Canon of the Mass/Common preface |
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
115 (26v) |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 |
Clemens, presbyter Alexandrinus, quondam magister… |
VD |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro N. et antistite nostro N. et rege nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
117 (27v) |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
Hic recitentur nomina familiarum vivorum, si volu… |
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum 〈...〉 N. et omnium circumastantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
117 (27v) |
Canon of the Mass/oration (before Canon)/1 |
〈...〉 possimus ita sic nos Deus adiuvet. |
Or |
Aperi quaeso Domine os meum ad benedicendum nomen tuum munda cor meum ab omnibus variis et nequissimis cogitationibus ut a te merear exaudiri deprecans pro populo tuo quem elegisti tibi. |
117 (27v) |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 |
Infra actionem. |
VDDiv |
Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Sixti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae semper muniamur auxilio. Per eundem Christum Dominum nostrum. |
117 (27v) |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
Notandum, in ipso canone quinquies: "Per Christum… |
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias. Diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. |
118 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 |
Erectus, ambo cum tribus crucibus benedicat. |
VDDiv |
Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam ascriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris Hic separatim signa oblatam et calicem. Alexander. ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi. |
118 |
Canon of the Mass/oration (elevation)/2 |
|
Or |
Ave sanctissima caro mea in perpetuum summa dulcedo mea. |
118 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
Hic accipit corpus in manus. | Eleva oblatam. | D… |
VDDiv |
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum. |
118 |
Canon of the Mass/oration (elevation)/3 |
|
Or |
Ave caelestis potus mihi ante omnia et super omnia dulcis. |
118 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
Hic accipit calicem. |
VDDiv |
Simili modo postquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit deditque discipulis suis dicens Accipite et bibite ex eo omnes. Depone. Hic summam manu tange. Hic est enim calix sanguinis mei Hic cooperit calicem. novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hic vere fit sanguis Christi. Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. |
119 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 |
Hic extendit manus suas. |
VDDiv |
Unde et memores Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta eiusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis necnon et ab inferis resurrectionis. Sed et in caelos gloriosae ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis Hic tres cruces super utrumque fac quartam super oblatam et quintam super calicem. hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. |
119 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 |
Hic extendit manus suas. |
VDDiv |
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech Magnus Leo. sanctum sacrificium immaculatam hostiam. |
119 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 |
Hic sacerdos inclinat se ante altare usque ad gen… |
VDDiv |
Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae Hic erigit se. ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti Hic osculatur altare muniens se signo crucis. et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. |
120 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 |
Hic recitantur nomina catholicorum defunctorum. |
VDDiv |
Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis ac pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. |
120 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/10 |
Hic exaltat vocem, dicens: |
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus. Cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis. |
120 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
Hic tres cruces super utrumque fac. |
VDDiv |
Per quem haec omnia Domine semper bona creas. Sanctificas. Vivificas. Benedicis et praestas nobis. |
120 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
Postea cum dominico quattuor cruces super calicem… |
VDDiv |
Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria. Hic elevet oblatam cum calice. Per omnia saecula saeculorum. |
121 |
Canon of the Mass/Lord's Prayer/6 |
Statim, in altari depositum, cooperimus. "Oremus." |
F |
Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a 〈malo〉. |
121 |
Qu/H6/f5/Canon of the Mass/Lord's Prayer/1 |
|
F |
Pater noster |
160 |