Conspectus with ceremony matrimony

Assignment Rubrics Genre Item P.N
matrimony/1 Benedictio super sponsum et sponsam Ps Miserere mei Deus secundum magnam 296
matrimony/1 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et. 296
matrimony/1 W Salvos fac servos tuos Domine. 〈R.〉 Deus meus sperantes in te. 296
matrimony/2 W Mitte eis Domine auxilium de sancto. 〈R.〉 Et de Sion tuere eos. 296
matrimony/3 W Esto eis Domine turris fortitudinis. 〈R.〉 A facie inimici. 296
matrimony/4 W Exsurge Domine adiuva nos. 〈R.〉 Et libera 〈nos propter nomen tuum〉. 296
matrimony/5 W Domine exaudi orationem. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 296
matrimony/6 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 296
matrimony/1 Or Deus qui potestate virtutis tuae ex nihilo cuncta fecisti qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem Dei facto ideo inseparabile mulieris adiutorium condidisti ut femineo corpori de virili dares carne principium docens quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi. Per. Deus qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti ut Christi sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Per. Deus per quem mulier iungitur viro et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententiam respice propitius super hanc famulam tuam quae maritali iungenda {est} consortio tua se expetit protectione muniri. Sit in ea iugum dilectionis et pacis et fidelis et casta nubat in Christo imitatrixque sacrarum permaneat feminarum. Sit amabilis ut Rachel viro sapiens ut Rebecca longaeva et fidelis ut Sara. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet nexa fidei mandatisque permaneat. Uni toro iuncta contactus illicitos fugiat. Muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecundia gravis pudore venerabilis doctrinis caelestibus erudita. Sit fecunda in subole sit probata et innocens et ad beatorum requiem atque ad caelestia perveniant et videant filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem et ad optatam perveniant senectutem. 296
matrimony/7 Benedictio anuli W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R.〉 Et salutare tuum 〈da nobis〉. 296
matrimony/8 W Dominus vobiscum. 〈R. Et cum spiritu tuo.〉 296
matrimony/2 Or Creator et conservator generis humani dator aeternae salutis Deus tu mitte benedictionem tuam super hunc anulum. 296
matrimony/3 Or Benedic Domine hunc anulum quem nos in tuo nomine benedicimus ut qui eum portaverit in tua pace consistat et in tua voluntate permaneat et in amore tuo vivat et senescat et multiplicetur in longitudine dierum. 296
matrimony/2 Dum mittis anulum in manum, dicas: F Anulo suae fidei et sanctae religionis subarret te Dominus Iesus Christus. 297
matrimony/1 Benedictio super utrosque Ben Benedicti sitis a Domino qui fecit mundum ex nihilo. 297
matrimony/9 Deinde sequantur preces: W Manda Deus virtuti tuae confirma hoc Deus 〈quod operatus es in nobis.〉 〈R.〉 A templo tuo in Ierusalem tibi offerent reges munera. 297
matrimony/10 W Increpa feras harundinis 〈congregatio taurorum in vaccis populorum.〉 〈R. Qui probati sunt argento.〉 297
matrimony/3 F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. 297
matrimony/11 W Salvos fac servos tuos. 〈R.〉 Domine Deus meus sperantes in 〈te〉. 297
matrimony/12 W Esto eis Domine turris fortitudinis. 〈R. A facie inimici.〉 297
matrimony/13 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 297
matrimony/2 Benedictio super utrosque Ben Benedicat et custodiat vos Deus Pater ostendatque Dominus faciem suam vobis et misereatur vestri convertatque Dominus vultum suum ad vos et det vobis pacem impleatque vos omni benedictione spirituali in remissionem peccatorum ut habeatis vitam aeternam. 297
matrimony/2 Totum psalmum cum "Gloria Patri". Ps Beati omnes qui timent Dominum 297
matrimony/4 Or Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob ipse vos coniungat impleatque benedictionem suam in vobis. Per Christum. 297
matrimony/5 Alia Or Benedic Domine de caelis hanc conventionem et sicut misisti angelum tuum Raphaelem ad Tobiam et Saram filiam Raguelis ita digneris Domine mittere benedictionem tuam super hos adolescentes ut in tua caritate consistant et in amore tuo vivant et senescant et multiplicentur in longitudine dierum. 297
matrimony/6 Alia Or Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob benedic adolescentes istos et semina semen vitae aeternae in mentibus eorum ut quicquid pro utilitate didicerint hoc facere cupiant per Iesum Christum recuperatorem hominum Filium tuum Unigenitum. Qui tecum vivit et regnat in Unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 297
matrimony/14 W Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu 〈tuo〉. 297
matrimony/15 W Benedicamus Domino. Deo gratias. 297
matrimony/3 Ben Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat super vos. 297
matrimony/7 Benedictio thalami Or Benedic Domine thalamum istum et omnes quiescentes in eo ut in tua pace consistant et in amore tuo vivant et senescant et multiplicentur in longitudine dierum. 297
matrimony/4 Alia Ben Benedicat vos Deus qui trinus est in numero et unus est in nomine. Qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 297