preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Incipit ordo sacramentorum. In primis, quomodo sa… |
Ps |
[septem psalmi paenitentiales] |
5 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation |
Cum litania |
Lit |
[litania] |
5 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Qua finita dicat: |
F |
Pater noster. |
5 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
|
F |
Credo in Deum Patrem omnipotentem. |
6 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Post has preces |
W |
Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. |
6 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
|
W |
Dirige me in veritate tua, et doce me. Quia tu es Dominus Salvator meus, et te sustinui tota die. |
6 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
|
W |
Reminiscere miserationum tuarum Domine. Et misericordiarum tuarum, quae a seculo sunt. |
6 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
|
W |
Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas. Ne memineris Domine. |
6 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
|
W |
Secundum misericordiam tuam memento mei. Tu propter bonitatem tuam Domine. |
7 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 |
|
W |
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo. Multum est enim. |
7 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 |
|
W |
Non derelinquas me, Domine, Deus meus. Ne discesseris a me. |
7 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 |
|
W |
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Domine, ad adiuvandum me respice. |
7 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 |
|
W |
Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant, qui me oderunt, et confundantur. Quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. |
7 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 |
|
W |
Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. |
8 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/11 |
|
W |
Servus tuus sum ego da mihi intellectum. Ut sciam testimonia tua. |
8 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/12 |
|
W |
Egredere, Domine, in salutem populi tui. In salutem cum Christo tuo. |
8 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/13 |
|
W |
Converte nos Deus salutaris noster. Et averte iram tuam a nobis. |
8 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/14 |
|
W |
Dignare, Domine, die isto. Sine peccato nos custodire. |
9 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/15 |
|
W |
Miserere nostri Domine. Miserere nostri. |
9 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/16 |
|
W |
Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. |
9 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/17 |
|
W |
Peccavimus cum patribus nostris. Iniuste egimus, iniquitatem fecimus Domine. |
9 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/18 |
|
W |
Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
9 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/19 |
|
W |
Adiuva nos Deus salutaris noster. Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
10 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/20 |
|
W |
Domine non secundum peccata nostra facias nobis. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. |
10 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/21 |
|
W |
Ne reminiscaris, Domine, dilecta nostra, vel parentum nostrorum. neque vindictam sumas de peccatis nostris. |
10 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/22 |
|
W |
Libera nos Deus in mirabilibus tuis. Et da gloriam nomini tuo. |
11 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/23 |
|
W |
Extende, Domine, brachium tuum. Et libera animas nostras, ne pereamus. |
11 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/24 |
|
W |
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui. Visita nos in salutari tuo. |
11 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/25 |
|
W |
Memor esto, Domine, congregationis tuae. Quam possedisti ab initio. |
11 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/26 |
|
W |
Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege nos. |
11 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/27 |
|
W |
Protege nos, Domine, a facie impiorum. Qui nos afflixerunt. |
12 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/28 |
|
W |
Esto nobis, Domine, in Deum protectorem. Et in domum refugii, ut salvos nos facias. |
12 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/29 |
|
W |
Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. A facie inimici. |
12 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/30 |
|
W |
Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione. Quia vana salus hominis. |
12 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/31 |
|
W |
In Domino faciemus virtutem. Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. |
12 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/32 |
|
W |
Fiat pax in virtute tua. Et abundantia in turribus tuis. |
13 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/33 |
|
W |
Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua laetabitur in te. |
13 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/34 |
|
W |
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis. |
13 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/35 |
|
W |
Sacerdotes tui induantur iustitia. Et sancti tui exsultent. |
13 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/36 |
|
W |
Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus |
13 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/37 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
14 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/38 |
His autem precibus finitis, dicat sacerdos has or… |
W |
Dominus vobiscum. |
14 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Oremus. |
Or |
Omnipotens mitissime Deus, respice propitius preces meas, et libera cor meum de malarum tentatione cogitationum, et Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum merear. |
14 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Alia |
Or |
Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram, et quod delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
14 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
Alia |
Or |
Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem. |
15 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
Alia |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam nobis ostende supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium, sed indulgentiam sentiamus. |
15 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
|
Or |
Omnipotens Deus misericordiam tuam nobis placatus impende, ut qui te contemnendo culpam incurrimus, confitendo veniam consequamur. |
16 |
preparation and vesting for Mass/vesting/6 |
Postea surgens ad induendum se vestimentis sacerd… |
Or |
Intervenientibus pro nobis omnibus sanctis, et electis tuis, actiones nostras, quaesumus, Domine, et aspirando praeveni, et adiuvando prosequere, ut omnis oratio, et cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. |
16 |
preparation and vesting for Mass/vesting/39 |
Tunc lavet manus hunc versum dicendo: |
W |
Lavabo inter innocentes. |
17 |
preparation and vesting for Mass/vesting/7 |
Oremus. |
Or |
Largire sensibus nostris omnipotens Deus, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. |
17 |
preparation and vesting for Mass/vesting/8 |
Cum se exuerit quotidianis vestibus, dicat. |
Or |
Conscinde, Domine, saccum meum, et circumda me laetitia salutari. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/2 |
Interim aum paratur episcopus, circumstantes cler… |
Ps |
Quam dilecta tabernacula. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/3 |
|
Ps |
Benedixisti, Domine, terram. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/4 |
|
Ps |
Inclina, Domine, aurem tuam. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/5 |
|
Ps |
Fundamenta eius in montibus. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/6 |
|
Ps |
Domine Deus salutis meae. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/7 |
|
Ps |
Credidi propter quod locutus sum. |
18 |
preparation and vesting for Mass/psalmody/8 |
|
Ps |
Memento Domine. |
19 |
preparation and vesting for Mass/vesting/10 |
Ad albam |
Or |
Circumda me, Domine, fidei armis, ut ab iniquitatum sagittis erutus valeam aequitatem, et iustitiam custodire. |
19 |
preparation and vesting for Mass/vesting/9 |
Induendum ad ephot, vel amictum |
Or |
Humeros meos Sancti Spiritus gratia tege, Domine, renesque meos vitiis omnibus expulsis praecinge ad sacrificandum tibi viventi, et regnanti in secula seculorum. |
19 |
preparation and vesting for Mass/vesting/12 |
Ad cingulum |
Or |
Circumcinge lumbos meos, Domine, zona iustitiae, et circumcide vitia cordis, et corporis mei. |
20 |
preparation and vesting for Mass/vesting/11 |
Oratio ad albam |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, te suppliciter exoro, ut fraude omnium fuscatorum exutus, alba veste indutus te sequi merear ad regna, ubi vera sunt gaudia. |
20 |
preparation and vesting for Mass/vesting/13 |
Ad praecinctorium |
Or |
Praecinge me, Domine, virtute, et pone immaculatam viam meam. |
20 |
preparation and vesting for Mass/vesting/14 |
Ad stolam. |
Or |
Stola iustitiae circumda, Domine, cervicem meam, et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam. |
21 |
preparation and vesting for Mass/vesting/15 |
Oratio ad stolam |
Or |
Dirumpe, Domine, vincula peccatorum meorum, ut iugo tuae servitutis innixus valeam tibi cum timore, et reverentia famulari. |
21 |
preparation and vesting for Mass/vesting/16 |
Ad subtile |
Or |
Indue me, Domine, vestimento salutis, et circumda me lorica fortitudinis |
21 |
preparation and vesting for Mass/vesting/18 |
Ad casulam |
Or |
Indue me, Domine, sacerdotali iustitia, ut induci merear in tabernacula sempiterna. |
22 |
preparation and vesting for Mass/vesting/17 |
Ad dalmaticam. |
Or |
Indumento hoc typico priscorum patrum ritu in modum crucis tramitibus purpureis contexto vestitus humiliter postulo, ut ex commemoratione passionis tuae, fiam tibi, Domine, Iesu Christe iugiter gratiosus, qui vivis, etc. |
22 |
preparation and vesting for Mass/vesting/19 |
Oratio ad casulam |
Or |
Indue me, Domine, ornamento humilitatis, et caritatis, et concede mihi protectionem contra hostem insidiatorem, ut valeam puro corde, et casto corpore laudare nomen tuum sanctum in secula seculorum. Amen. |
23 |
preparation and vesting for Mass/vesting/20 |
Cum mappulam acceperit. |
Or |
Invectione istius mappulae subnixe deprecor, Domine, ut sic operer in temporali conversatione, quatenus exemplo priorum patrum in futuro merear perenniter gaudere. Per Dominum. |
23 |
preparation and vesting for Mass/vesting/21 |
Cum mappulam induerit. |
Or |
Da, Domine, virtutem manibus meis ad abstergendam omnem maculam immundam, ut sine pollutione mentis, et corporis valeam tibi servire. Amen. |
24 |
preparation and vesting for Mass/vesting/22 |
Ad induendas manus |
Or |
Creator totius creaturae dignare me indignum famulum tuum indumentis iustitiae et laetitiae induere, ut puris mentibus ante conspectum tuum assistere merear mundus. |
24 |
preparation and vesting for Mass/vesting/23 |
Ad anulum |
Or |
Circumda, Domine, digitos meos virtute, et decora sacrificatione. |
25 |
preparation and vesting for Mass/vesting/24 |
Ad rationale |
Or |
Da nobis, Domine, veritatem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuae digne aperire. |
25 |
preparation and vesting for Mass/vesting/25 |
Postquam infulatus fuerit dicat hanc orationem: |
Or |
Rogo te altissime Sabaoth, Pater sancte, ut me tunica castitatis digneris accingere, et meos lumbos baltheo tui amoris ambire ac renes cordis ac corporis mei caritatis igne perurere, quatenus pro peccatis meis possim digne intercedere, et astantis populi peccatorum veniam promereri, ac pacificas singulorum hostias immolare, me quoque audacter, Domine, ad te accedentem non sinas perire, sed dignare me mundare, lavare, ornare, et leniter, ac benigne suscipere, Pater sanctissime, qui cum Filio, et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen. |
25 |
Mass ordinary/confession |
Inde confessio singularis |
Or |
Domine Deus omnipotens, qui es trinus, et unus, et ubique praesens, tibi confiteor omnia peccata mea, quae si non confiterer, te tamen latere non possunt, quia peccavi nimis in cogitationibus, in locutionibus, diversisque operibus malis, et multis, et quia ego miser, et miserabilis, Domine, propter duritiam, et nequitiam cordis mei, nisi tu adiuves me, in ipsa peccatorum meorum morte perduro, propterea propter te miserere mei, qui vivis et regnas. |
27 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
His omnibus rite peractis dicat episcopus preces… |
W |
Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. |
28 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
|
W |
Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. |
28 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
|
W |
Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua laetabitur in te. |
29 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
|
W |
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis. |
29 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
|
W |
Ne intres in iudicium cum servis tuis Domine. Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
29 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 |
|
W |
Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
29 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 |
|
W |
Propitius esto peccatis nostris Domine. Propter nomen tuum Domine. |
30 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
30 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Sequuntur orationes: Oremus. |
Or |
Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari, quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. Qui etc. |
30 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Alia |
Or |
Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per, etc. |
31 |
Mass ordinary/incense (access)/1 |
Ad incensum imponendum |
Or |
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti sit benedictum hoc incensum in odorem suavitatis Domino et in remissionem omnium peccatorum nostrorum. Amen. |
31 |
Mass ordinary/Gospel/2 |
Ad osculandum Evangelium |
Or |
Pax Christi in visceribus nostris permaneat. |
32 |
Mass ordinary/access/3 |
Cum egreditur episcopus de sacrario dicat per se |
Or |
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. |
32 |
Mass ordinary/access/4 |
|
Or |
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. |
32 |
Mass ordinary/access/5 |
Ecclesiam intrans dicat: |
Or |
Introibo in domum tuam, Domine, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. |
33 |
Mass ordinary/access/6 |
|
Or |
Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. |
33 |
Mass ordinary/access/7 |
|
Or |
Averte, Domine, oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. |
33 |
Mass ordinary/access/8 |
|
Or |
Deus propitius esto mihi peccatori. |
33 |
Mass ordinary/access/9 |
Interim cum processione egrediens, ad gradus hunc… |
Or |
Dominus regit me, et nihil mihi deerit |
34 |
Mass ordinary/access/10 |
Cum versu |
Or |
Virga tua, et baculus tuus |
34 |
Mass ordinary/access/1 |
Quo finito subiungat orationem hanc: |
W |
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
34 |
Mass ordinary/access/11 |
Oremus. |
Or |
Domine Deus omnipotens, qui es magnus, et mirabilis Dominus, qui nobis donasti introitum in Sancta Sanctorum incarnationem Unigeniti Filii tui Domini nostri obsecrantes, postulamus benignitatem tuam, quia in timore sumus, et tremore, volentes assistere ante sanctum, et gloriosum altare tuum, ut emittas super nos donum gratiae Spiritus Sancti, et innoves animas nostras, et corpora, ut mundo corde offeramus tibi sacrificium, donum fructiferum in remissionem peccatorum nostrorum, et populi tui, per gloriam, et humanitatem Iesu Christi Filii tui, qui tecum etc. |
34 |
Mass ordinary/confession/1 |
Coram altare autem stans cum processione, profere… |
F |
Indulgentiam et remissionem |
36 |
Mass ordinary/confession/2 |
Alia |
F |
Ipse occultorum omnium cognitor per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, una cum Spiritu Sancto contritionem spiritus, gemitum cordis, et confessionem oris vestri blande et venerabiliter suscipere dignetur, quique mulieri peccatrici omnia peccata dimiserat lacrimanti, et latroni ad unam confessionem claustra aperuit Paradisi, ipse vos redemptionis suae participes ab omni vinculo peccatorum absolvat, et membra aliquatenus debilitata suae medicina misericordiae sanata, corpori sanctae Ecclesiae redeunte gratia restituat, atque in perpetuum solidata custodiat. Qui vivit et regnat. |
36 |
Mass ordinary/confession/13 |
Alia |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens, et misericors Deus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per. |
38 |
Mass ordinary/confession/12 |
Data indulgentia annectat has orationes. Oremus. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus te humiliter deprecamur, ut non nos permittas perire, quia tua creatura sumus, sed concede nobis spatium vitae vivendi, ut ante diem exitus nostri per veram paenitentiam, fidemque rectam, et puram confessionem tibi omnipotenti Domino in hac praesenti vita placere mereamur. Per etc. |
38 |
Mass ordinary/confession/14 |
Alia |
Or |
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, et qui placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri, et istorum, atque omnium sanctorum tuorum intercessione salvemur. Per eundem. |
39 |
Mass ordinary/access/2 |
Deinde in eodem loco presbyteris illum ducentibus… |
W |
Dominus vobiscum. |
40 |
Mass ordinary/access/15 |
Oremus |
Or |
Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. |
40 |
Mass ordinary/access |
Et dum pervenerit ad altare imponat per se antiph… |
Ant |
Introibo ad altare Dei, ad Dominum, qui laetificat iuventutem meam. |
41 |
Mass ordinary/access |
cum psalmo |
Ps |
Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente. |
41 |
Mass ordinary/access/3 |
Quo finito has annectat preces: |
W |
Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non abscondi. |
41 |
Mass ordinary/access/4 |
|
W |
Iniquitates meas ego cognosco, et delicta mea contra me sunt semper. |
42 |
Mass ordinary/access/5 |
|
W |
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. |
42 |
Mass ordinary/access/6 |
|
W |
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. |
42 |
Mass ordinary/access/7 |
|
W |
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. |
42 |
Mass ordinary/access/8 |
|
W |
Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. |
42 |
Mass ordinary/access/9 |
|
W |
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. |
43 |
Mass ordinary/access/10 |
|
W |
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. |
43 |
Mass ordinary/access/11 |
|
W |
Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. |
43 |
Mass ordinary/access/12 |
|
W |
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. |
43 |
Mass ordinary/access/13 |
|
W |
Egredere, Domine, in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. |
44 |
Mass ordinary/access/3 |
Tunc salutat Evangelium, dicens: |
F |
Pax Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, confirmet, et conservet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen. |
44 |
Mass ordinary/access/16 |
Deinde osculetur altare dicens hanc orationem: |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam, concede, quaeso, per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum, ut tuae maiestati digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per. |
44 |
Mass ordinary/confession/17 |
Post haec secreto dicat hanc confessionem: |
Or |
Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus Iesu Christe, quia gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, accidia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odio, detractione, periurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate, et superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locutione, actione, atque omnibus malis extinctus sum, qui iustificas impios, et vivificas mortuos, iustifica me, et resuscita me, Domine, Deus meus. Qui vivis etc. |
45 |
Mass ordinary/confession/4 |
Alia |
F |
Confiteor tibi peccata mea aeterne Pontifex, et sanctorum minister, et veri tabernaculi sacerdos, qui semel in anno in mysteria sancta intrasti, et sanctum immaculatum agnum proprii corporis tui ad hostiam dedisti, pro peccatis meis. Tibi confiteor, quia debitor sum tibi, non solum decem millia talenta delictorum meorum, sed totius vitae meae reddere rationem debeo, quia in omni vita mea nullum mandatum tuum perfecte a me custoditum scio, in quo ego sermone, visu, auditu, gestu, gressu, opere, cogitatione, aut suasione, vel consensu me deliquisse profiteor. Sed nunc, Domine, praevenio faciem tuam in confessione, et in conspectu angelorum, et omnium sanctorum confiteor tibi peccata mea, veniam postulo pro delictis meis, teque obsecro, ut in hoc tempore accepto exaudias me, et in his diebus salutis adiuves me, ut in praesenti perfecte valeam recognoscere peccata mea, et aeterno Iudici confiteri, et per id veniam mereri omnium delictorum meorum, quatenus ad tremendum iudicium tuum securum me ab omnibus accusationibus inimici facias pervenire. Per Dominum nostrum. |
47 |
Mass ordinary/confession/5 |
Alia |
F |
Ego miser peccator, qui me prae omnibus Christianis sceleratissimum puto, et scio, confiteor Domino, et omnibus sanctis eius, omnibus sceleribus et flagitiis infinitis ab ineunte aetate usque in praesentem diem me semper occupatum fuisse, sine aliquo divini timoris intuitu, maxime autem in fornicationibus nimiis et variis, sedula ebrietate hoc perpetrante, negligentiis omnigenis, periuriis, mendaciis, invidia, superbia, malitia, gula, avaritia, rapina, furto, in vana gloria, in arrogantia, in inobedientia, in contumacia, in duritia mentis, in contradictione, in murmuratione, in indignatione, in detractione, in ira, in odio, in maledictione, in susurratione, in tristitia, in laetitia vana, in loquendo, in reticendo, in increpando immoderate, in remittendo incaute, in dilectione vana, in risu, in ioco, in scurrilitate, in discordia, in seminando discordiam, in ficta amicitia, in dando, et accipiendo, et in omnibus sensibus corporis me corruptum esse confiteor, et in omnibus pestibus, quae ad mortem meam pertinent, me gravatum, et repletum esse profiteor; in tantum ut nec homicidii me securum confidam, quia plurimos per meam negligentiam fame mortificatos esse, quos aliquatenus vivificare potuissem, si de his, quae superflua erant, propensiorem eis curam impendissem. Haec omnia cum semper fecissem, numquam ea pura confessione purgavi, vel debita paenitentia minui, sed semper gravibus graviora adieci, pro his omnibus, et aliis innumerabilibus, quae non solum non numerare, sed nec ad memoriam reducere potero, veniam a misericordissimo Domino peto, quia nescio, ubi fugiam ab ira eius nisi ad illum. |
50 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Post confessionem singularem sequuntur orationes: |
Or |
Tuam, Domine, clementiam deprecor, ut mihi veniam peccatorum meorum concedas, et me in mandatorum tuorum custodias observatione, nec non etiam me indignum exaudiri digneris pro omnibus, quorum confessiones, vel eleemosynas suscepi, vel qui se confidentia caritatis mihi commendaverunt, ut sive vivunt, sive in tuae pacis spe requiescunt, tuae propitiationis perpetualiter sentiant adiumentum. |
54 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Alia |
Or |
Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, da mihi et velle, et operari, et perficere, quae tibi placent, et mihi expediunt, da in perturbatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tentatione virtutem, tribue de praeteritis veniam, de praesentibus malis emendationem, de futurisque digneris largiri custodiam. Amen. |
55 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
Alia |
Or |
Obsecro, Domine, Iesu cunctas vivitatis meae portas iustitiae factas, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque maiestati cum ministris caelestibus eam crebrius invisenti non foetor elati cadaveris occurrat. Sed occupet salus muros illius, et portas eius laudatio. |
56 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
Alia |
Or |
Deus omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi, contemptu seculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica, paenitendo tibi meruerunt esse devoti, qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro. |
57 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
Alia |
Or |
Indignum me, Domine, fateor tuis sacris, qui innumeris quotidie fuscor peccatis, nam qui te blandis verbis rogare praesumo, improbis saepissime factis offendo; tu enim mihi medicinam ingeris aegro, ego sanitati meae indesinenter contraria ago, legem tuam sacris inditam paginis lego, sanam vero disciplinam infelix negligo, ad tuum quidem altare, quasi devotus accedo, sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo, quasi dignum me in oculis hominum ostendo, sed in tuo conspectu, quem occulta non fallunt diversis sceleribus pollutus sordeo. Sed tuum est, Domine, Deus dare peccatori cor compunctum, fontemque lacrymarum, quo digne valeam abluere multitudinem scelerum. Meum est, si donaveris delicta deflere, tuum est, ea, ut nubem, cito delere, et licet palmam amiserim innocentiae, inimico suadente, saltem per confessionem veniam merear, te miserante, ut tibi sit gloria, laus et honor, cuncta regenti in secula seculorum. Amen. |
58 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 |
Alia |
Or |
Deus propitius esto mihi peccatori, quia tu es immortalis et sine peccato, solus, Domine, Deus meus, indulge mihi indigno famulo tuo et peccatori, quia peccator sum, et indignus, qui praesumo ad sanctum altare accedere, et invocare te, quia peccavi coram te, et coram angelis tuis: sed per illorum intercessionem tribue mihi indulgentiam delictorum meorum, et confirma me in sancta Ecclesia tua in fide orthodoxorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Qui vivis. |
60 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 |
Alia |
Or |
Domine Iesu Christe Redemptor mundi propitius esto mihi peccatori omnibus modis in peccatis iacenti, quia tu solus, Domine, immortalis es, et sine peccato indulge mihi miserrimo praesumenti accedere ad sanctum altare tuum et invocare te, quia peccavi ab infantia mea usque nunc coram te, et coram angelis, et omnibus sanctis tuis, sed per illorum intercessionem tribue mihi divinam clementiam, veniamque peccatorum meorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. |
61 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 |
Alia |
Or |
Deus misericordiae et veritatis, clementiam tuam suppliciter deprecor, ut mihi misero innumerabilium veniam concedas peccatorum, quibus iram tuae potentiae provocavi, quatenus te miserante in hac vita secundum tuam voluntatem purgatus ad aeternae beatitudinis participationem pertingam, cunctis etiam in corpore, sive extra corpus viventibus, qui mihi spiritali, vel carnali coniunctione cohaerent, et qui se mihi vel confitendo, vel rogando commendaverunt, nec non et quorum pecunias, vel eleemosynas suscepi, vel qui per meam negligentiam, seu malitiam corrupti sunt, manum misericordiae tuae porrigas, et per ineffabilem largitatem tuam adoptatam eis indulgentiam peccatorum concedas et ad requiem beatorum spirituum perducere digneris. Per. |
63 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 |
Alia |
Or |
Clementissime Christe fidelium animarum redemptor, propitius quaeso adesto meis indignis precibus exauditor, qui ad immolandam sacrae tuae passionis hostiam tremens assisto, dum multifaria, et noxia me accusantia crimina recognosco, debita altaribus tuis indignus sacrificia tuo conspectui offerre praesumo, qui ante tuae Maiestatis praesentiam iaceo, corpore, mente, cordeque pollutus, sed habeas inter haec tuum antidotum Christe, quo sanare bone Medice animarum vulnera nosti. Conscriptum quaeso contra me, Arbiter alme, dele peccati chirographum, ne ultor a me suum ultra valeat exigere nummum. Ob hoc tuam, Domine, clementiam indigno ore, menteque deposco, ut sereno familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolantem digneris aspicere vultu, ne per me indignum eorum salutis pereat pretium, pro quibus dignatus es tuum sanctum fundendo sanguinem esse redemptio, sed tua nos semper, et ubique protectione conserva, ut quos pretioso sanguine redemisti in terris, aeterna facias cum sanctis tuis gloria numerari in caelis, qui cum aeterno Patre, vivis, et regnas Deus in unitate Spiritus Sancti in secula seculorum. Amen. |
65 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation |
Has orationes interim dicat, donec cantentur vers… |
Rub |
|
68 |
Mass ordinary/Kyriale/1 |
Et |
F |
Kyrie eleison |
68 |
Mass ordinary/Kyriale/2 |
Et deinde carmen angelorum. |
F |
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Hymnum dicimus tibi. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam., Domine, Deus Rex caelestis, Deus Pater omnipotens;, Domine, Fili unigenite Iesu Christe altissime, Domine, Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis, quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus Iesu Christe cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. |
68 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Haec sequens oratio dicatur ab episcopo interim d… |
Or |
Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis, qui etiam non mortem peccatorum, sed vitam desideras, me miserum, fragilemque peccatorem delictorum sordibus plenum a tua pietate non repellas, neque respicias ad peccata mea, quae male vivendo commisi, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito munere peccantibus subvenire consuevisti, obsecro itaque, Domine, ut immemor sis peccatorum meorum, et memor misericordiarum tuarum, vota, precesque meas dignanter suscipias, et dissimulatis fragilitatis meae peccatis, labia mea aperias, et ad confessionem me tuae laudis placatus admittas, qui per incarnationem et humanitatem Domini nostri Iesu Christi Filii tui dedisti pacem hominibus, et caelestium collegium angelorum, da me et de tuae pacis ubertate repleri, et de angelicae societatis unitate laetari; sicque me facias his temporalibus officiis interesse, ut ad tuas misericordias in aeternum cum illis decantandas perpetuis electorum tuorum choris aggregari praecipias. Per etc. |
71 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation |
Finita Angelica laude missalem orationem dicat sa… |
Rub |
|
73 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Deinde lectio recitetur, et inter lectionem, et e… |
Or |
Ante oculos tuos, Domine, Deus, conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor, tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus fateri, quod non timemus admittere: verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus. Sed parce, Domine, confidentibus, ignosce precantibus, miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, duri cordis verba non suscipis per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis. |
74 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
Alia |
Or |
Christe parce miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum misericordiam tuam. Noli me despicere peccatorem. Noli me reprobare, sed suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea: miserere mei, Domine, quia peccavi tibi, da mihi fontem lachrymarum, fons vitae, et lux luminis, concede mihi in praesenti vita veram paenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam., Domine, exaudi orationem meam. Qui vivis et regnas. |
75 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
Alia |
Or |
Quaesumus immensam pietatem tuam Deus ne nos pro nostra iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in via recta disponas, nec sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias, omnibusque errantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Per. |
77 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
Alia |
Or |
Mordacis conscientiae stimulis, et delictorum nostrorum recordatione commoniti Dominum indulgentiae deprecamur, ut quidquid, dicto, facto, cogitatione deliquimus, sive lubricae aetatis impulsu, sive errore ignorantiae commisimus, pietas Domini nostri solvere, ac perdonare dignetur, ut te, Domine, annuente, valeamus quae mala sunt declinare, et quae bona sunt consequenter explere, et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere, tu clementer in nobis eorum munus operare, omnibusque errantibus indulge, iuxta magnitudinem pietatis tuae. |
77 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 |
Alia |
Or |
Si ante oculos tuos, Domine, culpas quas fecimus, et plagas quas, vel durissimas in hac vita pati possumus conferamus, minus est, quod patimur, maius est, quod meremur; peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non evitamus; in flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas non mutatur; mens aegrota torquetur, et cervix dura non flectitur; vita in dolore suspirat, et tamen in opere non se emendat. Si exspectamur, non corrigimur; si vindicas, non duramus, confitemur in correptione, quod fecimus, obliviscimur in visitatione, quod flevimus; si impresseris manum facienda promittimus, si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias, clamamus ut parcas; si parcis, iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt, tempus petimus paenitentiae; si misericordia subveniat, abutimur patientia, quae pepercit: adhuc plaga illata vix praeterit, etiam non recolit mens ingrata, quod pertulit: si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. O, Domine, volumus te servare, quod feceris, non timemus negligere, quod iusseris; habes, Domine, confitentes reos, parce quia pius es. Vovimus, quod nisi dimittas, recte nos punias; sed apud te est multa miseratio, et propitiatio perabundans; praesta sine merito, quod rogamus, qui fecisti qui te rogarent. Clamantibus autem ad te nobis, Domine, miserere. Moveat pietatem tuam vox fidelis et flebilis, atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus; et cum sit grandis miseria esse nos reos, maior tibi sit clementia erga nos miseros. Erige nos, Domine, Deus noster, et alleva misericordia tua, ut communione salutis, et gaudio caritatis, dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus. Per Dominum nostrum. |
79 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 |
Alia |
Or |
Ante conspectum tuae inaestimabilis maiestatis, sancta Trinitas, et vera unitas omnipotens aeterne Deus non sine debita reverentia, attamen nulla officii dignitate vilis admodum precator accedo, et reus conscientiae assisto testis, accuso ego me, et non excuso, sed coram testibus: scilicet omnium sanctorum tuorum reliquiis, vel omnibus sanctis tuis in coelo, et in terra, confiteor omnes iniustitias meas tibi, quatenus per eorum merita, et intercessiones remittas omnem peccati mei impietatem, quia ego peccavi in coelum, et coram te; etiam non sum dignus vocari filius tuus, peccatorum sordibus involutus, sed tu occultorum cognitor miserere mei, et resuscita me de morte animae meae, et septiformis gratia Spiritus Sancti illumina cor meum, et doce me facere voluntatem tuam ubique, quia Deus meus es tu. Amen. |
83 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 |
Alia |
Or |
Miserere, Domine, Deus omnibus errantibus, et ad te pertinentibus, et his omnibus miseresce, pro quibus debitores sumus exorare vivis, sive defunctis, vel quorum eleemosynas, et confessiones suscepimus, et nomina ad commemorandum conscripsimus, quatenus his omnibus misericorditer indulgeas, et vitam aeternam concedas, nec non persequentibus nos, et calumniantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Amen. |
85 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 |
Alia |
Or |
Succurre mihi Deus meus antequam moriar, antequam me tormenta rapiant, antequam me tenebrae obvolvant; Deus enim iudicii tui teneor peccati pavore, iram tuam formido; si enim vix iustus salvabitur, ego impius ubi ero, quid faciam, dum venerit tremendi iudicii dies? Cum examen iudicis venerit, quid respondeam? quid vero dicturus sum, cum ante tribunal Christi fuero praesentatus? Melius fuisset non in saeculo procreatum, quam aeterna supplicia perpeti cruciandum. Peccavi enim saepe in verbo, in facto, in cogitatione, et peccavi crudeliter, nullum invenitur peccatum, cuius sordibus non sim ego miser inquinatus, nullus est morbus vitiorum, a quo non contraxi contagium. Semper delicta mea iteravi: plurimos pravi moribus ad iniquitatem perverti: exemplis vitae meae multi subversi sunt. Obsecro vos omnes choros sanctorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, et omnium sanctorum, ut oretis pro me, ut misereatur mei Deus, et deleat peccata mea, uti auferat iniquitatem meam, et recipiat me in gaudium sempiternum. Tu, Domine, misericors, clemens, et pius nullum relinquis, nullum respuis, nullum secludis a misericordia tua. Converte animam meam in requiem paradisi. Tu ovem errantem requisisti, et inventam tuis humeris reportasti ad gregem; quaeso hanc vilissimam animam manibus attrahe, et offer benedicto, et immortali Patri tuo, coram Cherubim et Seraphim, et coram sanctis Angelis, ut deliciis paradisi fruens cum eis dicere possim. Gloria Patri immortali, gloria Filio immortali, gloria Spiritui sancto immortali, in saecula saeculorum. Amen. |
86 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 |
Alia |
Or |
Domine Iesu Christe, qui me tuo sanguine redemisti, exaudi me peccatorem quotidie peccantem, et in peccatis nimiis iacentem. Tibi soli peccavi, te Christe confessus sum. Ego peccavi coram te, et coram omnibus sanctis tuis, in verbis, et in factis, in omnibus cogitationibus meis, quibus excogitare potui. Infelix ego homo innumerabilia sunt peccata mea: miserere mei Deus, omnipotens Deus. Veniam peto coram te et sanctis tuis, de universis peccatis meis praeteritis, praesentibus, et futuris. Deus propitius esto mihi peccatori, et da mihi licentiam in hac vita agendi paenitentiam, per quam deleam omnia peccata mea, quia nescio ubi fugiam, nisi ad te Christe, quia tu es vita vivorum, et resurrectio mortuorum. Orate pro me misero omnes sancti apostoli, atque martyres, confessores, et sanctae virgines, atque viduae, et omnes sancti, et electi Dei; orate pro me, ut Deus omnipotens illuminet vultum suum super me miserum, et misereatur mei. Qui vivit. |
90 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/11 |
Alia |
Or |
Domine Iesu Christe integritatis amator muni cor meum ab omnibus sagittis, et insidiis inimici, et extingue in me omne incendium libidinis, et ad veram humilitatem, et patientiae tranquillitatem converte, pectus meum succende caritatis stimulis, ut odio habens omnem viam iniquitatis possim cunctis diebus vitae meae tibi complacere. Qui vivis. |
93 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/12 |
Alia |
Or |
Tuam, Domine, clementiam precor, ut mihi famulo tuo remissionem cunctorum tribuas peccatorum, et omnibus pro quibus debitor sum exorare, vivis sive defunctis, misericordiae tuae munus impendas, ut ad aeternam vitam tua gubernatione perveniant, et tuae ubique gratiae dona percipiant. Per. |
93 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/13 |
Alia |
Or |
Proiectis nobis, Domine, in condemnationem operum nostrorum, da capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem infunde lacrymarum, ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus, et quia tibi, Domine, non sunt occulta, quae gessimus, concede, ut in nobis, non oris sit tantum confessio, sed etiam cordis, nec excusatio criminum, sed lamentatio peccatorum. Siquidem castos cordis nostri oculos lasciviae violavit aspectus, sunt mores corrupti, disciplina violata, simulatio in vultu, fallacia in verbis, dolus in corde, volubilitas in lingua, operatio stulta, mens dubia, concupiscentia carnalis, sollicitudo terrena, oblivio animae, negligentia sanctitatis, super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, et da de praeteritis malis veniam, de praesentibus emendationem, et de futuris cautelam. Qui vivis. |
94 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/14 |
Alia |
Or |
Impellit me peccatorem ministrandi officium, hostiam salutarem offerre pro populi delicto; sed terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu, si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offertur, pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae maiestati, et universae carnis iudici non offertur, negligentiae reatus adscribitur, inter haec tuae omnipotens Deus libramen pietatis imploro, cuius ultionis diem accusante conscientia pertimesco, ne me indignum, quaeso, misericordia tua iudices, quem a tempore paenitentiae non excludis. Suspende, precor, interventu istorum, et omnium sanctorum meritis securim, donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris ad radicem infructuosae arboris. Parce mihi, Domine, clementissime paenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti, qui Petri, Misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum, divina gratia illustrasti; cui mox obtinuit confessio propitium Dei Filium, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor extitit Paradisi propter crucem, sed quia verba veniae tuae pietatis indigent, quae indigni sacerdotis opera non commendant, saltem adstantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia, nostrorum vulnerum nobis conferant medicinam. At quia Omnipotens pro omnium peccatis factus es hostia salutaris, adsis nobis iustificatio pro delictis Iesu Christe Salvator mundi. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis et regnas. |
96 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/15 |
Oratio pro semetipso |
Or |
Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, et da mihi, ut valeam et operari, et perficere, quae tibi placeant, et mihi expediant;, Domine, sancte Pater omnipotens Deus da mihi in tribulatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tempore tentationis virtutem., Domine, sancte, piissime Pater, da mihi de praeteritis delictis veniam, de praesentibus emendationem, de futuris largire custodiam, quia malum dimittere non possum, nec bonum facere, nisi succurrat mihi misericordia tua magna, ut te merear cognoscere et timere, et amare ex toto corde, Domine, Iesu Christe redemptor omnium, qui es refugium pauperum, et consolator tribulatorum, per tuam magnam misericordiam sis mihi consolatio in omnibus angustiis, et tribulationibus meis, quia non habeo in alium spem nisi in te, quia tu es refugium meum, et virtus in tribulationibus meis, quae invenerunt me nimis. Propterea clamo ex toto corde ad te, ut exaudire me digneris, et haec omnia, quae indignus precor, clementia tuae pietatis merear adipisci, et quicquid illud est quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu pro tua pietate, ac maiestate tribue, quia tu es consolatio et protectio vitae meae in omni tempore. Amen |
100 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/16 |
Oratio in quacumque tribulatione |
Or |
Deus qui contritorum non despicis gemitum, et merentium non spernis affectum, adesto precibus nostris, quas pietatis tuae pro tribulatione nostra effundere praesumimus implorantes, ut eas clementer suscipere digneris, tribuasque, ut quicquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigas, et consilio pietatis tuae allidas, ut nullis adversitatibus laesi, sed erepti de omni tribulatione, et angustia, laeti tibi in Ecclesia tua sancta gratias referamus per Christum, per quem te summe Deus rogamus, ut preces has attendas, et propitiabili dignatione ad hanc nostram orationem respicias, quam tibi pro ereptione, ac revelatione a pressura nostrae infirmitatis offerimus, iam, Domine, respice super nos vultu placabili, et misericordia singulari a nobis amove, quod saevitia malorum promittit, quod inimicorum pravitas infert, quod pravorum in consiliis adversitas alligat, quod ex iudicio imminet, quod ex sententia pendet, quod conspiratione machinatur, quod accusatione confringitur, quod propriae merentur iniquitates, quod alienis fictionibus alligamur, quod pressuris deiicimur, quod cruciatibus premimur, quod angustiis angustiamur, non iustitiam tuam, quaesumus, Domine, in iniustitiis nostris exerceas, sed potius pietatem tuam in iniquitatibus nostris manifesta; non nos in persecutione deiicias, non per intolerantiam perdas, sed per tribulationem exerce, per pietatem attolle, per misericordiam rege, quo te protegente ab inimicorum iaculis tuti, a praesenti tribulatione exempti, te Dominum vivum in Trinitate consona laudemus voce. Qui cum Unigenito filio tuo, sanctoque Paraclito Spiritu vivis, et regnas per infinita secula seculorum. Amen. |
103 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/17 |
Oratio pastoris dicenda pro se, et pro subditis |
Or |
Dimitte, Domine, Deus omnipotens quicquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos, quicquid minus de boni perfectione diximus parce, quicquid incongruum, vel minus temperate protulimus ignosce. Non incautum praesumptio puniat, sed agnoscentem me iniquitates meas, miserationis tuae pietas absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia, nisi in misericordia tua. Tu et os meum praeconio veritatis perarma, et opus pleniore ubertate sanctifica, ut et indignum salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate sanctifices. Quidquid in illis vitiatum est sana, et quidquid in me vitiosum inspicis cura; si quae vitio tepiditatis meae, vel incuria contraxerunt delicta, propitius dimitte. Si quo etiam me ignorante, vel sciente ceciderunt in crimine, atque si exempli mei offendiculo proruerunt manu misericordiae tuae inde eripe, et pro talibus culpis misero mihi non restituas ultionis vicem. His tamen, quibus increpationis visus sum adhibere iudicium, increpatio proficiat ad salutem. Et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore, ut non perferant Tartareos cruciatus, quibus utpote mortalibus paenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam contractam abluas de regendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris, et me, mihique commissos tuis adscribe in paginis, quo cum grege mihi credito, et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum, expulsione carnalium vitiorum; et quia in subditis conor summam exercere virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te iudicante coronari cum angelis. Fac ergo, quaesumus, nos pie Deus adspicientes in conspectu tuo flammescere tuae gratiae dono, ut zelus domus tuae nos comedat, atque ita per vigorem Sancti Spiritus regentes subditos temperemus, ut ex disciplina nostri regiminis capiant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita sanctificetur. Suscipe, Domine, nostrorum votorum libamina, et per haec quidquid in subditos correctionis verbo, vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad dulcedinis perpetuae gaudium, et nobis, et illis profecisse gaudeamus: ablue nos omnipotens Deus, et alieno, et proprio delicto, ut in utroque et spiritalis gratiae efficientiam capientes, fiducialius tuo nomini supplicemus. Per. |
107 |
Mass ordinary/incense (Gospel)/1 |
Cum incensum ante evangelium in turibulum mittitu… |
F |
Odore caelestis inspirationis tuae accendat, et impleat Dominus corda nostra ad audienda, et implenda evangelii sui praecepta. Qui vivit. |
113 |
Mass ordinary/incense (Gospel)/2 |
Benedictio eiusdem |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi benedicatur incensum istud, et acceptabile fiat in odorem suavitatis. |
114 |
Mass ordinary/Gospel |
Deinde inclinanti se diacono dat benedictionem De… |
Ben |
Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super te, et aperiat Christus Dominus os tuum ad digne, idoneeque pronuntiandum sanctum evangelium suum. |
114 |
Mass ordinary/Gospel/3 |
|
F |
Dominus Deus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut nunties competenter evangelium pacis. |
115 |
Mass ordinary/Gospel |
Diaconus accipiendo vel osculando evangelium dica… |
Or |
Da mihi, Domine, sermonem rectum, et benesonantem in os meum, ut placeant tibi verba mea, et omnibus audientibus propter nomen sanctum tuum in vitam aeternam. Amen. |
115 |
Mass ordinary/Gospel/4 |
Perlecto autem evangelio, diaconus dicat: |
F |
Per istos sermones sancti Evangelii tui indulge mihi, Domine, omnia peccata mea. |
116 |
Mass ordinary/Gospel/5 |
Et ceteri omnes dicant: |
F |
Pax tibi. |
116 |
Mass ordinary/Gospel/6 |
Tunc allato incenso, simulque Evangelio ad saluta… |
F |
Per istos sanctos sermones Evangelii Domini nostri Iesu Christi, indulgeat nobis Dominus universa peccata nostra. |
116 |
Mass ordinary/incense (offertory)/7 |
Quando incensum offertur dicant singuli: |
F |
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine. |
117 |
Mass ordinary/Kyriale/8 |
Tunc sacerdos incipiat Symbolum, id est: |
F |
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem caeli, et terrae. Visibilium omnium et invisibilium; Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortuos. Cuius regni non erit finis, et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas, et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam futuri seculi. Amen. |
117 |
Mass ordinary/offertory |
Finito Symbolo Apostolorum dicat sacerdos: |
W |
Dominus vobiscum. |
120 |
preparation and vesting for Mass/vesting/1 |
Deinde lavat manus hanc orationem dicens: Oremus |
Or |
Largire sensibus nostris omnipotens Pater, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis sanctarum augmentum virtutum. Per. |
120 |
preparation and vesting for Mass/vesting |
Haec praedicta oratio dicenda est a sacerdote cum… |
Rub |
|
121 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Tam diu autem, quam diu offertorium, et versus ca… |
Or |
Domine Deus omnipotens fac me peccatorem hodie, secundum magnam misericordiam tuam accedere ad sanctum altare tuum, et praesta, ut non sit mihi hoc sacrificium reatus ad poenam, sed ablutio salutaris ad veniam. Per Dominum. |
121 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 |
Alia |
Or |
Deus, qui de indignis dignos facis, de peccatoribus iustos, de immundis mundos; munda cor meum, et corpus meum ab omni cogitatione mala, et sorde peccati, et fac me digne, atque strenue sanctis altaribus ministrare tuis, et concede propitius, ut in hoc altari, ad quod indignus accedo hostias acceptabiles offeram pietati tuae pro peccatis, et offensionibus meis, et innumeris quotidianis excessibus. Et pro grege mihi commisso, et famulis, et famulabus tuis, qui mihi confessi sunt peccata sua, et suas eleemosynas largiti sunt. Et pro populo mihi subiecto, et omnibus circumstantibus, omnibusque mihi familiaritate coniunctis, atque omnibus odio execrabili insectantibus, et ecclesiae mihi commissae adversantibus, cunctisque simul fidelibus Christianis. Et per eum sit tibi meum votum, atque sacrificium acceptabile, qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium, qui est summus sacerdos, et pontifex, et solus sine macula peccati Iesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. |
122 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 |
Alia |
Or |
Maiestatem tuam totis viribus Deus piissime humili prece deposco, et exoro, ut remittas crimina, quae caro fragilis a tentatione iniquorum spirituum nequiter admisit, etiam reverti ad ea ultra non sinas, sed confirma me in iustificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum maiestatis tuae astare, et sacrificium tibi, Domine, casto corpore, et mundo corde digne offerre. Per Dominum. |
125 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 |
Cum autem ornatum fuerit altare, antequam oblatio… |
Or |
Ante oculos tuos, Domine, reus conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor. Tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri, quod non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus, sed parce, Domine, confitentibus: ignosce peccantibus: miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, et peccatoribus duri cordis verba non suscipis, per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis, et regnas. |
126 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 |
Alia |
Or |
Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorari, tibique contriti cordis sacrificium offerri, hoc sacrificium, quod ego indignus famulus tuus confisus de tua misericordia, tuae immensae maiestati offerre praesumo, acceptare dignare; et ut ipse tibi sacerdos et ara, et templum, et sacrificium esse merear propitiatus concede quo per ministerii huius exhibitionem peccatorum meorum adipisci merear remissionem, mihique et his omnibus pro quibus offertur tuam misericordissimam propitiationem concede. Per. |
128 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 |
Alia |
Or |
Conscientia quidem trepidi, Domine, ad altare tuum accedimus, sed fiduciam de tua misericordia retinemus, et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni, tamen si recedimus, veremur de inobedientia condamnari, pro qua re pietate paterna omnipotens Deus, atque placabili vultu cordis nostri interiora purgare digneris, precamur etiam, licet culpabiles simus, nostrorum tamen tibi sint placita mysteria consecrata. Per. |
129 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 |
Alia |
Or |
Ante conspectum divinae maiestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen sanctum tuum praesumo, miserere mihi, Domine, homini peccatori, ignosce indigno sacerdoti, per cuius manus haec oblatio videtur offerri. Parce mihi, Domine, prae caeteris capitalium criminum labe polluto, et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, scilicet vitiis, ac voluptatibus carnis aggravatus sum; recordare, Domine, quod caro sum, in tuo conspectu etiam caeli non sunt mundi, quanto magis ego homo terrenus immundus, sicut pannus menstruatae. Indignus sum, Domine, Iesu Christe, ut sim vivens, sed tu, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; da mihi veniam in carne constituto ut per paenitentiae labores vita aeterna perfrui merear in caelis etc. Qui vivis. |
130 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 |
Alia |
Or |
Altissime Deus, ignosce mihi peccatori, quia totius vitae meae superavit me iniquitas; quo vultu te conspiciam, Domine, vel quibus verbis me coram tuis conspectibus excusabo, nec enim potero abscondi ante te, qui secreta cordis consideras. Vae mihi peccatori, qui sancto altari tuo indignus assistens, nullum apud voluntatem tuam mentis ornatum exhibui: sed tu, Domine, miserator, et misericors, qui creasti cuncta ex nihilo, qui me quoque immeritum formasti. et statuisti digne tibi servire, non me repellas a caelesti tuo sacrario, nec confundas me ante conspectum tremendae maiestatis tuae. Ego vero tibi servire, tibi, Domine, placere proposui, sed per meam negligentiam non implevi; ego ergo tam in terris quam in coelo destitutum, et nudum me esse conspicio, quia mandatorum tuorum non custodivi praecepta. Non est igitur mihi spes salutis in operibus meis, sed anima mea in sola pietatis tuae immensitate suspensa est, et in multitudine misericordiae tuae confidit, ut eam salvam facias, Domine, Iesu Christe, qui non vis mortem peccatorum, nisi ut convertantur, et vivant. Respice secundum magnam misericordiam tuam super me miserum, et rumpantur funes peccatorum meorum, ut non peream. Respice in me, Domine, de sede maiestatis tuae, et tenebras cordis mei radio tuae lucis expelle; protege me, Domine, scuto veritatis tuae, ac fidei, ut me diaboli iacula ignita non penetrent; et quicquid illud est, quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu, Domine, pro virtute tua tribue, quod animam meam salvet a morte, et exeunti mihi de hoc coeno tenebrarum manum porrigas, et lumen ostendas, et illud indulge, quod feci, et concede ne amplius faciam. Amen. |
132 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 |
Alia |
Or |
Ignosce quaeso mihi, Domine, quem maculatae vitae conscientia trepidum, et criminum meorum confusio fecit esse captivum, et qui pro me veniam obtinere non valeo, pro aliis rogaturus assisto, profero ad te, si digneris, Domine, captivorum gemitus, tribulationes plebium, pericula populorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria iuvenum, vota virginum, lamenta viduarum, desolationes ecclesiarum, sed quoniam me eadem, quae populum catena peccati constringit; ideo omnes lugeo passiones: non obsit, Domine, populo tuo oratio subiugata peccatis, per me offertur votum, per te, Domine, meum compleatur officium. Qui vivis, et regnas. |
136 |
Mass ordinary/access/1 |
Tunc accedens ad altare, et illud osculando dicat: |
Or |
Oro te, Domine, omnipotens Deus, ut per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic continentur, eorum intercessionibus indulgere digneris mihi omnia peccata mea. Qui vivis et regnas. |
138 |
Mass ordinary/offertory/2 |
Tunc convertat se suscipere oblationes presbytero… |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam pro remissione omnium peccatorum meorum, et cunctorum fidelium tuorum vivorum, ac defunctorum. |
138 |
Mass ordinary/offertory/3 |
Pro semetipso et pro cuncto populo Christiano |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis pro delictis meis, et populi tui, peto, Domine, ut des nobis veniam omnium peccatorum nostrorum. |
139 |
Mass ordinary/offertory/4 |
Pro rege et antistite nostro et pro cuncto clero… |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis, et laudis pro me, et pro rege nostro, et antistite nostro, ac pro cuncto populo Christiano, peto, Domine, ut des nobis vitam aeternam. |
140 |
Mass ordinary/offertory/5 |
Episcopus vero, vel presbyter oblationes accipien… |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offert famulus tuus N. et praesta, ut in conspectum tuum tibi placens ascendat. Qui vivis. |
140 |
Mass ordinary/offertory/6 |
Post acceptas oblationes a clero, vel plebe accip… |
Or |
Acceptum sit omnipotenti Deo, et omnibus sanctis eius sacrificium tuum. |
141 |
Mass ordinary/offertory/7 |
Veniensque diaconus ante episcopum offerat dicens… |
Or |
Suscipe, Domine, sancte Pater hanc oblationem, et hoc sacrificium laudis in honorem nominis tui, ut cum suavitate ascendat ad aures pietatis tuae. Per. |
141 |
Mass ordinary/offertory/8 |
Et episcopus accipiens oblationem a diacono dicat: |
Or |
Acceptabilis sit omnipotenti Deo oblatio tua. |
142 |
Mass ordinary/offertory/9 |
Tunc puro corde offerat Domino oblatam ita dicens: |
Or |
Suscipe, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus tibi offero Deo meo vivo et vero, quia te pro aeterna salute cunctae Ecclesiae tuae suppliciter exoro. Per. |
142 |
Mass ordinary/offertory/10 |
Alia |
Or |
Suscipe, clementissime Pater, hostias placationis, et laudis, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quia tu scis figmentum meum, quia peccavi in conspectu tuo, et non sum dignus tibi hostiam offerre, sed tu clemens, et misericors indulge mihi, et indulgentiam quaerentem placatus suscipe clementissime. Qui vivis et regnas. |
143 |
Mass ordinary/offertory/11 |
Istae orationes cum oblationes offeruntur ad alta… |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero in memoriam incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Iesu Christi, et in honorem sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, et eorum quorum hodie festivitas celebratur, et quorum hic nomina, et reliquiae habentur, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per. |
144 |
Mass ordinary/offertory/12 |
Pro semetipso |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro innumerabilibus peccatis atque offensionibus meis, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, pro salute corporis et animae meae, ut hic te donante mandata tua custodiam, et in futuro praemia aeterna consequi merear. Per. |
145 |
Mass ordinary/offertory/13 |
Alia pro semetipso |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et miserrimo omnium hominum, et pro meis peccatis innumerabilibus, quibus peccavi coram te in dictis, in factis, in cogitationibus, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, et pro sanitate corporis, et animae meae, et pro gratiarum actione de tuis bonis, quibus quotidie utor. |
145 |
Mass ordinary/offertory/14 |
|
Or |
Domine, averte faciem tuam à peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. |
146 |
Mass ordinary/offertory/15 |
|
Or |
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. |
146 |
Mass ordinary/offertory |
|
W |
Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
147 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 |
Apologia sacerdotis |
Or |
Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus, quia peccavi in lege tua in cogitationibus, in verbis, in factis, et multa sunt peccata mea, et negligens sum de opere Dei, et de ordine meo, quia peccavi de vana gloria, de superbia, de detractione, de fornicatione, de furto, de falso testimonio, de periurio, de adulterio, de opere Dei, quod ego negligenter feci, de concupiscentia carnali, de risu, de auditu, de visu, de gula, de crapula, vel de omnibus malis meis; quae ego negligenter commisi, veniam inde peto, Domine, quia culpabilem me regnosco. |
147 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 |
Alia |
Or |
Deus, qui per os David locutus es, vovete, et reddite Domino Deo vestro, te suppliciter exoro, ut me famulum tuum vigilanter custodias, et oblationem, quam tibi pro memetipso offero, interveniente beata Maria semper Virgine clementer accipias, qui vivis et regnas. |
148 |
Mass ordinary/offertory/1 |
Alia |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam ego indignus, et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro absolutione peccatorum meorum, quatenus te Domino miserante mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur. |
149 |
Mass ordinary/offertory/2 |
Pro familiaribus ac fratribus et sororibus |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et nostrae congregationis salute, et pro omnibus in Christo fratribus, et sororibus nostris, et pro omni populo Christiano, et pro omnibus eleemosynas nobis facientibus, et pro his etiam, qui se commendaverunt in nostras orationes, et qui nostri memoriam in suis orationibus habent. ut hic veniam recipiamus peccatorum, et in futuro praemia consequi mereamur aeterna. |
150 |
Mass ordinary/offertory/4 |
Pro Ecclesia catholica |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro Ecclesia tua sancta catholica tibi offero, ut tibi grata sit, et ipsi salutaris semper exsistat. Per. |
151 |
Mass ordinary/offertory/3 |
Pro rege et populo Christiano |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro rege nostro, et sua venerabili prole, et statu regni sui, et pro omni populo Christiano, et pro eleemosynariis nostris, et pro his, qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut hic veniam recipiant peccatorum, et in futuro consequi praemia aeterna mereantur. Per. |
151 |
Mass ordinary/offertory/5 |
Pro salute vivorum |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro salute famuli N. tui, quatenus te donante percepta venia peccatorum, vitae quoque sempiternae immensa gaudia percipere mereatur. |
152 |
Mass ordinary/offertory/6 |
Pro infirmis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro infirmo famulo tuo N. ut mentis, et corporis recepta sanitate, in ecclesia tua sancta tibi laudes referat, et de verbere tuo aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum. |
152 |
Mass ordinary/offertory/7 |
Pro defuncto |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro anima famuli tui N. ut per hoc salutare sacrificium purgata sanctorum tuorum consortio coadunari mereatur. Per Christum. |
153 |
Mass ordinary/offertory/8 |
Pro defunctis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro animabus famulorum, famularumque tuarum, et requiem aeternam dones eis inter tuos sanctos, et electos, ut in illorum consortio vita perfruantur aeterna. Per. |
153 |
Mass ordinary/offertory/9 |
Alia |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro omnibus in tui nominis confessione defunctis, ut te dexteram auxilii tui porrigente vitae perennis requiem habeant, et a poenis impiorum segregati, semper in tuae laudis laetitia perseverent. Per. |
154 |
Mass ordinary/offertory/10 |
Pro omnibus universalis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro seniore nostro, et cuncta congregatione sancti Petri, meisque parentibus, fratribus, benefactoribus, fidelibus, amicis, meisque propinquis, et omnibus circumstantibus, cunctisque, qui se mihi commendaverunt, et qui pro me orant, seu pro quibus debitor sum exorare tam vivis, quam defunctis, tibi offero, quatenus te Domino miserante, eis et mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur, et vita aeterna condonetur. Per. |
155 |
Mass ordinary/offertory/11 |
Tunc imponat oblatam altari, et dicat: |
Or |
Sanctifica, Domine, hanc oblationem, ut nobis unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi corpus fiat. Qui tecum vivit. |
156 |
Mass ordinary/offertory/12 |
Deinde diaconus accipiat a subdiacono vinum, et m… |
Or |
Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis, quaesumus, huius aquae, et vini mysteria eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae dignatus est fieri particeps Iesus Christus. |
156 |
Mass ordinary/offertory/13 |
Tunc diaconus calicem offerat super altare et epi… |
Or |
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota, sit Dominus adiutor tuus, mundum te faciat, et dum oraveris ad eum exaudiat te. |
157 |
Mass ordinary/offertory/14 |
Et sacerdos calicem offerens dicat offertorium is… |
Or |
Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, et deprecamur clementiam tuam, ut in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. |
158 |
Mass ordinary/offertory/15 |
Sequitur oratio: |
Or |
Domine Deus Iesu Christe, qui in cruce passionis tuae, de latere tuo sanguinem, et aquam unde tibi Ecclesiam consecrares, manare voluisti, suscipe hoc sacrificium altari tuo superpositum, et concede clementissime, ut pro redemptione nostra, et etiam totius mundi in conspectum divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. Qui vivis. |
158 |
Mass ordinary/offertory/16 |
Posito calice super altare dicat sacerdos: |
Or |
Oblatum tibi, Domine, calicem sanctifica, ut nobis unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi sanguis fiat. Qui tecum. |
159 |
Mass ordinary/offertory/17 |
Tunc benedicat utrosque elevata manu, et dicat: |
Or |
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sit signatum, ordinatum, sanctificatum, et benedictum hoc sacrificium novum. |
159 |
Mass ordinary/offertory/18 |
Adiungat: |
Or |
Veni sanctificator, omnipotens aeterne Deus, et benedic hoc sacrificium, tibi praeparatum. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. |
159 |
Mass ordinary/incense (offertory)/1 |
Postea accipiens episcopus thus a diacono ponat i… |
F |
Per intercessionem sancti Gabrielis archangeli stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum incensum istud Dominus dignetur benedicere, et in odorem suavitatis accipere. |
160 |
Mass ordinary/incense (offertory)/19 |
Haec oratio dicenda est, dum incenso misso in tur… |
Or |
Memores sumus, aeterne Deus, Pater omnipotens, gloriosissimae passionis Filii tui, resurrectionis etiam eius, et ascensionis eius in coelum. Petimus ergo maiestatem tuam, ut ascendant preces humilitatis nostrae una cum incenso isto in conspectum tuae clementiae, et descendat super hunc panem, et super hunc calicem plenitudo divinitatis: descendat etiam, Domine, illa sancti spiritus incomprehensibilis invisibilisque maiestas, sicut quondam in Patrum hostias descendebat. Per eundem eiusdem. |
161 |
Mass ordinary/incense (offertory)/2 |
Circumiens autem altare cum incenso episcopus aut… |
F |
Incensum istud a te benedictum, ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. |
162 |
Mass ordinary/incense (offertory) |
Sequitur: |
Ps |
Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Domine. |
162 |
Mass ordinary/incense (offertory)/3 |
Quando odor incensi porrigitur sacerdoti et fratr… |
F |
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae caritatis. |
162 |
Mass ordinary/offertory/20 |
Tunc sacerdos humillime se convertat ad circumsta… |
Or |
Orate pro me peccatore, fratres et sorores, ut meum, et vestrum sacrificium acceptum fiat Domino Deo omnipotenti ante conspectum suum. |
163 |
Mass ordinary/offertory/21 |
Tunc respondeatur ei a singulis: |
Or |
Suscipiat omnipotens Deus de manibus tuis sacrificium, et orationes tuae ascendant in memoriam ante Dominum, ipseque te exaudiat, qui te constituit intercessorem pro peccatis nostris. |
163 |
Mass ordinary/offertory/4 |
|
F |
Orent pro te omnes sancti, et electi Dei, memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. |
164 |
Mass ordinary/offertory/5 |
|
F |
Immola Domino sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. |
164 |
Mass ordinary/offertory/6 |
|
F |
Exaudiat te Dominus orantem pro nostra omnium salute. |
164 |
Mass ordinary/offertory/7 |
|
F |
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua. |
164 |
Mass ordinary/offertory/8 |
|
F |
Dominus sit in corde tuo, et in ore tuo, et suscipiat sacrificium tibi acceptum de manibus tuis pro nostra, omniumque salute. |
164 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation |
Tunc conversus sacerdos ad altare fundat pro seme… |
Or |
Domine Iesu Christe, fides et fiducia nostra, et tota in huius praesentis vitae aerumna consolatio nostra, me indignum. et peccatorem propitius respice, et placatus exaudi, et mitte sanctum angelum tuum de caelis, qui hanc oblationem suscipiat, et ante conspectum tuae miserationis repraesentet in memoriam mei ad laudem, et gloriam nominis tui. Qui vivis. |
165 |
Mass ordinary/Kyriale |
Tunc incipiat secreta, quibus finitis, et praefat… |
F |
Sanctus, sanctus, sanctus. |
166 |
preparation and vesting for Mass/mental preparation |
Haec oratio cursim dicenda est a sacerdote: |
Or |
Domine Deus, qui non mortem, sed paenitentiam desideras peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate, neque adspicias ad peccata, et scelera mea, et immunditias, turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disiungor voluntate, sed ad misericordias tuas et ad fidem, devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam deprecantur misericordiam, et quia me indignum inter te, et populum tuum medium fieri voluisti, fac me talem, ut digne possim tuam exorare misericordiam pro me, et pro eodem populo tuo, Domine, adiunge voces nostras vocibus sanctorum angelorum tuorum, et sicut illi te laudant incessabiliter et infatigabiliter in aeterna beatitudine, ita nos quoque eorum interventu te mereamur laudare inculpabiliter in hac peregrinatione. Per. |
166 |
Canon of the Mass/oration (before Canon)/1 |
Hac oratione finita, antequam sacramenta incipian… |
Or |
Facturus memoriam salutaris hostiae totius mundi, cum illius dignitatem, et meam intueor foeditatem, conscientia torqueor peccatorum: verum quia tu Deus multum misericors es, imploro, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, qui tibi gratum sacrificium revelasti, ut eo purificatus vitali hostiae pias manus admoveam, quae omnia peccata mea aboleat, et ea deinceps in perpetuum vitandi mihi tutelam infundat, omnibusque fidelibus vivis, et defunctis pro quibus tibi offertur, praesentis vitae, et futurae salutis commercia largiatur. Qui vivis, et regnas. |
168 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
Deinde cum summa reverentia incipiat: |
Or |
Te igitur. |
169 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Et ministri stantes in gradibus suis cantent ipso… |
Ps |
Exaudiat te Dominus. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
|
Ps |
Ad te, Domine, levavi animam meam. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/3 |
|
Ps |
Miserere mei Deus secundum magnam. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/4 |
|
Ps |
Domine refugium. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/5 |
|
Ps |
Qui habitat in adiutorio. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Deinde preces |
W |
Salvum fac servum tuum Domine. Deus meus sperantem in te. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
|
W |
Desiderium cordis eius tribuisti ei Domine. Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/3 |
|
W |
Vitam petiit a te, et tribuisti, Domine, longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/4 |
|
W |
Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/5 |
|
W |
Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/6 |
|
W |
Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/7 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Oratio pro sacerdote |
Or |
Gaudeat, Domine, quaesumus, famulus tuus beneficiis impetratis, et cui fiduciam sperandae pietatis tribuisti, optatae misericordiae praesta benignus effectum. |
172 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
Alia communis |
Or |
Precibus nostris, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et orationes supplicium, occultorum cognitor benignus exaudi, ut te largiente ad vitam perveniamus sempiternam. Per. |
172 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 |
Infra actionem |
VDDiv |
In primis una cum famulo tuo papa nostro N. et pro omnibus orthodoxis, atque apostolicae fidei cultoribus pontificibus, et abbatibus, gubernatoribus, et rectoribus Ecclesiae sanctae Dei, et pro omni populo sancto Dei. |
172 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
|
VDDiv |
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, cunctorum scilicet consanguinitate mihimet, vel familiaritate, et amicitia coniunctorum, cunctorumque sua mihi peccata confitentium, meque in tuo nomine bonis reficientium, et omnium circumstantium. |
173 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/1 |
|
Or |
Hanc etiam oblationem humilitatis meae, et devotionis, quam tibi offero pro peccatis meis, et criminosis actionibus meis castigandis, et dimittendis, pro caeca, et lapidea cordis mei duritia dissolvenda, et illuminanda, quaeso, Domine, ut placatus accipias, et sinum pietatis super me expandas, meque illumines, sensum aperias, spiritum corrigendi tribuas, et ad te misero mihi redeundi aditum per lamenta paenitentiae concedas. Per Christum Dominum nostrum. |
173 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 |
|
VDDiv |
Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus. |
175 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
Istud praefer in eodem canone, quando concilium,… |
VDDiv |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro huius negotii qualitate, de quo in praesentis disputationis actione ventilatur, ut benigne suscipias suppliciter deprecamur, quatenus, non humano, sed tuo sancto consilio aequoque iudicio misericorditer terminatum, vel directum, iustitiae, veritatisque termino finiatur, atque secundum tuam voluntatem modis omnibus ordinetur, et compleatur. Per Christum Dominum nostrum. |
175 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
|
VDDiv |
Communicantes, et memoriam venerantes. |
177 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/2 |
Pro semetipso |
Or |
Memento, Domine, et miserere mei, multi enim, et magni sunt languores mei, mali sunt et pessimi, sed maior est misericordiae tuae multitudo, miserere mei, Domine, et per hoc unicum mundi remedium aliquod stillicidium caelestis gratiae arido cordi meo infunde ad cognoscendum te. |
177 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
178 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/3 |
Pro semetipso et pro debitoribus |
Or |
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. N. praecipue deprecor pro his, qui memoriam mei coram te in suis precibus faciunt, vel qui semeis indignis precibus commendaverunt, quique etiam in tuo conspectu, sua mihi delicta confessi sunt, et qui mihi, vel congregationi tuae aliquid caritatis officio sive pietatis, vel largitatis suae studio impenderunt, quique etiam mihi propinquitatis, vel consanguinitatis, seu tuae caritatis affectu coniuncti sunt; mihi quoque indignissimo famulo tuo propitius esse digneris, et ab omnibus delictorum offensionibus me emundare. Per, etc. |
178 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
179 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/4 |
Item pro semetipso in eodem Canone dicenda |
Or |
Memento etiam mei, quaeso Deus, et miserere: et licet haec sancta indignis meis manibus tibi sancte Pater omnipotens aeterne Deus offerantur sacrificia, qui nec invocare sanctum, ac venerabile nomen tuum dignus sum, tamen, quae in honore, laude, et memoria gloriosissimi et dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi offeruntur, sicut incensum in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum, etc. |
179 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
180 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/5 |
Item pro salute vivorum et mortuorum |
Or |
Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et beatissimae Virginis Mariae, omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis suppliciter, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulos, ac famulas tuas, quorum eleemosynas accepimus, seu qui nobis familiaritate coniuncti sunt larga misericordia tua protegas, et ab omnibus impugnationibus defendas, ut tua ubique protectione salventur, et animabus famulorum, famularumque tuarum, videlicet omnium orthodoxorum, quorum commemorationem agimus, et quorum corpora hic, et ubique requiescunt, vel quorum nomina hic in libro vitae scripta esse videntur, indulgentiam, et remissionem omnium tribuas peccatorum, et in consortio electorum tuorum habere digneris. |
180 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 |
Hic recites nomina quorum velis |
VDDiv |
Istis, et omnibus in fide catholica quiescentibus locum pacis, refrigerii, et quietis, ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. |
182 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/10 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
183 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
183 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 |
|
VDDiv |
Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum. |
183 |
Mass ordinary/peace/1 |
Expleta secreta et oratione Dominica cum dixerit. |
W |
Pax Domini sit semper vobiscum. |
184 |
Mass ordinary/peace/1 |
Alia |
F |
Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi omnibus accipientibus nobis in vitam aeternam. |
184 |
Mass ordinary/peace/1 |
Misceatur corpus dominico sanguini, et dicatur: |
Or |
Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi fiat omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis, et ad aeternam vitam capessendam praeparatio salutaris. Per eundem. |
184 |
Mass ordinary/peace |
Non mittat episcopus in calicem partem oblatae, u… |
Rub |
|
185 |
Mass ordinary/peace/2 |
Et tunc accipiens partem, quam antea fregerat ten… |
Or |
Sacri sanguinis commixtio cum sancto corpore Domini nostri Iesu Christi prosit omnibus sumentibus ad vitam aeternam. |
185 |
Mass ordinary/peace/3 |
Oratio |
Or |
Concede, Domine, Iesu Christe, ut sicut haec sacramenta corporis, et sanguinis tui fidelibus tuis ad remedium contulisti; ita mihi famulo tuo indigno, et omnibus per me sumentibus, haec ipsa mysteria non sint ad reatum, sed prosint ad veniam omnium delictorum. Per te Iesu Christe. |
186 |
Mass ordinary/peace/4 |
Haec dicta osculetur altare, dicens: |
Or |
Domine Iesu Christe, qui dixisti apostolis tuis, pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae, eamque secundum tuam voluntatem pacificare, et adunare dignare. |
187 |
Mass ordinary/peace/5 |
Deinde convertat se ad circumstantes, pacemque fe… |
Or |
Habete vinculum pacis et caritatis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis. |
187 |
Mass ordinary/peace/6 |
Et ipsi invicem se pacificando dicant: |
Or |
Pax Christi et Ecclesiae abundet in cordibus nostris. |
188 |
Mass ordinary/communion/2 |
Quando corpus dominicum sacerdos in manus accipit… |
F |
Panem caelestem accipiam, et nomen Domini invocabo. |
188 |
Mass ordinary/communion/7 |
Sequitur oratio: |
Or |
Perceptio corporis tui, Domine, Iesu Christe, quam indignus sumere praesumo, non mihi proveniat ad iudicium, et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamen mentis, et corporis. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto. |
188 |
Mass ordinary/communion/8 |
Alia |
Or |
Fiat mihi obsecro, Domine, hoc sacramentum tuum quod indignus, et peccator praesumo percipere confisus de tua larga clementia ad viscera misericordiae tuae, et gratiam salutis, ad sanitatem animae, et corporis, remissionemque omnium peccatorum, ut non ad iudicium, sed ad remedium, illud merear percipere Salvator mundi. |
189 |
Mass ordinary/communion/9 |
Cum corpus sumitur. |
Or |
Corpus Domini nostri Iesu Christi sit mihi remedium sempiternum in vitam aeternam. |
190 |
Mass ordinary/communion/3 |
Quando calicem in manus accipit sacerdos dicat: |
F |
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi. |
190 |
Mass ordinary/communion/4 |
|
F |
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. |
190 |
Mass ordinary/communion/5 |
|
F |
Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. |
190 |
Mass ordinary/communion/10 |
Sequitur oratio: |
Or |
Communicatio et confirmatio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi prosit mihi in remissionem omnium peccatorum meorum, et conservet me ad vitam aeternam. |
190 |
Mass ordinary/communion/11 |
Alia ad utrumque |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus da mihi hoc corpus et sanguinem Filii tui, ita sumere, ut per hoc merear remissionem omnium peccatorum accipere, et tuo Sancto Spiritu repleri, quia tu es Deus, et praeter te non est alius, cuius gloriosum nomen permanet in secula seculorum. Amen. |
191 |
Mass ordinary/communion/12 |
Cum sanguis sumitur. |
Or |
Sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat me in vitam aeternam. |
192 |
Mass ordinary/communion/13 |
Post perceptam communionem. |
Or |
Domine Iesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu Sancto per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus, et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus, et universis malis meis, et fac me tuis obedire mandatis, et a te nunquam in perpetuum separare digneris. Qui vivis et regnas. |
192 |
Mass ordinary/communion/14 |
Alia |
Or |
Corpus tuum, Domine, quod accepi, et calix quem potavi, adhaereant in visceribus meis, et praesta ut nulla ibi remaneat peccati macula. ubi tua sancta introierunt sacramenta. Qui vivis et regnas. |
193 |
Mass ordinary/communion/2 |
Deinde presbyteris et diaconis corpus in manus ac… |
W |
Pax tecum. Et cum spiritu tuo. |
194 |
Mass ordinary/communion/6 |
Alia |
F |
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
194 |
Mass ordinary/communion/15 |
Calice vero cum sacrosancta commixtione dando uni… |
Or |
Haec sacrosancta commixtio corporis, et sanguinis Domini nostri Iesu Christi prosit tibi ad vitam aeternam. |
194 |
Mass ordinary/communion/16 |
Subdiaconis autem, ac alio clero communicet hoc m… |
Or |
Perceptio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sanctificet corpus et animam in vitam aeternam. Amen. |
195 |
Mass ordinary/communion/17 |
Populo quidem communicando dicat: |
Or |
Corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi prosit tibi in remissionem omnium peccatorum et ad vitam aeternam. Amen. |
195 |
Mass ordinary/communion/18 |
Interim dum communicant, dicat: |
Or |
Ignosce, Domine, quod dum rogare compellor, dum per immunda labia nomen sanctum tuum assumo, et immundorum actuum secreta confiteor, non habeo apud te verba sine crimine, tu enim conscientiae meae vulnera, tu cogitationum mearum occulta nosti, et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mei, Domine, miserere, mihi ignosce mysterii tui secreta tractanti, nec indignum misericordiae tuae iudices quem pro aliis rogare permittis, et in quo testimonium boni operis non agnoscis, officium saltem dispensationis creditae non recuses. Salvator m. |
195 |
Mass ordinary/communion/19 |
Post perceptam communionem |
Or |
Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per. |
196 |
Mass ordinary/communion/20 |
Oratio |
Or |
Obsecro etiam te piissime omnium auxiliator, ne ad damnationem aeternam mihi proveniat, quod quotidie cum conscientia polluta nomen sanctum tuum praesumo invocare, corpusque Christi Filii tui, et sanguinem indignus audeo accipere: quin magis per hoc me expurges sedulo, et munias ab omnium inimicorum iaculo, ac per eum in me habitare digneris, quem ad hoc misisti, ut redimeret nos ab omni inquinamento spiritus, et carnis, per ipsum unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, nos omnes ab omni libera malo, et in omni bono conserva. Qui tecum. |
197 |
Mass ordinary/communion/21 |
Alia |
Or |
Conservent nos, Domine, munera tua, et aeternam vitam tribuant nobis. Per. |
198 |
Mass ordinary/communion/22 |
Alia |
Or |
Custodi intra nos, Domine, gratiae tuae munus, ut adversus omnia praesentis, et futuri seculi mala, eucharistiae, quam percepimus viribus, et virtute muniamur. Qui vivis. |
198 |
Mass ordinary/communion/23 |
Alia |
Or |
Praesta, Domine, Iesu Christe Fili Dei vivi, ut qui corpus, et sanguinem proprium pro nobis indignis datum edimus, et bibimus, fiat nobis ad salutem, et ad redemptionis remedium sempiternum omnium criminum nostrorum. Per |
199 |
Mass ordinary/dismissal/7 |
Postquam diaconus dixit: |
F |
Ite missa est. |
199 |
Mass ordinary/dismissal/24 |
Veniat sacerdos ante altare, et osculando dicat: |
Or |
Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae, et praesta, ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis obtuli, sit tibi placens, mihique, et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Qui vivis. |
200 |
Mass ordinary/dismissal/25 |
Finita missa accedat ad altare, et osculetur illu… |
Or |
Meritis et intercessionibus beatae Mariae semper Virginis, et istorum atque omnium sanctorum suorum misereatur nostri omnipotens Dominus. Qui vivit et regnat. |
200 |
thanksgiving after Mass/psalmody/1 |
|
Ps |
Laudate Dominum omnes gentes. |
201 |
thanksgiving after Mass/psalmody/2 |
|
Ps |
Laudate Dominum in sanctis eius |
201 |
thanksgiving after Mass/psalmody |
Expletis omnibus, episcopus de altari ad sacrariu… |
CantVT |
Benedicite omnia opera Domini Domino. |
201 |
thanksgiving after Mass/psalmody |
Postea |
F |
Pater noster, qui es in caelis. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/1 |
Et preces |
W |
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. Et sancti tui benedicant tibi. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/2 |
|
W |
Exsultabunt sancti in gloria. Laetabuntur in cubilibus suis. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/3 |
|
W |
Exsultent iusti in conspectu Dei. Et delectentur in laetitia. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/4 |
|
W |
Non nobis, Domine, non nobis. Sed nomini tuo da gloriam. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/5 |
|
W |
Sacerdotes tui, Domine, induantur iustitia. Et sancti tui exsultent. |
202 |
thanksgiving after Mass/psalmody/6 |
|
W |
Non intres in iudicium cum servis tuis Domine. Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
203 |
thanksgiving after Mass/psalmody/7 |
|
W |
Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus |
203 |
thanksgiving after Mass/psalmody/8 |
|
W |
Benedicat nos Dominus Deus noster, benedicat nos Deus. Et metuant eum omnes fines terrae. |
203 |
thanksgiving after Mass/psalmody/9 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
203 |
thanksgiving after Mass/psalmody/1 |
Sequitur oratio: |
Or |
Deus, quem omnia opera benedicunt, quem caeli glorificant, quem angelorum multitudo conlaudant, quaesumus, te, ut sicut tres pueros de camino incendii, non solum illaesos, sed etiam in tuis laudibus conclamantes liberasti; ita nos peccatorum nexibus obvolutos, velut de voragine ignis eripias, ut dum te pari benedictione laudamus, criminumque flammas, operumque carnalium incendia superantes, hymnum tibi debitum iure, meritoque reddamus. Per Dominum nostrum Iseum. |
203 |
thanksgiving after Mass/psalmody/2 |
Alia |
Or |
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius per intercessionem eorum, et merita omnium sanctorum tuorum, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum atque tormentorum. Per Dominum. |
205 |
thanksgiving after Mass/psalmody/3 |
Alia |
Or |
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adiuvando prosequere, ut omnis oratio, et cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per. |
205 |
thanksgiving after Mass/psalmody |
Explicit ordo de officio missae. |
Rub |
|
205 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/1 |
Orationes ad crucem salutandam in Parasceve aliis… |
Or |
Domine Iesu Christe conditor mundi qui cum sis splendor gloriae et coaeternus ... adiutoriu consolatus. |
206 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/2 |
Alia oratio ad salutandam crucem |
Or |
Domine Iesu Christe Deus verus de Deo vero qui pro redemptione generis humani serpentina suasione ... incursione securi. |
208 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/3 |
Item alia oratio ad crucem |
Or |
Deus qui Moysi famulo tuo in via squalentis eremi serpentem ... participes esse mereamur. |
211 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/4 |
Item oratio ad crucem |
Or |
Deus qui hodierna die unicum Filium tuum pro omnibus nobis in mortem crucis ... morte liberemur. |
213 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/5 |
Istas orationes tres sequentes secunda vice venia… |
Or |
Domine Iesu Christe qui nos per crucis passionem hodierna die diabolica ... valeam pervenire. |
214 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/6 |
Alia |
Or |
Immensae pietatis Deus qui latronem per confessionem ... bonorum esse concede. |
215 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/7 |
Alia |
Or |
Adoro te Domine Iesu Christe in crucem ascendentem deprecor te ut ipsa crux liberet me ... dimittas quam iudices. |
216 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/8 |
Tertia vice iterum veniam quaerendo orationes |
Or |
Domine Iesu Christe qui pro nobis crucis et mortis patibulum subisti ... misericorditer refice. |
218 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/9 |
Alia |
Or |
Domine Iesu Christe rex gloriae qui salutare patibulum crucis ... adversa muniri. |
219 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/10 |
Alia |
Or |
Domine Iesu Christe qui temetipsum pro redemptione generis humani morti ... placere concede. |
220 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/11 |
Ad crucifixi vero pedes veniens terramque osculan… |
Or |
Deus qui unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus ... nexibus liberer. |
222 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/1 |
Osculando unum pedem crucifixi dicat unusquisque: |
F |
Crux mihi certa salus. |
223 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/2 |
Ad alterum |
F |
Crux Domini mecum. |
223 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/3 |
Unam manum osculando dicat: |
F |
Crux mihi refugium. |
223 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/4 |
Alteram manum |
F |
Crux mihi sit vera defensio quam semper adoro. |
224 |
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/5 |
Item generalis oratio ad sanctam crucem postquam… |
F |
Signum sanctae crucis defendat nos ab omnibus malis ... persecutione diaboli sine fine in sempiternum. |
224 |
extra-liturgical |
Invocatio sanctae Trinitatis |
F |
Consignatio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti sit semper super nos. |
226 |
extra-liturgical |
Cum fidelis quis mane surrexerit hanc primam ordi… |
Or |
Mane cum surrexero intende in me ... sacrificium vespertinum. |
227 |
extra-liturgical |
Armatura Christiani hominis |
Or |
Fiat mihi quaeso Domine fides firma in corda galea salutis in capite ... amor vitae aeternae. Praestante Domino nostro |
230 |
extra-liturgical |
Item alia armatura |
Or |
Digneris mihi donare Pater pius sancte intellectum qui te diligat ... sanctam resurrectionem. |
231 |
extra-liturgical |
Alia |
Or |
Largire mihi Domine munditiam labiorum ... misericordia miserere mei. |
233 |
extra-liturgical |
Alia |
Or |
Da mihi Domine Deus meus compunctionem cordis et lacrimas ... gemitus suscipe Deus meus. |
235 |
extra-liturgical |
Alia |
Or |
Domine Deus destrue quicquid in me plantat adversarius ... scis oportere. |
236 |
extra-liturgical |
Oratio sancti Gregorii papae |
Or |
Domine Iesu Christe qui mundum proprio sanguine redemisti exaudi me peccatorem cottidie peccantem ... faciem super me et misereatur mei. |
237 |
extra-liturgical |
Alia oratio sancti Gregorii papae |
Or |
Dominator Domine Deus omnipotens qui es Trinitas una Pater in Filio ... tibi honor et gloria. |
239 |
extra-liturgical |
Item oratio sancti Gregorii papae |
Rub |
|
246 |