
Inveni David |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Beatus servus |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Iustus cor suum tradet |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Vigilate |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia |
Coll |
Deus qui nobis beatissimum regem Stephanum et confessorem tuum aeternae vitae eruditorem contulisti concede propitius ut fidem tuam quam ipso docente percepimus eius suffragantibus meritis moribus et vita teneamus. |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercessio Domine beati Stephani regis et confessoris tui munera nostra tuae maiestati conciliet ut eorum participatione et in fide tui amoris roboremur et ab omni adversitate ipsius precibus liberemur. |
231 |
Aug/19/Stephanus rex (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptio sacramenti tui Domine Deus noster interveniente sancto Stephano rege et confessore tuo illius nobis salvationis conferat effectum cuius spem nobis idem beatus contulit sacrae fidei documentis. |
231 |
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Deus qui beatum Stephanum regem et confessorem tuum terreni imperii gloria et honore coronasti et sanctorum tuorum societate sublimasti praesta quaesumus ut quem Pannonia meruit habere divinae religionis doctorem in terris eum modo Ecclesia tua mereatur habere defensorem in caelis. |
231 |
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium quod tuae Domine maiestati offerimus benigno vultu respice et intercessione beati Stephani regis et confessoris tui nos ab omnibus inimicorum insidiis defende et praemia aeternae vitae concede. Per Christum. |
231 |
Aug/20/Stephanus rex/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tuere quaesumus Domine familiam tuam et quam per doctrinam beati Stephani regis et confessoris tui de tenebris ad veram lucem convertisti eam post istius temporis decursum clementer perducas ad regna caelorum. |
232 |
Aug/20/Stephanus rex (Translatio)/M2/Mass Propers |
Translatio |
Coll |
Concede quaesumus nos omnipotens Deus per interventum beati Stephani gloriosissimi Pannoniorum regis cuius hodierna die translationem celebramus pacifice mundi cursus peragere qui divinitus inspiratus sibi subiectos populos tuae maiestati meruit subicere. |
232 |
Aug/20/Stephanus rex (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Placeant munera omnipotens Deus {per interventum beati} quae tuae clementiae deferimus per merita beati Stephani gloriosissimi Pannoniorum regis nosque ab omnibus tueantur adversis quos pro aeterna remuneratione in fide sanctae Trinitatis solidare non distulit. |
232 |
Aug/20/Stephanus rex (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta sacrificia nos quaesumus Domine a laqueis inimicorum nostrorum defendant et per merita beati Stephani gloriosissimi Pannoniorum regis ad aeternae patriae claritatem perducant. |
232 |
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers |
Timothei et Symphoriani |
Coll |
Auxilium tuum Domine nobis quaesumus placatus impende et intercedentibus sanctis martyribus tuis Timotheo et Symphoriano dexteram super nos tuae propitiationis extende. |
232 |
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta sit tibi Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. |
232 |
Aug/22/Timotheus, Symphorianus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedentibus sanctis tuis Timotheo et Symphoriano in eorum semper participatione vivamus. |
232 |
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers |
Bartholomaei apostoli |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui nobis huius diei venerandam sanctamque laetitiam in beati apostoli tui Bartholomaei festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae et amare quod credidit et praedicare quod docuit. |
232 |
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati apostoli tui Bartholomaei cuius sollemnia recensemus quaesumus Domine ut eius auxilio tua beneficia capiamus pro quo tibi laudis hostias offerimus. |
232 |
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine pignus salutis aeternae celebrantes beati Bartholomaei apostoli tui votiva sollemnia et eius perpetua merita venerantes. Per |
233 |
Aug/27/Rufus/M2/Mass Propers |
Rufi martyris |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et beati Rufi martyris intercessionibus confidentes nec minis adversantium nec ullo conturbemur incursu. |
233 |
Aug/27/Rufus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Rufo martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
233 |
Aug/27/Rufus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus Domine ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. |
233 |
Aug/27/Pelagius martyr/M2/Mass Propers |
Eodem die Pelagii |
Coll |
Deus qui beatum Pelagium martyrem tuum inter vincula liberum inter tormenta securum gratiae tuae ubertate fecisti quaesumus clementiam tuam ut nobis flammas corporalium passionum per eius intercessionem exstinguas et ignem sanctae caritatis infundas. |
233 |
Aug/27/Pelagius martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercessio quaesumus Domine sancti tui Pelagii munera nostra commendet nosque in eius veneratione maiestati tuae reddat acceptos. |
233 |
Aug/27/Pelagius martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumentes Domine sacramenta caelestia in festivitate Pelagii martyris tui suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute te donante gerimus per eius intercessionem dignis sensibus tuo munere capiamus. |
233 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
Hermetis martyris |
Coll |
Deus qui beatum Hermen martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius imitatione tribue nobis pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
233 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera nostra Domine quaesumus propitiatus assume et ut tuis digne famulemur altaribus sancti tui Hermetis intercessione custodi. |
233 |
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato Hermete martyre tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. |
233 |
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers |
Augustini episcopi |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris omnipotens Deus ut quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato Augustino confessore tuo atque pontifice consuetae misericordiae tribue benignus effectum. |
233 |
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancti Augustini confessoris tui nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam obtineat. |
233 |
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ut nobis Domine percepta sacrificia dent salutem beatus Augustinus confessor tuus atque pontifex precator accedat. |
234 |
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers |
In Decollatione sancti Ioannis Baptistae |
Coll |
Sancti Ioannis Baptistae et martyris tui Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii praestet effectum. |
234 |
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Baptistae Ioannis passione deferentes quaesumus ut eius intercessione nobis proficiant ad salutem. |
234 |
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancti tui nos Domine quaesumus Ioannis Baptistae oratio assequi faciat semper nos mente quae gerimus et debitae servitutis actione †permaneat et secure consistat†. |
234 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
Eodem die Sabinae virginis |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
234 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
234 |
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beata Sabina martyre tua in huius semper participatione vivamus. |
234 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
Felicis et Audacti |
Coll |
Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum martyrum tuorum Felicis et Audacti commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas. |
234 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine tuae plebis intende et quas honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad medelam. |
234 |
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus. |
234 |
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers/1 |
Aegidii abbatis |
Coll |
Praetende nobis Domine misericordiam tuam et beati Aegidii abbatis intercessio cuius nos dedisti patrociniis adiuvari tribue ut maiestatem tuam exoret pro nobis. |
234 |
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Praetende Domine nobis quaesumus misericordiae tuae suffragium et beati Aegidii abbatis nos foveat intercessio ut eius feliciter celebramus gloriae triumphum quem mirificatum asscivisti hodierna die civium collegio supernorum. |
234 |
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercessio quaesumus Domine beati Aegidii abbatis munera nostra commendet nosque {in} eius veneratio sancta tuae maiestati reddat acceptos. |
235 |
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Aegidio abbate contra omnia adversa muniamur et ad aeterna gaudia consequenda spes nobis suppetat et facultas. |
235 |
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers |
Eodem die |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus fortitudo certantium et martyrum palma sollemnitatem hodiernae diei propitius intuere et Ecclesiam tuam continua fac celebritate laetari et intercessione beati martyris Prisci omnium in te credentium vota perficias. |
235 |
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Eius tibi precibus Domine quaesumus grata reddatur oblatio pro cuius est festivitate immolanda. |
235 |
Sep/1/Priscus Capuensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque martyris Prisci precibus adiuvemur. |
235 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
Nativitas sanctae Mariae |
Coll |
Supplicationes servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et Virginis Mariae congregamur eius intercessionibus complacatus a te de instantibus periculis eruamur. |
235 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de Virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam. |
235 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Et praecipue pro meritis beatae Dei Genitricis et perpetuae Virginis Mariae gratia plenae tuam omnipotentiam laudare benedicere et praedicare. Per Christum Dominum nostrum. |
235 |
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adesto Domine quaesumus fideli populo tuo ut quae sumpsit fideliter et corpore sibi et mente beatae Mariae semper Virginis intercessione custodiat. |
235 |
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers |
Eodem die Hadriani martyris |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Hadriani martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. |
235 |
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Hadriano martyre tuo per eadem nos placatus intende. |
235 |
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Hadriani martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporaliter gerimus perpetua salvatione capiamus. |
235 |
Sep/8/Corbinianus/M2/Mass Propers |
Item eodem die |
Coll |
Deus qui multitudinem populorum beati Corbiniani confessoris tui atque pontificis instantia ad agnitionem tui nominis vocare dignatus es concede propitius ut cuius sollemnia colimus etiam patrocinia sentiamus. |
236 |
Sep/8/Corbinianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine quaesumus nostrae humilitatis oblatio et sancti confessoris tui et episcopi Corbiniani fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate maiestati tuae defertur. |
236 |
Sep/8/Corbinianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelestibus Domine donis satiasti beati Corbiniani confessoris tui atque pontificis defende praesidiis ut a noxiis omnibus expediti post salutaria tua toto corde curramus. |
236 |
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers |
Gorgonii |
Coll |
Sanctus Domine Gorgonius sua nos intercessione laetificet et pia faciat sollemnitate gaudere. |
236 |
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Grata sit tibi Domine nostra servitutis oblatio pro qua sanctus martyr Gorgonius quaesumus interveniat. |
236 |
Sep/9/Gorgonius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Familiam tuam Deus suavitas illa contingat et vegetet quae in martyre tuo Gorgonio Christi tui bono iugiter odore pascatur. |
236 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
Proti |
Coll |
Beati Proti et Hyacinthi nos Domine foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessione tueatur. |
236 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Pro sanctorum tuorum Proti et Hyacinthi munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. |
236 |
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Percepta nos Domine tua sancta purificent et beati Proti et Hyacinthi quaesumus imploret oratio. |
236 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/1 |
Exaltatio sanctae Crucis |
Coll |
Deus qui nos hodierna die exaltationis sanctae Crucis annua sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut cuius mysterium in terra cognovimus eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur. |
236 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers/2 |
Alia oratio |
Coll |
Deus qui unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam eius Crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur. |
236 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Hoc sentite vobis |
236 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Devotas humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium ut salutem quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio ligni rursum fides aperiat. |
236 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno Crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. Per Christum. |
237 |
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae Crucis Filii tui armis iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. |
237 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
Eodem die Cornelii et Cypriani |
Coll |
Beatorum martyrum pariterque pontificum Cornelii et Cypriani nos Domine quaesumus festa tueantur et eorum commendet oratio veneranda. |
237 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Plebis tuae Domine munera benignus intende quae maiestati tuae pro sanctorum martyrum tuorum Cornelii et Cypriani sollemnitate sunt dicata. |
237 |
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacro munere vegetatos sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani natalicio nos tibi Domine quaesumus commendet oratio. |
237 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
Nicomedis |
Coll |
Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvetur. |
237 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. |
237 |
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis 〈efficiant〉 vitiis absolutos. |
237 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
Euphemiae virginis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
237 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. |
237 |
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae Euphemiae martyris tibi reddat acceptos. |
237 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
Lucii et Geminiani |
Coll |
Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum Lucii et Geminiani intercessione averte. |
237 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. |
237 |
Sep/16/Lucius, Geminianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis. |
237 |
Sep/17/Lambertus/M2/Mass Propers |
Lamberti |
Coll |
Origo et consummatio totius bonitatis Deus qui cor beati pontificis et martyris tui Lamberti tam fortiter in tuo amore flammasti ut non solum pro te terrenam substantiam verum etiam propriam contemneret carnem concede quaesumus ut qui illius sollemnia celebramus devoti ipso opitulante ab omni adversitate per te semper gaudeamus. |
238 |
Sep/17/Lambertus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui beatum pontificem et martyrem tuum Lambertum tuo amore inflammasti concede propitius ut qui illius sollemnia celebramus devoti ipso opitulante semper gaudeamus ab omni adversitate securi. |
238 |
Sep/19/Ianuarius/M2/Mass Propers |
Ianuarii |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui sancti episcopi Ianuarii et martyris cum sociis eius in passione largitus es ut omnia tormenta poenarum constanter susciperent et pro persecutoribus supplicarent pietatem tuam et misericordiam deprecemur ut dum illorum gloriosam passionem colimus pacem et securitatem et peccatorum veniam consequi mereamur. |
238 |
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia |
Coll |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut beati Matthaei apostoli tui et evangelistae quam praevenimus veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
238 |
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta Domine quaesumus ut beati Matthaei evangelistae suffragiis cuius natalicia praeimus haec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat. |
238 |
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati Matthaei evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. |
238 |
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Beati Matthaei apostoli et evangelistae Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. |
238 |
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Supplicationibus apostolicis beati Matthaei evangelistae quaesumus Ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus eruditur. |
238 |
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis beato apostolo tuo Matthaeo et evangelista interveniente deprecamur ut quae pro eius celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. |
238 |
Sep/22/Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers |
Mauritii |
Coll |
Deus qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem in honore beatorum martyrum tuorum Mauritii Exsuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis sociorumque eorum martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de eorum nataliciis in tanta festivitate laetari ut apud misericordiam tuam exemplis eorum et meritis adiuvemur. |
238 |
Sep/22/Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice Domine munera quae in sanctorum martyrum tuorum Mauritii Exsuperii Candidi Victoris Innocentii et Vitalis ac sociorum eorundem commemoratione deferimus et praesta ut quorum honore sunt grata eorum nobis fiant intercessione proficua. |
239 |
Sep/22/Candidus Agaunensis, Exuperius Agaunensis, Innocentius Agaunensis, Mauritius, Victor Agaunensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut intervenientibus sanctis tuis sacrosancta mysteria quae sumpsimus fide et actione subsequamur. |
239 |
Sep/22/Emmeramus/M2/Mass Propers |
Eodem die Emmerami |
Coll |
Deus qui nos annua beati Emmerami martyris tui atque pontificis festivitate laetificas da nobis eius intervenientibus meritis et perpetua protectione muniri et salutari gaudere profectu. |
239 |
Sep/22/Emmeramus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Donis caelestibus da quaesumus Domine libera nos mente servire ut munera quae deferimus interveniente beato Emmeramo martyre tuo atque pontifice et medelam nobis operentur et gloriam. |
239 |
Sep/22/Emmeramus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti alimonia caelesti quaesumus Domine ut intercedente beato Emmeramo martyre tuo atque pontifice misericordiae tuae gratiam consequi mereamur. |
239 |
Sep/22/Lutruda/M2/Mass Propers |
Eodem die Liutrudis |
Coll |
Deus qui nos hodie beatae et sanctae Liutrudis virginis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut eius adiuvemur meritis cuius castitatis irradiamur exemplis. |
239 |
Sep/22/Lutruda/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus te Domine magnificamus oblatis quibus in sanctae nobis sollemnitatibus Liutrudis et gaudia superna concilies et patrocinia sempiterna largiaris. |
239 |
Sep/22/Lutruda/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et beatae virginis Liutrudis intercessio veneranda. |
239 |
Sep/24/Ioannes Baptista (Conceptio)/M2/Mass Propers |
Conceptio sancti Ioannis Baptistae |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui instituta legalium et sanctorum praeconia prophetarum in diebus conceptionis Ioannis Baptistae implesti quaesumus ut cessantibus significationum figuris ipsa sui magnificationem Veritas eloquatur. |
239 |
Sep/24/Ioannes Baptista (Conceptio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Da quaesumus misericors Deus ut mysticis Ecclesia tua beati Ioannis Baptistae exordiis et sacris erudita praeconiis ad iram venturi iudicii declinandam dignos salutis fructus iugiter operetur. |
239 |
Sep/24/Ioannes Baptista (Conceptio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti ut perfectam plebem Christo Domino praepararet da quaesumus ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. Iesum Christum Dominum nostrum qui tecum. |
240 |
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers |
Eodem die Gerardi |
Coll |
Deus qui beatum Gerardum pontificem agone martyrii et stola immortalitatis coronasti concede propitius ut cuius festa devotis mentibus celebramus in terris eius perpetua defensione muniamur in caelis. |
240 |
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblata Domine munera tua virtute sanctifica et intercessione beati Gerardi pontificis et martyris ab omni nos defende periculis. |
240 |
Sep/24/Gerardus Sagredo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam pretiosissimi corporis et sanguinis tui libamine praesta quaesumus ut intercessione beati Gerardi martyris tui atque pontificis nobis proficiant ad salutem corporis et animae. |
240 |
Sep/24/Rupertus (Translatio)/M2/Mass Propers |
Eodem die Ruthberti |
Coll |
Deus qui beato Ruthberto sacerdoti tuo et confessori beatae confessionis virtutem tribuisti praesta quaesumus ut dum eius merita saepius veneramur imitari studia valeamus. |
240 |
Sep/24/Rupertus (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine quaesumus munera dignanter oblata et beati Ruthberti suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
240 |
Sep/24/Rupertus (Translatio)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta caelestis remedii sacramenta ad caelestem nobis proficiant medicinam quam beatus Ruthbertus sacerdos et confessor obtineat. |
240 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers/1 |
Cosmae et Damiani |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus adiuvemur. |
240 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. |
240 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Protegat Domine participatio caelestis indulta convivii populum tuum et deprecatio collata sanctorum. |
240 |
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers/2 |
|
Coll |
Magnificet te Domine sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata sollem〈nitas〉 qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia cont〈ulisti.〉 |
240 |
Sep/28/Wenceslaus/M2/Mass Propers |
Wencezlai ducis et martyris |
Coll |
Deus qui beati Wencezlai nobilitatem in meliorem mutasti dignitatem et eum per martyrii palmam ad caelestem perduxisti gloriam eius precibus nos quaesumus ab omni adversitate libera et aeternae beatitudinis concede perfrui gloria. |
240 |
Sep/28/Wenceslaus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hanc Ecclesiae tuae oblationem omnipotens Deus altari tuo suppositam beati Wencezlai martyris tui intercessio tibi reddat acceptam et ex ea nobis aeternae salutis obtineat conferri medicinam. |
241 |
Sep/28/Wenceslaus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta mensae caelestis sacramenta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Wencezlao martyre tuo nos ab omni peccati macula mundos et tuae maiestati faciant semper esse devotos. |
241 |
Sep/28/Michael (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia sancti Michaelis |
Coll |
Deus qui in auxilium generis humani caelestia simul et terrena dispensas in inferiore mundi parte laborantes beati archangeli tui Michaelis omniumque supernorum nos quaesumus precibus et praesidiis refove propitius ministrorum. |
241 |
Sep/28/Michael (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem suffragantibus meritis beati archangeli Michaelis et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. |
241 |
Sep/28/Michael (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine benedictione caelesti suppliciter imploramus ut quod fragili celebramus officio sancti Michaelis archangeli nobis prodesse sentiamus auxilio. |
241 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
Dedicatio basilicae sancti Michaelis |
Coll |
Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur ab his in terra nostra vita muniatur. |
241 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus populi tui quaesumus Domine dignanter assume quod non nostris meritis sed sancti archangeli tui Michaelis deprecatione sit gratum. |
241 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati archangeli tui Michaelis omniumque supernorum spirituum intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quod honore prosequimur contingamus et mente. |
241 |
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Da nobis omnipotens Deus beati archangeli Michaelis eotenus honore proficere ut cuius in terris gloriam praedicamus eius precibus adiuvemur in caelis. |
241 |
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers |
Hieronymi presbyteri |
Coll |
Deus qui nobis per beatum Hieronymum confessorem sacerdotemque tuum scripturae sanctae veritatem et mystica sacramenta revelare dignatus es praesta quaesumus ut cuius natalicia colimus eius semper et erudiamur doctrinis et meritis adiuvemur. |
241 |
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine beati Hieronymi confessoris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
241 |
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiae tuae beatum Hieronymum confessorem scripturae sanctae et verum interpretem et tractatorem catholicum tribuisti concede propitius ut eius erudita doctrinis stabili fide in veneratione tui nominis et agnitione proficiat. |
242 |
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers |
Remigii, Germani |
Coll |
Exaudi Domine populum tuum et sanctorum confessorum tuorum Remigii Germani et Vedasti atque Bavonis antistitum sollemnia celebrantem temporalis vitae tribue pace gaudere et perpetuum reperire subsidium. |
242 |
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Preces nostras quaesumus Domine et tuorum respice oblationes fidelium ut et tibi gratae sint in tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. |
242 |
Oct/1/Remigius, Germanus, Vedastus, Bavo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti sacramento reparationis humanae praesta quaesumus Domine ut per ea quae nobis munere caelesti praebere dignatus es per eadem nobis tribuas inhaerere donis caelestibus. |
242 |
Oct/2/Leodegarius/M2/Mass Propers |
Leodegarii sacerdotis |
Coll |
Fac omnipotens Deus ut venerabilis Leodegarius sacerdos et martyr et sacris nos exerceat institutis et pia semper efficiat confessione constantes. |
242 |
Oct/2/Leodegarius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Offerimus hostias nomini tuo Domine quantum de nostro merito formidantes tantum de sancti sacerdotis et martyris tui Leodegarii suffragiis confidentes praesta quaesumus ut nobis veniam conferant et salutem. |
242 |
Oct/2/Leodegarius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Concede quaesumus Domine Deus noster ut per tua semper quae sumpsimus sacramenta vivamus quia suffragiis sacerdotis et martyris tui Leodegarii protegere non desistis quos tuis semper indulseris inhaerere mysteriis. |
242 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
Marci confessoris |
Coll |
Exaudi quaesumus Domine preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. |
242 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. |
242 |
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
Eodem die sanctorum patriarcharum Abraham, Isaac… |
Intr |
Iusti epulentur |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Exsurgat Deus et dissipentur |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Exsultabunt sancti |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Cantate Domino |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
All |
Iusti epulentur |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
Off |
Laetamini in Domino |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Iustorum animae |
242 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
In octava sancti Michaelis: Abraham, Isaac et Iac… |
Coll |
Deus qui nos voluisti exemplis patriarcharum tuorum Abraham Isaac et Iacob erudiri da nobis ipsis intercedentibus eorum documenta in omnibus sequi quatenus illorum meritis mereamur pervenire quo illi gratia tua se pervenisse laetantur. |
243 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Abraham magnus pater multarum gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservaret legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. In carne eius stare fecit testamentum et in tentatione inventus est fidelis. Ideo iure iurando dedit illi gloriam in gentem suam crescere illum quasi terrae cumulum et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illius a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae. Et Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius. Benedictionem omnium gentium dedit illi âŠDominus⪠et testamentum suum super caput Iacob. Cognovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit eum partem in tribus duodecim. Et conservavit illi homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis. |
243 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Cum videritis beatos patriarchas Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et austro et recumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi et sunt primi qui erant novissimi. |
243 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctificationis omnis sanctificator Deus oblata et offerentes sanctifica ob merita sanctorum patriarcharum Abraham Isaac et Iacob offerentibusque concede sic oblata sumere sanctificata ut per hanc perceptionem sint tibi accepti. |
243 |
Oct/6/Iacobus, Isaac, Abraham/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi commemoratione sanctorum patriarcharum Abraham Isaac et Iacob obtineat ut sit sumentibus ad remissionem peccatorum et ad consequendam caelestis vitae perpetuitatem. |
243 |
Oct/7/Marcellus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers |
Marcelli et Apulei |
Coll |
Sanctorum martyrum tuorum nos Domine Marcelli et Apulei Sergii et Bacchi beata merita prosequantur et suo semper faciant amore ferventes. |
244 |
Oct/7/Marcellus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Maiestatem tuam nobis Domine quaesumus haec hostia reddat immolanda placatam tuorum digna postulatione sanctorum. |
244 |
Oct/7/Marcellus, Apuleius, Bacchus, Sergius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramentis Domine muniamur acceptis et sanctorum martyrum tuorum Marcelli et Apulei Sergii et Bacchi contra omnes nequitias irruentes armis caelestibus protegamur. |
244 |
Oct/7/Wolfgangus (Translatio)/M2/Mass Propers/1 |
|
Coll |
Deus tuorum gloria sacerdotum praesta quaesumus ut 〈qui〉 beati Wolfkangi confessoris tui atque pontificis natalicia praevenimus eius auxilium sentiamus. |
244 |
Oct/7/Wolfgangus (Translatio)/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui beatum Wolfkangum gloriae sanctorum similem fecisti et beata fide munisti da nobis eius pia merita devote sectari qui pastor noster exstitit et aeternitatis gloriam promeruit. |
244 |
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers |
Dionysii martyris |
Coll |
Deus qui hodierna die beatum Dionysium martyrum tuum virtute constantiae in passione roborasti quique illi ad praedicandum gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es tribue nobis quaesumus ex eorum imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
244 |
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum Dionysii Rustici et Eleutherii natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
244 |
Oct/9/Rusticus, Eleutherius, Dionysius Parisiensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Dionysio Rustico et Eleutherio per haec contra omnia adversa muniamur. |
244 |
Oct/10/Florentius, Cassius, Malosus et socii, Gereon, Victor Xantensis/M2/Mass Propers |
Gereonis |
Coll |
Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Gereonis Victoris Mallusii Cassii atque Florentii cum sociis eorum sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. |
244 |
Oct/10/Florentius, Cassius, Malosus et socii, Gereon, Victor Xantensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine quae pro martyrum tuorum sollemnitate deferimus suscipe propitius et mala omnia quae iuste meremur eorum intercessione averte. |
244 |
Oct/10/Florentius, Cassius, Malosus et socii, Gereon, Victor Xantensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus repleti mysteriis {et} quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. |
244 |
Oct/11/Stephanus rex (Inventio corporis)/M2/Mass Propers |
Inventio corporis Stephani regis |
Coll |
Deus qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hodierna die corpus beati Stephani regis et confessoris tui consecrasti da nobis salutem mentis et corporis ut et illius inventioni sit veneratio ex nostra devotione et nobis auxilium proveniat de eius sanctissima intercessione. |
244 |
Oct/11/Stephanus rex (Inventio corporis)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
245 |
Oct/11/Stephanus rex (Inventio corporis)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui hodierna die corporis sancti Stephani regis et confessoris tui gloriosam inventionem revelasti da nobis in aeterna 〈laetitia〉 de eius societate gaudere. |
245 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
Calixti papae |
Coll |
Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sancti Calixti martyris tui atque pontificis exempla restaura. |
245 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. |
245 |
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut reatum nostrum munera sacrata purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. |
245 |
Oct/16/Gallus/M2/Mass Propers |
Galli confessoris |
Coll |
Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Galli confessoris tui sollemnitate fecisti da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. |
245 |
Oct/16/Gallus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancti Galli confessoris tui Domine supplicationibus tribue nos foveri ut cuius venerabilem sollemnitatem praevenimus obsequio eius intercessionibus commendemur et meritis. |
245 |
Oct/16/Gallus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui nos beati Galli confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus eius etiam virtutes imitemur. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/1 |
Translatio sancti Sigismundi |
Coll |
Deus qui exemplar iustitiae sanctum Sigismundum martyrem beatae passionis gloria coronasti da nobis eundem apud te patronum quem tua gratia suscepit mortis pretio securum. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Ad laudem et gloriam nominis tui devotionis nostrae libamina tibi sint grata quae sanctus martyr Sigismundus pertingat suae passionis praerogativa. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Accepto omnipotens Deus divini muneris dono sancti martyris Sigismundi sublevemur auxilio cuius beatitudinis ascribamur consortio. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/2 |
Alia missa Sigismundi |
Coll |
Da nobis indignis famulis tuis Domine Deus omnipotens in festivitate sancti Sigismundi regis et martyris tui dignis eius orationibus delictorum nostrorum indulgentiam adipisci et electorum tuorum numero associari. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Munera Domine quaesumus tibi oblata intercedente sancto Sigismundo rege et martyre tuo a te sint sanctificata et ad obtinenda nostra remedia sint tibi acceptabilia. |
245 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Repleti libaminibus sacris Domine Deus noster interveniente sancto Sigismundo rege et martyre tuo a te remissionem obtineamus praeteritorum commissorum et custodiam futurorum. |
245 |
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers |
Lucae evangelistae |
Coll |
Interveniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas evangelista qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portavit. |
246 |
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Donis caelestibus da nobis quaesumus Domine libera mente servire et munera quae deferimus interveniente evangelista tuo Luca medelam nobis operentur. |
246 |
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut id quod de sancto altari tuo accepimus precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras per quod tuti esse possimus. |
246 |
Oct/21/Ursula et 11000 virgines/M2/Mass Propers |
Undecim milium virginum |
Coll |
Deus qui digne tibi sacratis virginibus mirandi agonis robur indidisti quo per martyrii palmam ad supernae contemplationis pertingerent gloriam da quaesumus earum nos intercessionibus adiuvari quas hodierna die transcenso mortis stadio in caelestibus fecisti triumphare. |
246 |
Oct/21/Ursula et 11000 virgines/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Votiva Domine dona mystici libaminis pro sanctarum virginum tuarum veneratione tuae maiestati oblata nostra expurgent facinora et purificatos nos tanti mysterii exsequendi reddant acceptos. |
246 |
Oct/21/Ursula et 11000 virgines/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis Domine alimoniae refecti sacramento quaesumus 〈ut〉 intercedentibus sanctis virginibus ac martyribus quae pro illarum celebramus gloria ad nostrae salutis proficiant incrementum. |
246 |
Oct/26/Demetrius/M2/Mass Propers |
Demetri martyris |
Coll |
Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem pro commemoratione beati martyris tui Demetrii fecisti adesto familiae tuae precibus et da ut cuius hodie festa celebramus eius meritis et intercessionibus adiuvemur. |
246 |
Oct/26/Demetrius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui nos beati Demetrii martyris tui concedis natalicio perfrui eius nos tribue precibus adiuvari. |
246 |
Oct/26/Demetrius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Domine Deus omnipotens qui corpore et sanguine Christi Filii tui nos satiare dignatus es praesta petimus ut beati Demetrii martyris tui cuius in tuo nomine hodie sollemnia celebramus adiuti subsidio aeternis interesse epulis mereamur. |
246 |
Oct/26/Amandus, Vedastus/M2/Mass Propers |
Vedasti |
Coll |
Beatorum confessorum tuorum atque pontificum Vedasti et Amandi natalicia recolentes suppliciter te Domine deprecamur ut quos in caelesti gloria sublimasti nobis tuum iugiter implorent auxilium. |
246 |
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Simonis |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. |
247 |
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris Domine apostolorum tuorum Simonis et Iudae festa praecedimus ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis illorum meritis grata reddantur. |
247 |
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur ut intercedentibus beatis apostolis tuis quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. |
247 |
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers |
In diebus sanctorum Simonis et Iudae |
Coll |
Deus qui nos per beatos apostolos tuos Simonem et Iudam ad agnitionem tui nominis venire tribuisti da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. |
247 |
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetuam recensentes quaesumus ut eam sacris mysteriis expiati dignius celebremus. |
247 |
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis suppliciter te rogamus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. |
247 |
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia |
Coll |
Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam ut quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laetitiam. |
247 |
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. |
247 |
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramentis Domine et gaudiis optatae celebritatis expletis quaesumus ut eorum precibus adiuvemur quorum recordationibus exhibentur. |
247 |
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
In die Omnium Sanctorum |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum merita sub una tribuisti celebritate venerari quaesumus ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. |
247 |
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
247 |
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. |
247 |
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum tuorum multiplici facis celebritate gaudere concede quaesumus ut sicut illorum commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. |
248 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
Eodem die Caesarii |
Coll |
Deus qui nos beati Caesarii martyris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. |
248 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
248 |
Nov/1/Caesarius martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
248 |
Nov/2/Eustachius martyr/M2/Mass Propers |
Eustachii cum sociis |
Coll |
Deus qui sanctorum tuorum actus et certamina mirabiliter disponis beati Eustachii et sociorum eius intercessione vitam nostram ab omni discrimine et adversitate custodi. |
248 |
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers/1 |
Henrici confessoris |
Coll |
Fac nos quaesumus Domine Deus noster beati confessoris tui Henrici foveri suffragiis et quem diversis miraculis facis clarescere eius nos precibus a peccatis absolutos in tua semper miseratione custodi. |
248 |
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui florentem ab adolescentia dilectum tuum Henricum ab omni contagione conversationis humanae mundum reserasti praesta quaesumus ut sicut ille sola tuae pietatis electione sanctorum tuorum meruit contubernium sic nos tui fideles ipso interveniente solo gratiae tuae respectu nostrorum mereamur indulgentiam peccatorum. |
248 |
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Henrici confessoris tui oratio tibi Domine munera nostra commendet ut ipso interveniente haec sacramenta nobis salutem conferant et munimen. |
248 |
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiati Domine gratiae tuae muneribus quaesumus ut beatus Henricus confessor tuus sua nos semper intercessione muniat in cuius commemoratione haec sancta tibi libavimus sacramenta. |
248 |
Nov/5/Emericus/M2/Mass Propers/3 |
|
Coll |
Deus qui in beati Henrici confessoris tui mente tenera adhuc aetate florentem mundum arere fecisti fac in nobis quaesumus ut tua semper gratia floreat et ab omni discrimine mundi funditus arescat. |
248 |
Nov/7/Willehadus/M2/Mass Propers |
Willechadi confessoris |
Coll |
Deus qui populo tuo aeternae salutis beatum Willechadum ministrum tribuisti praesta quaesumus ut quem doctorem vitae habuimus in terris intercessorem habere mereamur in caelis. |
248 |
Nov/7/Willehadus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus munera tuae pietati oblata per intercessionem beati Willechadi confessoris tui atque pontificis ad perpetuam fac nobis proficere salutem. |
248 |
Nov/7/Willehadus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine salutis nostrae praesidiis da quaesumus eius nos patrociniis ubique protegi in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. |
249 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
Quattuor coronatorum |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Symphorianum Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. |
249 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro martyrum tuorum coronatorum commemoratione deferimus supplicantes ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. |
249 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. |
249 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
Theodori martyris |
Coll |
Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut sanctus martyr tuus Theodorus cuius nos dedisti patrociniis adiuvari tribue ut maiestatem tuam iugiter exoret pro nobis. |
249 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. |
249 |
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancti nos quaesumus Domine Theodori martyris tui oratio et assequi faciat semper mente quae gerimus et debitae servitutis actione sectari. |
249 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
Martini episcopi et confessoris |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. |
249 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Martini pontificis quaesumus Domine pia nobis non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. |
249 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui populo tuo aeternae salutis beatum Martinum ministrum constituisti praesta quaesumus ut qui exsecutor mandatorum tuorum exstitit in terris intercessor noster semper esse dignetur in caelis. |
249 |
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Exaudi Domine populum tuum tota tibi corde subiectum et beati Martini confessoris tui atque pontificis supplicatione custodi ut corde et corpore protectus quod piae credidit appetat et quod iuste sperat obtineat. |
249 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
Eodem die Mennae martyris |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. |
249 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Mennae martyris tui sollemnia recensemus ut eius auxilio tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offerimus. |
249 |
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Benedictio tua Deus impleat corda fidelium talesque perficiat qui et martyrum honorificent passiones et remedia salutis aeternae iisdem patrocinantibus assequantur. |
250 |
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers |
Brictii confessoris |
Coll |
Deus qui nos annua beati Brictii confessoris tui atque pontificis sollemnia celebrare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eius patrocinio promerente veniam nostrarum adipisci mereamur culparum. |
250 |
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sancti Brictii confessoris tui et episcopi veneranda sollemnitas tuae pietati sacrificium nostrum reddat acceptum et per hanc salutarem hostiam et veniam consequamur et gratiam. |
250 |
Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deprecationem nostram quaesumus omnipotens Deus benignus exaudi ut intercedente beato Brictio confessore tuo atque pontifice a peccatorum perpetuis nexibus liberentur. |
250 |
Nov/16/Othmarus/M2/Mass Propers |
Othmari abbatis |
Coll |
Beatus Othmarus confessor tuus et abbas Domine quaesumus pia nos intercessione commendet ut tibi placito fulti suffragio quam precamur indulgentiam peccatorum consequamur. |
250 |
Nov/16/Othmarus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Grata tibi sint munera Domine quae tuo sunt instituta praecepto et beati Othmari abbatis festivitas gloriosa commendet. |
250 |
Nov/16/Othmarus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Semper quaesumus Domine plebs tua ad remedii caelestis dona concurrat et intercessione beati Othmari per eadem sanctificata mundentur. Per Dominum. |
250 |
Nov/17/Anianus/M2/Mass Propers |
Aniani pontificis |
Coll |
Deus qui beatum Anianum pontificem sacerdotali dignitate tibi complacuisse virtutis tuae munere declarasti eius interventu fac nos quaesumus tibi voluntate et opere acceptabiles et caelestium praemiorum participes. |
250 |
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava sancti Martini |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut beati Martini confessoris tui atque pontificis frequentata sollemnitas ad perpetuam populo tuo proficiat salutem et quem saepius veneramur in terris intercessorem semper habere mereamur in caelis. |
250 |
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec oblatio Domine Deus quam iterata sancti confessoris tui Martini festivitate tuae offerimus maiestati nobis prosit ad indulgentiam ut per eam a nostris liberemur peccatis et sacris altaribus astare digni efficiamur. |
250 |
Nov/18/Martinus Turonensis (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenta Domine quae sumpsimus beato Martino confessore tuo atque pontifice intercedente ab omni nos adversitate defendant et perpetua prosperitate tibi soli Deo servire concedant. |
250 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
Caeciliae virginis |
Coll |
Deus cui beata Caecilia ita castitatis devotione complacuit ut coniugem suum Valerianum affinemque eius Tiburtium tibi fecerit consecrari nam et angelo deferente micantium odoriferas florum coronas palmamque martyrii perceperunt quaesumus ut ea intercedente pro nobis beneficia tui muneris percipere mereamur. |
251 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione dignos semper efficiat. |
251 |
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec nos Domine gratia tua quaesumus semper exerceat ut divinis instauret nostra corda mysteriis et sanctae Caeciliae martyris tuae commemoratione laetificet. |
251 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
Clementis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui in sanctorum tuorum es virtute mirabilis dona nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari qui Filii tui martyr et pontifex quod mysterio gessit testimonio comprobavit et quod praedicavit ore confirmavit exemplo. |
251 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Clemente martyre tuo atque pontifice per haec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
251 |
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
251 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
Eodem die |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. |
251 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. |
251 |
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. |
251 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
Chrysogoni martyris |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. |
251 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis Domine quaesumus placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
251 |
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. |
252 |
Nov/25/Catherina Alexandriensis/M2/Mass Propers |
Catherinae virginis |
Coll |
Deus qui dedisti legem Moysi in summitate montis Sinai et in eodem loco per angelos tuos corpus beatae Catherinae virginis ac martyris tuae mirabiliter collocasti tribue quaesumus ut eius meritis et intercessione ad montem qui Christus est valeamus pervenire. |
252 |
Nov/29/Saturninus, Maurus, Chrysanthus, Daria/M2/Mass Propers |
Saturnini, Chrysanti, Mauri |
Coll |
Deus qui nos beatorum martyrum tuorum Saturnini Chrysanti Mauri et Dariae concedis natalicio perfrui eorum nos tribue meritis adiuvari. |
252 |
Nov/29/Saturninus, Maurus, Chrysanthus, Daria/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus sanctis tuis Saturnino Chrysanto Mauro et Daria per eadem nos placatus intende. |
252 |
Nov/29/Saturninus, Maurus, Chrysanthus, Daria/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. |
252 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. |
252 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. |
252 |
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. |
252 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. |
252 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. |
252 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse proficiat. |
252 |
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Beati Andreae apostoli Domine quaesumus intercessione nos adiuva pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/1 |
Nicolai episcopi |
Coll |
Deus qui beatum Nicolaum pium pontificem tuum innumeris decorasti miraculis tribue nobis quaesumus ut eius meritis et precibus a gehennae ignis incendiis liberemur. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine oblata munera quae in veneratione sancti antistitis tui Nicolai offeruntur ut per ea vita nostra inter adversa ubique dirigatur et prospera. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sacrificia quae sumpsimus Domine pro commemoratione sancti pontificis tui Nicolai sempiterna nos protectione confirment. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/2 |
Alia missa |
Coll |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui famulum tuum Nicolaum pontificem coetibus tuorum dignatus es associare sanctorum concede nobis supplicantibus quatenus eius intercedentibus meritis indulgentiam exsuperare tribulationum foveas cavere inimicorum probabilem thesaurum congregare virtutum ut quandoque te valeamus regnantem videre inter choros angelorum. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine has oblationes 〈quas〉 in honore beatissimi confessoris tui atque pontificis Nicolai offerimus humillime deprecantes quatenus vitae nostrae ubique dirigas via delicta deleas pacem tribuas hostes visibiles et invisibiles procul repellas et nos ubique famulos tuos inter adversa et prospera semper tuis laudibus apertos. |
253 |
Dec/6/Nicolaus/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Sacri corporis et sanguinis Filii tui Domine Deus 〈munere〉 vegetati te supplices deprecamur ut intercedente beato Nicolao confessore tuo atque pontifice inter adversa huius vitae et prospera nos ubique conserves peccata dimittas pacem tribuas hostes removeas inimicis nostris caritatem largiaris ut sub umbra alarum tuarum protecti mundi mala quandoque transcendendo desideria ad gaudia pervenire mereamur aeterna. |
253 |
Dec/8/Conceptio BMV/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus ineffabilis misericordiae qui primae piacula mulieris per Virginem Mariam expianda sanxisti da nobis quaesumus conceptionis eius digne venerari sollemnia quae et Unigenitum tuum virgo concepit virgo peperit. |
253 |
Dec/8/Conceptio BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Salutarem omnipotens Pater hostiam immolantes exoramus clementiam tuam ut Genitricis Filii tui supplicatione placatus per eam nos et a peccatis absolvas et ad visionem gloriae tuae perducas. |
253 |
Dec/8/Conceptio BMV/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis libamine vegetati quaesumus Domine Deus noster ut nos gloriosae Genitricis semperque Virginis Mariae continuata confirmet protectio cuius nostrae causa salutis exstitit hodierna conceptio. |
253 |
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
Octava sancti Andreae |
Coll |
Protegat nos Domine saepius beati Andreae apostoli repetita sollemnitas ut cuius patrocinia sine intermissione recolimus defensionem sentiamus. |
254 |
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Indulgentiam nobis praebeant haec munera quaesumus Domine largiorem quae venerabilis Andreae suffragiis offeruntur. |
254 |
Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvet familiam tuam Domine tibi supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiatur qui tui nominis exstitit praedicator. |
254 |
Dec/11/Damasus/M2/Mass Propers |
Damasi papae |
Coll |
Misericordiam tuam Domine nobis quaesumus interveniente beato confessore tuo Damaso clementer impende et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. |
254 |
Dec/11/Damasus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Da nobis quaesumus Domine semper tibi haec vota gratanter persolvere quibus sancti confessoris tui Damasi depositionem recolimus et praesta ut in eius semper laude tuam gloriam praedicemus. |
254 |
Dec/11/Damasus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptum Domine caelestis remedii sacramentum quaesumus ad perpetuam nobis provenire gloriam beatus Damasus pontifex obtineat. |
254 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
Luciae virginis |
Coll |
Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Luciae martyris tuae votiva confoveat ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus et conspiciamus aeterna. |
254 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Quaesumus virtutum caelestium Deus ut sacrificia pro sanctae tuae Luciae sollemnitate delata desiderium nos temporale doceant habere contemptui et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. |
254 |
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia et intercedente pro nobis beata Lucia martyre tua ad vitam nobis quaesumus proficiant sempiternam. |
254 |
Dec/13/Ottilia/M2/Mass Propers |
|
Or |
Deus illuminator omnium gentium qui mirae virtutis tuae potentiam in beata Otilia virgine demonstrasti immensam pietatis clementiam humiliter imploramus ut sicut in ea nativae caecitatis tenebras tuae virtutis potentiam misericorditer illuminasti ita quoque mihi famulo tuo ipsius suffragantibus meritis et gratiam luminis corporalis et aeternae beatitudinis gloriam largiaris. |
254 |
Dec/17/Lazarus/M2/Mass Propers |
Beati Lazari |
Coll |
Deus qui per unigenitum Filium tuum Dominum nostrum beatum Lazarum quadriduanum mortuum de monumento suscitasti erige nos de tumulis peccatorum nostrorum ut mereamur adipisci consortia electorum. |
254 |
Dec/17/Lazarus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Beati Lazari dilecti tui sollemnia celebrantes tibi Domine hostias laudis immolamus cuius precibus a nostris mundemur delictis. Per eundem. |
254 |
Dec/17/Lazarus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Refecti participatione divini muneris quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato Lazaro dilecto tuo cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per eundem. |
254 |
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers |
Thomae apostoli |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari et eius semper et patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. |
255 (96v) |
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes ut suffragiis beati Thomae apostoli in nobis tua munera tuearis cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. |
255 (96v) |
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenti tui Domine munere vegetati 〈quaesumus〉 ut intercessione beati Thomae apostoli tui bonis operibus quibus per tuam gratiam nunc fovemur perfruamur aeternis. |
255 (96v) |
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia unius apostoli |
Coll |
Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut beati N. apostoli tui quam praevenimus veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. |
255 (96v) |
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut beati apostoli tui N. suffragiis in nobis tua munera tuearis pro cuius honorabili confessione hostias tibi laudis offerimus. |
255 (96v) |
apostolus unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque apostoli tui N. precibus adiuvemur. |
255 (96v) |
apostolus unus/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui N. patrocinio supplicantem ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire. |
255 (96v) |
apostolus unus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati apostoli tui N. precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. |
255 (96v) |
apostolus unus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine divina mysteria beati apostoli tui N. festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse facias. |
255 (96v) |
apostoli plures/M2/Mass Propers |
Plurimorum apostolorum |
Coll |
Deus qui nos annua apostolorum tuorum N. sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. |
255 (96v) |
apostoli plures/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine quae pro apostolorum sollemnitate deferimus propitius respice et mala omnia quae iuste meremur averte. |
255 (96v) |
apostoli plures/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. |
255 (96v) |
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia unius martyris |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut nostra devotio quae natalicia beati N. martyris tui antecedit patrocinia nobis eius accumulet. |
256 |
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Magnifica Domine beati martyris tui N. sollemnia recensemus quae promptis cordibus ambientes oblatis muneribus et suscipimus et praeimus. |
256 |
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sancta tua Domine de beati N. martyris pretiosa passione quam praeimus nos refoveant quibus et iugiter satiamur et semper desideramus expleri. |
256 |
martyr unus/M2/Mass Propers |
In die sancto |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati N. martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. |
256 |
martyr unus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Quaesumus Domine muneribus nostris precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et intercedente beato martyre tuo N. clementer exaudi. |
256 |
martyr unus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut sicut commemoratione beati martyris tui N. temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. |
256 |
martyr unus/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati N. martyris tui intercessione liberemur. |
256 |
martyres plures/M2/Mass Propers |
Plurimorum martyrum |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui in sanctorum martyrum tuorum cordibus flammam tuae dilectionis accendis da mentibus nostris eandem fidei caritatisque virtutem ut quorum gaudemus triumphis proficiamus exemplis. |
256 |
martyres plures/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Salutari sacrificio quaesumus Domine populus tuus semper exsultet quo et debitus honor sanctis martyribus exhibetur et sanctificationis munus acquiritur. |
256 |
martyres plures/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Celebritatis annuae vota pro martyrum tuorum N. beata passione peregimus ipsorum nobis Domine quaesumus fiant intercessione salutaria in quorum nataliciis sunt exsultanter impleta. |
256 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
Unius confessoris |
Coll |
Adesto quaesumus Domine precibus nostris quas in sancti N. confessoris tui commemoratione deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eius qui tibi placuit precibus adiuvemur. |
256 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et interveniente pro nobis sancto N. confessore tuo iisdem sacramentis caelestibus servientes ab omni culpa liberos esse concede ut purificante nos gratia tua iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur. |
256 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem beatus confessor tuus et pontifex N. quaesumus precator accedat. |
257 |
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers |
Unius confessoris et pontificis missa |
Coll |
Misericordiam tuam nobis quaesumus Domine interveniente beato N. confessore tuo atque pontifice clementer impende et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. |
257 |
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Da nobis quaesumus Domine semper haec tibi vota gratanter persolvere qui sancti N. confessoris tui atque pontificis depositionem recolimus et praesta ut in eius semper laude tuam gloriam praedicemus. |
257 |
confessor unus pontifex/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta Domine caelestis remedii sacramenta ad perpetuam nobis provenire gratiam beatus N. pontifex obtineat. |
257 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
Item unius confessoris |
Coll |
Exaudi Domine preces nostras quas in sancti N. confessoris tui sollemnitate deferimus ut qui tibi digne meruit famulari eius intercedentibus meritis ab omnibus nos absolve peccatis. |
257 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro commemoratione santi N. confessoris tui offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. |
257 |
confessor unus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus fidelium remunerator animarum praesta ut per haec sancta quae sumpsimus et per preces beati N. confessoris tui cuius venerandam celebramus festivitatem indulgentiam peccatorum consequamur. |
257 |
confessores plures/M2/Mass Propers |
Missa plurimorum confessorum |
Coll |
Beatorum confessorum tuorum N. nos quaesumus Domine foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessio tueatur. |
257 |
confessores plures/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera plebis tuae quaesumus Domine sanctorum confessorum N. fiant tibi grata suffragiis et a cunctis nos protegant periculis. |
257 |
confessores plures/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumentes gaudia sempiterna de participatione sacramenti et de festivitate beatorum confessorum N. quaesumus Domine ut ad vitam nutriamur aeternam. |
257 |
virgo una/M2/Mass Propers |
Missa unius virginis |
Coll |
Deus qui nos hodie beatae et sanctae N. virginis tuae sollemnitate laetificas concede propitius ut eius adiuvemur meritis cuius castitatis irradiamur exemplis. |
257 |
virgo una/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine beatae N. virginis tuae dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
257 |
virgo una/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et beatae N. virginis intercessio veneranda. |
258 |
virgo una martyr/M2/Mass Propers |
Unius virginis et martyris |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula 〈etiam in sexu fragili〉 virtutem martyrii contulisti concede propitius ut qui beatae virginis et martyris tuae N. natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
258 |
virgo una martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Huius tibi precibus quaesumus Domine grata reddatur oblatio pro cuius est festivitate immolanda. |
258 |
virgo una martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctae virginis et martyris N. precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
258 |
Anna/M2/Mass Propers |
Missa de sancta Anna |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut intercessione sanctae Annae genitricis beatae Mariae matris Filii tui noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas. |
258 |
Anna/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Super has quaesumus omnipotens Deus Pater oblationes quae in memoria sanctissimae Annae matris beatissimae Genitricis Unigeniti tui Domini nostri consecrantur et tuam effunde benedictionem et per eas nobis tribue cordium purificationem. |
258 |
Anna/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta sacramenta quaesumus Domine intercedente beatissima Anna matre gloriosae Genitricis Unigeniti tui nos et ab hostium defendant formidine et aeternae mortis amaritudine. |
258 |
virgines plures/M2/Mass Propers |
Plurimarum virginum |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatarum virginum N. sollemnia colimus earum apud te patrocinia sentiamus. |
258 |
virgines plures/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Preces nostras quaesumus Domine propitiatus admitte et dicatum tibi sacrificium beatarum virginum N. oratio commendet. |
258 |
virgines plures/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificet nos quaesumus Domine tui perceptio sacramenti et intercessio beatarum virginum N. tibi reddat acceptos. |
258 |
virgines plures martyres/M2/Mass Propers |
Item plurimarum virginum et martyrum |
Coll |
Da nobis quaesumus Domine Deus noster sanctarum virginum martyrum tuarum palmas incessabili devotione venerari ut quas digna mente non possumus celebrare humilibus saltem frequentemus obsequiis. |
258 |
virgines plures martyres/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intende quaesumus Domine munera altaribus tuis pro sanctarum virginum et martyrum tuarum commemoratione imposita ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti ita nobis indulgentiam largiaris et pacem. |
258 |
virgines plures martyres/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramentis quaesumus Domine muniamur acceptis et sanctarum virginum et martyrum tuarum intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 |
In die dedicationis templi |
Coll |
Deus qui visibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae †inhabitationis illustras ut omnes templum hoc potentia† qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverunt consolationis tuae beneficia consequantur. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus templum hoc nomini tuo dicatum caelestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus hic in te sperantibus auxilii tui munus ostende ut hic et sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Multiplica quaesumus Domine per haec divina mysteria misericordiam nobis ut te iugiter in templo sancto tuo adoremus 〈et〉 cum sanctis angelis gloriemur. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 |
Alia missa |
Coll |
Deus qui nos ad anniversarium diem consecrationis huius ecclesiae tribuisti venire concede quaesumus ut quicquid in tuo nomine petituri intraverimus sanctorum tuorum precibus impetremus. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut nostra munera quae sacris altaribus inferuntur devotis mentibus ad remedium animarum praeparentur. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut in hoc loco qui nomini tuo dedicatus est cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. |
259 (98v) |
Dedicatio altaris/M2/Mass Propers |
In die dedicationis altaris |
Coll |
Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hoc altare benedictionem tuam ut ab omnibus hic invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. |
259 (98v) |
Dedicatio altaris/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus tuus Sanctus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda purificet. |
259 (98v) |
Dedicatio altaris/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Effunde quaesumus Domine super hoc altare gratiam tuam et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus impende. |
259 (98v) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
In anniversariis dedicationis templi |
Coll |
Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. |
260 (99r) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Annue quaesumus Domine precibus nostris ut quicumque intra huius templi cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitu continemur plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus ut dum haec praesentia vota reddimus ad aeterna praemia te adiuvante pervenire mereamur. |
260 (99r) |
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui Ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es ut quae haberet gratiam per fidei devotionem haberet etiam ex nomine pietatem da ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur et Ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat te diligat te sequatur ut dum iugiter per vestigia tua graditur ad caelestia promissa te ducente pervenire mereatur. |
260 (99r) |
de sacramentis dominicis/M2/Mass Propers |
Missa de sacramentis dominicis |
Coll |
Corda nostra quaesumus Domine sanctus splendor tuae incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque adventus Spiritus Sancti clementi respectu illustret quo mundi huius tenebris carere valeamus et ipso nos ducente in omnem viam veritatis perveniamus ad patriam claritatis aeternae. |
260 (99r) |
de sacramentis dominicis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
In mentibus nostris quaesumus Domine verae fidei sacramenta firmiter confirma ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis et beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque adventus Spiritus Sancti potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. |
260 (99r) |
de sacramentis dominicis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui Filii tui Domini nostri Iesu Christi incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque Paracliti adventus memoriam colimus ipsi per eiusdem Sancti Spiritus gratiam a morte animae resurgamus et in tua semper tecum sanctificatione vivamus. Per eundem. |
260 (99r) |
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers |
Missa votiva |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus cui redditur votum in Ierusalem per merita et intercessione sancti N. martyris tui exaudi preces famuli tui N. memor esto sacrificii sui et pinguia fiant holocausta eius tribue ei quaesumus divitias gratiae tuae comple in bonis desiderium eius corona eum in miseratione et misericordia et ut tibi Domino pia devotione iugiter famuletur ignosce ei facinora et ne lugenda committat dono tuae pietatis indulge. |
261 |
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Exaudi quaesumus omnipotens Deus orationem nostram pro famulo tuo {ut} qui in honore sancti ac beatissimi N. oblationem tibi offert cuius suffragiis oramus ut eius vota perficias et descendat super eum gratia tua ut sub umbra alarum tuarum protegatur et semper auxilio tuo munitus tibi famulari mereatur. |
261 |
commemoratio sanctorum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Munere divino refecti quaesumus Domine ut devotionem famuli tui confirmes in bono et mittas ei auxilium de sancto et de Sion tuearis eum. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/1 |
|
Intr |
Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/1 |
|
IntrV |
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/2 |
Missa de sancta Trinitate |
Intr |
Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/2 |
|
IntrV |
Benedicamus Patri et Filio cum Sancto Spiritu. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
Ad Romanos |
Lc |
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Benedictus es Domine qui intueris abyssos et sedes super Cherubim. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/1 |
|
All |
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/2 |
|
All |
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient vobis quia non noverunt Patrem neque me. Sed haec locutus sum vobis ut dum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis. |
261 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
Off |
Benedictus sit Deus Pater Unigenitusque Dei Filius Sanctus quoque Spiritus quia fecit nobiscum misericordiam suam. |
262 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine Deus per Unigeniti tui invocationem huius oblationis hostiam et cooperante Spiritu Sancto nos per eam tibi perfice munus aeternum. Per eundem. |
262 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes. |
262 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. |
262 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/1 |
Postcommunio |
Postcomm |
Proficiat nobis quaesumus ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. |
262 |
D/Trinitas/M2/Mass Propers/2 |
Alia complenda |
Postcomm |
Domine Deus Pater omnipotens nos famulos tuos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetemur. Per eundem. |
262 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
Feria secunda ad poscenda angelorum suffragia |
Coll |
Perpetuum nobis Domine tuae miserationis praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse. |
262 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
Lectio libri Apocalypsis Ioannis apostoli |
Lc |
Dixit mihi angelus. Scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt. Et dixit mihi. Haec verba Dei vera sunt. Et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dixit mihi. Vide ne feceris. Conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. |
262 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Benedicite Domino |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
|
All |
Concussum est |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina quae cognominatur Hebraice Bethsaida quinque porticus habens. In his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum exspectantium aquae motum. Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
|
Off |
Stetit angelus iuxta aram |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Benedicite |
263 |
f2/de angelis/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Repleti Domine benedictione caelesti suppliciter imploramus ut quod fragili celebramus officio sanctorum archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. |
263 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
Feria tertia missa de Sapientia |
Coll |
Deus qui per coaeternam tibi Sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemus et ad te toto corde curramus. |
263 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
Lectio epistolae beati Iacobi apostoli |
Lc |
Scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur patientia autem opus perfectum habet ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non improperat et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans in Christo Iesu Domino nostro. |
263 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
Secundum Matthaeum |
Ev |
Respondens Iesus dixit Confiteor tibi Pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita Pater quoniam sic placitum fuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes qui laborastis et onerati estis et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. |
263 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sanctificetur quaesumus Domine Deus huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficere ad salutem. |
264 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Infunde quaesumus Domine Deus per haec sancta quae sumpsimus tuae cordibus nostris lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. |
264 |
f3/de sapientia/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui misisti Filium tuum et ostendisti creaturae creatorem respice propitius super nos famulos tuos et praepara hagiae Sophiae in cordibus nostris dignam habitationem. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/Mass Propers |
Missa de Sancto Spiritu. Quando legendo, habes (?… |
Rub |
|
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
Alleluia dicis: |
All |
Veni Sancte |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
Gloria in excelsis non. "Credo in 〈unum〉 Deum" di… |
Intr |
Dum sanctificatus |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
Sequentia non. |
Gr |
Beata gens |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
|
Off |
Viri Galilaei |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Ultimo |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
Feria quarta ad gratiam Sancti Spiritus postuland… |
Coll |
Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers/1 |
Ad Corinthios |
Lc |
Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu alii operatio virtutum alii prophetia alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers/1 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Si diligitis me mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum quia apud vos manebit et in vobis erit. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec oblatio quaesumus Domine cordis nostri maculas emundet ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per ... eiusdem. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacrificium salutis nostrae tibi offerentes concede nobis Domine quaesumus purificatis tibi mentibus saepius tuae pietatis celebrare mysterium. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis quatenus eius gratia ab omnibus liberemur tentationibus et peccatorum nostrorum indulgentiam consequamur. |
264 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers/2 |
Lectio Actuum Apostolorum |
Lc |
Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum. |
265 |
f4/Spiritus Sanctus/M2/Mass Propers/2 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Si quis diligit me sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Pacem relinquo vobis pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis Vado et venio ad vos. Si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis. Iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem. Et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio. |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Intr |
Caritas Dei |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Ecce quam bonum |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
All |
Diligam te |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Off |
Meditabar in mandatis |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Tu mandasti |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
Feria quinta missa de Caritate |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui iustitiam tuae legis in cordibus credentium digito tuo scribis da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
Lectio epistolae ad Corinthios |
Lc |
Caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non irritatur non cogitat malum non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati. Omnia suffert omnia sperat omnia sustinet caritas autem numquam excidet. |
265 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Filioli mei adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos. In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis ad invicem. |
266 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Mitte Domine quaesumus Spiritum Sanctum qui et haec munera praesentia nostra tuum efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. |
266 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. Per ... eiusdem. |
266 |
f5/de caritate/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius accipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tuae caritatis semper abundantia repleantur. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
Feria sexta missa in honore sanctae Crucis |
Intr |
Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Deus misereatur nostri et benedicat nobis. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Deus qui unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine vivificae Crucis vexillum sanctificare voluisti concede quaesumus eos qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore tua quoque ubique protectione gaudere. Per eundem. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
Lectio beati Pauli ad Philippenses |
Lc |
Christus factus est pro nobis oboediens Patri usque ad mortem mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Propter quod Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
All |
Dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera quae sola fuisti digna sustinere regem caelorum et Dominum. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Salvator mundi salva nos qui per Crucem et sanguinem redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur Deus noster. V. Crucem tuam adoramus Domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus quia per te redempti sumus. V. Per signum sanctae Crucis de inimicis nostris libera nos Deus noster. V. Salva nos Christe Salvator per virtutem Crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis. |
266 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
|
All |
Dulcis mater dulcis virgo dulcia ferens ubera quae sola fuisti digna lactare regem caelorum et Dominum. |
266 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
Seq |
Mira Mater exstitisti / Virgo Deum peperisti / nullam parem repperisti / fronde flore germine. / Quisquis mente te sincera poscit / quem crux mortifera vexat / illi salus vera sit / in tuo nomine. / Assistentes tuae laudi / O Maria nos exaudi / tua prece ne peccati / servos subdat tui nati / transfer ad palatia. / Regnas domo quae stellata / illuc trahe nos beata / ut te iugiter colamus / et cum iustis pertingamus / sempiterna gaudia. |
266 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Assumpsit Iesus duodecim discipulos suos secreto et ait illis Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et conspuendum et crucifigendum. Et postquam flagellaverint occident eum. Et die tertia resurget. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
Off |
Protege Domine plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
OffV |
Te sancta Dei Crux humiliter obsecramus ut tua virtute nostrum pectus munias animas custodias cogitationes sanctifices per Christum Iesum qui pependit in te. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec oblatio nos Domine ab omnibus purget offensis quae in ara Crucis etiam totius mundi tulit offensam. Iesus Christus. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno Crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. Per Christum Dominum nostrum. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti cibo potuque caelesti quaesumus omnipotens Deus ut ab hostium defendas formidine quos redemisti pretioso sanguine Christi Filii tui Domini nostri. Qui tecum vivit. |
267 |
f6/de cruce/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem Crucis est sanctificatum vexillum quaesumus Domine Deus noster ut per haec sancta quae sumpsimus perennitatis eius gloria salutis potiamur effectu. |
267 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
Sabbato missa in honore sanctae Mariae |
Intr |
Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. |
267 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Post partum Virgo |
267 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Concede nos famulos tuos quaesumus Domine Deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione a praesenti liberari tristitia et futura perfrui laetitia. |
267 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Ab initio et ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato et in partes Dei mei hereditas illius. Et in plenitudine sanctorum detentio mea. |
267 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt et vir eius laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Benedicta et venerabilis es Virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Virgo Dei Genitrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
All |
Post partum virgo inviolata permansisti Dei Genitrix intercede pro nobis. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Audi filia et vide et inclina aurem tuam quoniam concupivit rex speciam tuam. 〈V.〉 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis filiae regum in honore tuo. 〈V.〉 Adducentur regi virgines postea proximae eius offerentur tibi. 〈V.〉 Adducentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Loquente Iesu ad turbas extollens vocem quaedam mulier de turba dixit ad Iesum Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. At ille dixit Quin immo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
Off |
Felix namque sacra Virgo Maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol iustitiae Christus Deus noster. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
OffV |
Ora pro populo |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tua Domine propitiatione et beatae Mariae semper Virginis intercessione ad perpetuam atque praesentem haec oblatio proficiat nobis prosperitatem. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Et te in veneratione beatae Mariae semper Virginis collaudare benedicere et praedicare. Quae et Unigenitum Sancti Spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Iesum Christum. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Quem felix Maria et omni laude dignissima. Quem Virgo gloriosa et sublimis sponsa Dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola Virgo lactare. O Virgo Maria virginum corpus intactum virgo animae fidelis incorrupta. Quae Dominum regem caeli caelorum omnibus peperisti et vitam mortalibus edidisti. Caelos innovasti mundum purgasti paradisum aperuisti et omnes animas ab inferis liberasti Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tua laudent angeli. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
|
Comm |
Regina mundi et domina Virgo Maria perpetua intercede pro nostra pace et salute quae genuisti Christum Dominum Salvatorem hominum. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/1 |
Postcommunio |
Postcomm |
Sumptis Domine salutis nostrae subsidiis da quaesumus beatae Mariae semper Virginis patrociniis nos ubique protegi in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Postcomm |
Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria sempiterna protectione confirment. |
268 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
|
Comm |
Beata viscera Mariae Virginis quae portasti aeterni Patris Filium. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Missa de omnibus sanctis |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut intercessio nos sanctae Dei Genitricis Mariae sanctorumque omnium apostolorum martyrum confessorum virginum et omnium electorum tuorum ubique laetificet ut dum eorum merita recolimus patrocinia sentiamus. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Oblatis Domine placare muneribus et intercedentibus omnibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes sacramenta caelestia praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. Per Dominum nostrum. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Alia missa de omnibus sanctis |
Coll |
Deus qui nos beatae Mariae semper Virginis et beatorum spirituum patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum confessorum virginum omniumque simul sanctorum continua commemoratione laetificas praesta quaesumus ut quos cottidiano veneramur officio etiam piae conversationis semper sequamur exemplo. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus Domine intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis ut quae ore contigimus pura mente capiamus. |
269 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Fac nos Domine Deus beatae Mariae semper Virginis subsidiis attolli et gloriosa beatorum apostolorum martyrum confessorum virginum atque omnium simul sanctorum protectione defendi ut dum eorum pariter cottidie festa celebramus eorum pariter cottidie ab omnibus adversis protegamur auxilio. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers |
Missa pro reliquiis, in ecclesia positis |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut sancta Dei Genitrix Virgo Maria sanctique tui apostoli martyres confessores virgines atque omnes sancti et electi Dei quorum in ista continentur ecclesia patrocinia nos ubique adiuvent quatenus hic in illorum praesenti suffragio tranquilla pace in tua laude laetemur. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Munera tuae misericors Deus maiestati oblata benigno quaesumus suscipe intuitu et eorum nobis precibus fiant salutaria quorum sacratissimae in hac basilica reliquiae sunt reconditae. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Divina libantes mysteria quaesumus Domine ut eorum nos ubique intercessio protegat quorum hic sacra gaudemus haberi patrocinia. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Propitiare quaesumus Domine 〈nobis famulis tuis per sanctorum tuorum merita quorum reliquiae in praesenti requiescunt ecclesia ut eorum pia intercessione ab omnibus〉 semper protegamur adversis. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Suscipiat clementia tua quaesumus Domine munus oblatum et per sanctorum tuorum quorum reliquiae in praesenti requiescunt ecclesia orationes ab omnibus nos emundet peccatis. |
269 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Divina libantes mysteria quae pro sanctorum tuorum quorum patrocinia in praesenti requiescunt ecclesia veneratione tuae obtulimus maiestati quaesumus Domine ut per ea veniam mereamur peccatorum et caelestis gratiae donis reficiamur. |
269 |
S/BMV/M2/Mass Propers/2 |
|
Off |
Recordare Virgo Mater in conspectu Dei ut loquaris pro nobis bonum et averte indignationem suam a nobis. |
270 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Exaudi Domine Deus clementer in hac domo tua preces servorum tuorum quatenus illorum meritis tuam consequamur gratiam quorum hic sacra patrocinia veneramur. |
270 |
Reliquiae/M2/Mass Propers |
Missa cuiuslibet sancti in ecclesia |
Coll |
Propitiare quaesumus Domine nobis famulis tuis per sancti N. martyris tui merita gloriosa ut eius pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. |
270 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/3 |
|
Secr |
Suscipiat clementia tua quaesumus Domine de manibus nostris munus oblatum et per sancti N. martyris tui orationes ab omnibus nos emundet peccatis. |
270 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/3 |
|
Postcomm |
Divina libantes mysteria quae pro sancti N. veneratione tuae obtulimus maiestati quaesumus Domine Deus noster ut per ea veniam peccatorum mereamur percipere et ad caelestis gratiae dona pervenire. |
270 |
Reliquiae/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Da aeternae consolationis Pater per sancti martyris tui N. preces populo tuo pacem et salutem ut tuis tota dilectione inhaereat mandatis et quae tibi placita sint tota perficiat voluntate. |
270 |
BMV, de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Missa in honore sanctae Mariae omniumque sanctorum |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui semper es mirabilis in tuorum commemoratione sanctorum pietatem tuam humiliter imploramus ut preces nostras et hostias quas in honore et veneratione sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae sanctorumque apostolorum martyrum confessorum virginum et omnium electorum tuorum tuae pietati devote offerimus placide ac benigne suscipias concedasque nobis obtentu illorum ut et peccatorum remissionem et supernorum civium mereamur adipisci consortium. |
270 |
BMV, de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem sanctorum tuorum interveniente suffragio placatus accipias. |
270 |
BMV, de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Perceptis Domine sacramentis omnibus sanctis tuis intervenientibus deprecamur ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. |
270 |
missa generalis/M2/Mass Propers |
Missa generalis |
Coll |
Sanctae Dei Genitricis Mariae semperque Virginis gloriosae et beatorum caelestium virtutum angelorum archangelorum patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum confessorum virginum atque omnium sanctorum quaesumus omnipotens Deus meritis ac precibus placatus tribue nobis misericordiam tuam et da populo tuo inviolabilem fidei firmitatem et pacem repelle a nobis hostem famem et pestem et omnem immunditiam da nobis in tua virtute constantiam et fortitudinem et valetudinem retribue omnibus bona facientibus nobis vitae aeternae beatitudinem da inimicis nostris et persequentibus nos recognitionem et indulgentiam concede defunctis nostris et omnibus in Christo quiescentibus remissionem peccatorum et requiem aeternam. |
270 |
missa generalis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
In conspectu maiestatis tuae quaesumus omnipotens Deus intercedentibus omnibus sanctis tuis oblationes nostrae et preces acceptabiles ascendant et tua propitiatione veniam nobis et pacem tribue hostem famem et pestem et omnem immunditiam a nobis repelle fidem caritatem et spem et humilitatem nobis largire defensione tua nos semper circumtege hostium nostrorum superbiam et virtutem contere omnibus nobis bona facientibus gratiae tuae abundantiam retribue discordantes ad pacem bonam converte defunctis nostris requiem concede et omnibus fidelibus tuis vitam sempiternam largire. |
271 |
missa generalis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Per huius sacramenti mysterium quaesumus Domine Deus noster omnipotens intercedentibus omnibus sanctis tuis vitiorum nostrorum maculae deleantur et preces nostrae in conspectu maiestatis tuae acceptabiles inveniantur populus tuus a peccatis et hostibus liberetur et fidei rectitudine roboretur hostium nostrorum superbia et fortitudo proteratur pestilentiae et fames et omnis immunditia procul pellatur bona nobis facientes gratiae tuae abundantia repleantur discordantes in fraternam pacem revocentur et omnes fideles tui vitam perpetuam adipisci mereantur. Per Dominum nostrum. |
271 |
missa generalis/M2/Mass Propers |
Missa communis |
Coll |
Deus qui nos beatae Mariae semper Virginis et beati Michaelis archangeli et omnium angelorum seu patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum confessorum virginum et omnium sanctorum quorum sanctae reliquiae hic continentur 〈***〉 quaesumus omnipotens Deus per virtutem sanctae Crucis ut eorum intercedentibus nos et seniores nostros amicos et inimicos sanos et infirmos nobis commissos et omnes peccatores et domnum apostolicum et omnem gradum ecclesiasticum regem nostrum episcopos et abbates et me indignum famulum tuum principes et potentes pauperes et divites senes et iuvenes et omnes sperantes in te semper ubique ut pupillam oculi custodias et ab omni laesione diaboli eripias gratiam et custodiam et misericordiam tuam tribuas et nos omnes pariter cum tuo divino auxilio fideliter perducas in vitam aeternam. |
271 |
missa generalis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Haec oblatio mei indignissimi peccatoris quaesumus omnipotens Deus per mysterium potentiae et magnae misericordiae tuae per virtutem sanctae Crucis intercedentibus omnibus caelestibus virtutibus et omnibus sanctis fiat corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi fiat nostra et omnium doctorum nostrorum omniumque fidelium viventium et in Christo requiescentium remissio omnium peccatorum veram innocentiam pro tua clementia et a malis omnibus beata redemptio et laeta perventio in vitam aeternam. |
272 |
missa generalis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Libera nos omnes quaesumus omnipotens Deus ab omni infirmitate et iniquitate diaboli et ab omni persecutione paganorum et de malorum Christianorum et de manu inimicorum nostrorum et ab auditione mala et amara in die magni iudicii venturi tremendi et fac nos omnes misericorditer adiuvari et sanari et salvari per virtutem sanctae Crucis pro nobis intercedentibus omnibus sanctis tuis ad vitam perpetuam pervenire. |
272 |
missa generalis/Mass Propers |
Veniat dilectus meus in hortum suum ut comedat. |
Rub |
|
272 |
missa generalis (Augustinus Hipponensis)/M2/Mass Propers |
Missa sancti Augustini pro vivis atque defunctis |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum dominaris simul et mortuorum omniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis te suppliciter exoramus ut pro quibus effundere preces decrevimus quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit pietatis tuae clementia delictorum suorum omnium veniam et gaudia consequi mereantur aeterna. |
272 |
missa generalis (Augustinus Hipponensis)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus cui soli cognitus est numerus electorum 〈in superna〉 felicitate locandus tribue quaesumus ut per haec sancta quae agimus universorum quos in oratione commendatos suscepimus et omnium fidelium nomina beatae praedestinationis liber ascripta retineat. |
272 |
missa generalis (Augustinus Hipponensis)/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Purificent nos quaesumus omnipotens et misericors Deus sacramenta quae sumpsimus et praesta ut hoc tui mysterii sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sit intercessio salutaris ad veniam sit abolitio scelerum sit fortitudo fragilium sit contra mundi pericula firmamentum sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium peccatorum. |
273 |
Oct/4/Franciscus/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam beati Francisci meritis fetu novae prolis amplificas tribue nobis quaesumus ex eius imitatione terrena despicere et caelestium bonorum semper participatione gaudere. |
273 |
Oct/4/Franciscus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera tibi Domine dicata sanctifica et intercedente beato Francisco ab omni nos culparum labe purifica. |
273 |
Oct/4/Franciscus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ecclesiam tuam quaesumus Domine gratia caelesti amplificet quam beati Francisci illuminare voluisti gloriosis meritis et exemplis. |
273 |
missa generalis/M2/Mass Propers |
Missa communis pro vivis atque defunctis |
Coll |
Pietate tua quaesumus Domine nostrorum solve vincula omnium peccatorum et intercedente beata Maria semper Virgine cum omnibus sanctis domnum apostolicum episcopos et abbates et omnem gradum ecclesiasticum reges et principes famulos et famulas tuas atque loca nostra una cum omni congregatione et familia beati Ioannis Baptistae in omni sanctitate custodi omnesque affinitate fraternitate familiaritate et confessione nobis iunctos et omnes Christianos a vitiis purga virtutibus illustra pacem et salutem nobis tribue hostes visibiles et invisibiles remove aeris temperiem indulge fruges terrae concede carnalia desideria repelle infirmis nostris sanitatem restitue iter agentibus prosperitatem concede inimicis nostris ac discordantibus et nobis veram caritatem largire incredulos converte errantes corrige simoniacam haeresim et omnes haereses et schismata in Ecclesia catholica destrue et omnibus fidelibus vivis atque defunctis in terra viventium vitam aeternam pariter et requiem concede. |
273 |
missa generalis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Deus qui singulari corporis tui hostia totius mundi delicta solvisti hac oblatione placatus maculas scelerum nostrorum absterge domnum apostolicum episcopos et abbates et omnem ordinem ecclesiasticum ab omni adversitate custodi cunctisque fidelibus vivis et defunctis in terra viventium vitam aeternam pariter et requiem concede. |
273 |
missa generalis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumpta quaesumus Domine caelestis sacramenti mysteria crimina nostra detergant domnum apostolicum episcopos et abbates et omnem populum Christianum custodiant aeris temperiem et fruges terrae nobis obtineant omnemque pravitatem et infirmitatem et hosticam rabiem atque subitaneam mortem meritis omnium sanctorum a nobis procul repellant et omnibus fidelibus vivis atque defunctis prosint ad veniam pro quorum tibi sunt oblata salute. |
273 |
missa generalis/M2/Mass Propers |
Missa communis |
Coll |
Suscipe clementissime Pater omnipotens aeterne Deus supplicationes et preces quas ego tibi peccator praesumo offerre in honorem Domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper Virginis matris Domini nostri Iesu Christi et omnium supernorum civium patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum confessorum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et pro aeris temperie et fructibus terrae et stabilitate Ecclesiae et ordine sanctorum et sanitate regis et episcoporum atque abbatum ac pro cuncta congregatione sancti Ioannis Baptistae ac familia eius et pro me misero famulo tuo et pro omnibus viventibus famulis ac famulabus tuis {vivis} atque defunctis fidelibus tuis et qui propter nomen tuum Domine bona fecerunt et mihi in nomine tuo peccata confessi fuerunt et concede propitius ut intercedentibus omnibus sanctis tuis ante conspectum divinae maiestatis tuae misericordiam consequamur. |
274 |
missa generalis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Offerentes tibi Domine hostiam iubilationis pro delictis nostris pietatem tuam exposcimus ut placabili pietate orationibus nostris aurem accommodes votum nostrum pia devotione acceptes tribulationes cordis nostri multiplici miseratione laetifices pacem tribuas aeris temperiem et sanitatem corporum animarumque nobis concedas quia in oratione lingua nostra exorare non sufficit tu qui cordis cogitationes agnoscis et renum scrutator es praesta propitius ut quae desiderat mens devota perpetua misericordia consequatur. |
274 |
missa generalis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad preces Ecclesiae tuae da nobis fidem rectam spem certam caritatem perfectam humilitatem veram corporum pacem et cordium aeris temperiem terrae fertilitatem concede Domine ut sit in nobis simplex affectus patientia fortis oboedientia perseverans pax perpetua mens pura rectum et mundum cor compunctio spiritalis virtus animae vita immaculata consumptio irreprehensibilis ut viriliter currentes in tuum feliciter mereamur regnum introire. |
274 |
pro salute vivorum, pro requie defunctorum/M2/Mass Propers |
Missa pro salute vivorum et pro requie defunctorum |
Coll |
Sanctorum tuorum intercessionibus quaesumus Domine et nos protege et famulis ac famulabus tuis quorum commemorationem agimus vel quorum eleemosynas suscepimus seu etiam qui nobis familiaritate coniuncti sunt misericordiam tuam ubique praetende ut ab omnibus impugnationibus defensi tua opitulatione salventur et animas famulorum famularumque tuarum omnium videlicet catholicorum orthodoxorum quorum commemorationem agimus et quorum corpora in hoc monasterio requiescunt vel quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur electorum tuorum iungere digneris consortio. |
275 |
pro salute vivorum, pro requie defunctorum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas pro incolumitate famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus vel quorum eleemosynas recepimus seu etiam his qui nobis familiaritate iuncti sunt et pro animabus omnium fidelium catholicorum quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur nomini tuo consecrandas deferimus benignus assume ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animarum eorum te miserante proveniat. |
275 |
pro salute vivorum, pro requie defunctorum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purificent nos quaesumus Domine haec divini perceptio sacramenti et gloriosa sanctorum tuorum oratio et animabus famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus remissionem cunctorum tribue peccatorum. |
275 |
Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
Petri et Pauli apostolorum |
Coll |
Deus qui Ecclesiam tuam gloriosis sanctorum apostolorum tuorum Petri et Pauli triumphis multipliciter exornas eorum quaesumus nos semper et meritis munire et exemplis ad bene agendum digneris informare. |
275 |
Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui beatos apostolos tuos Petrum et Paulum populorum tuorum pastores constituisti {eorum} quaesumus intervenientibus sacramentorum tuorum epulis reficere nos digneris. |
275 |
Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis gratiae tuae muneribus praesta quaesumus Domine Deus noster ut te semper in beatorum apostolorum tuorum Petri et Pauli commemorationibus laudemus et tuam misericordiam ipsis intervenientibus percipiamus. |
275 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Omnium sanctorum |
Coll |
Deus qui nos omnium sanctorum commemoratione laetificas eorum quaesumus precibus et meritis fac nos aeternae salvationis praesidiis muniri et concede ut in eorum beata societate mereamur coniungi. |
275 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec oblatio quaesumus Domine omnium sanctorum precibus et meritis suffragantibus tibi grata fiat et nos ab omni reatu tua gratia largiente misericorditer absolvat. |
276 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacramenti tui Domine munus quod tua gratia largiente percepimus omnium sanctorum meritis intervenientibus nobis ad aeternum remedium proficere sentiamus. |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
Missa pro rege |
Intr |
Inclina Domine |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Laetifica animam |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Salvum fac servum tuum |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
All |
Domine in virtute |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Beatus vir qui timet Dominum |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Off |
In te speravi Domine |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Illumina faciem |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus rex noster N. qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitia monstra devitare et hostes superare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica ut et nobis unigeniti Filii tui corpus et sanguis fiant et illi regi ad obtinendam animae corporisque sanitatem et peragendum iniunctum officium te largiente usquequaque proficiant. |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec Domine salutaris sacramenti perceptio peccatorum nostrorum maculas diluat et regem nostrum N. ad regendum secundum tuam voluntatem populum idoneum reddat ut hoc salutari mysterio contra visibiles et invisibiles hostes reddatur invictus per quod mundus est divina dispensatione redemptus. |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
Pro rege ad Timotheum |
Lc |
Obsecro primo omnium fieri obsecrationes et orationes postulantes gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. |
276 |
pro rege/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Abeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus Iesum quomodo eum perderent. Iesus autem sciens secessit inde et secuti sunt multi eum et curavit eos omnes. Et praecepit eis ne manifestum eum facerent ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem Ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius. Harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet donec eiciat ad victoriam iudicium et in nomine eius gentes sperabunt. |
276 |
in tempore belli, pro rege/M2/Mass Propers |
Pro rege in tempore belli |
Coll |
Deus qui conteris bella et impugnatores in te sperantium potentia tuae defensionis expugnas auxiliare quaesumus famulo tuo regi nostro N. populoque sibi subiecto pro quibus misericordiam tuam suppliciter imploramus ut te parcente remissionem peccatorum percipiant et cuncta sibi adversantia te adiuvante superare valeant. |
277 |
in tempore belli, pro rege/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus propitiatus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat et famulum tuum regem nostrum N. populumque sibi subiectum et a peccatis absolvas et ab hostium invisibilium insidiis tutum atque securum efficias. |
277 |
in tempore belli, pro rege/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati supplices te rogamus omnipotens Deus ut hoc remedio singulari famulum tuum regem nostrum N. populumque sibi subiectum ab omni purifices contagione peccatorum et a cunctorum munias incursione periculorum. |
277 |
pro imperatore/M2/Mass Propers |
Missa pro imperatore |
Coll |
Deus regnorum omnium et Christiani maxime protector imperii da servo tuo regi nostro triumphum virtutis tuae scienter excolere ut qui tua constitutione est princeps tuo semper munere sit potens. |
277 |
pro imperatore/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui regis nostri N. supplicantis et in protectione fidelium populorum antiqua bracchii tui miracula operare ut superatis pacis inimicis secura tibi serviat Christiana libertas. |
277 |
pro imperatore/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui praedicando aeterni regni evangelium Christianorum imperium dilatasti praetende famulo tuo regi nostro N. arma caelestia ut pax ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
Missa pro papa vel episcopo |
Intr |
Iustus es Domine |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Beati immaculati |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Salvum fac servum tuum |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
All |
Beatus vir |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Beatus vir qui timet Dominum |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Off |
Scapulis suis obumbrabit tibi |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Illumina faciem tuam |
277 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum apostolicum nostrum N. quem Ecclesiae tuae praeesse voluisti propitius respice da ei quaesumus verbo et exemplo quibus praeest proficere ut ad vitam una cum grege sibi 〈credito〉 perveniat sempiternam. |
278 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis Domine placare muneribus et famulum tuum N. quem pastorem populo tuo esse voluisti assidua protectione guberna. |
278 |
pro episcopo, pro papa/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec nos quaesumus Domine divini sacramenti perceptio protegat et famulum tuum N. quem pastorem Ecclesiae tuae esse voluisti una cum grege sibi commisso salvet semper et muniat. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
Pro antistite et sibi subiectis | sicut ante |
Intr |
Iustus es Domine |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulum tuum antistitem nostrum N. et super cunctos illi commissos spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine famulorum tuorum placatus assume et quas in honore nominis tui devota mente pro eis celebramus proficere sibi sentiant ad medelam. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Fac quaesumus Domine famulos tuos toto semper ad te corde concurrere et tibi subdita mente servire tuam misericordiam suppliciter exorare et tuis iugiter beneficiis gratulari. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
Lectio Isaiae prophetae |
Lc |
Audi Iacob serve meus et Israel quem elegi. Faciens et formans te ab utero auxiliator tuus quia ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Dic si quid habes ut iustificeris. Noli timere serve meus Iacob et rectissime quem elegi. Effundam enim aquam super sitientem et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem super generationem tuam. |
278 |
pro antistite et sibi subiectis/M2/Mass Propers |
〈Secundum〉 Marcum |
Ev |
Venit ad Iesum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit Domine si vis potes me mundare. Iesus autem misertus est extendit manum suam et tangens eum ait illi Volo mundare. Et cum haec dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est. |
278 |
pro abbate/M2/Mass Propers |
Missa pro abbate | Require in missa episcopi totu… |
Intr |
Iustus es Domine |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Concede quaesumus Domine famulo tuo abbati nostro N. ut praedicando et exercendo quae recta sunt exemplo bonorum operum animos suorum instruat subditorum et aeternae remunerationis mercedem cum credito sibi grege a te piissimo pastore percipiat. |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Munera nostra quaesumus Domine suscipe placatus et famulum tuum abbatem nostrum N. cum commisso sibi grege semper ubique misericorditer protege. |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et famulum tuum abbatem nostrum N. cum commisso sibi grege benigna pietate conserve. |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers |
Alia missa pro abbate |
Coll |
Da famulo tuo abbati nostro quaesumus Domine spiritum veritatis et pacis ut te tota virtute cognoscat et quae tibi placita sunt toto corde sectetur. |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Concede quaesumus Domine famulo tuo abbati nostro per haec sacramenta suorum veniam delictorum et quod meritis nos praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. |
279 |
pro abbate/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Protector in te sperantium Deus salva famulum tuum abbatem nostrum N. ut per haec sacramenta quae tuae maiestati obtulimus a peccatis liber et ab hostium insidiis securus in tua semper gratia perseveret. |
279 |
pro abbate/Mass Propers |
Epistola et evangelium, sicut in missa episcopi. |
Rub |
|
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Missa pro congregatione |
Intr |
Domine refugium factus es nobis |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Priusquam montes |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Propitius esto Domine |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Adiuva nos Deus |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
All |
Domine refugium |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Off |
Sicut in holocaustum |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Tu Domine servabis nos |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Defende quaesumus Domine beata Maria semper Virgine 〈intercedente〉 istam ab omni adversitate congregationem et tibi toto corde prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Suscipe quaesumus omnipotens Deus nostrae devotionis oblationem et per virtutem huius sacramenti tuae maiestatis famulos a cunctis protege adversitatibus. |
279 |
pro congregatione/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumptis redemptionis nostrae muneribus praesta quaesumus misericors Deus eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Copiosa protectionis tuae beneficia quaesumus Domine Deus familia tua consequatur ut quae sacris tibi liminibus devota consistit intercessione beatae Mariae semper Virginis atque omnium sanctorum tuorum et vitae praesentis subsidio gratuletur et gratiam aeternae benedictionis inveniat. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Alia missa pro congregatione |
Coll |
Familiam huius sacri coenobii quaesumus Domine intercedente beato Benedicto confessore tuo perpetuo guberna moderamine ut assit nobis et in securitate cautela et inter aspera fortitudo. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Respice quaesumus Domine propitius ad hostiam nostrae servitutis tuo conspectui immolandam ut professionis sanctae propositum quod te inspirante suscepimus te gubernante custodiamus. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Suscipe Domine preces nostras et muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda ut omni adversitate depulsa sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Pro congregatione ad Thessalonicenses |
Lc |
Rogamus vos corripite inquietos consolamini pusillanimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini âŠin invicem⪠et in omnes. Semper autem gaudete sine intermissione orate in omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere prophetiam nolite spernere. Omnia autem probate quod bonum est tenete ab omni specie mala abstinete vos. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia ut integer spiritus vester et anima corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. |
280 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Secundum Matthaeum |
Ev |
Respondens Iesus ad discipulos suos dixit Simoni Petro Si peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit lucratus es fratrem tuum. Si autem te non audierit adhuc adhibe tecum unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos dic ecclesiae. Si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo. Et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo. Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum. Tunc accedens ad eum Petrus dixit Domine quotiens peccaverit in me frater meus dimittam ei usque septies? Dicit illi Iesus Non dico tibi Petre dimittendi septies sed usque septuagies septies. |
280 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
Missa propria sacerdotis |
Intr |
Fac mecum Domine |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Inclina Domine |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Ab occultis meis |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Si mei non |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
All |
Domine exaudi orationem |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
Off |
Domine in auxilium |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Amen dico vobis |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/1 |
|
Lc |
Dominus mihi astitit |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/1 |
|
Ev |
Si manseritis in me |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui me peccatorem sacris altaribus astare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam concede quaeso per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum ut tuae maiestati digne ministrare merear. |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Da quaeso clementissime Pater per huius oblationis mysterium meorum mihi veniam peccatorum ut non ad iudicium sed ad indulgentiam huius presbyteratus ordo mihi proficiat sempiternam. |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Suscipiat pietas tua Domine Deus humilitatis meae preces et erue me de manibus inimicorum meorum et de carnalibus corporis mei desideriis et de cogitationibus animae meae immundis libera me et de omnibus huius saeculi vanitatibus eripe me quatenus te miserante aeternorum flammas tormentorum evadere valeam atque perpetuam beatitudinem dignus accipere merear. |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum ut tuis mysteriis digne ministrare teque aeterna caritate diligere merear. Per ... eiusdem. |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/2 |
Ad Timotheum |
Lc |
Dominus mihi astitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur ut audiant omnes gentes quia liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regno suo caelesti. Ipsi gloria in saecula saeculorum. |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/2 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum 〈...〉 |
281 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers |
Alia missa sacerdotis |
Coll |
Suppliciter te Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui es creator omnium rerum deprecor ut dum me famulum tuum coram omnipotentia maiestatis tuae graviter deliquisse confiteor manum misericordiae tuae mihi porrigas quatenus dum hanc oblationem tuae pietati offero quod nequiter admisi clementissime digneris absolvere. |
282 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Deus misericordiae Deus pietatis Deus indulgentiae indulge quaeso et miserere mei sacrificium quoque quod pietatis tuae gratia humiliter offero benigne dignare suscipere et peccata quae labentibus vitiis contraxi pius et propitius et miseratus indulge ut loco paenitentiae ac flumine lacrimarum concesso a te veniam merear accipere. |
282 |
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Deus qui vivorum es salvator omnium qui non vis mortem peccatorum nec laetaris in perditione morientium te suppliciter deprecor ut concedas mihi veniam peccatorum ut admissa defleam et postmodum flendo non admittam et cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit emendatum delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. |
282 |
contra tentationes inimicorum invisibilium/M2/Mass Propers |
Pro tentatione inimicorum invisibilium |
Coll |
Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras et libera corda nostra de malarum cogitatione tentationum ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. |
282 |
contra tentationes inimicorum invisibilium/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Has tibi Domine offerimus oblationes pro salute nostra quatenus animas nostras Sancti Spiritus gratia illuminare digneris. |
282 |
contra tentationes inimicorum invisibilium/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Per hoc quaesumus Domine sacrificium quod tuae obtulimus pietati ab omnibus corda nostra emunda tentationibus. |
282 |
contra tentationes inimicorum invisibilium/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum illumina quaesumus corda nostra gratiae tuae splendore ut digna maiestati tuae cogitare et diligere valeamus. |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
De compunctione cordis |
Intr |
Laetetur cor quaerentium |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Confitemini Domino et invocate |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Dirigatur |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
All |
Domine Deus salutis |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Off |
In te speravi |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Redime nos |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Mulier quae erat |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Omnipotens mitissime Deus qui sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxisti educ de cordis nostri duritia compunctionis lacrimas ut peccata nostra plangere valeamus remissionemque te miserante mereamur accipere. |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hanc oblationem quaesumus Domine quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus propitius respice et produc de oculis nostris lacrimarum flumina quibus debita flammarum incendia valeant exstingui. |
282 |
pro compunctione/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacrificium quod tuae Domine obtulimus maiestati nobis ad veniam nostrorum proficiat peccatorum et nobis gratiam compunctionis et tuae miserationis semper tribuat solacium. |
283 |
pro concordia/M2/Mass Propers |
Missa pro concordia fratrum |
Coll |
Deus largitor pacis et amator caritatis da servis tuis veram cum tua voluntate concordiam ut ab omnibus quae nos pulsant tentationibus et periculis liberemur. |
283 |
pro concordia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
His sacrificiis Domine quaesumus concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur aeternis. |
283 |
pro concordia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno pane satiasti tua facias pietate concordes. |
283 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers |
Missa pro tentatione carnis |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus cuius pietatis et misericordiae non est numerus qui simul cuncta creasti qui Verbum tuum pro redemptione humani generis incarnare voluisti qui occulta cordium hominum solus agnoscis miserere animae meae Domine miserere et delicta iuventutis et ignorantiae ne memineris Deus sed erue eam de manu inimicorum et de profundo laci et de luto faecis ne derelinquas me Domine Deus meus ne discedas a me et ne tradas me in manus quaerentium animam meam sed libera eam de omni angustia piissime Pater. |
283 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Exaudi me quaeso omnipotens aeterne Deus qui dixisti caro mea vere est cibus et sanguis vere est potus et sanctifica hoc sacrificium oblationem tui corporis ut eam sumentes a terrenis desideriis et carnali cupiditate lasciviaque vel immunditia tentatione quoque inimicorum spirituum liberare digneris ut Sancto tuo Spiritu repleri merear. Qui cum Patre et Spiritu Sancto. |
283 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Misericordiam tuam suppliciter deprecor omnipotens Deus ut me famulum tuum quem divinis sacramentis carne et sanguine Iesu Christi Filii tui Domini mei satiasti ab omnibus inimicorum incursibus liberare et a carnis immunditia seu lascivia animam meam purgare digneris. Per eundem. |
283 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers |
Alia missa |
Coll |
Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi casto corde serviamus et mundo corde placeamus. |
284 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Disrumpe Domine vincula peccatorum nostrorum ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus retribue quae ante tribuisti et salva nos per indulgentiam quos dignatus es salvare per gratiam. |
284 |
contra tentationes carnis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Domine adiutor et protector noster refloreat caro nostra vel vigore pudicitiae vel sanctimoniae novitate ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudio iubeas praesentari. |
284 |
pro lacrimis/M2/Mass Propers |
Missa ad lacrimas postulandas |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da capiti nostro abundantiam aquae et oculis nostris fontem lacrimarum ut a peccati macula abluti ultrices poenarum flammas fletus ubertate vincamus. |
284 |
pro lacrimis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Per has oblationes quaesumus Domine ut non tantum oculis nostris lacrimas infundas sed et cordi nostro debitum peccatorum luctum tribuas. |
284 |
pro lacrimis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Corpore et sanguine tuo Domine satiati quaesumus ut pro nostris semper peccatis nobis compunctionem cordis et luctum fluminaque multa lacrimarum largiaris quatenus caelestem in futuro consolationem mereamur. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
Missa pro amico vivente |
Intr |
Iustus es Domine |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Beati immaculati |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Salvum fac servum tuum |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
All |
Beatus vir qui timet |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
Off |
Scapulis suis |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Illumina faciem tuam |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/1 |
|
Lc |
Si praeoccupatus fuerit homo |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/1 |
|
Ev |
Ego lux in hunc mundum |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut te donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum ab omni adversitate protegas. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Famulum tuum quaesumus Domine tua semper protectione custodi ut libera tibi mente deserviat et te protegente a malis omnibus sit securus. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/2 |
Ad Thessalonicenses |
Lc |
In die illa deferetur munus Domino exercituum et rex fortis dominabitur eorum. In die illa erit altare Domini in medio terrae et cognoscetur Dominus et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos. In die illa erit Israel benedictio in medio terrae cui benedixit Dominus exercituum dicens. Benedictus populus meus et opus manuum mearum hereditas mea Israel. |
284 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/2 |
Secundum Matthaeum |
Ev |
Sedens Dominus Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites iactabant multa. Cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans et convocans discipulos suos ait illis Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt. Haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
Alia missa pro amico vivente |
Coll |
Exaudi quaesumus omnipotens Deus preces nostras quas in conspectu pietatis tuae effundere praesumimus suppliciter deprecantes ut famulum tuum N. in tua misericordia confidentem benedicas et omnia eius peccata dimittas tuaque eum protectione conserva ut possit tibi dignus fieri et ad sempiternam beatitudinem pervenire. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Suscipe clementissime Pater hostias et preces placationis et laudis quas ego peccator et indignus famulus tuus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui et pro incolumitate famuli tui N. ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereatur. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et famulum tuum ab omni culpa liberum esse concede ut quia conscientiae reatu constringitur caelestis remedii plenitudine glorietur. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers |
Item alia missa |
Coll |
Deus qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut famulum tuum N. de tua misericordia confidentem caelesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves ut tibi iugiter famuletur et nullis tentationibus a te separetur. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/3 |
|
Secr |
Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a propriis nos munda delictis et famulum tuum N. ab omnibus absolve peccatis. |
285 |
pro amico vivo/M2/Mass Propers/3 |
ut supra |
Postcomm |
Purificent nos quaesumus Domine. |
285 |
pro amico/M2/Mass Propers |
Missa pro amico fideli |
Coll |
Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc famuli tui N. oblationem benignus assume ut qui auxilium tuae miserationis implorat et sanctificationis gratiam percipiat et quae pie precatur obtineat. |
285 |
pro amico/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Grata sit tibi Domine haec oblatio famuli tui N. quam tibi offerimus in honore beati N. martyris tui quaesumus ut eidem proficiat ad salutem. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a propriis mundemur occultis et famulum tuum N. ab omnibus absolve peccatis. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers |
Alia missa |
Coll |
Deus qui es initium et finis concede misericordiam tuam famulo tuo N. ut sub ope dexterae tuae eum ubique protegas et tuae pietatis consolationem impendas et auge illi felicitatis tempora et tribue ei gratiam tuam. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Caelestibus donis quaesumus Domine da nobis libera mente servire ut munera quae deferimus pro famulo N. et medelam nobis operentur et gloriam. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine tuere famulum tuum N. et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis attolle continuis et mentis et corporis. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers |
Alia missa |
Coll |
Misericordiam tuam quaesumus Domine famulus tuus N. percipiat quam deposcit et indulgentiam quam humiliter precatur consequatur et pacem. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers/3 |
|
Secr |
A cunctis Domine quaesumus reatibus et periculis famulum tuum N. propitiatus absolve quem tanti mysterii consortem esse tribuis. |
286 |
pro amico/M2/Mass Propers/3 |
|
Postcomm |
Converte Domine quaesumus ad te semper cor famuli tui N. et quem patrociniis tantis adiuvari facis gubernare tuis non desinas praesidiis. |
286 |
pro confitenti/M2/Mass Propers |
Missa pro confitenti peccatore |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus confitenti tibi famulo tuo N. pro tua pietate peccata relaxa ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis prosit ad veniam. |
286 |
pro confitenti/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut haec salutaris oblatio famulum tuum N. et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. |
286 |
pro confitenti/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens et misericors Deus qui omnem animam paenitentem et confitentem magis vis emendare quam perdere respice propitius super hunc famulum tuum N. et per haec sacramenta quae sumpsimus averte ab eo iram indignationis tuae et dimitte ei omnia peccata sua. |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
Pro salute vivorum vel amicorum |
Intr |
Sicut oculi servorum |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Ad te levavi oculos |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Convertere Domine |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
All |
De profundis |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Domine non secundum |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Off |
Sperent in te |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Amen dico vobis |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Non cessamus pro vobis |
286 |
pro amico, pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Attendite ne iustitiam vestram |
286 |
pro amicis/M2/Mass Propers |
Missa pro amicis |
Coll |
Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti da famulis et famulabus tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut te tota virtute diligant et quae tibi placita sunt tota dilectione perficiant. |
287 |
pro amicis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Miserere quaesumus Domine famulis et famulabus tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati ut per haec sancta supernae benedictionis gratiam obtineant et gloriam aeternae beatitudinis acquirant. |
287 |
pro amicis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui supplicum tuorum vota per caritatis officia suscipere dignaris da famulis tuis in tua proficere dilectione et in tua laetari protectione ut tibi secura mente deserviant et in tua pace semper assistere mereantur. |
287 |
pro amicis/M2/Mass Propers |
Lectio libri Macchabaeorum |
Lc |
Orationem autem faciebant sacerdotes dum offerrent sacrificium pro populo Israel Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus et dicentibus Benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod Abraham et Isaac et Iacob locutus est servorum suorum fidelium ut det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem âŠcorde magno et animo volentiâŞ. Adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem. Exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo Dominus Deus noster. |
287 |
pro amicis/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Petite et dabitur vobis |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
Missa generalis pro devotis |
Intr |
Salus populi |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Attendite popule |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Protector noster |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Off |
Sperent in te omnes |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Petite et accipietis |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Orationem faciebant sacerdotes |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Petite et dabitur vobis |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Praetende Domine famulis et famulabus fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant assequantur. |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus placationis Pater summe suscipe quod tibi a tuis immolandus immolari constituit Christus tuus electus. |
287 |
pro devotis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. |
287 |
pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
Item alia missa generalis |
Coll |
Praetende Domine fidelibus tuis omnibus episcopis abbatibus presbyteris monachis canonicis regibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. Per Dominum. |
288 |
pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicantibus nostris et has oblationes quas tibi pro incolumitate omnium episcoporum abbatum presbyterorum monachorum canonicorum regum et gubernatorum atque consanguineorum nostrorum et eorum qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas seu etiam ceterorum fidelium utriusque sexus offerimus benignus assume ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequatur. Per Dominum. |
288 |
pro salute vivorum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da famulis tuis quaesumus Domine omnibus episcopis abbatibus presbyteris monachis canonicis regibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynas seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis tentationibus ab eius integritate vellantur. |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
Pro tribulatione vel captivis |
Intr |
De necessitatibus meis |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Ad te Domine levavi |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Esto mihi in Deum |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Deus in te speravi Domine |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
All |
Eripe me Domine |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Tr |
De necessitatibus meis |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Off |
Exspectans |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Cum invocarem te |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers/1 |
|
Lc |
Oravit Ieremias |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers/1 |
|
Ev |
Quoniam oportet semper |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus qui contritorum non despicis gemitum et maerentium non spernis affectum adesto propitius precibus nostris quas tuae pietati pro tribulatione nostra offerimus suppliciter implorantes ut eas clementer suscipias et solo bonitatis tuae intuitu tribuas ut quicquid contra illum (nos) diabolicae atque humanae moliuntur adversitates ad nihilum redigas et consilio misericordiae tuae allidas quatenus nullis adversitatibus laesus sed ab omni tribulatione et angustia liberatus gratias tibi in Ecclesia tua referat securus. |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers/2 |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu et enarrent magnalia tua. Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eorum magnificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis. Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te Domine. Innova signa et immuta mirabilia. Glorifica manum et bracchium dextrum. Excita furorem et effunde iram. Tolle adversarium et afflige inimicum. Festina tempus et memento finis. Ut enarrent mirabilia tua Domine Deus noster. |
288 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers/2 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Amen dico vobis ne ergo timueritis eos. Nihil enim opertum quod non reveletur et occultum quod non sciatur. Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine. Et quod in aure auditis praedicate super tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere. Sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere et multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis est. |
289 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui tribulatos corde sanas et maestificatos actu laetificas ad hanc propitius hostiam dignanter attende quam tibi pro nobis famulis offerimus et liberationem tuam nobis benignus tribue et nostra sana discrimina tribulationis nostrae attende miseriam et angustiarum nostrarum submove pressuram ut exuti omnibus quae patimur malis in tuis semper laetemur praesidiis. |
289 |
in tribulationibus, pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Muneribus tuis muniti quaesumus clementissime Deus dimitte peccata nostra et tribue nobis misericordiam tuam quam oris nostri alloquio deprecamur ut nostram humilitatem attendas vincula solvas tribulationem inspicias adversitatem repellas affectumque petitionis nostrae largiens clementer exaudias. |
289 |
in tribulationibus/M2/Mass Propers |
Missa pro quacumque tribulatione |
Coll |
Ineffabilem misericordiam tuam quaesumus Domine nobis clementer ostende ut simul nos et a peccatis exuas et a poenis quas pro his meremur dignanter eripias. |
289 |
in tribulationibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
A cunctis peccatis purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et ab omni flagello nos liberet et dignos sacra participatione perficiat. |
290 |
in tribulationibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta Domine quaesumus 〈ut〉 ab omnibus peccatis expiati et ab omni flagello liberati ad superni plenitudinem sacramenti cuius libavimus sancta tendamus. |
290 |
contra iudices malos/M2/Mass Propers |
Contra iudices, male agentes |
Coll |
Ecclesiae tuae Domine quaesumus preces placatus admitte ut destructis adversitatibus universis secura tibi serviat libertate. |
290 |
contra iudices malos/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Protege nos Domine quaesumus tuis mysteriis servientes ut divinis rebus et corpore famulemur et mente. |
290 |
contra iudices malos/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. |
290 |
contra obloquentes/M2/Mass Propers |
Missa contra obloquentes |
Coll |
Defende famulum tuum quaesumus Domine ab omni malorum obloquio ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis nec adulationibus implicari sed potius amare quae praecipis. |
290 |
contra obloquentes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatio Domine tuis aspectibus immolanda quaesumus ut famulum tuum et nos ab omnibus vitiis absolvat potenter et a cunctis defendat inimicis. |
290 |
contra obloquentes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta Domine quaesumus ut sancta quae sumpsimus famulum tuum et nos a cunctis improborum lacerationibus muniant ut quae tibi placita sunt tua gratia largiente iugiter exsequamur. |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
Missa contra hostes |
Intr |
Reminiscere |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Ad te levavi |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Adiutor meus |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
All |
Eripe me |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Off |
Domine in auxilium meum |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Redime nos |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Miserere nostri Deus omnium |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Petite et dabitur vobis |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne ut iustitiae tuae non Dominetur iniquitas sed semper subdatur falsitas veritati. |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Huius Domine virtute mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis. |
290 |
contra hostes/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Vivificet nos quaesumus Domine participatio tui sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen contra adversariorum insidias. |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
Missa pro peccatis |
Intr |
Si iniquitates observaveris |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
De profundis |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Propitius esto Domine |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Adiuva nos Deus salutaris |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Domine non secundum peccata |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Off |
Sicut in holocaustum |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Amen dico vobis quicquid orantes petitis |
290 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
Lectio Ieremiae prophetae |
Lc |
Oravit Ieremias ad Dominum et dixit. Si iniquitates nostrae contenderint contra nos Domine libera nos. Quaesumus fac propter nomen tuum quoniam multae sunt adversiones nostrae. Tibi peccavimus exspectatio Israel Salvator noster in tempore tribulationis. Tu autem in nobis es Domine et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Ne derelinquas nos Domine Deus noster. |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers/1 |
Secundum Lucam |
Ev |
Petite et dabitur vobis. Quaerite et invenietis. Pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem numquid lapidem dabit illi? Aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers/2 |
〈Secundum〉 Lucam |
Ev |
Cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis intra in cubiculum et clauso ostio tuo ora Patrem tuum in absconso et Pater tuus qui videt in absconso reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester quod opus sit vobis antequam petatis eum. |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta nobis aeterne Salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. |
291 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram ut quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
Pro pace |
Intr |
Da pacem Domine |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Laetatus sum |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Laetatus sum |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Fiat pax |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis Domine |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
Off |
Populum humilem |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Pacem meam do vobis |
291 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla. |
292 |
pro pace/M2/Mass Propers |
Ad Romanos |
Lc |
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes. |
292 |
pro pace/M2/Mass Propers |
Secundum Ioannem |
Ev |
Paraclitus Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Pacem relinquo vobis pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. |
292 |
pro pace/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Deus conditor mundi sub cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit adesto propitius invocationibus nostris et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus ut in laudibus misericordiae tuae incessabili exsultatione laetemur. |
292 |
pro pace/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua confidimus nullius hostilitatis arma timeamus. |
292 |
pro pace/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Secr |
Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus dignare preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
Pro iter agentibus |
Intr |
Esto mihi in Deum |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
In te Domine speravi |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Angelis suis |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
GrV |
In manibus portabunt |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
All |
Domine refugium factus |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Off |
Gressus meos dirige |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Tu mandasti mandata tua |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et viam famuli tui in salutis tuae prosperitate dispone ut inter omnes viae et vitae huius varietates tuo semper protegatur auxilio. |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
Lectio libri Genesis |
Lc |
Locutus est Abraham dicens Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est et iuravit dicens. Semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te. |
292 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
Secundum Marcum |
Ev |
Euntes praedicate dicentes quia appropinquavit regnum caelorum. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis. Intrantes autem in domum salutate eam dicentes Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus digna veniet pax vestra super eam. Sin autem indigna pax vestra ad vos revertetur. Et quicumque non receperint vos neque audierint sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati. |
293 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi offerimus pro famulo tuo N. benignus assume ut viam illius et praecedente gratia tua dirigas et subsequente comitari digneris ut de actu atque incolumitate eius secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. |
293 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta quaesumus Domine caelestis sacramenti mysteria quaesumus ad prosperitatem itineris famuli tui N. proficiant et eum ad salutaria cuncta perducant. |
293 |
pro iter agentibus/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Deus infinitae misericordiae et maiestatis immensae quem nec spatia locorum nec intervalla temporum ab his quos tueris abiungunt adesto famulis tuis N. in te ubique fidentibus et per omnem quam ituri sunt viam dux eis et comes esse dignare nihil illis adversitatis noceat nihil difficultatis obsistat cuncta eis salubria cuncta eis sint prospera et sub ope dexterae tuae quicquid iuste expetierint desiderio celeri consequantur effectu. |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
Missa pro confitentibus |
Intr |
Misereris omnium |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Propitius esto |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
All |
De profundis |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Qui seminant |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Off |
Sicut in holocaustum |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Amen dico vobis |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Oravit Ieremias |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Erant appropinquantes ad Iesum |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam humiliter imploramus pro famulis tuis qui nobis confessi sunt sua facinora ut indulgentiam eis conferas sempiternam. |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut haec oblatio quam tibi pro famulis tuis qui nobis propria confessi sunt facinora offerimus sit in oculis tuis accepta quatenus per haec sancta commercia indulgentiam valeant percipere delictorum. |
293 |
pro confitentibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus clementissime Pater indulgentiam perpetuam famulis tuis qui nobis propria confessi sunt peccata et concede eis ut in praeceptis tuis iugiter perseverent. |
294 |
pro omnibus gradibus/M2/Mass Propers |
Missa pro ordinibus |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. |
294 |
pro omnibus gradibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis semper servire altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. |
294 |
pro omnibus gradibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et semper fideli mente sumamus. |
294 |
contra mortalitatem/M2/Mass Propers |
Missa pro mortalitate |
Coll |
Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum populum tuum quaesumus ad te converte propitius ut dum tibi devotus exstiterit iracundiae tuae ab eo flagella amoveas. |
294 |
contra mortalitatem/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Subveniat nobis Domine quaesumus sacrificii praesentis operatio quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat et a totius eripiat perditionis incursu. |
294 |
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Tuere nos quaesumus Domine tua sancta sumentes et ab omni propitius iniquitate defende. |
294 |
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Ne perdideris nos Domine cum iniquitatibus nostris sed tua sancta sumentes a subitaneae mortis defende periculis. |
294 |
contra mortalitatem/M2/Mass Propers/3 |
|
Postcomm |
Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. |
294 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
Missa pro peccatis |
Coll |
Parce Domine parce peccatis nostris et quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur praesta quaesumus ut quod ad perpetuum meremur exitium transeat ad correctionis auxilium et tentationem illam diabolicam quam pro peccatis nostris super nos cognoscimus praevalere te miserante cognoscamus cessare. |
294 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificia tibi Domine cum Ecclesiae precibus immolanda quaesumus corda nostra purificent ut et indulgentiae tuae nobis dona concilient et de adversis prospera sentire perficiant. |
294 |
pro peccatis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Vitia cordis humani haec Domine quaesumus medicina compescat quae mortalitatis nostrae venit curare languores. |
294 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Missa de sancta Trinitate super sponsum et sponsam |
Intr |
Benedicta sit sancta Trinitas |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Exaudi nos quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quod nostro monstratur officio tua benedictione potius impleatur. |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Ad Corinthios |
Lc |
Nescitis quoniam corpora vestra (1K 6) |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Benedictus es Domine |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers/1 |
|
All |
Honor virtus |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers/2 |
|
All |
Honor virtus et imperium laus sit et decus et potestas per infinita saecula sanctae Trinitati Patri Nato atque Sancto Spiritui. |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Acceserunt ad Iesum ... Si licet homini dimittere uxorem |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Off |
Benedictus sit |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine pro sacra conubii lege munus oblatum et cuius largitor es operis esto dispositor. |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui foedera nuptiarum blando concordiae iugo et insolubili pacis vinculo nexisti ut multiplicandis adoptionum filiis conubiorum fecunditas pudica servaretur. Tua Domine providentia tuaque gratia ineffabilibus modis utrumque dispensat ut quod generatio ad mundi edit ornatum regeneratio ad Ecclesiae statum. Per Christum Dominum nostrum. |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Infra canonem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem famulorum tuorum quam tibi offerimus Domine pro famula tua quam perducere dignatus es ad statum mensurae et ad diem nuptiarum pro qua tibi supplices preces fundimus ut eam viro suo copulare digneris. Quaesumus ut placatus accipias. |
295 (116v) |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Benedicite Deum caeli |
296 |
pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers |
Postcommunio |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus instituta providentiae tuae pio amore comitare ut quos legitima societate connectis longaeva pace custodias. Per Dominum nostrum. |
296 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
Ad pluviam postulandam |
Intr |
Dum sanctificatus fuero |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Oculi omnium |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis Domine |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Tr |
Qui confidunt |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Off |
Super flumina |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Amen dico vobis |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Deus in quo vivimus movemur et sumus pluviam nobis tribue congruentem ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque irriga beneficiis gratiae sempiternis. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Da nobis Domine quaesumus pluviam salutarem et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis Domine placare muneribus et opportunum nobis tribue pluviae sufficientis auxilium. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Tuere nos quaesumus Domine tua sancta sumentes et ab omnibus propitius absolve peccatis. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
Lectio Ieremiae prophetae |
Lc |
Locutus est Ieremias ad Dominum dicens. Numquid proiiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio. âŠCognovimus Domine impietates nostras iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi.⪠Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Domine Deus noster quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec Domine Deus noster. |
298 |
pro pluvia/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent. Et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via. Et dicunt ei discipuli Unde {hoc} habes in deserto panes tantos ut saturemus turbam magnam? Et ait illis Iesus Quot panes habetis? At illi dixerunt Septem et pisciculos paucos. Et praecepit turbae ut discumberent super terram. Et accipiens septem panes et pisces gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo. Et comederunt omnes et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverant quasi quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres. Et dimissa turba ascendit in naviculam et discipuli eius cum eo. |
298 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
Ad poscendam caeli serenitatem |
Intr |
Omnia quae fecisti |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Magnus Dominus |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Propitius esto |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis Domine |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Off |
Laudate Dominum |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Tollite hostias |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Ad te nos Domine clamantes exaudi et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur misericordia tua praeveniente clementiam sentiamus. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Praeveniat nos quaesumus Domine gratia tua semper et subsequatur et has oblationes quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferimus benignus assume ut per intercessionem sanctorum tuorum cunctis nobis proficiant ad salutem. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Plebs tua Domine capiat sacrae benedictionis augmentum et aeris serenitate concessa copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers/1 |
Alia |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertire digneris. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Or |
Domine Deus qui mysterio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi preces populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementi ad effectum tui converte mysterii ut qui se regenerantibus aquis gaudent renatos gaudeant his castigantibus esse correctos. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
Ieremiae prophetae |
Lc |
Locutus est Ieremias dicens. Consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Leva ad eum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium compeditorum. Vide Domine et considera quem vindemiaveris ita. Ergo ne comedant mulieres fructum suum parvulos ad mensuram? Si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? Inundaverunt aquae super caput meum dixi. Perii. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo. Vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. Appropinquasti in die quando invocavi te dixisti. Ne timeas. Iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae Domine Deus noster. |
299 |
pro serenitate/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Factum est autem in una dierum et Iesus ascendit in naviculam et discipuli eius cum eo. Et ait ad illos Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. Navigantibus autem illis obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum et complebantur et periclitabantur. Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes Praeceptor perimus. Et ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas. Dixit autem illis Ubi est fides vestra? Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem Quis putas hic est? Quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei? |
300 |
contra tempestatem/M2/Mass Propers |
Pro fulgura et tempestates |
Coll |
A domo tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur et aeriarum discedat malignitas tempestatum et fulgurum. |
300 |
contra tempestatem/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Deus qui omnium rerum tibi servientium naturam per ipsos motus aeris ad cultum tuae maiestatis instituis tranquillitatem nobis misericordiae tuae remotis largire terroribus ut cuius iram expavimus clementiam sentiamus. |
300 |
contra tempestatem/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Offerimus Domine laudes et munera pro concessis beneficiis gratias referentes et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. |
300 |
contra tempestatem/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas praesta supplicibus tuis et dono tuae pietatis semper utamur. |
300 |
pro frugibus/M2/Mass Propers |
Pro frugibus terrae |
Coll |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te supplices deprecamur ut misericordia tua iugiter nobis concessas sufficienter messium copias et fructuum largiter tribuas vinearum quoque substantiam abundantem arborum fetus proventus omnium rerum atque ab his omnibus pestiferum sidus tempestates universas procellas et grandines amovere digneris. |
300 |
pro frugibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam supplices deprecamur ut oblationes populi quas tibi de suis primitiis offerunt benignus suscipere digneris tribue Domine eis in hoc saeculo abundantiam tritici vini et olei in futuro autem vitam aeternam. |
300 |
pro frugibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. |
300 |
contra pestem et famem/M2/Mass Propers |
Pro pestilentia et fame |
Coll |
Sempiternae pietatis tuae abundantiam Domine supplices exoramus ut nos quibus beneficiis non meremur anticipans benefacere cognoscaris indignis. |
301 |
contra pestem et famem/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento tribue quaesumus ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. |
301 |
contra pestem et famem/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Guberna quaesumus Domine temporalibus adiumentis quos dignatus es aeternis informare mysteriis. |
301 |
contra paganos/M2/Mass Propers |
Contra paganos |
Coll |
Domine Deus qui ad hoc irasceris ut subvenias ad hoc minaris ut parcas lapsis manum porrige salutarem et laborantibus multiplici miseratione succurre ut gentem paganam quam pro peccatis nostris super nos cognoscimus praevalere te miserante cognoscamus cessare. |
301 |
contra paganos/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus intende ut ab omni paganorum et ab omni inimicorum nos exuat bellorum nequitia et tuae protectionis securitas constituat. |
301 |
contra paganos/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Protector noster aspice Deus et paganorum omniumque inimicorum nos defende periculis ut omni perturbatione submota liberis tibi mentibus servire mereamur. |
301 |
pro concilio/M2/Mass Propers |
Pro tentatione synodi vel colloquii |
Coll |
Infunde quaesumus Domine Deus famulis tuis Spiritum veritatis et pacis ut quae tibi placita sunt toto corde cognoscant et agnita tota virtute sectentur. |
301 |
pro concilio/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respiciat Deus clementia tua Domine Iesu munera praesentia et per ea {praes} gratiam tuae miserationis servis tuis impende ut quae recta sunt in oculis tuis veraciter intelligant et fiducialiter loquantur. |
301 |
pro concilio/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus Domine ut haec sancta tua quae sumpsimus famulos tuos in tua voluntate confirment et veritatis ubique defensores efficiant. |
301 |
contra pestem animalium/M2/Mass Propers |
Pro peste animalium |
Coll |
Deus qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogasti supplices te rogamus ut sine quibus non alitur humana condicio nostris facias usibus non perire. |
301 |
contra pestem animalium/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificiis Domine placatus oblatis opem tuam nostris temporibus clementer impende. |
301 |
contra pestem animalium/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat qua corpore salvatus ac mente congruam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. |
301 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
Missa pro infirmis |
Intr |
Inclina Domine |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Laetifica animam |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Salvum fac servum tuum |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
All |
Verba mea |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Tr |
De necessitatibus |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Off |
In te speravi |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Memento verbi tui |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmis famulis et famulabus tuis N. pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita eis sanitate gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actionem. |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt suscipe preces et hostias famulorum famularumque tuarum pro quibus misericordiam tuam aegrotantibus imploramus et de quorum periculo metuimus de eorum salute laetemur. |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus infirmitatis humanae singulare praesidium auxilii tui super infirmos famulos et famulas tuas ostende virtutem ut ope misericordiae tuae adiuti Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
Lectio epistolae beati Iacobi apostoli |
Lc |
Tristatur aliquis vestrum oret aequo animo et psallat. Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et allevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini. |
302 |
pro infirmis/M2/Mass Propers |
Secundum Lucam |
Ev |
Intravit Iesus Capharnaum centurionis autem cuiusdam servus male habens erat mortuus qui illi erat pretiosus et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius. At illi cum venissent ad eum rogabant eum sollicite dicentes ei Quia dignus est ut hoc illi praestes. Diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis. Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non esset longe a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut intres sub tectum meum. Propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites. Et dico huic Vade et vadit et alio Veni et venit et servo meo Fac hoc et facit. Quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit Amen dico vobis nec in Israel tantam fidem inveni. Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum. |
302 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers |
Missa 〈pro hoc〉, qui vexatione fatigatur. | ... p… |
Intr |
Benedicta sit sancta |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/1 |
|
Ev |
In principio erat Verbum |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/2 |
|
Ev |
Maria Magdalene |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/3 |
|
Ev |
Recumbentibus undecim discipulis |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/4 |
|
Ev |
Si quis diligit me |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/5 |
|
Ev |
Erat quidam regulus |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/6 |
|
Ev |
Cum introisset Iesus |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers/7 |
|
Ev |
Surgens Iesus de synagoga |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Inclina Domine pias aures tuas ad desideria supplicantium et quod devoto corde poscimus benignus admitte ut huic famulo tuo qui typi cottidiani vel biduani vel tertiani vel quartani vexatione fatigatur Sigismundi martyris tui precibus clementer occurras ut dum nobis illius patefacis merita praesenti aegroto conferas medicinam. |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Offerimus tibi Domine vota sub nomine martyris tui Sigismundi pro praesenti aegroto ut ab eo ardorem febrium repellas quo in omnibus tuum mereatur sentire auxilium. |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Gratias tibi agimus omnipotens Deus qui per votiva dona Sigismundi martyris tui nos pane vivo et vino vero laetitiae spiritalis recreare dignatus es praesta quaesumus ut quicumque in commemoratione eius corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi participatur ad sanitatem pristinam revocetur. |
303 |
pro febricitantibus (Sigismundus)/M2/Mass Propers |
Dum communicat infirmus. |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te fideliter deprecamur ut huic famulo tuo sacrosanctum Filii tui Domini nostri Iesu Christi corpus et sanguinem accipienti tam corporis quam animae sit salus. |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
Pro infirmo, qui prope est ad mortem |
Intr |
Circumdederunt me |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Adiutor meus |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
All |
Lauda anima mea |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Off |
Domine Deus salutis meae |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Redime nos Deus |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Dixit Ieremias Domine omnes qui te derelinquunt |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus conservator animarum qui quos diligis corripis et quos recipis pia emendatione coerces te invocamus ut famulo tuo qui in corpore patitur membrorum debilitationem vim laboris stimulos infirmitatis gratiam tuam conferre digneris in hora exitus sui de corpore ut absque peccati macula tibi datori proprio per manus sanctorum angelorum repraesentari mereatur eius anima. |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Adesto Domine pro tua pietate supplicationibus nostris et suscipe hostiam quam tibi offerimus pro famulo tuo iacente in grabbato non corporis sed animae suae salutem potenti et praesta ei indulgentiam omnium iniquitatum suarum propter immensam misericordiam tuam ut per hoc quod sustinet flagellum a sanctis angelis tuis susceptus ad te pervenire mereatur. |
303 |
pro infirmo morti proximo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Domine adiutor et protector in tribulationibus Deus misericordiae et pietatis et peccatorum benignus indultor da quaesumus famulo tuo pro quo hanc oblationem tibi obtulimus suorum remissionem peccaminum ut in hora exitus sui de corpore gaudia vitae aeternae valeat feliciter obtinere. |
304 |
pro navigantibus/M2/Mass Propers |
Pro navigantibus |
Coll |
Deus qui transtulisti patres nostros per mare Rubrum et transvexisti per aquam nimiam laudem nomini tuo decantantes supplices deprecamur ut in hac navi famulos tuos repulsis adversitatibus portu semper optabili cursuque tranquillo tuearis. |
304 |
pro navigantibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine preces famulorum tuorum cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus defende periculis. |
304 |
pro navigantibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sanctificati divino mysterio maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur et petimus ut quos donis caelestibus facis interesse per lignum sanctae Crucis et a peccatis abstrahas et a periculis cunctis miseratus eripias. |
304 |
in tempore belli/M2/Mass Propers |
Iter belli [malim: In tempore belli] |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus a bellorum nos quaesumus turbine fac quietos quia bona nobis cuncta praestabis si pacem dederis et mentis et corporis. |
304 |
in tempore belli/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat. |
304 |
in tempore belli/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati supplices te rogamus omnipotens Deus ut hoc remedio singulari ab omnium peccatorum nos contagione purifices et a peccatorum munias incursione cunctorum. |
304 |
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers |
Pro eleemosynariis |
Coll |
Deus qui post baptismi sacramentum secundam absolutionem peccatorum eleemosynis indidisti respice propitius super famulos et famulas tuas qui iuste ad hunc locum sanctum seu clero vel pauperibus hic alimoniam accipientibus sua tribuerunt pro quibus maiestati tuae preces fundimus ut eis clementi bonitate succurras libens protegas dignanter exaudias et a peccatorum nexibus et tormentis tartari eruas et ad beatam patriam perducere digneris. |
304 |
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui tuorum corda fidelium per eleemosynam dixisti posse mundari praesta quaesumus ut per haec sancta mysteria quae tibi noster famulatus offert illi qui ad hunc locum sanctum vel clero seu pauperibus sua tribuerunt pro quibus clementiam tuam licitum est exorare in conspectu tuo semper clari consistere et indulgentiam omnium peccatorum a te piissimo largitore mereantur percipere. |
305 |
pro eleemosynariis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ascendant ad te Domine preces nostrae et animabus famulorum famularumque tuis qui hunc locum pauperesque tuos de suis iustis laboribus rebusque ditaverunt pro quibus etiam te licitum est humiliter deprecari misericordiam concede perpetuam accipiantque magna pro parvis caelestia pro terrenis mansura pro caducis. |
305 |
pro infirmo in domo/M2/Mass Propers |
Pro infirmo in domo |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui subvenis in periculis et necessitate laborantibus maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis qui famulum tuum in angustiis et necessitatibus laborantem consolationibus tuis attollat quibus et de praesenti consequatur auxilium et aeterna remedia comprehendat. |
305 |
pro infirmo in domo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblationes et hostias pro peccatis atque offensionibus famuli tui in angustia consistentis omnipotens Deus oblata suscipe quem vere credimus per prophetam dixisse Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua et invoca me in die tribulationis tuae eripiam te et magnificabis me. |
305 |
pro infirmo in domo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Muneribus divinis perceptis quaesumus Domine 〈ut devotionem〉 famuli tui N. confirmes in bono et mittas ei auxilium de sancto et de Sion tuearis eum. |
305 |
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers |
Pro renuntiantibus saeculo |
Coll |
Deus qui renuntiantibus saeculo mansionem paras in caelo dilata quaesumus sanctae huius congregationis habitaculum temporale caelestibus bonis ut fraternae teneamus compagine caritatis unanimes continentiae praecepta servemus sobrii simplices et quieti simus gratis nobis datam hanc fuisse gratiam agnoscamus concordet vita nostra cum nomine professio sentiatur in opere. |
305 |
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice quaesumus Domine propitius hostiam servitutis nostrae in conspectu tuo immolandam ut professionis sanctae propositum quod te inspirante suscepimus te gubernante custodiamus. |
306 |
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Suscipe Domine preces nostras et muro custodiae tuae nostrum ovile circumda ut omni adversitate depulsa sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. |
306 |
pro renuntiantibus saeculo/M2/Mass Propers |
Alia |
Or |
Familiam nostram quaesumus Domine intercedente beata Dei Genitrice Maria et omnibus sanctis perpetuo guberna moderamine ut assit nobis et in securitate cautela et inter aspera fortitudo. |
306 |
pro captivis/M2/Mass Propers |
Missa pro captivis |
Coll |
Omnipotens et misericors Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de maerore in gaudium tua misericordia transferamur. |
306 |
pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificia nos Domine celebranda purificent et caelestibus imbuant institutis. |
306 |
pro captivis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sit nobis Domine quaesumus medicina mentis et corporis quod de sancti altaris tui benedictione percepimus ut nullis adversitatibus fatigemur qui tanti remedii participatione munimur. |
306 |
ad idola prohibenda/M2/Mass Propers |
Ad idola prohibenda |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram et libera gentes ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
306 |
ad idola prohibenda/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi offerimus pro conversione gentium benignus assume et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
306 |
ad idola prohibenda/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da nobis Domine perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. |
306 |
contra sterilitatem mulierum/M2/Mass Propers |
Pro sterilitate feminae |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui maternum affectum nec 〈in〉 ipsa sacra semper Virgine Maria quae Redemptorem nostrum genuit denegasti concede propitius ut eiusdem Genitricis precibus famula tua N. esse genitrix mereatur. |
306 |
contra sterilitatem mulierum/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine preces nostras cum muneribus hostiarum quas pro famula tua clementiae tuae supplici mente deferimus ut quia affectum filiorum maxime in matrum visceribus indidisti maerorem ab ea amoveas et ad concipiendam subolem misericorditer benedicas. |
306 |
contra sterilitatem mulierum/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis vitae munus accipientes quaesumus omnipotens Deus ut in eo quod 〈pro〉 famula tua N. deprecati sumus clementiam tuae pietatis exaudire mereamur. |
307 |
contra diabolicas illusiones/M2/Mass Propers |
Contra diabolicas illusiones |
Coll |
Deus qui per Unigenitum tuum exclusa dominatione diaboli populum tibi Christianum aptasti expelle quaesumus a famulo tuo cunctas diabolicae illusionis insidias et ab omni eum impugnatione conserva. |
307 |
contra diabolicas illusiones/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus nostrae humilitatis pro tuitione famuli tui oblatum petimus Domine dignanter assume et ab eius oppressione maligni insidias omnemque potestatem exclude. |
307 |
contra diabolicas illusiones/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis hic panis quem sumpsimus Domine et nobis indulgentiam tribuat et famulum tuum ab antiqui hostis irrisione defendat. |
307 |
pro inimicis/M2/Mass Propers |
Missa pro inimicis |
Coll |
Deus pacis caritatisque amator et custos da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram cunctorum eius remissionem peccatorum nosque ab eorum insidiis potenter eripe. |
307 |
pro inimicis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et nos ab inimicis nostris clementer eripe eisque indulgentiam tribue delictorum. |
307 |
pro inimicis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus qui Moysi Samueli et Stephano protomartyri virtutem patientiae dedisti ut pro suorum delictis inimicorum aequanimiter exorarent da nobis quaesumus omnium meritis sanctorum ut inimicos nostros verae dilectionis amore diligamus eorumque pro excessibus tota mentis intentione preces assiduas in conspectu maiestatis tuae fundamus. |
307 |
pro populo/M2/Mass Propers |
Missa pro cuncto populo catholico |
Coll |
Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui Christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. |
307 |
pro populo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi pro incolumitate et salute omnium fidelium tuorum offerimus benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. |
307 |
pro populo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Conserva tuis mysteriis populum tuum Deus ut divinis subiectus officiis et temporalia utiliter et aeterna dona feliciter accipiat. |
308 |
in ordinatione/M2/Mass Propers |
Missa in ordinatione presbyteri |
Coll |
Deus cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit respice propitius ad nostri temporis aetatem ut tibi servitus nostra complaceat et misericordiae tuae in nobis dona conserves. |
308 |
in ordinatione/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Muneribus nostris Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. |
308 |
in ordinatione/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Purificet nos quaesumus omnipotens Deus caelestis libatio sacramenti et ad tuam magnificentiam capiendam divinis affectibus semper instauret. |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
Missa de furto |
Intr |
De necessitatibus meis |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Ad te Domine levavi |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Exsurge Domine fer opem |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Deus auribus |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
All |
Ostende nobis Domine |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Off |
Domine exaudi |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Comm |
Erubescant et conturbentur |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui occulta omnia praenoscis exaudi et intende orationem meam et fac furem reverti cum re quam fraudavit ut manifestetur nobis sicut manifestasti Achab in Iericho fiatque illi contrarium verbum Dei ut compulsus redeat et ostendatur nobis et sicut te latere nullum potest ita nobis Domine manifesta hanc rem. |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Si praeoccupatus fuerit homo |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Petite et dabitur vobis |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad convertendum et revertendum famulum tuum N. ut prius requiem non habeat antequam se nobis ostendat ut qui te contemnendo reatum incurrit sic te miserante veniam consequatur. |
308 |
pro furto/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et famulum tuum fac reverti et sicut furtum Achab absconditum in terra Iosue invenit ita nobis patefacere digneris omnia pro quibus petimus divinam clementiam tuam ut non in aeternum abscondas iniquitatem suam sed in praesenti denuda furtum suum ut conversus veniat et paeniteat malum suum et misericordiam tuam consequi mereatur. |
308 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
Missa in agenda mortuorum |
Intr |
Si enim credimus quod Iesus mortuus fuerat et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
IntrV |
Et sicut in Adam omnes moriuntur |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
IntrV |
Requiem aeternam dona eis Domine. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
|
Gr |
Si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es Domine. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
|
GrV |
Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
|
Tr |
De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam. 〈V.〉 Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaberis Domine Domine qui sustinebit. 〈V.〉 Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te Domine. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Off |
Domine Iesu Christe rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo lacu libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in obscura sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
OffV |
Hostias et preces tibi Domine laudis offerimus tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus fac eas Domine de morte transire ad vitam. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
OffV |
Requiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat eis |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/3 |
|
OffV |
Redemptor animarum omnium Christianorum mitte archangelum sanctum Michaelem ut ille dignetur eas eripere de regionibus tenebrarum et perducat eas in sinum Abrahae in lucem sempiternam. Quam olim Abrahae. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Comm |
Tuam Deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris lucidas et quietas mansiones pro quorum memoria corpus Christi sumitur dona eis Domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi sumitur dona eis Domine requiem sempiternam. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Off |
O pie Deus qui primum hominem ad aeternam gloriam revocasti pastor bone qui ovem perditam pio humero ad ovile reportasti iuste iudex dum veneris iudicare libera de morte animas eorum quas redemisti. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ne derelinquas eas in finem. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/4 |
|
OffV |
Domine Iesu Christe iudex mortuorum sola spes mortalium qui moriens morientium condoluisti interitum ne intres in iudicium cum fidelibus tuis ne damnemur cum impiis in adventu tui districti iudicii. Ne tradas bestiis. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Comm |
Absolve Domine animas eorum ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari respirent. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
CommV |
Requiem aeternam |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/3 |
|
Comm |
Amen dico vobis veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei et resurgent qui in monumentis sunt. |
309 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
CommV |
Requiem aeternam dona eis Domine |
309 |
commemorationes infra dies 30/M2/Mass Propers |
Missa in die tertio vel septimo vel tricesimo vel… |
Coll |
Deus indulgentiarum Domine da famulo tuo cuius tertium septimum tricesimum sive anniversarium diem commemoramus refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. |
310 |
commemorationes infra dies 30/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. cuius hodie tertius dies septimus tricesimus sive annua dies agitur pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. |
310 |
commemorationes infra dies 30/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui N. ut quaecumque 〈ei〉 maculae de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae misericordia deleantur. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers |
Missa in die depositionis |
Coll |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere te supplices deprecamur pro anima famuli tui N. quem hodie de hoc saeculo migrare iussisti ut non tradas eum in manus inimici nec obliviscaris in finem sed iube eum a sanctis angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci ut dum in te speravit et credidit non poenas aeternas sustineat sed gaudia aeterna possideat. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Inclina Domine quaesumus aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur ut animam famuli tui quam hodie assumpsisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munera quaesumus Domine quae tibi pro anima famuli tui N. quam hodie assumpsisti offerimus placatus intende ut remediis purgata caelestibus in tua pietate requiescat. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi per quem vita omnium per quem resurrectio mortuorum per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui N. indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem constituas. Per quem maiestatem tuam. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers |
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi pro anima famuli tui N. quam hodie assumpsisti offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et quicquid humanae condicionis obreptio contraxit expedias ut tuis purificata remidiis ad gaudium sempiternum perveniat. Per Christum. Diesque nostros in tua pace. |
310 |
in depositione/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus collocare dignare animam famuli tui N. quam hodie assumpsisti in sinibus Abrahae Isaac et Iacob ut cum dies agnitionis tuae advenerit inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. |
311 |
in depositione/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Postcomm |
Inclina quaesumus Domine precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui N. remissionem tribue omnium peccatorum 〈ut his sacrificiis〉 purgata consortio mereatur perfrui beatorum. |
311 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
Pro episcopo |
Coll |
Miserere quaesumus Domine animae famuli tui episcopi N. et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernacula tenere voluisti in electorum tuorum numero constituas sacerdotum. |
311 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine {et} hostias quas tibi offerimus pro anima famuli tui episcopi N. ut in pontificum tibimet placitorum perpetua sede laetetur. |
311 |
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui episcopi N. in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. |
311 |
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers |
Pro episcopis |
Coll |
Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulos tuos episcopos pontificali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut quorum vicem gerebant ad horam in terris eorum quoque perpetuo consortio laetentur in caelis. Per Dominum. |
311 |
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Haec oblatio Domine quaesumus animas famulorum tuorum episcoporum ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. |
311 |
pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da veniam Domine Deus per haec sancta mysteria animabus famulorum tuorum episcoporum ut occursu non terreantur malo sed tuo semper protegantur auxilio. |
311 |
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers |
Missa pro abbate |
Coll |
Deus qui famulum tuum sacerdotem atque abbatem N. sanctificasti vocatione misericordiae et assumpsisti consummatione felici suscipe propitius preces nostras et praesta ut sicut ille tecum est meritis ita a nobis non recedat exemplis. |
311 |
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut anima famuli tui N. sacerdotis atque abbatis per haec sancta mysteria in tuo conspectu semper clara consistat quae fideliter ministravit. |
311 |
pro defuncto abbate/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Prosit quaesumus Domine animae famuli tui N. sacerdotis atque abbatis misericordiae tuae implorata clementia ut ei in quo speravit et credidit aeternum capiat te miserante consortium. |
311 |
pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers |
Missa sacerdotis |
Coll |
Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui sacerdotis N. quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti in caelesti sede gloriosa semper exsultet. |
312 |
pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut anima famuli tui sacerdotis N. per haec sancta mysteria in conspectu tuo clara semper consistat quae tibi in hoc exsilio fideliter ministravit. |
312 |
pro defuncto sacerdote/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Prosit quaesumus Domine animae famuli tui sacerdotis N. divini celebratio sacramenti ut eius in quo speravit et credidit aeternum capiat te miserante consortium. |
312 |
pro defunctis sacerdotibus/M2/Mass Propers |
Pro sacerdotibus |
Coll |
Concede quaesumus Domine animabus famulorum tuorum sacerdotum felicitatis aeternae consortium quibus donasti sacri altaris tui consequi ministerium. |
312 |
pro defunctis sacerdotibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine quaesumus pro animabus famulorum tuorum sacerdotum quas tibi offerimus hostias ut quibus sacerdotale donasti meritum dones et praemium. |
312 |
pro defunctis sacerdotibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animae famulorum tuorum sacerdotum caelestis praemium gloriae consequantur quibus spiritualis gratiae munera contulisti. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers |
Pro uno defuncto |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui N. ut qui de hac vita in tui nominis confessione discessit sanctorum tuorum numero eum facias aggregari. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Offerimus tibi Domine hostias placationis et laudis et perpetuae quaesumus misericordiae largitate animam famuli tui N. in lucis aeternae facias regione gaudere. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et animam famuli tui N. in vivorum regione aeternis gaudiis iubeas sociari. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers |
Alia missa pro uno defuncto |
Coll |
Beati martyris tui N. quaesumus Domine intercessione nos protege et animam famuli tui N. sanctorum tuorum iunge consortiis. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Suscipe Domine quaesumus hostias placationis et laudis quas tibi in honore sancti martyris tui N. consecrandas deferimus et pro requie famuli tui N. tibi suppliciter immolamus. |
312 |
pro defuncto/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Ascendant ad te Domine preces nostrae et animam famuli tui gaudia aeterna suscipiant ut quem fecisti adoptionis participem iubeas hereditatis tuae esse consortem. |
312 |
pro fundatore/M2/Mass Propers |
Pro his, qui loca sancta aedificaverunt |
Coll |
Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui N. et praesta ut qui de suis donis pervigili cura in nomine tuo cottidiana praeparavit obsequia perpetua cum sanctis tuis mereatur perfrui laetitia. |
313 |
pro fundatore/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hanc oblationem quaesumus Domine caelesti benedictione prosequere et concede ut ei ad salutem proveniat cuius in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat. |
313 |
pro fundatore/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Percepta Domine communio singularis sit animae famuli tui salutaris sit ei Domine salutare remedium quod in hoc tibi loco divini servitii praeparavit obsequium et nobis famulis tuis temporale subsidium. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers |
Missa pro femina |
Coll |
Quaesumus Domine pro tua pietate miserere animae famulae tuae N. et a contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restitue. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
His sacrificiis Domine anima famulae tuae N. a peccatis omnibus exuatur sine quibus a culpa nemo liber exstitit ut per haec piae placationis officia perpetuam misericordiam consequatur. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Inveniat quaesumus Domine anima famulae tuae N. lucis aeternae consortium cuius perpetuae gratiae consecuta est sacramentum. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers |
Alia missa pro femina |
Coll |
Adiuva nos Domine Deus noster omnium sanctorum tuorum precibus exoratus et animam famulae tuae N. in beatitudine sempiternae lucis constitue. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Praesta quaesumus Domine ut anima famulae tuae N. his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. |
313 |
pro defuncta/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Tibi Domine commendamus animam famulae tuae N. ut defuncta saeculo tibi vivat et quae per fragilitatem mundanae conversationis peccata admisit tu venia misericordissimae pietatis absterge. |
313 |
pro defunctis feminis/M2/Mass Propers |
Missa pro plurimabus feminis |
Coll |
Maiestatem tuam Domine supplices exoramus pro spiritibus famularum tuarum ut ab omnibus quae humanitus contraxerunt exutae peccatis in tuorum censeantur sorte iustorum. |
313 |
pro defunctis feminis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe clementissime Pater hostiam iubilationis pro commemoratione famularum tuarum ut te miserante eis ad refrigerium proveniat sempiternum. |
313 |
pro defunctis feminis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Animabus quaesumus Domine famularum tuarum requiem sempiternam tribue benignus et sanctorum tuorum coetibus consociare eas dignare propitius. |
314 |
pro defunctis desiderantibus paenitentiam/M2/Mass Propers |
Pro paenitentiam desideranti |
Coll |
Deus aeterne in cuius humana condicio potestate consistit animam famuli tui N. quaesumus ab omnibus absolve peccatis ut paenitentiae fructum quem voluntas eius optavit praeventus mortalitatis non perdat. |
314 |
pro defunctis desiderantibus paenitentiam/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Satisfaciat tibi Domine quaesumus pro anima famuli tui N. sacrificii praesentis oblatio et peccatorum veniam quam quaesivit inveniat et quod officio linguae implere non potuit desideratae paenitentiae recompensatione percipiat. |
314 |
pro defunctis desiderantibus paenitentiam/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus a quo inspiratur humano corpori omne quod bonum est tribue per haec sancta quae sumpsimus ut sicut animae famuli tui N. paenitentiam velle donasti sic indulgentiam tribue miseratus optatam. |
314 |
pro defunctis eleemosynariis/M2/Mass Propers |
Pro eleemosynariis |
Coll |
Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus quae nobis in orationem commendatae sunt et quarum usitamur eleemosynis aeternae quietis beatitudinem largiaris. |
314 |
pro defunctis eleemosynariis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Prosit quaesumus Domine haec sancta praesentis sacrificii oblatio animabus quae nobis commendatae sunt in orationem ut per nomen sanctum tuum a perpetui ignis cruciatibus transitum in requiem mereantur aeternam. |
314 |
pro defunctis eleemosynariis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Proficiat quaesumus Domine ad indulgentiam animabus pro quibus tuam deprecamur clementiam divini celebratio sacramenti ut per haec sancta contagiis terrenae conversationis emundatae ad caelestem mereantur pervenire habitationem. |
314 |
in anniversario/M2/Mass Propers |
In anniversario |
Coll |
Deus qui in te credentibus vitam post mortem promittis et in tribulatione positis ad te clamantibus misericorditer subvenis exaudi preces nostras quas tuae pietati pro anima famuli tui N. cuius anniversarium diem celebramus 〈***〉 ut ei quietis beatitudinem luminis claritatem largiri digneris. |
314 |
in anniversario/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. cuius hodie annua dies agitur pro quo tibi offerimus hoc sacrificium laudis ut eum sanctorum tuorum consortio sociare digneris. |
314 |
in anniversario/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui N. cuius anniversarium diem celebramus ut maculae quae ei de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae misericordia deleantur. |
315 |
in anniversario/M2/Mass Propers |
Alia missa in anniversario |
Coll |
Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui N. cuius anniversarium depositionis diem commemoramus his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. |
315 |
in anniversario/M2/Mass Propers/2 |
Superius |
Secr |
Propitiare Domine |
315 |
in anniversario/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Inclina Domine precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui N. remissionem tribue omnium peccatorum ut usque ad resurrectionis diem in lucis amoenitate requiescat. Per Dominum nostrum. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
Missa pro pluribus defunctis |
Coll |
Da Domine Deus effectum salutare precibus quae tibi pro defunctis nostris offeruntur ut ab omnibus quae per terrenam conversationem contraxerunt vitiis his sacrificiis emundentur. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Oblationem quam tibi pro requie animarum fidelium tuorum Domine offerimus propitius intuere et concede ut mortuis prosit ad veniam quod vivis praeparasti ad medelam. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Sumentes Domine corporis et sanguinis Christi Filii tui remedia obsecramus maiestatis tuae clementiam ut viventibus sint ad tutelam et defunctis peccatorum impetrent veniam. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
Alia missa plurimorum defunctorum |
Coll |
Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum N. misericordia sempiterna ut eas mortalibus nexibus expeditas lux aeterna possideat. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec piae placationis officia tuam misericordiam consequantur. |
315 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Deus cui soli competit medicinam praestare post mortem tribue quaesumus ut animae famulorum famularumque tuarum N. ab omnibus exutae peccatis in electorum tuorum societatibus aggregentur. |
315 |
pro defunctis parentibus/M2/Mass Propers |
Missa pro patre et matre |
Coll |
Deus qui nobis patrem et matrem honorare praecepisti miserere clementer animabus patris et matris meae eorumque peccata dimitte meque eos in aeternae claritatis gaudio fac videre. |
315 |
pro defunctis parentibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine sacrificium quod tibi pro animabus patris et matris meae offertur eisque gaudium sempiternum in regione viventium concede meque felicitati sanctorum cum eis coniunge. |
316 |
pro defunctis parentibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestis participatio sacramenti Domine animabus patris et matris meae requiem et lucem obtineat perpetuam meque tua gratia cum illis coronae coniungat aeternae. |
316 |
pro defunctis in congregatione/M2/Mass Propers |
Missa pro fratribus nostrae congregationis |
Coll |
Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres et sorores qui ex hoc saeculo transierunt beata Maria semper Virgine intercedente ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. |
316 |
pro defunctis in congregatione/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus fratrum nostrorum et sororum quibus tui nominis dedisti confessionem intercedente beata Maria semper Virgine per haec sacramenta salutis nostrae cunctorum tribue remissionem peccatorum. |
316 |
pro defunctis in congregatione/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae nostrae congregationis a nostrae mortalitatis tenebris absolutae beata Maria semper Virgine intercedente in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. |
316 |
pro defunctis familiaribus/M2/Mass Propers |
Missa pro familiaribus |
Coll |
Deus qui ad caeleste regnum non nisi renatis per aquam et Spiritum Sanctum pandis introitum multiplica super animam famuli tui N. misericordiam tuam et cui donasti caelestem et incontaminatum transitum post baptismi sacramentum da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum. |
316 |
pro defunctis familiaribus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. |
316 |
pro defunctis familiaribus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Propitiare Domine animae famuli tui N. ut quem in fine istius vitae regenerationis fonte baptismatis mundasti ad caelestis regni beatitudinem facias pervenire. |
316 |
in coemeterio/M2/Mass Propers |
Missa pro sepultis in coemeterio |
Coll |
Deus in cuius miseratione animae fidelium requiescunt famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti sine fine laetentur. |
316 |
in coemeterio/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium hic et ubique in Christo quiescentium hostiam Domine suscipe benignus oblatam ut hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae vitam mereantur aeternam. |
317 |
in coemeterio/M2/Mass Propers |
|
VD |
Vere dignum ... aeterne Deus. Qui nobis in Christo Unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concessisti praesta quaesumus ut animae pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereantur. |
317 |
in coemeterio/M2/Mass Propers |
Infra actionem |
Infracan |
Hanc igitur oblationem quaesumus Domine ut placatus intende quam pro animabus fidelium tuorum tuae supplices pietati offerimus ut per haec sancta mysteria ab omnibus absoluti peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur. Diesque nostros. |
317 |
in coemeterio/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Deus fidelium lumen animarum adesto supplicationibus nostris et da omnibus fidelibus in Christo quorum corpora hic et ubique requiescunt refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. |
317 |
pro defunctis benefactoribus/M2/Mass Propers |
|
Coll |
Miserere quaesumus Domine animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum et de beneficiis quae nobis largiti sunt in terris〉 praemia aeterna consequantur in caelis. |
317 |
pro defunctis benefactoribus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine haec munera pro animabus omnium benefactorum nostrorum et 〈pro〉 beneficiis eorum quibus sustentamur da quaesumus eis retributionem in regno caelorum. |
317 |
pro defunctis benefactoribus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumpta sacramenta Domine nos absolvant a vinculis peccatorum et animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum consortia obtineant spirituum beatorum. |
317 |
pro defunctis omnibus/M2/Mass Propers |
Missa pro omnibus fidelibus defunctis |
Coll |
Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum omnium fidelium defunctorum remissionem cunctorum tribue peccatorum ut indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. |
317 |
pro defunctis omnibus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias quaesumus Domine quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus intende placatus et quibus fidei Christiani meritum contulisti dones aeternum et praemium. |
317 |
pro defunctis omnibus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Animabus quaesumus Domine famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium ut eas a peccatis omnibus exuas et tuae redemptionis facias esse participes. |
317 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
Missa communis |
Coll |
Deus consolationis et pacis respice quaesumus ad precem familiae tuae et concede ut animae famulorum famularumque tuarum qui baptizati et confessi in fide catholica perseveraverunt et de suis rebus ecclesias Dei ditaverunt et de quorum eleemosynis sumus consolati quique ab Adam usque in praesentem diem ex hac luce migraverunt mox ut a mortuis resuscitati fuerint in regione vivorum tibi placeant et in sinibus Abrahae Isaac et Iacob feliciter requiescant. |
317 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Secr |
Propitiare Domine animabus famulorum famularumque tuarum et per haec sancta mysteria remissionem eis cunctorum tribue peccatorum. |
317 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
|
Postcomm |
Miserere Domine animabus famulorum famularumque tuarum qui singularem apud te non habent intercessorem et quibus non est consolatio in tormentis nec spes ulla nisi quod facti sunt ad tuam imaginem parce Domine plasmati tuo et gloriam nominis tui ne des alteri opera manuum tuarum ne despicias sed porrige manum tuam et libera animas eorum et perduc eas ad societatem supernorum civium per temetipsum. Qui tecum. |
318 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
Lectio libri Macchabaeorum |
Lc |
Vir fortissimus Iudas collatione facta duodecim milia drachmas argenti misit Hierosolymam offerre ea ibi pro peccatis mortuorum iuste et religiose de resurrectione cogitans. Nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis. Et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur. |
318 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Thessalo… |
Lc |
Nolumus vos ignorare de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. |
318 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/3 |
Lectio libri Apocalypsis Ioannis apostoli |
Lc |
Audivi vocem de caelo dicentem mihi Scribe beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus ut requiescant singuli a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. |
318 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/4 |
Ad Corinthios |
Lc |
Christus surrexit a mortuis primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur unusquisque autem in suo ordine. |
318 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/1 |
〈Secundum〉 Ioannem |
Ev |
Omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiiciam foras quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
319 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
〈Secundum〉 Ioannem |
Ev |
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
319 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/3 |
〈Secundum〉 Ioannem |
Ev |
Dixit Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus Resurget frater tuus. Dicit ei Martha Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi Utique Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi qui in hunc mundum venisti. |
319 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/4 |
〈Secundum〉 Ioannem |
Ev |
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum. Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam. Et in iudicium non venit sed transiet a morte in vitam. |
319 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/5 |
Secundum Ioannem |
Ev |
Dixit Iesus turbis Iudaeorum Amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audiunt vocem Filii Dei et qui audierint vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. |
320 |
pro defunctis/M2/Mass Propers |
Missa generalis pro defunctis |
Coll |
Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum omnium episcoporum abbatum presbyterorum clericorum canonicorum monachorum diaconorum subdiaconorum regum ducum principum pauperum divitum mediocrum seu parentum genitorumque nostrorum patris scilicet et matris necnon et eorum qui se in nostras commendaverunt orationes et suas nobis largiti sunt eleemosynas sive omnium utriusque sexus fidelium defunctorum hic et ubique in Christo quiescentium cunctorum remissionem tribue peccatorum ut quorum quarumque commemorationem agimus indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. |
320 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Secr |
Hostias quaesumus Domine quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium hic et ubique in Christo quiescentium fidelium Christianorum offerimus propitiatus intende ut quibus fidei Christianae meritum contulisti dones aeternum et praemium. |
320 |
pro defunctis/M2/Mass Propers/2 |
|
Postcomm |
Animabus quaesumus Domine famulorum famularumque tuarum omnium episcoporum abbatum presbyterorum clericorum canonicorum monachorum diaconorum subdiaconorum regum ducum principum divitum pauperum mediocrum genitorum seu parentum nostrorum necnon et eorum qui se in nostras commendaverunt orationes et suas nobis largiti sunt eleemosynas sive omnium utriusque sexus fidelium defunctorum Christianorum hic et ubique in Christo quiescentium quorum vel quarum commemorationem agimus oratio proficiat supplicum ut eas et a peccatis omnibus exuas et tuae redemptionis facias esse participes. |
320 |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
Adalberti episcopi et martyris |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die beatum Adalbertum martyrem tuum atque pontificem merito passionis sanctis tuis coaequasti tribue quaesumus ut meritis ipsius vitae exempla gradiamur et ad aeternam patriam pervenire mereamur. |
336 (137r) |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Munus quod beati Adalberti martyris tui atque pontificis cuius hodie festa celebramus commemoratione tibi humiliter immolamus quaesumus summe Pater ut illius auxilio ad remedium animarum nostrarum proficiat atque 〈ad〉 paradisiacas portas perducat. |
336 (137r) |
Apr/23/Adalbertus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Hoc sacramentum corporis et sanguinis tui quod sumpsimus Domine quaesumus ut nobis non sit reatus ad poenam sed intercedente beato Adalberto martyre tuo atque pontifice potius prosit ad veniam omnium delictorum nostrorum. |
336 (137r) |
May/4/Florianus/M2/Mass Propers |
Natali sancti Floriani |
Coll |
Deus qui nos annua beati Floriani martyris tui gloriosa passionis sollemnitate laetificas solita pietatis tuae largitate concede benignus ut cuius honoris famosum victoriae triumphum pio amore veneramur in terris societatis eius laetitiam adipisci te largiente mereamur in caelis. |
336 (137r) |
May/4/Florianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hanc in conspectu gloriae magnitudinis tuae oblationis hostiam quaesumus Domine Pater omnipotens beati Floriani martyris tui digna commendet oratio qui sancto caritatis tuae devictus amore propriam sui corporis hostiam in odorem suavitatis tibi obtulit vivam. |
336 (137r) |
May/4/Florianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Custodi nos quaesumus Domine annua beati Floriani martyris tui festivitatis vota reddentes et a cunctis vinculis peccatorum nostrorum nexibus ipso intercedente benignus absolve. |
336 (137r) |
May/13/Maiolus/M2/Mass Propers |
De sancto Maiolo abbate |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus preces populi tui clementer exaudi qui beatum Maiolum confessorem tuum virtutis gratia adornasti et eum in caelesti gloria suscepisti. |
336 (137r) |
May/13/Maiolus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Domine Deus Pater omnipotens populi tui hostias et vota suscipias quaesumus et per beati Maioli merita nos transferas ad caelestis beatitudinis gaudia. Per Dominum. |
337 |
May/13/Maiolus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Redemptionis nostrae Domine satiati commercio eius nos quaesumus participationi dignos efficiat cottidiana beati Maioli oratio. |
337 |
Jun/26/Maxentius/M2/Mass Propers |
Maxentii confessoris |
Coll |
Assit nobis quaesumus omnipotens Deus tuae propitiationis subsidium ut qui ineffabiliter hominem provocas sancti 〈etiam〉 confessoris tui Maxentii animam praeparasti ad gloriam ipso pro nobis apud te iugiter exorante eius vel omnium sanctorum tuorum consortio mereamur. |
337 |
Jun/26/Maxentius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine et preces devotas humilitatis nostrae misericordiae tuae praecedat auxilium et interveniente beato Maxentio confessore tuo oblatio quam devotis mentibus immolamus remedium nobis animae conferat et salutem. |
337 |
Jun/26/Maxentius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem beatus confessor tuus Maxentius quaesumus precator accedat. |
337 |
Jun/30/Martialis episcopus/M2/Mass Propers |
Martialis episcopi |
Coll |
Deus qui venerabilem beati Martialis confessoris tui atque pontificis festivitatem sollemniter recurrentem hodierna die populo tuo dedicasti quaesumus ut quem doctorem vitae habuimus in terris intercessorem semper habere mereamur in caelis. |
337 |
Jun/30/Martialis episcopus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate confidimus ut haec sacrosancta mysteria intercedente beato Martiale confessore tuo atque pontifice et praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. |
337 |
Jun/30/Martialis episcopus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque Martialis confessoris tui atque pontificis precibus adiuvemur. Per |
337 |
Jul/8/Colonatus, Kilianus, Totnanus/M2/Mass Propers |
Sancti Kiliani sociorumque eius |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatorum martyrum tuorum Kiliani Colonati et Totnati sollemnia recensentes meritis ipsorum protegamur et precibus. Per Dominum. |
338 |
Jul/8/Colonatus, Kilianus, Totnanus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Respice quaesumus Domine munera populi tui sanctorum martyrum tuorum festivitate votiva et testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. |
338 |
Jul/8/Colonatus, Kilianus, Totnanus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti Domine martyrum celebritate sanctorum quaesumus ut te semper in eorum commemoratione laudemus et tuam misericordiam iisdem semper deprecantibus consequamur. |
338 |
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers |
Alexii confessoris |
Coll |
Sancti Alexii confessoris tui Domine supplicationibus tribue nos foveri ut cuius venerabilem sollemnitatem celebramus obsequio eius intercessionibus commendemur et meritis. |
338 |
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Alexio confessore tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. |
338 |
Jul/17/Alexius/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te Domine deprecamur ut cuius gloriamur triumphis protegamur auxiliis. |
338 |
Jul/24/Christophorus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia Christophori martyris |
Coll |
Beatorum martyrum remunerator omnipotens Deus praesta supplicibus tuis, ut intercedente beato Christophoro martyre tuo de quacumque tribulatione invocaverint liberentur. |
338 |
Jul/24/Christophorus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblata sacrificia Domine Deus benignus suscipere dignare ut cuius meritis hoc munus offertur placido vultu assume. |
338 |
Jul/24/Christophorus (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Descendat super nos famulos tuos benedictio tua Domine Deus et qui beati Christophori dilecti tui martyris intercessionibus se muniri exposcunt tua gratia ab omni malo defende gratiaeque tuae dignos effice. |
338 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
Alia missa in die sancto de sancto Chistophoro ma… |
Coll |
Deus per quem fides ignem non sentit et infidelitas sine igne exuritur qui beato Christophoro martyre tuo flamma tui Spiritus succenso superare tribuisti suorum incendia tormentorum concede propitius per eius intercessionem ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum sed dilectionis tuae amor ingenitus nostrorum excoquat robiginem peccatorum. |
339 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Christophori suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
339 |
Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sit nobis Domine intercedente beato Christophoro martyre tuo reparatio mentis et corporis quod de tui sancti 〈altaris〉 benedictione percepimus ut vitia nostra haec medicina expurget nosque a desiderio inflammet atque a totius pravitatis incursibus muniat sanctorumque tuorum faciat esse consortes qua infirmitatis nostrae venisti sanare languores. |
339 |
Jul/28/Nazarius, Pantaleon, Celsus/M2/Mass Propers |
Sanctorum martyrum Nazarii et Celsi |
Coll |
Sanctorum martyrum nos Domine Nazarii et Celsi atque Pantaleonis confessio beata communiat et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret. |
339 |
Jul/28/Nazarius, Pantaleon, Celsus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Concede nobis omnipotens Deus ut his muneribus quae pro sanctorum martyrum Nazarii et Celsi atque Pantaleonis honore deferimus et te placemus exhibitis et nos vivificemur acceptis. |
339 |
Jul/28/Nazarius, Pantaleon, Celsus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute sanctorum Nazarii et Celsi atque Pantaleonis vita nostra firmetur. |
339 |
Jul/31/Germanus Altissiodorensis/M2/Mass Propers |
Germani confessoris atque pontificis |
Coll |
Deus qui hodiernam diem sacratissimam nobis beati Germani confessoris tui atque pontificis sollemnitate tribuisti adesto propitius Ecclesiae precibus ut cuius gloriamur in meritis muniamur suffragiis. |
339 |
Jul/31/Germanus Altissiodorensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium tibi Domine laudis offerimus pro celebritate sancti Germani pontificis propitiationem tuam quam nostris operibus non meremur pii suffragatoris intercessionibus assequamur. |
339 |
Jul/31/Germanus Altissiodorensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis muneribus tuis quaesumus omnipotens Deus intercedente beato Germano confessore tuo atque pontifice nobis misericordiam tuam clementer impende et a cunctis calamitatibus nos propitius respirare concede. |
339 |
Aug/11/Radegundis virgo/M2/Mass Propers |
Radegundae virginis |
Coll |
Deus qui beatam ancillam tuam Radegundam in fragili sexu constitutam sanctificatione misericordiae tuae assumpsisti hodierno quondam die felici consummatione per ipsius merita suscipe propitius preces nostras et praesta ut sicut tecum est illa meritis ita a nobis non recedat exemplis. |
340 |
Aug/11/Radegundis virgo/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Deus qui es sanctorum tuorum omnium inseparabilis fortitudo qui inter mundanae conversationis adversa feminarum nostrarum maxime exemplis consolaris et inter praecipua exempla institutione vel constantiae beatae Radegundae nos consummatione gloriosa quam hodie celebramus accendis excita Domine in Ecclesia tua illum Spiritum cui ista servivit ut studeamus diligere quod amavit et opere exercere quod ipsa in femineo fragili corpore te auxiliante exercuit. |
340 |
Aug/11/Radegundis virgo/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divinis sacramentis recreati quaesumus Domine Deus noster ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus in his Radegundae cuius festivitatem celebramus meritis adiuvemur ut ea quae ex tua mensa percepimus intemerata nobis te auxiliante servemus. |
340 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Vigilia sanctae Mariae Virginis |
Intr |
Salve sancta parens |
340 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
IntrV |
Post partum Virgo |
340 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
Oratio |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui terrenis corporibus Verbi tui Veritatis Filii unigeniti per venerabilem ac gloriosam semperque Virginem Mariam ineffabile mysterium coniungere voluisti petimus immensam clementiam tuam ut quod in eius veneratione deposcimus te propitiante consequi mereamur. |
340 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Lc |
Ego quasi vitis fructificavi |
340 |
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Loquente Iesu ad turbas |
340 |
Aug/16/Arnulphus/M2/Mass Propers |
Arnulfi confessoris |
Coll |
Deus qui beatum Arnulfum confessorem tuum atque pontificem doctorem praecipuum catholicaeque fidei praedicatorem eligere dignatus es praesta quaesumus ut ipso intercedente peccatorum nostrorum exui malis et tibi Domino Deo sinceris mereamur mentibus deservire. |
340 |
Aug/16/Arnulphus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus qui beatum Arnulfum confessorem tuum pontificatus officio et fidei munere sublimasti tribue supplicibus tuis ut quicquid peccati contagione contractum est in nobis ipso pro nobis summo antistite tuo intercedente regatur. |
341 |
Aug/16/Arnulphus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Repleti sumus Domine muneribus tuis quae de festivitate beati Arnulfi confessoris tui atque pontificis percepimus tribue quaesumus ut eodem intercedente et eorum mundemur effectu et muniamur auxilio. |
341 |
Aug/25/Genesius Arelatensis/M2/Mass Propers |
Genesii martyri |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da nobis quaesumus sancti martyris tui Genesii precibus adiuvari et praesta ut cuius festa recolimus eius auxilium capiamus. |
341 |
Aug/25/Genesius Arelatensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro sancti martyris tui Genesii commemoratione deferimus suppliciter exorantes praesta quaesumus ut indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. |
341 |
Aug/25/Genesius Arelatensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices te rogamus omnipotens Deus ut sancti martyris tui Genesii cuius gloriamur triumphis protegamur auxiliis. |
341 |
Sep/26/Cyprianus Antiochiensis/M2/Mass Propers |
Cypriani martyris |
Coll |
Salutarem nobis edidit hodierna dies beati Cypriani sacerdotis et martyris in tua Domine virtute laetitiam praesta quaesumus ut conversationis eius insignia praedicando et intercessione tibi placita iugiter gloriemur. |
341 |
Sep/26/Iustina/M2/Mass Propers |
Iustinae virginis |
Coll |
Deus creator et conservator omnium gentium misericordiam tuam humiliter postulamus ut hunc diem beatae martyris tuae Iustinae virginis congruis actionibus celebrantes per eius intercessionibus et meritis sempiterna quoque exsultatione laetemur. |
341 |
Sep/26/Cyprianus Antiochiensis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Sacrificium nostrum Domine quaesumus ipsum tibi sit acceptione placabile cui praesenti †nos mysterio dominicae agimus† de cuius est germine procreata beati Cypriani martyris mox praeclara subiungitur. |
341 |
Sep/26/Iustina/M2/Mass Propers |
Alia |
Secr |
Domine Deus omnipotens qui es individua Trinitas et una maiestas qui in altis habitas et humilia respiciendo sanctificas suscipe quaesumus oblationem nostram quam tibi offerimus in honorem tui nominis vel veneratione beatae Iustinae virginis et martyris tuae et praesta ut quicumque digne ad altare hoc oblationis libamenta detulerit pietatis tuae gratia cum benignitate reportet. |
342 |
Sep/26/Cyprianus Antiochiensis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Satiati sumus Domine muneribus sacris quae tanto nobis credimus uberius profuturam quanto sanctius haec meritis intercedentibus martyrum nos percepisse confidimus. |
342 |
Sep/26/Iustina/M2/Mass Propers |
Alia |
Postcomm |
Gloriosus nobis Domine praesentatus dies advenit in qua beata Iustina martyr tua sanguine decorata caelestem meruit societatem proinde deprecamur maiestatem tuam omnipotens Deus ut per ea quae sumpsimus eius martyrium venerantes ipsius quoque meritis mereamur apud te semper misericordiam invenire. |
342 |
Oct/9/Domninus/M2/Mass Propers |
Domni martyris |
Coll |
Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem pro commemoratione beati Domni martyris tui passione fecisti adesto familiae tuae precibus et da ut cuius hodie festa celebramus eius meritis et intercessionibus adiuvemur. |
342 |
Oct/9/Domninus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine propitius munera quae in beati martyris tui Domni commemoratione deferimus ut cuius honore sunt grata eius nobis fiant intercessione perpetua. |
342 |
Oct/9/Domninus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati martyris tui Domni quaesumus Domine gloriosa nobis merita prosequantur quae fragilitatem nostram et precibus tueantur et meritis. |
342 |
Oct/31/Quintinus martyr/M2/Mass Propers |
Quintini martyris |
Coll |
Assit nobis Domine quaesumus sancta precatio beati martyris tui Quintini quae nos et a terrenis affectibus incessanter expediat et caelestia desideria perficiat. |
342 |
Oct/31/Quintinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Intercessio quaesumus Domine sancti Quintini martyris tui munera nostra commendet nosque eius veneratio tuae maiestati reddat acceptos. |
342 |
Oct/31/Quintinus martyr/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quae nobis intercedente beato Quintino martyre tuo uberius confidimus affutura. |
343 |
Nov/27/Vitalis, Agricola/M2/Mass Propers |
Vitalis et Agricolae |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus da populo tuo praesentis diei festivitatem sincero venerari affectu ut qui {per} eam sanctorum martyrum tuorum Vitalis et Agricolae annua celebritate devotis frequentant obsequiis eorundem suffragiis caelestis regni gaudia consequantur. |
343 |
Nov/27/Vitalis, Agricola/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Suscipe Domine sacrificium placationis ac laudis et intervenientibus sanctis tuis Vitale et Agricola nostra quaesumus corda laetificet et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragia consoletur. |
343 |
Nov/27/Vitalis, Agricola/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus concede nobis habere corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi intercedentibus sanctis martyribus tuis Vitale et Agricola remissionem omnium peccatorum et praemium vitae praesentis populo tuo ut simul in Ecclesia tua semper et laudes et gratias tibi Deo referre valeamus. |
343 |
Nov/7/Willibrordus/M2/Mass Propers |
Willibrordi confessoris |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus sollemnitatem huius diei propitius intuere et Ecclesiam tuam intercessione beati confessoris tui atque pontificis Willibrordi continua fac celebritate gaudere omniumque in te credentium vota perficias. |
343 |
Nov/7/Willibrordus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Huius Domine sacrificii munus tua petimus 〈manu〉 contingi quod beati Willibrordi confessoris tui atque pontificis festivitate offerimus exsultantes. |
343 |
Nov/7/Willibrordus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Beati confessoris tui Willibrordi atque pontificis Domine gaudia votiva celebrantes da quaesumus ut per haec sancta quae sumpsimus misericordiae tuae auribus nos ipse commendet. |
343 |
Nov/17/Anianus/M2/Mass Propers |
Aniani episcopi et Gregorii papae |
Coll |
Deus qui nobis beati Aniani confessoris tui atque pontificis natalicia gloriosa celebrare concedis tribue quaesumus eius nos semper et beneficiis praeveniri et orationibus adiuvari. |
344 |
Nov/17/Gregorius Turonensis/M2/Mass Propers |
Alia |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam suppliciter exoramus ut per intercessionem beati Gregorii confessoris tui atque pontificis cuius hodie annuam recolimus festivitatem cum temporalibus incrementis aeternae prosperitatis 〈capiamus〉 augmentum. |
344 |
Nov/17/Anianus/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Donis caelestibus da quaesumus Domine libera mente servire munera quae offerimus interveniente beato Aniano confessore tuo atque pontifice et medelam nobis operentur et gloriam. |
344 |
Nov/17/Gregorius Turonensis/M2/Mass Propers |
Alia |
Secr |
Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti confessoris tui Gregorii atque pontificis offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem sic nobis indulgentiam largiaris. |
344 |
Nov/17/Anianus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster interveniente beato Aniano confessore tuo atque pontifice †quae ore tempore nostrae mortalitatis contingimus† immortalitatis tuae gratiam consequi mereamur. |
344 |
Nov/17/Gregorius Turonensis/M2/Mass Propers |
Alia |
Postcomm |
Deus fidelium remunerator animarum praesta ut per haec sancta quae sumpsimus beati confessoris tui Gregorii cuius venerandam celebramus festivitatem precibus indulgentiam consequamur. |
344 |
Nov/21/Columbanus abbas/M2/Mass Propers |
Columbani abbatis |
Coll |
Deus qui nos sancti Columbani sacerdotis et confessoris tui annua beatae confessionis sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut callida hostis incursione tua freti virtute devicta pervenire ad gaudia ipso interveniente mereamur aeterna. |
344 |
Nov/21/Columbanus abbas/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatis Domine placare muneribus quaesumus Pater omnipotens propitiatus intende et intercedente beato Columbano confessore tuo et ab occulta insidiatoris incursione fragilitatem nostram tueantur illaesam et angelicis devote manibus suscepta sacris ante conspectum gloriae tuae in odorem suavitatis cum alacritate deferantur. |
345 |
Nov/21/Columbanus abbas/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Sumptis Domine sacrosanctae redemptionis mysteriis deprecamur ut et salutaris huius remedii plenitudine roborati et sancti confessoris tui Columbani saluberrimo interventu fulti ad plenae festivitatis gaudia pervenire mereamur aeterna. Per Dominum nostrum Iesum. |
345 |
Dec/4/Barbara/M2/Mass Propers |
Barbarae virginis |
Coll |
Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Barbarae martyris tuae votiva confoveat ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus et conspiciamus aeterna. Per Dominum. |
345 |
Dec/4/Barbara/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Tribue quaesumus virtutum caelestium Deus ut sacrificia pro sanctae tuae Barbarae sollemnitate delata desiderium nos temporalem doceant habere contemptum et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. |
345 |
Dec/4/Barbara/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia intercedente pro nobis beata Barbara martyre tua ad vitam quaesumus nobis proficiant sempiternam. |
345 |
Oct/16/Sigismundus/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
〈 ... 〉 Sigismundi regis et sociorum eius Domni Basilini Petri Pyrrhi Pyrrhini Restituti Basilii Desiderii communicationem corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sumpserit ad sanitatem revocetur. Per Dominum nostrum. |
347 |
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers |
De omnibus sanctis |
Coll |
Deus qui omnibus sanctis tuis ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da nobis famulis nostrorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur adversitatibus liberari. |
347 |
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers |
Severi, Severiani |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Severum Severianum Carpophorum Victorinum fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. |
347 |
Oct/31/Wolfgangus/M2/Mass Propers/1 |
Wolfkangi confessoris |
Coll |
Deus tuorum gloria sacerdotum praesta quaesumus ut 〈qui〉 beati Wolfkangi confessoris tui atque pontificis natalicia praevenimus eius auxilium sentiamus. |
347 |
Oct/31/Wolfgangus/M2/Mass Propers/2 |
Alia |
Coll |
Deus qui beatum pontificem Wolfkangum gloriae sanctorum similem fecisti et beata fide munisti da nobis eius pia merita devote sectari qui pastor noster exstitit et aeternitatis gloriam promeruit. |
347 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
Missa pro congregatione |
Coll |
Deus qui famulos tuos in hoc loco degentes sub sancta professione de tempestatibus huius saeculi eruisti et ad portum monasterii et quietis venire fecisti concede propitius ut hic 〈et〉 in perpetuum te auxiliante salventur. |
347 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium famulos tuos in hoc loco conversantes sanctificet semper et muniat. |
347 |
pro congregatione/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Divina quaesumus Domine mysteria huius congregationis fratres muniant ubique et protegant et tuis faciant semper inhaerere mandatis. |
347 |
evangelista/M2/Mass Propers |
Lectio Ezechielis prophetae |
Lc |
Similitudo vultus quattuor animalium facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor. Facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor. Et facies aquilae desuper ipsorum quattuor. Et facies eorum et pennae eorum extentae desuper. Duae pennae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat. Ubi impetus spiritus erat illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent. Et similitudo animalium et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et non revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. |
348 |
confessor/M2/Mass Propers |
Lectio libri Sapientiae |
Lc |
Ecce confessor magnus qui in vita sua curavit gentem suam et liberavit illam a perditione. Qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis suae. Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae sic ille refulsit in templo Dei. Cypri cum nardo nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Lybani. Et vestiri eum consummatione virtutis in accensu altaris gloriam dedit sanctitatis amictum. Et intravit orationem suam voluit se ostendere sacerdotibus prius pro suis delictis hostias offerre Domino. Et fiat pax in Israel per dies sempiternos. |
348 |
evangelista/M2/Mass Propers |
Initium sancti Evangelii secundum Ioannem |
Ev |
In principio erat Verbum. Et Verbum erat apud Deum. Et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine 〈ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine〉. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam eius gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratia et veritate. |
349 |
confessor/M2/Mass Propers |
Secundum Marcum |
Ev |
Videte vigilate et orate. Nescitis enim quando tempus sit sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet. Vigilate ergo nescitis enim quando Dominus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne cum venerit repente inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico omnibus dico vigilate. |
349 |
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers |
Hieronymi presbyteri. Sapientiae |
Lc |
Optavi et datus est mihi sensus et vocavi et venit in me spiritus sapientiae. Et reposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapides pretiosos quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat me ista sapientia et ignorabam quoniam omnium bonorum mater est. Quam sine fractione didici et sine invidia communico bonis et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim est thesaurus hominibus. Quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei. |
350 |
Sep/30/Hieronymus/M2/Mass Propers |
|
Ev |
Vigilate quia nescitis |
350 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
Has orationes composuit apostolicus, et dicit sae… |
Coll |
A cunctis nos quaesumus Domine mentis et corporis defende periculis et intercedente gloriosa Virgine Dei Genitrice Maria cum beatis apostolis Petro et Paulo et omnibus sanctis salutem nobis tribuas benignus et pacem ut destructis adversitatibus et erroribus universis Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. |
350 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Secr |
Exaudi nos Domine Deus noster ut per huius sacramenti virtutem a cunctis nos mentis et corporis hostibus tuearis gratiam tribuens in praesenti et gloriam in futuro. |
350 |
de omnibus sanctis/M2/Mass Propers |
|
Postcomm |
Mundet et muniat quaesumus Domine divini sacramenti nos munus oblatum et intercedente beata Virgine Dei Genitrice Maria cum apostolis tuis Petro et Paulo et omnibus sanctis a cunctis nos reddat perversitatibus expiatos et adversitatibus expeditos. |
350 |
BMV/M2/Mass Propers |
|
Seq |
Clemens et benigna iugi laude digna Maria. Fer spiritalia nobis remedia Maria. Tu plena gratia mater eximia Maria. Solve peccamina relaxa crimina Maria. Felix et beata Deo fecundata Maria. Restaura 〈perdita〉 remitte debita Maria. Parens Dei facta viro sed intacta Maria. Nos a miseria reduc ad gaudia Maria. Tu mundi domina caelorum regina Maria. Sit tibi gloria saecla per omnia Maria. |
351 (144v) |
Sep/1/Aegidius/M2/Mass Propers |
Sequentia |
Seq |
Sonent hymni Deo digni in hac die tam insigni clangore tubae ductili ad haec festa patris tanti voce psallat incessanti tam plebs quam clerus humilis. Nam quod erit tam praeclarum quam ob virum Deo carum 〈laudes sonare gaudii cum applaudit triumphalis lux non mortis sed natalis〉 sancti patris Aegidii. Tibi honor Iesu Christe quo patrante sanctus iste tanta pollebat gratia ut infirmi sanarentur et leprosi mundarentur per ipsius suffragia. Sanat hunc quae serpens laedit solo daemon iussu cedit suum timens imperium. Aegris salus restauratur mare tumens tranquillatur aestus quiescit febrium. Gressu claudus stabilitur dum insignis insignitur fidus Christi vernaculus. In desertum solus fugit et mamillas cervae sugit ceu naturalis hinnulus Diu montis in speleo latens soli vacans Deo sed inde multum doluit ibi pie diffamatur per hunc noxa relaxatur quam rex abscondi voluit. Virtus mira nihil mali sub patrono potest tali quemquam suorum laedere.〉 Sidus dulce confessorum tua prece nos iustorum fac consortes in aethere. |
351 (144v) |