Conspectus with ceremony Mass ordinary

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Mass ordinary Confessio sacerdotis ante altare F Confiteor tibi peccata mea aeterne pontifex et sancte sanctorum magister et veri tabernaculi sacerdos qui semel in anno huius saeculi mystica sancta intrasti atque immaculatum agnum proprii tui hostiam dedisti pro peccatis meis et nunc sedes in dextera Dei Patris semper vivens et interpellans pro peccatis omnium tibi ego confiteor qui debitor sum non tantum decem milium talentorum meorum criminum sed totius vitae meae ratione scelerum quod in omni vita mea nullum mandatum tuum perfecte a me custoditum scio in quo miser ego sermone visu auditu gustu odoratu et tactu cogitatione locutione opere delectatione pollutione fornicatione adulterio libidine sodomitica luxuria ira invidia ebrietate commessatione maledictione detractione murmuratione furto periurio falso testimonio blasphemia in afflictione populi commissi in negligentia propositi mei vel etiam consensu deliqui. Idcirco nunc praevenio faciem tuam in confessione et in conspectu angelorum atque iustorum et omnium sanctorum confiteor tibi peccata mea aeterne pontifex et veniam rogo de delictis meis atque obsecro ut in hoc tempore accepto exaudias me ut modo possim perfecte intelligere peccata mea et tibi aeterno iudici confiteri et hic veniam promereri omnium delictorum meorum quatenus ad tremendum iudicium tuum liber et securus de omnibus accusationibus inimici pervenire merear. Per te Deum et Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate. 101 (19v)
Mass ordinary/1 Dum vadit ad altare, dicat: W Vias tuas Domine demonstra mihi. 〈R.〉 Et semitas tuas 〈edoce〉. 108 (23r)
Mass ordinary/2 W Deduc me Domine in via 〈tua〉. 〈R.〉 Et ingrediar in veritate tua. 108 (23r)
Mass ordinary/3 W Domine exaudi orationem meam. 〈R.〉 Et 〈clamor meus ad te veniat〉. 108 (23r)
Mass ordinary/4 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et 〈cum spiritu tuo〉. 108 (23r)
Mass ordinary/1 Or Assit nobis Domine virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus semper tueatur adversis. 108 (23r)
Mass ordinary/1 Ant Et introibo ad altare Dei ad eum qui laetificat iuventutem meam. 108 (23r)
Mass ordinary Ps Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 〈ab homine iniquo et doloso erue me.〉 108 (23r)
Mass ordinary/5 W Confitemini Domino quoniam bonus. 〈R. Quoniam in saeculum misericordia eius.〉 108 (23r)
Mass ordinary/1 F Ego reus et indignus confiteor Deo omnipotenti et sanctae Mariae et omnibus sanctis eius et tibi pater vel frater quia peccavi nimis in vita mea in cogitatione in locutione in superbia in gula in ebrietate in detractione in vana gloria in pollutione mentis et corporis et in quinque sensibus meis videlicet visu auditu gustu odoratu et tactu et in omnibus octo vitiis principalibus quibuscumque humana fragilitas contaminari ac sordidari pollui vel peccare potest. Propterea deprecor beatam Dei Genitricem Mariam et omnes sanctos et electos Dei et te patrem vel fratrem ut ores pro me misero peccatore ad Dominum Deum Patrem omnipotentem. 108 (23r)
Mass ordinary/2 Absolutio F Misereatur tui omnipotens Deus et dimittat tibi omnia peccata tua praeterita praesentia liberet te Deus ab omni malo conservet et confirmet te in omni opere bono et perducat te Iesus Christus cum gaudio in vitam aeternam. 108 (23r)
Mass ordinary/3 Alia F Indulgentiam absolutionem et remissionem omnium peccatorum et spatium verae paenitentiae et emendationem vitae tribuat tibi omnipotens pius et misericors Dominus. 108 (23r)
Mass ordinary/6 Facta confessione et data indulgentia, preces seq… W Delictum meum cognitum tibi feci. 〈R.〉 Et iniustitiam meam non 〈abscondi〉. 109
Mass ordinary/7 W Dixi Confitebor adversum me iniustitiam 〈meam Domino〉. 〈R.〉 Et tu remisisti impietatem 〈peccati mei〉. 109
Mass ordinary/8 W Pro hac orabit ad te omnis sanctus. 〈R.〉 In tempore opportuno. 109
Mass ordinary/9 W Sacerdotes tui induantur iustitia. 〈R.〉 Et sancti tui exsultent. 109
Mass ordinary/10 W Deus tu conversus vivificabis nos. 〈R.〉 Et plebs tua laetabitur in 〈te〉. 109
Mass ordinary/11 W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R.〉 Et salutare tuum da nobis. 109
Mass ordinary/12 W Exsurge Domine adiuva nos. 〈R.〉 Et libera nos propter nomen tuum. 109
Mass ordinary/13 W Domine exaudi orationem meam. 〈R.〉 Et clamor meus ad te veniat. 109
Mass ordinary/14 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 109
Mass ordinary/2 Or Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mentibus mereamur introire. Salvator mundi qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas. 109
Mass ordinary/15 W Adiutorium nostrum in nomine Domini. 〈R.〉 Qui fecit caelum et terram. 109
Mass ordinary/4 F Pater noster. Et ne nos. 109
Mass ordinary/16 W Peccavimus cum patribus nostris. 〈R. Iniuste egimus iniquitatem fecimus.〉 109
Mass ordinary/17 W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R. Et salutare tuum da nobis.〉 109
Mass ordinary/18 W Exsurge Domine adiuva nos. 〈R.〉 Et 〈libera nos propter nomen tuum〉. 109
Mass ordinary/19 W Domine exaudi orationem 〈meam〉. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 109
Mass ordinary/20 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 109
Mass ordinary/3 Or Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Per Christum Dominum nostrum. 109
Mass ordinary/4 Oratio pro se ipso Or Deus propitius esto mihi peccatori quia tu es immortalis et sine peccato solus tu Domine Deus indulge mihi famulo tuo indigno et peccatori quia peccator sum et indignus qui praesumo ad sanctum altare tuum accedere et invocare te quia peccavi coram te et coram angelis tuis sed tribue mihi indulgentiam omnium peccatorum meorum et confirma me in sancta Ecclesia tua in fide orthodoxorum et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Qui vivis et regnas Deus. 109
Mass ordinary/2 Sequitur: Ant Veni Sancte Spiritus reple tuorum corda fidelium 109
Mass ordinary AntV Emitte Spiritum tuum et creabuntur. 109
Mass ordinary/5 Or Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti. 109
Mass ordinary/6 Alia Or Osculato sacro altare divina inspiratione corda nostra Dominus dignetur implere. Per Christum. 109
Mass ordinary/21 Item alia W Domine labia mea aperies. 〈R.〉 Et os meus annuntiabit laudem tuam. 109
Mass ordinary/5 Tunc imponas incensum in turibulum. F Incensum istud dignetur Dominus benedicere et accipere in odorem suavitatis. Per Christum. 109
Mass ordinary/6 F Per intercessionem sancti Gabrielis archangeli stantis a dextris 〈altaris〉 incensi et omnium electorum suorum incensum istud Dominus benedicere dignetur et in odorem suavitatis accipere. 109
Mass ordinary/7 F Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris et flammam aeternae dilectionis. 110 (24r)
Mass ordinary/8 Tunc, osculando evangelium, dicas: F Pax Christi quam nobis per evangelium suum tradidit conservet et confirmet corda et corpora nostra nunc et in vitam aeternam. 110 (24r)
Mass ordinary/7 Altare similiter: Or Descendat quaesumus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus Spiritus Sanctus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda purificet. 110 (24r)
Mass ordinary/9 Post vadas per circuitum altaris cum incensu. F Incensum istud a te benedictum ascendat ad te Domine et descendat super nos misericordia tua. 110 (24r)
Mass ordinary/22 W Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. 〈R. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.〉 110 (24r)
Mass ordinary/23 W Omnis terra adoret te Deus et psallat tibi. 〈R. Psalmum dicat nomini tuo Domine.〉 110 (24r)
Mass ordinary/10 Alia F Odorem caelestis inspirationis suae accendat Dominus et impleat corda nostra ad audienda evangelii sui praecepta. 110 (24r)
Mass ordinary/8 In quocumque tempore benedictio incensi Or Quaesumus omnipotens Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob immitte in hanc creaturam incensi odoris tui virtutem ut sit servis tuis vel ancillis tuis munimentum tutela defensionis nec hostis intret in viscera eorum aditumque et sedem habere non possit. Per te Christe. 110 (24r)
Mass ordinary/9 Alia Or Deus qui Moysi famulo tuo per Spiritum Sanctum revelare dignatus es quae ad cultum sanctuarii necessaria decrevisti ex quibus thymiama boni odoris ad opus Ecclesiae tuae ob causam religionis iugiter permanere iussisti ut mystica nobis significatione spiritualium virtutum flagrans ostenderet suavitatem odoris tu ergo quaesumus omnipotens Deus immensae maiestatis tuae dextera hanc creaturam incensi benedicere ex diversarum rerum commixtione confectam dignare ut virtute sancti nominis tui omnes immundorum spirituum phantasmaticos incursus effugare omnesque morbos reddita sanitate expellere ubique fumus aromatum eius efflaverit mirabiliter possit atque in odore flagrantissimo tibi Domino perpetua redoleat suavitate. Per Christum Dominum nostrum. 110 (24r)
Mass ordinary/10 Alia Or Domine Deus omnipotens cui astat exercitus angelorum dignare respicere et benedicere hanc creaturam incensi ut omnes languorum daemonumque insidiae odorem ipsius sentientes fugiant et separentur a blasphemate tuo quod Filii tui pretioso sanguine redemisti ut numquam laedatur a morsu serpentis antiqui. Per Dominum. 110 (24r)
Mass ordinary/11 Post confessionem Or Omnipotens sempiterne Deus qui me peccatorem et indignissimum sanctis altaribus tuis astare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam concede quaeso per tuam magnam misericordiam mihi veniam omnium peccatorum meorum ut mundo corde et corpore et omnibus sensibus meis per tuam gratiam purificatis tuae sanctae maiestati digne ministrare merear. 111
Mass ordinary/12 Alia Or Oramus ergo te Domine {ut} per merita omnium sanctorum tuorum et quorum reliquiae hic sunt ut eorum intercessionibus omnipotens Deus indulgere digneris omnia peccata mea. Per Christum. 111
Mass ordinary/13 Alia Or Sancta Trinitas et indivisa unitas Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus omnipotens omnium creator hominum et Dominus qui fecisti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt in cuius manu ac potestate cuncta consistunt in tuam sanctissimam ac singularem custodiam commendo animam meam et corpus meum et cogitationes et omnes sensus et actus meos ut me a malignis spiritibus et immundis ac pravis et vanis cogitationibus semper potenter eripias emundes et defendas ab omnibus meis peccatis et iniquitatibus misericorditer me purifices et ab omnibus invisibilibus inimicis et periculis in tua virtute permittas neque hic neque in futuro sed misericordiam tuam magnam et sempiternam gratiam in omni loco et in omni tempore adesse mihi clementer et dignanter concedas. Qui vivis. 111
Mass ordinary/14 Alia Or Conforta me rex sanctorum summum tenens principatum et da sermonem rectum et bene sonantem in os meum ad pronuntiandum sanctum evangelium tuum pacis. 111
Mass ordinary/24 W Altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus. 〈R.〉 Beati qui habitant in domo tua Domine in saecula saeculorum laudabunt te. 111
Mass ordinary/11 Super diaconum benedictio F Iube domne benedicere. 111
Mass ordinary/12 F Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis ut competenter pronunties sanctum evangelium pacis. 111
Mass ordinary/15 Perlecto evangelio, dicas: Or Per istos sermones sancti evangelii Filii sui Domini nostri Iesu Christi indulgeat nobis Dominus universa delicta nostra concedat nobis implere sua praecepta. 111
Mass ordinary/25 W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R. Et salutare tuum da nobis.〉 112
Mass ordinary/13 Ad miscendum vinum cum aqua F Ex latere Domini exivit sanguis et aqua sic et nos haec pariter commiscentes passionis eiusdem obtineamus salutem. Per Christum Dominum nostrum. 112
Mass ordinary/16 Alia Or Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus per huius aquae et vini mysterium Christi Filii tui esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. 112
Mass ordinary/14 Benedictio super calicem F In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 112
Mass ordinary/17 Item alia Or In nomine Domini nostri Iesu sit signatum ordinatum et sanctificatum hoc sacrificium. 112
Mass ordinary/18 Oratio super calicem Or Peto Domine immensam clementiam tuam ut descendat super panem et calicem plenitudo divinitatis tuae. 112
Mass ordinary/19 Item alia oratio Or Descendat quaesumus Domine illa Spiritus Sancti tui invisibilis et incomprehensibilis maiestas sicut quondam in patrum hostias descendebat qui oblationes nostras corpus et sanguinem tuum efficiat et me indignum sacerdotem doceat tantum mysterium tractare cum cordis puritate cum lacrimarum fonte cum reverentia et tremore ita ut placide et benigne suscipias hoc sacrificium de manibus meis ad salutem vivorum et mortuorum. 112
Mass ordinary/20 Alia Or Rogo etiam per idipsum sacrosanctum et vivificum mysterium corporis et sanguinis tui quo cottidie in Ecclesia tua pascimur et potamur abluimur et sanctificamur atque unius et summae divinitatis participes efficimur da virtutes sanctas quibus repletus bona conscientia altari tuo assistam ut haec caelestia sacramenta mihi efficiantur vita et salus. Per Christum. 112
Mass ordinary/21 Signet oblatam in manu diaconi. Or Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam tibi offert famulus tuus et praesta ut in conspectum tuum placens ascendat. Per Christum. 113
Mass ordinary/22 Inclinans se, dicat orationem: Or Sanctifica quaesumus Domine hanc oblationem ut nobis Unigeniti tui corpus fiat. 113
Mass ordinary/23 Ad calicem oratio Or Acceptum sit omnipotenti Deo sacrificium istud altari suo superpositum. Per Christum. 113
Mass ordinary/24 Alia oratio Or In nomine Domini nostri Iesu Christi sit signatum sacrificium istud immaculatum et a te Deo vivo et vero adunatum et benedictum. 113
Mass ordinary/25 Post incensum Or In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur Domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi Domine Deus. 113
Mass ordinary/26 Alia Or Suscipe clementissime Deus hoc sacrificium in conspectum tuum cum odore suavitatis ascendat. 113
Mass ordinary/27 Alia Or Suscipe clementissime Pater hostiam placationis et laudis quam tibi offero ego indignus famulus tuus et me peccatorem indulgentiam quaerentem placatus suscipe. Per Christum. 113
Mass ordinary/31 Or Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero pro innumerabilibus peccatis offensionibus et negligentiis meis et pro omnibus Christianis fidelibus vivis ac defunctis ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. 113
Mass ordinary/32 Or In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur Domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeamus tibi Domine Deus. 113
Mass ordinary/2 Pf Orate fratres ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum. 113
Mass ordinary/28 Hic cooperiat calicem cum corporali, et signet: Or Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus et benedic hoc praesens sacrificium ab indignis manibus praeparatum et descende in hanc hostiam invisibiliter sicut in patrum hostias visibiliter descendisti. Per Christum. 114
Mass ordinary/29 Inclinato capite, dicat: Or Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam tibi offero (offerimus) in memoriam incarnationis apparitionis passionis resurrectionis et ascensionis Domini nostri Iesu Christi et in honore beatae Mariae semper Virginis et quorum reliquiae hic continentur vel quorum festivitas hodie celebratur et omnium sanctorum tuorum qui tibi placuerunt ab initio mundi ut illis omnibus sit ad honorem nobis autem ad salutem et ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis quorum memoriam facimus in terris. 114
Mass ordinary/30 Pro fidelibus defunctis Or Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam tibi offero pro anima famuli tui N. et pro animabus famulorum famularum tuarum N. ut requiem aeternam dones eis inter sanctos et electos tuos quatenus illorum consortio vita fruantur aeterna. 114
Mass ordinary/1 Post haec verte te ad populum, et dic: Pf Orate fratres pro me misero peccatore ut meum et vestrum sacrificium acceptum sit Deo omnipotenti ante sanctum conspectum suum. Per Dominum. 114
Mass ordinary/15 Econtra omnes unanimiter ex intimo corde responde… F Orent pro te omnes sancti et electi Dei. 114
Mass ordinary/26 W Mittat tibi auxilium de sancto. 〈R. Et de Sion tueatur te.〉 114
Mass ordinary/27 W Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum. 〈R. Et holocaustum tuum pingue fiat.〉 114
Mass ordinary/28 W Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum. 〈R. Et omne consilium tuum confirmet.〉 114
Mass ordinary/16 F Exaudiat te Dominus pro nobis orantem et deprecantem. 114
Mass ordinary/33 Or Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad gloriam et honorem nominis sui ad utilitatem quoque nostram totiusque Ecclesiae sanctae suae. 114
Mass ordinary F Sanctus sanctus sanctus. Dominus Deus Sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 115 (26v)
Mass ordinary/1 Or Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro Paulo et Andrea cum omnibus sanctis tuis. Hic accipit patenam. Da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Hic ponit patenam ante calicem. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Hic rumpit hostiam deinde maiorem in duo confrangit dicens Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 121
Mass ordinary/1 Hic faciat tres cruces super calicem cum superior… W Pax Domini sit semper vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 122
Mass ordinary/1 F Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi omnibus nobis accipientibus in vitam aeternam. 122
Mass ordinary/2 Sequatur: F Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. Dona nobis pacem. 122
Mass ordinary/2 Tunc osculetur altare, dicens: Or Domine Iesu Christe qui dixisti apostolis tuis pacem meam do vobis pacem relinquo vobis ne respicias peccata mea sed fidem Ecclesiae tuae eamque secundum voluntatem tuam pacificare custodire et coadunare digneris. Qui vivis. 122
Mass ordinary/2 W Pax tecum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 122
Mass ordinary/3 Quando dat pacem. Or Habete vinculum pacis et caritatis ut apti sitis sacrosanctis mysteriis. Per Christum Dominum nostrum. 122
Mass ordinary/4 Alia Or Pax Christi et Ecclesiae abundet in cordibus nostris (vestris). 122
Mass ordinary/5 Ante communicationem Or Domine Iesu Christe Fili Dei vivi qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu Sancto per mortem tuam mundum vivificasti libera me per hoc sanctum corpus tuum et sanguinem a cunctis iniquitatibus et universis malis et fac me tuis oboedire praeceptis et in tua gratia semper permanere. Per omnia saecula. 122
Mass ordinary/3 Dum accipit corpus in manus. F Panem caelestem accipio et nomen Domini invoco. 122
Mass ordinary/4 F Corpus Domini nostri Iesu Christi conservet animam meam in vitam aeternam. 122
Mass ordinary/5 F Sanctum corpus tuum Domine Iesu Christe prosit mihi in remissionem omnium peccatorum meorum et conservet me in vitam aeternam. 122
Mass ordinary/6 Dum sumit corpus F Corpus Domini nostri Iesu Christi proficiat mihi in vitam aeternam. 123 (30v)
Mass ordinary/7 Dum sumit sanguinem Domini. F Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipio et nomen Domini invoco. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. 123 (30v)
Mass ordinary/8 Item alia F Sanctus sanguis tuus Domine Iesu Christe prosit mihi in remissionem omnium peccatorum meorum et conservet me in vitam aeternam. 123 (30v)
Mass ordinary/6 Post communicationem Or Quod ore sumpsimus Domine pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per Christum Dominum nostrum. 123 (30v)
Mass ordinary/9 F Corpus tuum Domine quod sumpsi et sanguis quem potavi adhaereat obsecro in visceribus meis et praesta ut in me non maneat scelerum macula quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis et regnas. 123 (30v)
Mass ordinary/7 Alia Or Corpus tuum Domine Iesu Christe quod ego miser accepi et sanguis quem indignus sumpsi adhaereant in visceribus meis ad sanitatem animae et corporis mei et praesta omnipotens Pater ut ibi non sit macula peccati ubi intraverunt sancta sacramenta. Qui cum Deo Patre. 123 (30v)
Mass ordinary/10 F Ite missa est. Deo Gratias. 123 (30v)
Mass ordinary/8 Finitis omnibus, osculatur altare presbyter, dice… Or Placeat tibi sancta Trinitas hoc obsequium servitutis meae et praesta ut hoc sacrificium quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli sit te miserante propitiabile. Qui vivis et regnas. 123 (30v)
Mass ordinary/1 Oratio ante communicationem corporis et sanguinis Or Domine Iesu Christe Fili Dei vivi qui per crucem et sanguinem tuum mundum redemisti exaudi me coram te gementem. Scio enim quia cum Patre et Spiritu Sancto tu fecisti nos ad laudem et gloriam nominis tui. Quam quia contra te peccavimus illico obnoxii amisimus gratiam tuam. Ne ergo aeternaliter periremus in mundo formam servi accipiens es homo factus. Confido ergo in te Dominum quia tua creatura sum. Nam ad tuam imaginem creasti hominem. Igitur ne possideat draco ille quem superasti animam meam quam ad tuam imaginem formasti. Tu piissime carnem humanam de Virgine sumpsisti quia resurgendo a mortuis super angelos posuisti et ab angelis adoratur. Per quam anima nostra vivificatur. Tu es Domine nostrum caput et nos sumus tua membra. Ergo ne patiaris damna in tuis membris pro his enim sanguinem tuum fudisti et sic de illius hostis potestate liberasti. Et si hi descendunt in infernum quae utilitas erit in tuo sanguine fuso? Cur incassum fusus erit pretiosus cruor? Quare Domine extollitur inimicus? Quippe quos per signum Crucis amiserat nec per multas insidias 〈…〉 caput superat conculcat. Inde velut reor nimis exsultat quod membra tua iterum devorat. Sed ego servorum tuorum infimus curro ad tuam misericordiam turbatus. Exaudi me quia nullum habeo qui me adiuvet praeter te. Tu es Deus meus ex utero matris meae ne derelinquas me in peccatis meis quae incessanter operor. Subleva me per veram paenitentiam purga cor meum emunda foetorem carnis meae apta os meum ut sim dignus corpus et sanguinem tuum sumere hodie. Sit Domine salus animae meae sit sanitas corporis mei sit remissio peccatorum meorum sit murus contra insidias daemonum sit in die exitus mei ereptio et in die iudicii protectio. Si fuerit super nos misericordia tua nos omnes erimus digni. Si non fuerit vere nullus dignus erit. Sicut enim gratuita pietate salvasti nos ita per intercessionem sanctissimae Genitricis tuae et omnium sanctorum tuorum dignum communicare effice. Qui vivis et regnas cum Patre et Spiritu Sancto per omnia saecula saeculorum. 126 (32r)
Mass ordinary/2 Alia ante communionem Or Domine Iesu Christe Fili Dei vivi immensam clementiam tuam humili devotione deposco ut non irascaris mihi indigno famulo tuo quod immundo corde et corpore et mente in domum tuam intravi et ad sanctum corpus pretiosumque sanguinem tuum sumendum accedere praesumo. Sed recordare obsecro quia mulierem sanguinis fluxum patientem a tactu gloriosarum fimbrium vestimentorum tuorum non prohibuisti illam quoque peccatricem ac paenitentem a sanctorum tuorum peduum osculo non sprevisti. Ergo ne me Domine Iesu Christe pro innumerabilibus sceleribus meis a communione tanti mysterii velut immundum ac peccatorem repellas sed paenitentiam tibi agere dignam fontemque lacrimarum habere concedas ut in sindone munda id est mundo corde et corpore non ad iudicium sed pura conscientia ad remedium animae et remissionem omnium peccatorum te miserante percipere 〈merear〉 piissime Deus. Qui cum. 127
Mass ordinary/3 Alia Or Dominator omnium Domine qui das tuis fidelibus beatam spem et aeternam vitam concede ut fiat hoc mysterium sancti corporis et sanguinis Filii tui mihi in sanctificationem ut aeterna merear perfrui beatitudine. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui est panis vitae aeternae qui descendit de caelo et dat vitam mundo. 128
Mass ordinary/4 Or Ipsum panem caelestem et sanctum sanguinem accipio et nomen salutis aeternae invoco. Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus Sancti. 128
Mass ordinary/5 Oratio post communionem Or Sanctum corpus tuum Domine Iesu Christe quod tua gratia tribuente percepi et sanctis calix tuus quem potavi semper adhaereant in anima mea et in sensibus meis et praesta ut non remaneat in me ulla peccati macula neque in anima mea neque in sensibus meis neque in corpore meo ubi sancta et pura intraverunt sacramenta. Per te Iesu Christe. 128
Mass ordinary/6 Alia Or Sancta Maria Genitrix Domini nostri Iesu Christi semper Virgo gloriosa per te venit ad nos salus per te redemptio nostra tu templum Dei vivi te elegit Dominus ex filiabus Israel in salutem populi sui 〈*** quia fecit tibi〉 Dominus magna quia potens est et sanctum nomen eius et ego miser peccator et fragilis amisi virginitatem meam praevaricator legis factus sum in omnibus. Adiuva me domina sancta Maria una cum omnibus sanctis ut habeam emendationem per hoc sanctum corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri quod suscepi ego indignus de universis peccatis meis ut possim consequi misericordiam Domini et veniam merear consequi omnium peccatorum meorum accipere quia Dominus pro peccatoribus venit in hunc mundum ut salvos faceret qui perierant. Ipso adiuvante qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 128
Mass ordinary F Confiteor Deo Patri omnipotenti Filioque eius Domino nostro Iesu Christo et Spiritui Sancto coram angelis eius et apostolis una cum omnibus sanctis et vobis fratres mei quia ego reus et indignus peccator peccavi nimis in cogitatione locutione consensu verbo et opere. Ideoque precor gloriosissimam Dei Genitricem sanctam Mariam semper Virginem et omnes angelos Dei una cum apostolis et omnibus sanctis eius et vos fratres ut intervenire dignemini pro me peccatore ad Dominum Deum Patrem omnipotentem ut misereatur mei. 129 (33v)
Qu/H6/f5/Mass ordinary Perlecto evangelio, dicat sacerdos: W Dominus vobiscum et Oremus. 160
Qu/H6/f5/Mass ordinary/1 F Pater noster 160
Qu/H6/f5/Mass ordinary/2 Postea dicit: F Per omnia saecula saeculorum. 160
Qu/H6/f5/Mass ordinary W Pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 160
Qu/H6/f5/Mass ordinary Et diaconus dicat: W Benedicamus Domino. Deo gratias. 160
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary Interim sacerdos veniat ad altare, et, facta conf… F Gloria in excelsis Deo 182
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary Credo in unum Deum dicitur. "Dominus vobiscum. Or… Rub 182
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/1 F Sanctus 182
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/2 F Agnus Dei 182
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/1 W 〈V.〉 Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 183 (60v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/2 W Benedicamus Domino 183 (60v)