Conspectus with ceremony foundation stone

Assignment Rubrics Genre Item P.N
foundation stone Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis epis… Rub 326 (132r)
foundation stone/1 In primis episcopus in loco crucem, in quo altare… F Signum salutis Domine Iesu Christe pone in loco isto et non permittas introire angelum percutientem. 326 (132r)
foundation stone/1 Per totum Ps Quam dilecta tabernacula 326 (132r)
foundation stone/1 Benedictio lapidum septem Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus fundator omnium creaturarum benedicere dignare hos lapides sive haec ligna septiformis gratiae tuo dono ad templum construendum nomini tuo ut omnis plebs ad illud conveniens conferat 〈laudes〉 nomini sancto tuo. Per Dominum nostrum. 326 (132r)
foundation stone/2 Tunc aspergatur locus aqua benedicta. Et tres ex… F In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 326 (132r)
foundation stone Deinde locus ecclesiae circueatur a clero, subscr… R Domine Iesu Christe ne despicias desiderium nostrum sed in honore sanctae Genitricis tuae et martyrum confessorumque tuorum * praepara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis. 326 (132r)
foundation stone RV Qui de Virgine nasci pro salute humani generis et mortem subire dignatus es. Praepara. 327
foundation stone Ant Ab oriente portae et tres ab occidente portae et tres a meridiano portae et tres ab aquilone portae et tres. 327
foundation stone/2 Sequitur psalmus per totum Ps Fundamenta 327
foundation stone/3 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. 327
foundation stone/1 W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R. Et salutare tuum da nobis.〉 327
foundation stone/2 W Esto nobis Domine turris fortitudinis. 〈R. A facie inimici.〉 327
foundation stone/3 W Non nobis Domine non nobis. 〈R. Sed nomini tuo da gloriam.〉 327
foundation stone/4 W Fiat pax in virtute tua. 〈R. Et abundantia in turribus tuis.〉 327
foundation stone/5 W Deus tu conversus vivificabis nos. 〈R. Et plebs tua laetabitur in te.〉 327
foundation stone/6 W Pretiosa est in conspectu Domini 〈R. Mors sanctorum eius.〉 327
foundation stone/7 W Confiteantur tibi Domine omnia 〈opera tua〉. 〈R. Et sancti tui benedicant tibi.〉 327
foundation stone/8 W Domine exaudi orationem 〈meam〉. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 327
foundation stone/9 W Dominus vobiscum. 〈R. Et cum spiritu tuo.〉 327
foundation stone/2 Oratio Or Domine Deus qui licet caelo et terra non capiaris domum tamen tibi in terra fieri iussisti in qua nomen tuum iugiter invocetur hunc locum quaesumus beatae Mariae semper Virginis omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis sereno tuae pietatis intuitu visita et vide et illum ad fabricandum elige per infusionem gratiae caelestis ab omni inquinamento purifica purificatumque conserva ut qui dilecti tui David devotionem in filii sui Salomonis opere complesti tui famuli N. in opere hoc ita precamur vota perfice ut illud te inspirante incipiat te adiuvante perficiat suique laboris praemium in terra consequatur viventium. Effugiant igitur hinc te iubente Domine omnes nequitiae spirituales et cum fraudibus suis cuncta diaboli turma tua virtute depulsa. Resurgat hic tuae Ecclesiae pura simplicitas et amabilis tibi innocentiae candor sicque hunc locum per Unigeniti Filii tui Domini nostri dilectionem coaeterni tibi Spiritus Paracliti rore fecunda gratissimo ut quicumque hic pro suis necessitatibus auribus tuae benignitatis ingerit vota votorum suorum consequatur effectu. Per Dominum nostrum. 327
foundation stone Ben Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat in hoc loco. Per Christum Dominum nostrum. 327