Conspectus with ceremony victuals

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/1 Benedictio lardi Or Benedic Domine creaturam istam lardi ut sit remedium salutare humano generi et praesta per invocationem sancti tui nominis ut quicumque inde sumpserint corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. 175 (56v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/2 Benedictio carnis Or Creator et conservator humani generis dator gratiae spiritalis largitor aeternae salutis mitte tu Domine Spiritum Sanctum tuum super hanc creaturam carnis ut armata virtute caelestis defensionis qui ex ea gustaverint proficiat illis ad salutem aeternam. 175 (56v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/3 Benedictio volucrum Or Deus universae conditor creaturae qui inter ceteras diversarum creaturarum species 〈pro〉 humani generis usibus etiam et reptilium genus ex aquis producere dignatus es de quibus Noe egressus ex arca holocaustum tibi offerens placuit qui populo tuo educto ex Aegypto per Moysen servum tuum munda ab immundis segregans edere praecepisti te supplices rogamus omnipotens Deus ut has creaturas mundarum avium carnes benedicere et sanctificare digneris ut quicumque ex eis comederint benedictionis abundantia repleantur atque ad aeternae vitae pascua pervenire mereantur. 175 (56v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/4 Benedictio casei Or Dignare Domine Deus omnipotens benedicere et sanctificare hanc creaturam casei quam ex adipe animalium producere dignatus es et concede propitius ut quicumque ex populis tuis fidelibus inde comederint vel gustaverint omni benedictione caelesti et gratia tua saturati repleantur in bonis. 176 (57r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/5 Benedictio ovorum Or Subveniat quaesumus Domine tuae benedictionis gratia huic ovorum creaturae de qua pullos gallinarum dignatus es procreare ut cibus salubris fiat tuis fidelibus in tuarum gratiarum actione sumentibus. 176 (57r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/6 Benedictio communis Or Deus qui per resurrectionem Filii tui paschalia nobis gaudia contulisti auge et sanctifica collata nobis haec dona tuae largitatis et mentes nostras pariter spiritualibus reple deliciis. Per eundem. 176 (57r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals Ben Benedictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat super has creaturas. 176 (57r)