Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
incense/8 | In quocumque tempore benedictio incensi | Or | Quaesumus omnipotens Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob immitte in hanc creaturam incensi odoris tui virtutem ut sit servis tuis vel ancillis tuis munimentum tutela defensionis nec hostis intret in viscera eorum aditumque et sedem habere non possit. Per te Christe. | 110 (24r) |
incense/9 | Alia | Or | Deus qui Moysi famulo tuo per Spiritum Sanctum revelare dignatus es quae ad cultum sanctuarii necessaria decrevisti ex quibus thymiama boni odoris ad opus Ecclesiae tuae ob causam religionis iugiter permanere iussisti ut mystica nobis significatione spiritualium virtutum flagrans ostenderet suavitatem odoris tu ergo quaesumus omnipotens Deus immensae maiestatis tuae dextera hanc creaturam incensi benedicere ex diversarum rerum commixtione confectam dignare ut virtute sancti nominis tui omnes immundorum spirituum phantasmaticos incursus effugare omnesque morbos reddita sanitate expellere ubique fumus aromatum eius efflaverit mirabiliter possit atque in odore flagrantissimo tibi Domino perpetua redoleat suavitate. Per Christum Dominum nostrum. | 110 (24r) |
incense/10 | Alia | Or | Domine Deus omnipotens cui astat exercitus angelorum dignare respicere et benedicere hanc creaturam incensi ut omnes languorum daemonumque insidiae odorem ipsius sentientes fugiant et separentur a blasphemate tuo quod Filii tui pretioso sanguine redemisti ut numquam laedatur a morsu serpentis antiqui. Per Dominum. | 110 (24r) |