Conspectus with ceremony exodiastic rites

Assignment Rubrics Genre Item P.N
exodiastic rites/1 Hic sacerdos accedat ad corpus, et aspergat aqua… F Et ne nos ... Sed libera nos 328 (133r)
exodiastic rites/1 W A porta inferi 328 (133r)
exodiastic rites/2 W Dominus vobiscum 328 (133r)
exodiastic rites/1 Sequitur: Or Deus vitae dator et humanorum corporum reparator qui te a peccatoribus exorari voluisti exaudi preces quas speciali devotione pro anima famuli tui (famulae tuae) tibi lacrimabiliter fundimus ut liberare eum (eam) ab infernorum cruciatibus et collocare inter agmina sanctorum tuorum digneris veste quoque caelesti et stola immortalitatis indui et paradisi amoenitate confoveri iubeas. 328 (133r)
exodiastic rites/2 Alia Or Deus qui humanarum animarum aeternus amator es animam famuli tui (famulae tuae) quam vera dum in corpore maneret tenuit fides ab omni cruciatu infernorum redde extorrem ut segregata ab infernalibus claustris sanctorum tuorum mereatur adunari consortiis. 328 (133r)
exodiastic rites/1 Mox incipiat cantor responsorium: R Subvenite sancti Dei occurrite angeli Domini suscipientes animam eius * offerentes eam in conspectu Altissimi. 328 (133r)
exodiastic rites/1 RV Suscipiat eam Christus qui vocavit 〈te〉 et in sinum Abrahae angeli deducant. Offerentes. 328 (133r)
exodiastic rites/2 Responsorium R Libera me Domine 328 (133r)
exodiastic rites/2 Et, ita cantando, pulsantibus omnibus signis, cad… RV Dies illa dies irae 328 (133r)
exodiastic rites/3 Finito responsorio, domnus abbas dicat hunc versu… W A porta inferi 328 (133r)
exodiastic rites/4 W Dominus vobiscum 328 (133r)
exodiastic rites/3 Oratio Or Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratrem qui ex hoc saeculo transiit beata Maria semper Virgine intercedente cum omnibus sanctis tuis ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. 328 (133r)
exodiastic rites/3 Postea incipiant responsorium: R Heu mihi Domine quia peccavi nimis in vita mea quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te Deus meus miserere mei * dum veneris in novissimo die. 328 (133r)
exodiastic rites/3 RV Anima mea turbata est valde sed tu Domine succurre ei. Dum veneris. 328 (133r)
exodiastic rites/1 Quo finito, mox incipiantur psalmi, qui dimissi e… Ps [psalmi in tribus vigiliis] 328 (133r)
exodiastic rites/2 Hora autem sepeliendi. Duo fratres, stantes ante… F Kyrie eleison 328 (133r)
exodiastic rites/4 Sacerdos, indutus alba, manipulo, stola, stet iux… Or Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quoniam nullus apud te iustificabitur homo nisi per te omnium peccatorum tribuatur remissio non ergo eum (eam) tua quaesumus Domine iudicialis sententia premat quem tibi vera supplicatio fidei Christianae commendat sed gratia tua illi succurrente mereatur evadere iudicium ultionis qui dum viveret insignitus (insignita) est signaculo Trinitatis. In qua vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. 328 (133r)
exodiastic rites/4 R Heu mihi Domine 329
exodiastic rites/3 F Kyrie eleison 329
exodiastic rites/5 Sequitur oratio: Or Fac quaesumus Domine hanc cum servo tuo defuncto (serva tua defuncta) misericordiam ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem qui tuam in votis tenuit voluntatem et sicut hic eum (eam) vera fides iunxit fidelium turmis ita eum (eam) illic tua miseratio societ angelicis choris. 329
exodiastic rites/5 Responsorium R Peccantem me cottidie et non me paenitentem timor mortis conturbat me * quia in inferno nulla est redemptio miserere mei Deus et salva me. 329
exodiastic rites/4 RV Deus in nomine tuo salum me fac et in virtute tua libera me. Quia. 329
exodiastic rites/4 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. 329
exodiastic rites/6 Or Inclina Domine quaesumus aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam supplices deprecamur ut animam famuli tui (famulae tuae) quam de huius saeculi ergastulo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. 329
exodiastic rites/6 Sequitur responsorium: R Memento mei Deus quia ventus est vita mea nec aspiciat me visus hominis. 329
exodiastic rites/5 RV Et non revertetur oculus meus ut videat bona. Nec aspiciat. 329
exodiastic rites/1 Hic elevetur corpus, et ducatur ad sepulcrum, et… Ant In paradisum deducant te angeli in tuo adventu suscipiant te martyres et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. 329
exodiastic rites/2 Ps In exitu Israel 329
exodiastic rites/2 Sequitur antiphona: Ant Aperite illi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor Domino haec porta Domini iusti intrabunt per eam. 329
exodiastic rites/3 Ps Confitemini Domino quoniam bonus 329
exodiastic rites/5 W Dominus vobiscum 329
exodiastic rites/7 Or Deus qui fundasti terram formasti caelos qui omnia sidera statuta fixisti qui captivum hominem laqueo mortis alluvione reparasti qui sepultos Abraham Isaac et Iacob in spelunca duplici libro vitae scripsisti atque totius Ecclesiae principes adnotasti benedicendos benedicere digneris hunc tumulum famuli tui (famulae tuae) N. ut hic eum (eam) requiescere facias et in sinu Abrahae collocare digneris qui Dominum nostrum ab inferis resuscitasti ad salutem credentium in se respice quaesumus super hanc fabricam sepulcri et descendat virtus gratiae tuae in ea ut te iubente sit ei in hoc loco quieta dormitio et tempore iudicii cum sanctis omnibus vera resurrectio. Per eundem. 329
exodiastic rites/3 Hic prius aspergatur sepulcrum aqua benedicta, et… Ant Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. 330
exodiastic rites/4 Ps Quemadmodum 330
exodiastic rites/6 W Dominus vobiscum 330
exodiastic rites/8 Or Obsecramus misericordiam tuam omnipotens Deus qui hominem ad imaginem tuam creare dignatus es ut animam famuli tui (famulae tuae) quam hodie rebus humanis eximi et ad te accersiri iussisti blande et misericorditer suscipias non ei dominentur umbrae mortis nec tegat eum (eam) chaos et caligo tenebrarum sed exutus omnium criminum labe in sinum Abrahae patriarchae collocatus (collocata) locum lucis et refrigerii se adeptum esse gaudeat ut cum magni iudicii dies advenerit cum sanctis et electis tuis eum (eam) resuscitari praecipias. 330
exodiastic rites/4 Hic aspergatur corpus aqua benedicta, et incenset… Ant Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam. 330
exodiastic rites/5 Ps Memento Domine 330
exodiastic rites/9 Or Deus apud quem mortuorum spiritus vivunt et in quo electorum animae deposito carnis onere plena felicitate laetantur praesta supplicantibus nobis ut anima famuli tui (famulae tuae) quae temporali per corpus visionis huius luminis caruit visu aeternae illius lucis solatio potiatur non eum (eam) tormentum mortis attingat non dolor horrendae visionis afficiat non poenalis timor excruciet non reorum proxima catena constringat sed concessa sibi delictorum omnium venia optatae quietis consequatur gaudia repromissa. Per eum qui venturus est. 330
exodiastic rites/1 Hic fiat sermo ad populum: Alloc [sermo] 330
exodiastic rites/5 Deinde sacerdos tribus vicibus: F In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 330
exodiastic rites/5 Proiciat terram, et dicat antiphonam: Ant De terra plasmasti me et in carne induisti me Redemptor meus Domine resuscita me in novissimo die. 330
exodiastic rites/6 Ps Domine probasti 330
exodiastic rites/7 W Dominus vobiscum 330
exodiastic rites/1 Pf Oremus fratres carissimi pro spiritu cari nostri (carae nostrae) quem (quam) Dominus de laqueo huius saeculi vocare dignatus est cuius corpusculum hodie sepulturae traditur ut eum (eam) pietas Domini immensa in sinum Abrahae Isaac et Iacob collocare dignetur ut cum dies iudicii advenerit inter sanctos et electos suos eum (eam) in parte dextera collocandum (collocandam) resuscitari faciat. Praestante ipso Domino nostro. 330
exodiastic rites/6 Sequatur antiphona: Ant Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 330
exodiastic rites/7 Ps Domine exaudi orationem meam secundum 330
exodiastic rites/8 W Dominus vobiscum 331
exodiastic rites/10 Or Deus qui iustis supplicationibus semper praesto es qui pia vota dignaris intueri da famulo tuo (famulae tuae) cuius depositionis hodie officia exhibemus cum sanctis atque fidelibus tuis beati muneris portionem. Per Christum. 331
exodiastic rites/7 Sequitur antiphona: Ant Omnis spiritus laudet Dominum. 331
exodiastic rites/8 Ps Laudate Dominum de caelis 331
exodiastic rites/9 W Dominus vobiscum 331
exodiastic rites/11 Or Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more complentes Deum cui omnia vivunt fideliter deprecemur ut hoc corpus cari nostri (carae nostrae) a nobis in infirmitate sepultum in ordine sanctorum tuorum resuscitet ut eius spiritum cum sanctis ac fidelibus suis aggregari iubeat cum quibus inenarrabili gloria et perenni felicitate perfrui mereatur. Praestante ipso Domino nostro. 331
exodiastic rites/8 Antiphona Ant Omne quod dat mihi Pater. 331
exodiastic rites CantNT Benedictus Dominus Deus Israel 331
exodiastic rites/6 Quo finito, sacerdos pronuntiet: F Pater noster 331
exodiastic rites/10 W A porta inferi 331
exodiastic rites/11 W Dominus vobiscum 331
exodiastic rites/12 Or Tibi Domine commendamus animam famuli tui defuncti (famulae tuae defunctae) ut defunctus (defuncta) saeculo tibi vivat et quae per fragilitatem mundanae conversationis peccata admisit tu veniam misericordissimae pietatis absterge. Per Dominum nostrum. 331
exodiastic rites/12 W Dominus vobiscum 331
exodiastic rites/13 W Requiescant in pace 331
exodiastic rites/9 Deinde pro his, qui in coemeterio requiescunt, di… Ps Lauda anima mea Dominum 331
exodiastic rites/7 F Pater noster 331
exodiastic rites/14 W A porta inferi. Erue 331
exodiastic rites/15 W Dominus vobiscum 331
exodiastic rites/13 Or Deus in cuius miseratione animae fidelium requiescunt famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. Per Dominum. 331
exodiastic rites Oratio in die depositionis cuiuslibet defuncti: Abs Absolve Domine animam famuli tui (famulae tuae) ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitatus (resuscitata) respiret. 331
exodiastic rites/14 Or Annue nobis Domine ut anima famuli tui (famulae tuae) remissionem quam semper optavit mereatur percipere peccatorum. 331
exodiastic rites/15 Or Partem beatae resurrectionis obtineat anima famuli tui (famulae tuae) vitamque aeternam habere mereatur in caelis. Per te Iesu Christe Salvator mundi qui cum Patre et Filio et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus. 331
exodiastic rites/16 Or Adiuva nos Deus salutaris noster et beati Michaelis archangeli omniumque sanctorum tuorum precibus exoratus animas famulorum famularumque tuarum omnium in Christo et in circuitu huius ecclesiae quiescentium in beatitudine lucis sempiternae constitue. Per Dominum. 331
exodiastic rites/8 F Anima eius et animae omnium fidelium defunctorum hic vel ubique quiescentium in Christi nomine requiescant in pace. 332
exodiastic rites/7 R Si bona suscepimus 332
exodiastic rites/6 RV Nudus egressus sum 332
exodiastic rites/10 Dum redeunt ad ecclesiam, cantent psalmum: Ps Miserere mei Deus. Requiem aeternam dona. 332
exodiastic rites/9 Ant Dele Domine iniquitatem meam 332
exodiastic rites/9 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. 332
exodiastic rites/16 W A porta inferi 332
exodiastic rites/17 Or Exauditor omnium Deus exaudi nostrorum fletuum vocem et tribue infirmitatibus nostris perpetuam sospitatem ut dum dignanter gemitum nostri laboris suscipis tua nos semper misericordia consoleris. 332
exodiastic rites/18 Or Fidelium Deus omnium 332
exodiastic rites/11 Cum exeunt ob viam alicuius defuncti cum processi… Ps Miserere mei Deus secundum 332
exodiastic rites/12 Ps Deus in nomine 332
exodiastic rites/13 Ps Miserere mei Deus miserere mei 332
exodiastic rites/14 Ps Deus misereatur 332
exodiastic rites/15 Ps Deus in adiutorium 332
exodiastic rites/16 Ps Ad Dominum cum tribularer 332
exodiastic rites/8 Quibus finitis, incipiat sacerdos responsorium cu… R Subvenite sancti Dei 332
exodiastic rites/10 Et aspergatur corpus aqua benedicta, et incensetu… F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. 332
exodiastic rites/17 W A porta inferi 332
exodiastic rites/18 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/19 Or Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras. Per Dominum nostrum. 332
exodiastic rites/9 Deinde portetur corpus ad ecclesiam, cantando res… R Libera me Domine 332
exodiastic rites/19 Et pulsentur omnia signa. Postea dicat sacerdos v… W A porta inferi 332
exodiastic rites/20 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/20 Or Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe 332
exodiastic rites/21 Si femina erit, haec oratio dicatur: Or Quaesumus Domine pro tua pietate miserere 332
exodiastic rites/17 In anniversariis mortuorum. Dum exeunt cum proces… Ps Miserere mei Deus secundum magnam 332
exodiastic rites/10 Sequatur responsorium cum versu: R Libera me Domine 332
exodiastic rites/11 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. 332
exodiastic rites/21 W A porta inferi 332
exodiastic rites/22 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/22 Oratio Or Pio recordationis affectu fratres carissimi commemorationem faciamus cari nostri (carae nostrae) quem (quam) 〈Dominus〉 de tentationibus huius saeculi assumpsit obsecrantes misericordiam Dei nostri ut ipse dignetur ei tribuere placidam et quietam mansionem et remittat omnes lubricae temeritatis offensas ut concessa venia plenae indulgentiae quicquid in hoc saeculo proprio reatu deliquit totum ineffabili pietate ac benignitate sua deleat et abstergat. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Filio. 332
exodiastic rites/23 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/24 W Requiescant in pace. Amen. 332
exodiastic rites/18 Deinde pro his, qui in coemeterio requiescunt, di… Ps Lauda anima mea Dominum 332
exodiastic rites/12 F Pater noster 332
exodiastic rites/25 W A porta inferi 332
exodiastic rites/26 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/23 Or Deus in cuius miseratione 332
exodiastic rites/27 W Dominus vobiscum 332
exodiastic rites/28 W Requiescant in pace. 332
exodiastic rites/24 Or Temeritatis quidem est Domine ut homo hominem mortalis mortalem cinis cinerem tibi Domino Deo nostro audeat commendare sed quia terra suscipit terram et pulvis convertitur in pulverem donec omnis caro in suam redigatur originem inde tuam Deus piissime Pater lacrimabiliter quaesumus pietatem ut huius famuli tui (famulae tuae) animam quam de huius mundi voragine caenulenta supernam ducis ad patriam Abrahae amici tui sinu recipias et refrigerii rore perfundas sit ab aestuantis Gehenni truci incendio segregatus (segregata) et beatae requiei te donante convinctus (convincta). Et si quae illi sunt Domine dignae cruciatibus culpae tu eas gratiae mitissimae lenitate indulge nec peccati recipiat vicem sed indulgentiae tuae piam sentiat bonitatem cumque finito termino mundi supernum illuxerit regnum omnium sanctorum coetibus aggregatus (aggregata) cum electis resurgat in parte dextera coronandus (coronanda). 333
exodiastic rites/25 Alia oratio Or Suscipe Domine animam famuli tui et revertentem ad te veste caelesti indue eam et lava eam sancto fonte vitae aeternae ut inter gaudentes gaudeat et inter sapientes sapiat et inter martyres coronatus consedeat et inter patriarchas et prophetas proficiat et inter apostolos Christum sequi studeat et inter angelos et archangelos claritatem Dei semper videat et inter paradisi rutilos lapides gaudium possideat et notitiam mysteriorum Dei agnoscat et inter Cherubim et Seraphim claritatem Dei inveniat et inter vigintiquattuor seniores cantica canticorum audiat et inter lavantes stolas in fonte fluminis vestem lavet et inter pulsantes pulsans portas apertas caelestis Ierusalem reperiat et inter videntes Deum facie ad faciem videat et inter cantantes canticum novum cantet et inter audientes caelestem sonum audiat. Per eum qui. 333
exodiastic rites/26 Alia Or Suscipe Domine servum tuum in bonum habitaculum aeternum et da ei requiem aeternam et regnum sempiternum id est caelestem Ierusalem et in sinibus patriarcharum tuorum Abrahae Isaac et Iacob eum (eam) collocare digneris et partem habeat in prima resurrectione et inter suscipientes corpora in die resurrectionis corpus suum suscipiat et cum benedictis ad dexteram Dei venientibus veniat et inter possidentes vitam aeternam possideat. 333
exodiastic rites/2 Sermo super sepulcrum Alloc Latiatuc feleym zumtuchel mic vogmuc ýsa pur es chomuv uogmuc. Menýi milostben terumteve eleve mív isemucut adamut es odutta vola neki paradisumut hazóá. Es mend paradisumben uolov gimilcíctul munda nekí elnie. Heon tilutoa wt ig fa gimilce tvl. Ge mundoa nekí meret num eneyc ysa kí nopun emdul oz gimils twl halalnec halaláál holz. Hadlaua choltat terumteve isten tvl ge feledeve. Engede urdung intetvinec es evec oz tiluvt gimilstwl es oz gimilsben halalut evec. Es oz gimilsnec wl keseruv uola vize hug turchucat mige zocoztia vola. Num heon muga nec ge mend w foianec halalut evec. Horoguvec isten es veteve wt ez muncas vilagbele es levn halalnec es puculnec feze es mend w nemenec. Kic ozvc miv vogmuc. Hug es tiv latiatuc szumtuchel isa es num igg ember mulchotia ez vermut ysa mend ozchuz iarov vogmuc. Wímagguc uromc isten kegilmet ez lelic ert hug iorgossun w neki es kegiggen es bulscassa mend w bunet. Es vimagguc szen achscin mariat es bovdug michael archangelt es mend angelcut hug uimaggonoc erette. Es uimagguc szent peter urot kinec odut hotolm ovdonia es ketnie hug ovga mend w bunet. Es vimagguc mend szentucut hug legenec nekí seged uromc scine eleut hug isten ív uimadsagucmia bulsassa w bunet. Es zoboducha wt urdung ildetuitvl es pucul kinzotviatwl es vezesse wt paradisum nugulmabeli es oggun neki munhi uruzagbele utot es mend iovben rezet. Es keassatuc uromchuz charmul 334
exodiastic rites/13 F Kyrie eleison 334
exodiastic rites/2 Pf Scerelmes bratým uimaggomuc ez scegin ember lilki ert kit vr ez nopun ez homus vilag timnucebelevl mente kinec ez nopun testet tumetívc hug ur uvt kegilmehel abraam ysaac iacob kebeleben helhezie hug birsagnop ívtua mend w szentíí es unuttei cuzicun iov felevl iochtotnia ilezie wt. Es tiv bennetuc. 334
exodiastic rites/14 Clamate ter: F Kyrie eleison 334
exodiastic rites/3 Hic faciat sacerdos sermonem populo: Alloc Optime nostis fratres carissimi Dei misericordiam quanta gratia Dominus Deus gratificaverat primum Adam patrem nostrum sed diabolo suadente dum peccavit quid sibi et omnibus suis posteris tunc promeruit ecce fratres videtis oculis vestris. Considerate fratres in quanta beatitudine constabat ille primus Adam quod et eum non mori sed in aeternum vivere creaverat Dominus. Delectabilem domum dederat ei Dominus scilicet paradisum sed eo ibi manente praecepta Domini postposuit postquam a diabolo deceptus de illo vetito fructu comedit et in illo fructu et sibi et omni humano generi mortem comedit. Solus ipse peccavit tunc fratres utinam soli ipsi suffecisset hoc periculum perpeti. Sed quid per Ezechielem prophetam dicit nobis Dominus consideremus fratres Patres inquit tunc comederunt uvam acerbam sed modo dentes filiorum obstupescunt. Videtis fratres cottidie oculis vestris quomodo cottidie obstupescunt dentes nostri cum et cottidie mortis amaritudine amaricamur. Paradisus erat fratres mansio nostra non ista fovea sed primi parentis nostri transgressio promeruit nobis hanc mansionem. Tunc fratres expulsi sumus ab illa delectabili domo et incidimus in manus diaboli qui et multo tempore detinuit nos sub potestate sua. Tandem misericors Dominus recordatus est quoniam pulvis sumus. Descendit de caelo ad terram ac per multa tempora perditum hominem quaesivit et invenit quem et pretioso sanguine suo redemit sicque gaudens illuc eum reduxit unde et primum corruerat. Igitur fratres non ista fovea est mansio nostra sed sicut beatus Paulus dicit ita est nobis credendum. Nostra inquit conversatio in caelis est. Quibus fratres parata est illa caelestis mansio optime nostis. Iustis et omnibus illis qui in hoc saeculo in bono opere perseverant. Debitores sumus fratres ut homo hominem mortalis mortalem sepeliat et pro eo orationem faciat eique a Deo misericordiam imploret. Rogamus igitur vos fratres ut sicut vos a Deo cottidie quaeritis vobismetipsis misericordiam et remissionem similiter quaeratis et huic misero homini hodie a Deo misericordiam et si cui aliquid peccavit omnes pro Deo hodie remissionem faciatis sibi. 334
exodiastic rites/3 Alia Pf Orate fratres hodie pro eo quatenus Dei misericordia hic eum requiescere faciat et finito mundi termino cum omnis homo resurget quando et Dominus Deus ad iudicium veniet tunc per intercessionem beatissimae Virginis Mariae et omnium sanctorum suorum iste miser homo non ad iudicium sed ad Dei gratiam resurgat. Kyrie eleyson. 335
exodiastic rites Alloc Domine si fuisses hic et cetera. Christus qui solus animas in inferno liberavit dedit hominibus potestatem ut succurrere possint positis in purgatorio et ex quo Christus in propria persona hanc legationem implevit non est mirum si orationes et eleemosynas nostras mittamus nos pro ipsis ad Dominum. Unde in hoc evangelio videns suspiria et lacrimas sororum Dominus Lazarum resuscitavit sic precibus fidelium animas a purgatorio liberat. Quod cum posset sine precibus vult quod amicis eius gratiae referantur. Sicut princeps puniendum non exaudit sed eum qui interpellat pro eo. Dicit ergo Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus. Mystice intelligitur hoc de morte gehennae. Quoniam si Dominus per gratiam esset cum Lazaro non moreretur morte gehennae. Nota quidam moriuntur in deserto. Quidam in Aegypto. Quidam in terra promissionis. Primi dies bonae vitae non incipiunt. Secundi dimidiant. Tertii perficiunt. De primis Viri sanguinum et dolosi. De secundis Dum adhuc ordiret bene vivere succidit me. De tertiis Mortuus Abraham plenus dierum. Primi ducuntur in puteum infernum. Secundum illud Deduces eos in puteum interitus. Secundi ad portas inferni in purgatorium. Unde Ego dixi in dimidio dierum meorum et cetera. Tertii ad gloriam. Unde Cum dederit dilectis suis somnum ecce hereditas et cetera. Primi cantant triplex vae quia Deum offenderunt quia diabolo consenserunt quia torquebuntur in perpetuum. Secundi lamentum in purgatorio ut per orationes et eleemosynas eis succurramus. Tertii cantant carmen in caelo. Crudeles sunt qui in purgatorio exsistentibus non succurrunt. De quibus dicitur Omnes amici eius speverunt eam. Animae enim in tormentis clamant Miseremini mei miseremini mei saltem vos amici mei. Numquam sic probatur amicus quam in tali necessitatis articulo. Magister Hugo post mortem suam cuidam concanonico suo quem prae ceteris dilexit apparuit turpis et graviter afflictus quem duo daemones flagellando et a dextris et a sinistris duxerunt quem cum concanonicus quis esset requireret respondit Sum quondam tuus socius. Requisitus quare tales poenas toleraret dixit Propter gnosyas sed si mihi subvenires cito liberarer. Unde postquam ille in vigiliis pro eo laborasset apparuit ei iterum speciosus. Debemus ergo mortuis subvenire et succurere quia et nos sumus morituri. Nihil est certius morte. Quidam burgensis audiens semel a quodam quod utilis esset mortis recordatio feretrum in camera sua positum ferculis impleverat et pauperibus dividebat. Quoniam ut dicit Gregorius necesse est ut iam se reputet mortuum qui se cogitat moriturum. Mortui omnia vana mundi relinquunt quae in tribus consistunt in carnis suavitate in rerum cupiditate in amicorum societate. Primum relinquit in infirmitate. Secundum in morte. Tertium in sepulcro. Quia Opera tantum illorum sequuntur illos. (Act 1413) Attende brevitatem vitae quam multi messem colligunt (cf. Jr 4010) racemos vindemniant (cf. Mch 71) vestes novas praeparant et tamen illa non gustant istis non induuntur. Quidam considerans se cito moriturum relicto patre et claustrum intravit et cetera. Attende quam amara mors (cf. 1Sm 1532) cor enim hominis in morte prae nimio labore in duo dividitur nasus frigescit dentes nigrescunt facies pallescit venae et nervi corporis rumpuntur. Cadaver vero mortuum in aquis non proicitur ne aquae corrumpantur in aere non suspenditur ne aer inficiatur sed sicut venenum pessimum in foramen proicitur terra super ipsum velociter tumulatur ne ab hominibus videatur. Ecce gloria mundi quali fine clauditur. Quod considerans quidam philosophus semper flevit. Si quis autem cum dolore aegritudinem vel mortem suscipit signum est quod Deum non diligit. Si aliquis esset in tenebris et incarceratus gauderet si aliquis carcerem confringeret. Ergo enim magna laetitia est infirmitas sucipienda quia in infirmitate carcer noster effoditur. In morte penitus destruitur et anima ad Dominum suum libera progreditur. Nolite ergo contristari sicut et ceteri qui spem non habent. (1Th 413) Si contristamini in morte amicorum consolemini quia in caelesti patria ipsos invenietis. Unde Dominus discipulis de morte contristantibus ait Si diligeritis me gauderetis utique et cetera. (J 1428) Est autem triplex mors animae. Nonne gehennae. De prima Vidua vivens inde mortua est. (1T 55–6) De secunda Domini Domini exitus mortis. (Ps 6721) De tertia Sicut oves in inferno positi sunt. (Ps 4815) Infernus est locus quasi pascuosus in quo cibus erit de quo dicit Iob Caput aspidis suggeret interficiet eos lingua viperae (Job 2016) et sicut post prandium solent homines solaciari ita animae in inferno. Unde Iob transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium et (Job 24 19) in omnibus his pascuis mors peccati mortalis depascet eos (Ps 4815). Et notandum quod quattuor sunt viae post mortem. Una adulterorum in mortali culpa decedentium quae ducit eos ad infernum. Alia infantium parvulorum circa septimum et ducit eos in purgatorium. Tertia nondum paenitentiam complentium et ducit in purgatorium. Quarta sine peccati macula decedentium quae ducit ad caeli palatium. Qui ubi fuerit corpus Christi ibi congregabuntur et aquilae (Mt 2428 et L 1737) id est animae fideles scilicet corpus Christi in caelo sunt ergo et animae sanctorum illuc congregabuntur. R. 346 (142r)