Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/1 |
|
VD |
Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tellus tantis irradiatam fulgoribus et aeterni regis splendore illustratam totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso Dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundendo cerei huius laudem implere praecipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui cum eo et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. |
63 (XXVIIIv) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/2 |
|
VD |
Vere quia dignum et iustum est aequum ... Invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum Sanctum quoque Spiritum toto cordis ac mentis affectu et vocis mysterio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille Agnus occiditur eiusque sanguine postes consecrantur. Haec nox est in qua primum patres nostros filios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum nostrorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociatque sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres Filium tradidisti. O beata beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est de qua scriptum est Et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas... |
63 (XXVIIIv) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire |
Ordo in Sancto Sabbato. Sabbati die ornetur eccle… |
Rub |
|
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/1 |
Psalmi autem hi sunt: |
Ps |
Ad Dominum |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/2 |
|
Ps |
Levavi oculos |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/3 |
|
Ps |
Laetatus sum |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/4 |
|
Ps |
Ad te levavi |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/5 |
|
Ps |
Nisi quia Dominus |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/6 |
|
Ps |
Qui confidunt |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/7 |
|
Ps |
In convertendo |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/8 |
|
Ps |
Nisi Dominus aedificaverit |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/9 |
|
Ps |
Beati omnes |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/10 |
|
Ps |
Saepe expugnaverunt |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/11 |
|
Ps |
De profundis |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/12 |
|
Ps |
Domine non est |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/13 |
|
Ps |
Memento Domine David |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/14 |
|
Ps |
Ecce quam bonum |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/15 |
|
Ps |
Ecce nunc benedicite |
166 (52r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/1 |
Finitis psalmis, ita incipiat orationes per ordin… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus in nomine Filii tui Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti benedicimus hunc ignem cum cera et omnibus eius alimoniis sanctificamus et signo Crucis Christi Filii tui vivi altissimi signamus ut intus vel foris accensus quod nocet non incendat sed omnia ad usus necessaria hominum calescat sive illuminet et quae ex hoc igne fuerint conflata vel calefacta sint benedicta et omni humanae saluti utilia ut non cum Dathan et Abiron ignem tibi offerentibus alienum incendamur sed cum Aaron pontifice et filiis eius Eleazaro et Ithamaro hostias tibi pacificas Spiritus Sancti igne assatas immolare valeamus et semper eiusdem Sancti Spiritus igne vitia nostra ure cordaque luce scientiae tuae illumina et animas nostras calore fidei clarifica. |
167 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/2 |
Benedictio super cereum et incensum |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus mundi conditor luminis siderumque fabricator per cuius ineffabilem potentiam omnis claritas sumpsit exordium te in tuis operibus invocamus aperi quaesumus Domine labia nostra ad confitendum nomini tuo et ad laudem gloriae tuae ut digne celebrare mereamur sacrum officium tuum quia in hac sacratissima noctis vigilia de donis tuis cereum tuae suppliciter offerimus maiestati. — Veniat ergo Domine super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator accende ut non solum sacrificium quod hac nocte litatum est arcana tui luminis admixtione refulgeat sed in quocumque loco ex eo 〈sanctificationis mysterio aliquid〉 deportatum fuerit expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. |
167 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/3 |
|
Or |
Veniat ergo Domine super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator accende ut non solum sacrificium quod hac nocte litatum est arcana tui luminis admixtione refulgeat sed in quocumque loco ex eo 〈sanctificationis mysterio aliquid〉 deportatum fuerit expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. |
167 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/4 |
Alia oratio |
Or |
Deus qui per Filium tuum angularem scilicet lapidem caritatis ignem fidelibus contulisti productum ex silice nostris profuturum usibus novum hunc ignem sanctifica et concede nobis 〈ita〉 per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari ut ad perpetua purgatis sensibus pertingere valeamus. Per eundem Christum. |
167 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/5 |
Item alia |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicentibus nobis hunc ignem in nomine tuo et Unigeniti Filii tui Dei ac Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti cooperari dignare et adiuva nos contra ignita tela inimici et illustra gratia caelesti. Per Dominum nostrum. |
167 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/6 |
Alia oratio |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens lumen indeficiens qui es conditor omnium luminum benedic hoc lumen quod a te sanctificatum atque benedictum est qui illuminasti omnem mundum ut ab eo lumine accendamur et in eo illuminemur igne caritatis tuae et sicut tuo igne illuminasti Moysen ita illumines corda et sensus nostros ut ad vitam lucemque aeternam pervenire mereamur. Per eundem. |
168 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire |
Tunc apponatur incensum, et aspergatur aqua bened… |
H |
Inventor rutili |
168 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/1 |
Finitis versibus, veniat diaconus dalmatica indut… |
VD |
Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba intonet salutaris. Gaudeat se tellus tantis irradiatam fulgoribus et aeterni regis splendore illustratam totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantibus vobis fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso Dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundendo cerei huius laudem implere praecipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui cum eo vivit et regnat Deus. |
168 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/paschal candle/2 |
Hic imponatur tus. | Hic accendatur. | Hic manu c… |
VD |
Vere dignum et iustum est invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille Agnus occiditur eiusque sanguine postes consecrantur. Haec nox est in qua primum patres nostros filios Israel Domine eduxisti de Aegypto quos postea Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociatque sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres Filium tradidisti. O vere beata nox quae exspoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos. O beata beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est de qua scriptum est Et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur gratia noctis suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui licet divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquentibus cereis quam in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata nox quae exspoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos. Nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus ergo te Domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret. In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit. Precamur ergo te Domine ut nos famulos tuos omnem clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. et gloriosissimo rege nostro N. et antistite nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus festis conservare digneris. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum. |
168 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font/1 |
Interim autem, dum lectiones leguntur, presbyteri… |
H |
Rex sanctorum angelorum totum mundum adiuva |
171 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font/2 |
Interim pontifex intret in consecrationem fontis,… |
H |
Mitte Sanctum nunc amborum Spiritum Paraclitum |
171 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font |
Finitis versibus, canatur litania: | et ita per o… |
Lit |
Kyrie eleison. Christe eleison. Christe audi nos |
171 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/Mass ordinary in Holy Saturday |
Vadat presbyter in sacrarium, et ordinet se plena… |
Rub |
|
171 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/Mass ordinary in Holy Saturday |
Finito "Kyrie eleison", dicat alte: |
F |
Gloria in excelsis |
171 |
Qu/H6/S/Holy Saturday/Mass ordinary in Holy Saturday |
Deinde cantandus est: ... | "Agnus Dei" non canit… |
F |
Sanctus sanctus sanctus |
172 (55r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/Mass ordinary in Holy Saturday |
Post communionem dicatur: |
W |
Benedicamus Domino. Deo gratias. |
172 (55r) |
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptism |
Post missam, antequam accipiant infantes corpus e… |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut divino munere satiati et sacris mysteriis innovemur et moribus. Per Dominum. |
172 (55r) |