Conspectus with ceremony cemetery

Assignment Rubrics Genre Item P.N
cemetery/1 Consecratio coemeterii. Sequitur versus orientem,… Or Deus qui es totius orbis conditor et humani generis Redemptor cunctarum creaturarum invisibilium et invisibilium perfectus dispositor te supplici voce et puro corde exposcimus ut hoc coemeterium sive polyandrium in quo famulorum famularumque tuarum corpora requiescere debent post curricula huius vitae labentia sanctificare purgare atque benedicere digneris quique peccatorum remissionem per tuam magnam misericordiam in te confidentibus praestitisti corporibus quoque eorum in hoc coemeterio quiescentibus et tubam primi archangeli hic exspectantibus consolationem perpetuam largiter impertire. 130 (34r)
cemetery Postea circumeat ter ecclesiam, clero cantante re… R Terribilis 130 (34r)
cemetery Et populo: F Kyrie eleison 130 (34r)
cemetery/2 Et dicat pontifex orationem: Or Domine sancte Pater omnipotens trina maiestas et una deitas Pater Filius et Spiritus Sanctus iustitiae auctor veniae largitor honoris dator sanctitatis origo charismatum distributor omniumque ad te venientium pius receptor praesta propitius ut hoc coemeterium in honore sancti nominis tui compositum benedicere et sanctificare digneris qui Abrahae beati patriarchae famuli tui terram a filiis Ephron comparatam causa sepulturae benedixisti et qui populo Israelitico promissionis tellurem in aeternum durantem concessisti famulorum famularumque tuarum corporibus in hoc coemeterium intrantibus quietis sedem et ab omni incursione malignorum spirituum tutelam benignus largitor tribuas et post animarum corporumque resurrectionem coadunatam te donante atque concedente beatitudinem sempiternam percipere mereantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum. 130 (34r)
cemetery/3 Item vertat se ad austrum, et dicat: Or Domine Deus Pater aeternae gloriae lux et honor sapientiae custos et vigor prudentiae salus aegrotantium valetudo potentium maestorum solamen vita iustorum gloria humilium te flagitamus ut hoc sanctorum tuorum coemeterium ab omni spurcitiae inquinamento immundorum spiritum custodire mundare et benedicere digneris atque corporibus humanis huic loco advenientibus sinceritatem perpetuam tribuere non desinas et quicumque baptismi sacramentum perceperint et in fide catholica usque ad vitae terminum perseverantes fuerint atque decurso huius aevi termino corpora sua in hoc coemeterio requiei commendaverint angelicis tubis concrepantibus materia corporis et animae unita praemia caelestium gaudiorum percipiant sempiterna. 131
cemetery/4 Item vertat se ad aquilonem, et dicat: Or Omnipotens sempiterne Deus qui es custos animarum et tutela salutis fides credentium respice propitius ad nostrae servitutis officium ut ad introitum nostrum benedicatur consecretur et sanctificetur hoc coemeterium quatenus humana corpora hic post vitae cursus pausantia in magno iudicii die simul cum felice anima mereantur adipisci vitae perennis gaudia. 131
cemetery/5 Tunc, in medium coemeterii veniens, dicat: Or Adesto quaesumus Domine Deus officio nostro hunc locum visitanti et nostrae fragilitatis ministerio et sicut benedixisti per patrum vivorum scilicet Abrahae Isaac et Iacob terram sepulturae et postmodum nostrae salutis remedio traditus flagellatus tandemque crucifixus per te ipsum Ioseph divinitus praeparante terrenum sanctificasti sepulcrum ita hoc coemeterium benedicere consecrare et ab invisibilium machinamentis hostium roborare digneris quo omnes quorum post laborem vitae hic corpora pausaverint felicitatis gaudia consequantur. Qui vivis. 131
cemetery Tunc, ad ostium rediens, dicat: W Domum tuam Domine decet sanctitudo. In longitudinem 〈dierum〉. 131
cemetery/6 Or Domum tuam quaesumus Domine clementer ingredere in tuorum cordibus fidelium perpetuam tibi construe mansionem et praesta ut domus quae tua subsistit dedicatione sollemnis tua fiat habitatione sublimis. Per Christum. 131