Conspectus with ceremony bishop

Assignment Rubrics Genre Item P.N
bishop/1 Incipit ordo ad vocandum seu ad examinandum vel c… Rub 44
bishop/1 Sabbati die circa vesperam sedente domino apostol… F Iube domne benedicere. 44
bishop/1 Respondet apostolicus. Ben Deus misereatur nostri et benedicat nobis. 45 (21v)
bishop/2 Archipresbyter autem surgens procedit paululum et… F Iube domne benedicere. 45 (21v)
bishop/2 Respondet dicens. Ben Illuminet Dominus vultum suum super nos et misereatur nobis. 45 (21v)
bishop/3 Tertia vero vice simili modo petunt benedictionem… F Iube domne benedicere. 45 (21v)
bishop/3 Respondet dicens. Ben Benedicat nos Deus Deus noster benedicat nos Deus. 45 (21v)
bishop/4 Benedictione completa interrogat eos dominus apos… F Omnia recte quid vos fatigastis fratres? 45 (21v)
bishop/5 Respondent. F Et Deus et Dominus noster concedat vobis pastorem. 45 (21v)
bishop/6 Interrogat. F Habetis vestrum? 45 (21v)
bishop/7 Respondent. F Habemus. 45 (21v)
bishop/8 Interrogat. F Est de ipsa ecclesia an de alia? 45 (21v)
bishop/9 Respondent. F De ipsa. 45 (21v)
bishop/10 Vel si de alia. F Alia. 45 (21v)
bishop/11 Interrogat. F Quo honore fungitur? 45 (21v)
bishop/12 Respondent. F Presbyteratus. 45 (21v)
bishop/13 Interrogat. F Quot annos habet in presbyteratu? 45 (21v)
bishop/14 Respondent. F Decem. 45 (21v)
bishop/15 Interrogat. F Habuit coniugium? 45 (21v)
bishop/16 Respondent. F Minime. 45 (21v)
bishop/17 Interrogat. F Disposuit domui suae? 45 (21v)
bishop/18 Respondent. F Disposuit. 45 (21v)
bishop/19 Interrogat. F Quid vobis placuit in ipso? 45 (21v)
bishop/20 Respondent. F Sanctitas castitas humilitas benignitas et alia quae Deo placabilia sunt. 45 (21v)
bishop/21 Interrogat. F Habetis decretum? 45 (21v)
bishop/22 Respondent. F Habemus. 45 (21v)
bishop/23 Apostolicus dicit. F Legatur. 45 (21v)
bishop/24 Tunc profertur decretum et legitur hoc modo. F Beatissimo N. archiepiscopo Strigoniensi clerus et populus ecclesiae Vespremiensis totius devotionis famulatum. Credimus non latere archiepiscopatus vestri celsitudinem quod nostra ecclesia suo sit viduata pastore ac propter hoc solacio proprii sit destituta pastoribus. Quapropter ne pastore absente grex dominicus perfidorum luporum morsibus pateretur et ne improbi raptoris fieret praeda communi voto atque consensu eligimus nobis in pontificem presbyterum nostrae ecclesiae virum utique prudentem hospitalem ornatum moribus castum sobrium et mansuetum Deo et hospitibus placentem. Quem ad vestri episcopatus dignitatem ducere curavimus unanimiter postulantes et obsecrantes auram maiestate nobis illum ordinari pontificem quatenus auctore Domino nobis velut idoneus pastor praeesse valeat et prodesse nosque sub sacro eius regimine Domino semper militare possimus ut autem omnium nostrum vota in hac electione convenire noscatis huic canonico decreto propriis manibus roborando subscripsimus. Ego ille subscripsi. Ego illi subscripsi. 45 (21v)
bishop/25 Hoc lecto prosequitur apostolicus. F Videte ne aliquam vobis promissionem fecerit quia simoniacum est et contra canones. 46
bishop/26 Respondent. F Absit. 46
bishop/27 Et dicit. F Ducatur. 46
bishop/28 Tunc venit ipse electus planeta indutus et flecte… F Iube domne benedicere. 46
bishop/4 Respondet apostolicus. Ben Spiritus Sancti gratia illuminare dignetur corda vestra. 47
bishop/29 Et electus procedens paululum iterum flexo genu d… F Iube domne benedicere. 47
bishop/5 Respondet apostolicus. Ben Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus vestris. 47
bishop/30 Tertia vice similiter dicit. F Iube domne benedicere. 47
bishop/6 Respondet. Ben Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum. 47
bishop/31 Tunc interrogat eum domnus episcopus. F Omnia recte quid te fatigasti frater? 47
bishop/32 Respondet. F Quod dignus ego non fui mei confratres elegerunt me sibi praeesse pastorem. 47
bishop/33 Interrogat. F De ipsa ecclesia es an de alia? 47
bishop/34 Respondet. F De ipsa. 47
bishop/35 Interrogat. F Quo ordine fungeris? 47
bishop/36 Respondet. F Presbyteratus. 47
bishop/37 Interrogat. F Quot annos habes in presbyteratu? 47
bishop/38 Respondet. F Decem. 47
bishop/39 Interrogat. F Habuisti coniugium? 47
bishop/40 Respondet. F Minime. 47
bishop/41 Interrogat. F Disposuisti domui tuae? 47
bishop/42 Respondet. F Disposui. 47
bishop/43 Interrogat. F Qui libri leguntur in ecclesia tua? 47
bishop/44 Respondet. F Heptateuchus. Prophetarum. Evangelium. Apocalypsis. Epistolae Pauli et reliqua. 47
bishop/45 Interrogat. F Nosti canones? 47
bishop/46 Respondet. F Doce me domne. 47
bishop/1 Et apostolicus dicit. Alloc Vide ordinationes si feceris ut certis temporibus facias id est primi quarti septimi et decimi mensis. Bigamos autem curiales de servili condicione ad sacros ordines non promoveas. Simoniaca vero haeresi te omnino custodias. Tamen dabitur tibi edictum de scrinio nostro qualiter debeas conversari. Vide tamen ne aliquam promissionem pro hac causa feceris quia simoniacum est et contra canones. 47
bishop/47 Respondet. F Absit. 48
bishop/48 Et dicit apostolicus. F Tu videris. Quia ergo omnium in te vota conveniunt hodie abstinebis et cras annuente consecraberis. 48
bishop/49 Respondet. F Praecepisti. 48
bishop/2 Tunc discedunt singuli in loca sua et electus cum… Rub 48
bishop/2 Dominica vero die progreditur domnus apostolicus… Alloc Antiqua sanctorum patrum institutio docet et praecipit ut is qui ad ordinem episcopatus eligitur maxime ut legimus in canone Carthaginensi antea diligentissime examinetur cum omni caritate de fide Sanctae Trinitatis et interrogetur de diversis causis vel moribus quae huic regimini congruunt et necessaria sunt secundum Apostoli dictum manus nemini cito apposueritis et ut etiam his qui est ordinandus antea erudiatur qualiter sub hoc regimine constitutum oporteat conversari in Ecclesia Dei ut inexcusabiles sint qui ei manus ordinationis imponunt eademque auctoritate et praecepto interrogamus te diligentissime super caritate sincera si omnem prudentiam tuam quantum tua capax est natura divinae scripturae sensibus accommodare volueris. 48
bishop/50 Respondet episcopus. F Ita ex toto corde volo in omnibus oboedire et consentire. 49
bishop/51 Interrogat. F Vis ea et ex divinis scripturis intelligis plebem cui ordinandus es et verbis docere et exemplis? 49
bishop/52 Responsio. F Volo. 49
bishop/53 Interrogat. F Vis traditiones orthodoxorum patrum ac decretales sanctae et apostolicae sedis constitutiones veneranter suscipere docere atque servare? 49
bishop/54 Responsio. F Volo. 49
bishop/55 Interrogat. F Vis mores tuos ab omni malo temperare et quantum poteris Domino adiuvante ad omne bonum commutare? 49
bishop/56 Responsio. F Volo. 49
bishop/57 Interrogat. F Vis castitatem et sobrietatem cum Dei auxilio custodire et docere? 49
bishop/58 Responsio. F Volo. 49
bishop/59 Interrogat. F Vis semper in divinis rebus et negotiis mancipatus et a terrenis negotiis vel lucris turpibus alienus quantum te humana fragilitas consentiat posse? 49
bishop/60 Responsio. F Volo. 50
bishop/61 Interrogat. F Vis humilitatem et patientiam in temetipso custodire et alios docere? 50
bishop/62 Responsio. F Volo. 50
bishop/63 Interrogat. F Vis sanctae N. ecclesiae mihique et successoribus nostris oboediens esse et subditus? 50
bishop/64 Responsio. F Volo. 50
bishop/65 Interrogat. F Vis mihi et ecclesiae meae professionem facere sicut tui antecessores fecerunt? 50
bishop/66 Responsio. F Volo et paratus sum in omnibus oboedire. 50
bishop/67 Interrogat. F Vis pauperibus et peregrinis omnibusque indigentibus esse propter nomen Domini affabilis et misericors? 50
bishop/68 Responsio. F Volo. 50
bishop/7 Et benedicat ei. Ben Haec omnia et cetera bona tribuat tibi Dominus et custodiat te atque corroboret in omni bono. 50
bishop/69 Respondeant omnes astantes. F Amen. 50
bishop/70 Interrogat. F Credis secundum intelligentiam tuam et capacitatem sensus tui Sanctam Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem coaeternam et coomnipotentem uniusque voluntatis potestatis et maiestatis et creatorem omnium creaturarum a quo omnia per quem omnia in quo omnia quae sunt in caelo et in terra visibilia et invisibilia corporalia et spiritualia? 50
bishop/71 Respondet. F Assentio et ita credo. 51
bishop/72 Interrogat. F Credis singulam quamque in Sancta Trinitate personam unum Deum verum plenum atque perfectum? 51
bishop/73 Respondet. F Credo. 51
bishop/74 Interrogat. F Credis ipsum Filium Dei Verbum Dei aeternaliter natum de Patre consubstantialem coomnipotentem et aequalem per omnia Patri in divinitate temporaliter natum de Spiritu Sancto et Maria Virgine cum anima rationali duas habentem nativitatem unam ex Patre aeternam alteram ex matre temporalem Deum verum et hominem verum proprium in utraque natura atque perfectum non adoptivum nec phantasmaticum unicum Filium Dei in duabus naturis sed in unius personae singularitate inpassibilem et immortalem divinitate sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum ac resurgentem a mortuis tertia die vera carnis resurrectione die quadragesima post resurrectionem cum carne qua surrexit et anima ascendisse in caelum et sedere ad dexteram Patris inde venturum iudicare vivos et mortuos et redditurum unicuique secundum opera sua sive bona fuerint sive mala? 51
bishop/75 Respondet. F Assentio et per omnia credo. 51
bishop/76 Interrogat. F Credis etiam Spiritum Sanctum plenum et perfectum verumque Deum a Patre et Filio procedentem coaequalem coessentialem coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio? 51
bishop/77 Respondet. F Credo. 51
bishop/78 Interrogat. F Credis hanc Sanctam Trinitatem non tres deos sed unum Deum omnipotentem aeternum invisibilem et incommutabilem? 51
bishop/79 Respondet. F Credo. 52
bishop/80 Interrogat. F Credis sanctam catholicam et apostolicam unam esse veram Ecclesiam in qua unum datur baptisma et vera omnium remissio peccatorum? 52
bishop/81 Respondet. F Credo. 52
bishop/82 Interrogat. F Anathematizas etiam omnem haeresim extollentem se adversus hanc sanctam Ecclesiam catholicam? 52
bishop/83 Respondet. F Anathematizo. 52
bishop/84 Interrogat. F Credis et veram resurrectionem eiusdem carnis quam nunc gestas et vitam aeternam? 52
bishop/85 Respondet. F Credo. 52
bishop/86 Interrogat. F Credis et Novi et Veteris Testamenti legis prophetarum et apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem? 52
bishop/87 Respondet. F Credo. 52
bishop/88 Dicatque ei. F Haec tibi fides augeatur a Domino ad veram et aeternam beatitudinem dilectissime frater in Christo. 52
bishop/89 Et omnes respondeant. F Amen. 52
bishop/3 Ita igitur examinatus et bene instructus cum cons… Rub 52
bishop/3 De officio episcopi. Alloc Episcopum oportet iudicare interpretare consecrare consummare ordinare offerre et baptizare. 52
bishop/4 Facto itaque scrutinio domnus apostolicus mox ut… Rub 52
bishop Et cetera ex more cantentur usque ad repetitionem… Pf Oremus dilectissimi nobis ut huic viro utilitati ecclesiae providens benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. 53
bishop/1 Et statim incipit Kyrie eleison cum litania. Et p… Or Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum N. cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eum infunde virtutem. Per Dominum nostrum. 53
bishop/1 In modum praefationis. F Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et iustum est. 53
bishop VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Bonorum omnium dignitatum quae gloriae tuae famulantur ordinibus. Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet ventura posteritas ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum apud nos certiora essent perimenta rerum quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum. Quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur optatibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quicquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum et in multimodi operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti rore sanctifica. 54
bishop/2 Hic mittat chrisma in caput eius dicens demissa v… F Unguatur et consecretur caput tuum caelesti benedictione in ordine pontificali in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 55
bishop/3 F Pax tibi. 55
bishop/4 F Et cum spiritu tuo. 55
bishop Metropolitanus autem finiat praefationem suam alt… VDDiv Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui Spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis sicut speciosi munere tuo pedes eius ad evangelizandum bona tua. Da ei Domine ministerium reconciliationis in verbo et in factis in virtute signorum et prodigiorum. Sit sermo eius et praedicatio non in persuasibilibus humanae sapientiae verbi sed in ostensione spiritus virtutis. Da ei Domine claves regni caelorum ut utatur et non glorietur potestate quam tribuis in aedificationem non in destructionem. Quodcumque ligaverit super terram sit ligatum et in caelis et quodcumque solverit super terram sit solutum et in caelis. Quorum detinuerit peccata detenta sint et quorum dimiserit dimissa sint. Qui benedixerit ei sit benedictus et qui maledixerit ei maledictionibus repleatur. Sit fidelis servus et prudens quem constituas tu Domine super familiam tuam ut det illis cibum in tempore opportuno et exhibeat omnem hominem perfectum. Sit sollicitudine impiger sit spiritu fervens. Odiat superbiam humilitatem diligat nec eam umquam deserat aut laudibus aut timore superatus. Non ponat lucem tenebras nec tenebras lucem. Non dicat malum bonum nec bonum malum. Sit sapientibus et insipientibus debitor ut fructum de profectu omnium consequatur. Tribuas ei Domine cathedram episcopalem ad regendam ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei potestas sis ei firmitas multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam ut exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idoneus tua gratia possit esse devotus. 55
bishop/2 Completa benedictione metropolitanus confirmet ma… Or Deus Pater Domini nostri Iesu Christi qui te ad pontificatus voluit sublimare dignitatem ipse enim chrismate et mystice delibutionis liquore perfundat et specialis benedictionis ubertate fecundet ut quicquid benedixeris benedicatur et quicquid sanctificaveris sanctificetur et consecratae manus tuae vel pollicis impositio cunctis proficiat ad salutem. Per Dominum. 56
bishop/5 Tunc datur baculus novo episcopo per ordinatorem… F Accipe baculum pastoralis officii et sis in corrigendis vitiis pie saeviens iudicium sine ira tenens infovendis virtutibus auditorum animos demulcens in tranquillitate severitatis censuram non deserens. 57
bishop/6 Cum autem datur anulus dicat ordinator. F Accipe anulum fidei scilicet signaculum quatenus sponsam Dei sanctam videlicet ecclesiam intemerata fide ornatus illibate custodias. 57
bishop/7 Post haec det ei metropolitanus librum evangelior… F Accipe evangelium et vade praedica populo tibi commisso potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam. 57
bishop Tunc electus dat osculum pontifici et diaconibus… Rub 57
bishop Cum autem venerit ad communicandum domnus pontife… Rub 58
bishop Et dictum episcopo det pontifex cum benedictione. Alloc Dilecto nobis fratri illo episcopo quem ut credimus divino te nutu vocante clerus et populus civitatis illius unanimiter elegerunt rectorem et ad nos usque perducentes proiicierunt consecrari episcopum et sicut Deo annuente per manus nostrae impositionem episcopus consecratus est amodo frater carissime scias te maximum pondus suscepisse laboris quod est sarcina regiminis animarum et commodis deservire multorum omniumque fieri minimum atque ministrum et pro credito tibi talento in die divini examinis rationem redditurum. Nam si Salvator noster dixit non veni ministrari sed ministrare et animam suam posuit pro ovibus suis quanto magis nos desidiosi servi summi patris familias debemus maximo sudore incumbere oves dominicas a summo pastore consignatas ad ovile dominicum suffragante divina gratia absque morbo vel macula perducere. Exhortamur itaque dilectionem tuam ut fidem quam in exordio tuae consecrationis breviter lucideque digessimus illibatam et inviolabilem custodias quia fides est omnium fundamentum virtutum. Scimus autem quod ab infantia sacris litteris eruditus et canonum institutis edoctus et tamen breviter ad te noster dirigendus est sermo. Ordinationes ergo si quas feceris secundum canones atque apostolicam ecclesiam aptis temporalibus fac id est mensis primi et quarti et septimi et decimi vide ut cito nemini manus imponas ne communices peccatis alienis. Bigamos aut curiales aut servum cuiuslibet ad sacrum ordinem nequaquam promoveas necne ad prohibitum nec secundum apostoli sententiam elatus in laqueum vel voraginem incidas diaboli. Sed eos in sacrosancta Ecclesia ordinare stude qui aetatem habent maturitatis et apud Deum et homines fideliter vixerint et deinceps vivere studeant. Et hoc cavendum est tibi quasique venenum pestiferum reiiciendum ne avaritia surripiat cor tuum ut per quodlibet munus acceptum manus impositionem alicui tribuas et per simoniacam haeresim quam Salvator noster omnimodis detestatur in praeceps ruas. Memento quia gratis accepisti gratis et da. Secundum enim vatis alloquium qui eiicit avaritiam et excutit manus suas ab omni munere hic in excelsis habitabit et munimenta saxorum sublimitas eius. Panis ei datus est aquae ipsius fideles sunt regem in decore videbunt oculi eius. Semetipsum mitem castumque custodi in habitaculum tuum aut raro aut numquam mulieris sit ingressus omnes puellas aut virgines Christi aut aequanimiter dilige. Nec de praeterita castitate confidas quia nec Salomone sapientior nec Samsone fortior esse poteris. Quando autem ab animarum lucrum visitationis causa in collegium vel infra saepta ingressus fueris ancillarum Dei non solus introeas sed tecum adhibe tales socios de quorum contubernio ne diffamaveris quia oportet episcopum irreprehensibilem esse et testimonium habere bonum ad omnes ut ne quis ex eo scandalum sumat. Scandalizanti videlicet unum de pusillis scimus quanta animadversio comparetur. Praedicationi insta verbum Dei plebi tuae tibi commissae affluenter melliflueque atque distincte in quantum rore caelesti perfusus fueris praedicare non desinas. Scripturas divinas saepius lege immo si fieri potest lectio sancta in manibus tuis maxime quam in pectore semper inhaerat. Ipsam vero lectionem oratio interrumpat. Ad vicem namque speculi anima tua in ipsam sedule respiciat ut vel quae incorrecta sunt corrigat vel quae pulchra amplius exornet. Disce quod sapienter doceas eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere permane in his quae didicisti et credita sint tibi eloquia divinae dispensationis paratus semper esto ad satisfactionem ne confundant opera tua sermonem tuum ne cum in ecclesia loqueris tacitus quilibet respondeat. Cum ergo ipse non facis quod iubetur? Recognosce magister qui turgidum ventrem ferre videris me de ieiuniis praedicas? Furta atque periuria possunt etiam detestari latrones et avaritiam cupidi. Vita scilicet tua irreprehensibilis fiat. In ipsa filii tui regulam sumant in ipsa quicquid minus correctum fuerit corrigant ex ipsa videant quod diligant cernent quod imitari festinent ut ad exemplum tuum omnes fideli studio vivere compellantur. Sit erga subiectos tuos sollicitudo laudabilis exhibeatur cum mansuetudine disciplina cum discretione correctio. Iram benignitas mitiget benignitatem zelus exacuet et ita alterum ex altero condiatur ut nec immoderata ultio ultra quaque oportet affligat nec iterum frangat rectorem disciplinae remissio. Itaque boni te dulcem pravi asperum sentiant correctorem. In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum ut personam diligas et vitia persequaris ne si aliter fortasse volueris transeat in credulitatem correctio et perdas per irremissam iram quod emendare per discretionem debueras. Sic enim vulnera te convenit abscidere ut non possis ulcerare quod sanum esse videtur ne si plus quam res exegerit ferrum incisionis impresseris noceas cui prodesse festinas. Nec dicimus ut in te delinquentibus non te ostendas ultorem et vitia nutrire permittas. Sed hortamur ut in iudicio semper veritas misceatur ut possis cum Propheta fiducialiter dicere. Misericordiam et iudicium cantabo tibi Deo ut sit in te pastoris pietas amabilisque dulcedo et secundum canonum regulas severa districtio videlicet innocenter viventes leniter foveas et inquietos perfidosque feriendo a pravitate compescas. Nullius faciem in iudicio ascpicias ut nec divitem potentia sua apud te extollere possit nec pauperem propter paupertatem humilitatemque ipsius exasperatio tua de re quam suggeret humiliorem reddat. Substantiam ecclesiae quam ad dispensandum suscipis fideliter atque discrete erogare non dissimiles scias te alienum esse dispensatorem ut in te dominicum apellatur eloquium dicens. Fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibum in tempore. Hospitalitatem sectare. Misericordiam prout vires suppetunt pauperibus te exhibere quia qui obdurat aurem ad clamorem eorum ut non exaudiat ipse clamabit et non exaudietur. Viduae orphani pusillique te benignissimum pastorem atque tutorem se habere congaudeant. Oppressis defensio tua subveniat. Illis aurem qui opprimunt vigor tuus efficaciter contradicat et ita cuncta Deo adiuvante praemunias ut lupus saeviens sequacesve illius adhuc in carne vitam agentes huc illucque debacchantes et animas innocentium laniare cupientes in ovile dominicum ingrediendi ad perdendas animas locum non habeant. Nullus te favor extollat nulla adversitas adterat id est ut nec in prosperis cor tuum elevetur nec in adversis in aliquo deiiciatur sed omnia in omnibus caute et cum discretione agere te volumus ut absque repprehensione in omnibus vivere comproberis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam sua protectione incolumem custodiat ut dum tali moderamine in Deo nostro onus suscepisti in die aeternae retributionis eo dicente audire merearis. Euge serve bone et fidelis quia in super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium Domini tui. 58