Conspectus with ceremony preparation and vesting for Mass

Assignment Rubrics Genre Item P.N
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Incipit ordo sacramentorum. In primis, quomodo sa… Ps [septem psalmi paenitentiales] 5
preparation and vesting for Mass/mental preparation Cum litania Lit [litania] 5
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Qua finita dicat: F Pater noster. 5
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 F Credo in Deum Patrem omnipotentem. 6
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Post has preces W Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. 6
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 W Dirige me in veritate tua, et doce me. Quia tu es Dominus Salvator meus, et te sustinui tota die. 6
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 W Reminiscere miserationum tuarum Domine. Et misericordiarum tuarum, quae a seculo sunt. 6
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 W Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas. Ne memineris Domine. 6
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 W Secundum misericordiam tuam memento mei. Tu propter bonitatem tuam Domine. 7
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 W Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo. Multum est enim. 7
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 W Non derelinquas me, Domine, Deus meus. Ne discesseris a me. 7
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 W Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Domine, ad adiuvandum me respice. 7
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 W Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant, qui me oderunt, et confundantur. Quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. 7
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 W Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. 8
preparation and vesting for Mass/mental preparation/11 W Servus tuus sum ego da mihi intellectum. Ut sciam testimonia tua. 8
preparation and vesting for Mass/mental preparation/12 W Egredere, Domine, in salutem populi tui. In salutem cum Christo tuo. 8
preparation and vesting for Mass/mental preparation/13 W Converte nos Deus salutaris noster. Et averte iram tuam a nobis. 8
preparation and vesting for Mass/mental preparation/14 W Dignare, Domine, die isto. Sine peccato nos custodire. 9
preparation and vesting for Mass/mental preparation/15 W Miserere nostri Domine. Miserere nostri. 9
preparation and vesting for Mass/mental preparation/16 W Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. 9
preparation and vesting for Mass/mental preparation/17 W Peccavimus cum patribus nostris. Iniuste egimus, iniquitatem fecimus Domine. 9
preparation and vesting for Mass/mental preparation/18 W Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. 9
preparation and vesting for Mass/mental preparation/19 W Adiuva nos Deus salutaris noster. Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. 10
preparation and vesting for Mass/mental preparation/20 W Domine non secundum peccata nostra facias nobis. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. 10
preparation and vesting for Mass/mental preparation/21 W Ne reminiscaris, Domine, dilecta nostra, vel parentum nostrorum. neque vindictam sumas de peccatis nostris. 10
preparation and vesting for Mass/mental preparation/22 W Libera nos Deus in mirabilibus tuis. Et da gloriam nomini tuo. 11
preparation and vesting for Mass/mental preparation/23 W Extende, Domine, brachium tuum. Et libera animas nostras, ne pereamus. 11
preparation and vesting for Mass/mental preparation/24 W Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui. Visita nos in salutari tuo. 11
preparation and vesting for Mass/mental preparation/25 W Memor esto, Domine, congregationis tuae. Quam possedisti ab initio. 11
preparation and vesting for Mass/mental preparation/26 W Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege nos. 11
preparation and vesting for Mass/mental preparation/27 W Protege nos, Domine, a facie impiorum. Qui nos afflixerunt. 12
preparation and vesting for Mass/mental preparation/28 W Esto nobis, Domine, in Deum protectorem. Et in domum refugii, ut salvos nos facias. 12
preparation and vesting for Mass/mental preparation/29 W Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. A facie inimici. 12
preparation and vesting for Mass/mental preparation/30 W Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione. Quia vana salus hominis. 12
preparation and vesting for Mass/mental preparation/31 W In Domino faciemus virtutem. Et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. 12
preparation and vesting for Mass/mental preparation/32 W Fiat pax in virtute tua. Et abundantia in turribus tuis. 13
preparation and vesting for Mass/mental preparation/33 W Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua laetabitur in te. 13
preparation and vesting for Mass/mental preparation/34 W Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis. 13
preparation and vesting for Mass/mental preparation/35 W Sacerdotes tui induantur iustitia. Et sancti tui exsultent. 13
preparation and vesting for Mass/mental preparation/36 W Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus 13
preparation and vesting for Mass/mental preparation/37 W Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. 14
preparation and vesting for Mass/mental preparation/38 His autem precibus finitis, dicat sacerdos has or… W Dominus vobiscum. 14
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Oremus. Or Omnipotens mitissime Deus, respice propitius preces meas, et libera cor meum de malarum tentatione cogitationum, et Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum merear. 14
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Alia Or Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram, et quod delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. 14
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 Alia Or Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem. 15
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 Alia Or Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam nobis ostende supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium, sed indulgentiam sentiamus. 15
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 Or Omnipotens Deus misericordiam tuam nobis placatus impende, ut qui te contemnendo culpam incurrimus, confitendo veniam consequamur. 16
preparation and vesting for Mass/vesting/6 Postea surgens ad induendum se vestimentis sacerd… Or Intervenientibus pro nobis omnibus sanctis, et electis tuis, actiones nostras, quaesumus, Domine, et aspirando praeveni, et adiuvando prosequere, ut omnis oratio, et cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. 16
preparation and vesting for Mass/vesting/39 Tunc lavet manus hunc versum dicendo: W Lavabo inter innocentes. 17
preparation and vesting for Mass/vesting/7 Oremus. Or Largire sensibus nostris omnipotens Deus, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. 17
preparation and vesting for Mass/vesting/8 Cum se exuerit quotidianis vestibus, dicat. Or Conscinde, Domine, saccum meum, et circumda me laetitia salutari. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/2 Interim aum paratur episcopus, circumstantes cler… Ps Quam dilecta tabernacula. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/3 Ps Benedixisti, Domine, terram. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/4 Ps Inclina, Domine, aurem tuam. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/5 Ps Fundamenta eius in montibus. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/6 Ps Domine Deus salutis meae. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/7 Ps Credidi propter quod locutus sum. 18
preparation and vesting for Mass/psalmody/8 Ps Memento Domine. 19
preparation and vesting for Mass/vesting/10 Ad albam Or Circumda me, Domine, fidei armis, ut ab iniquitatum sagittis erutus valeam aequitatem, et iustitiam custodire. 19
preparation and vesting for Mass/vesting/9 Induendum ad ephot, vel amictum Or Humeros meos Sancti Spiritus gratia tege, Domine, renesque meos vitiis omnibus expulsis praecinge ad sacrificandum tibi viventi, et regnanti in secula seculorum. 19
preparation and vesting for Mass/vesting/12 Ad cingulum Or Circumcinge lumbos meos, Domine, zona iustitiae, et circumcide vitia cordis, et corporis mei. 20
preparation and vesting for Mass/vesting/11 Oratio ad albam Or Omnipotens sempiterne Deus, te suppliciter exoro, ut fraude omnium fuscatorum exutus, alba veste indutus te sequi merear ad regna, ubi vera sunt gaudia. 20
preparation and vesting for Mass/vesting/13 Ad praecinctorium Or Praecinge me, Domine, virtute, et pone immaculatam viam meam. 20
preparation and vesting for Mass/vesting/14 Ad stolam. Or Stola iustitiae circumda, Domine, cervicem meam, et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam. 21
preparation and vesting for Mass/vesting/15 Oratio ad stolam Or Dirumpe, Domine, vincula peccatorum meorum, ut iugo tuae servitutis innixus valeam tibi cum timore, et reverentia famulari. 21
preparation and vesting for Mass/vesting/16 Ad subtile Or Indue me, Domine, vestimento salutis, et circumda me lorica fortitudinis 21
preparation and vesting for Mass/vesting/18 Ad casulam Or Indue me, Domine, sacerdotali iustitia, ut induci merear in tabernacula sempiterna. 22
preparation and vesting for Mass/vesting/17 Ad dalmaticam. Or Indumento hoc typico priscorum patrum ritu in modum crucis tramitibus purpureis contexto vestitus humiliter postulo, ut ex commemoratione passionis tuae, fiam tibi, Domine, Iesu Christe iugiter gratiosus, qui vivis, etc. 22
preparation and vesting for Mass/vesting/19 Oratio ad casulam Or Indue me, Domine, ornamento humilitatis, et caritatis, et concede mihi protectionem contra hostem insidiatorem, ut valeam puro corde, et casto corpore laudare nomen tuum sanctum in secula seculorum. Amen. 23
preparation and vesting for Mass/vesting/20 Cum mappulam acceperit. Or Invectione istius mappulae subnixe deprecor, Domine, ut sic operer in temporali conversatione, quatenus exemplo priorum patrum in futuro merear perenniter gaudere. Per Dominum. 23
preparation and vesting for Mass/vesting/21 Cum mappulam induerit. Or Da, Domine, virtutem manibus meis ad abstergendam omnem maculam immundam, ut sine pollutione mentis, et corporis valeam tibi servire. Amen. 24
preparation and vesting for Mass/vesting/22 Ad induendas manus Or Creator totius creaturae dignare me indignum famulum tuum indumentis iustitiae et laetitiae induere, ut puris mentibus ante conspectum tuum assistere merear mundus. 24
preparation and vesting for Mass/vesting/23 Ad anulum Or Circumda, Domine, digitos meos virtute, et decora sacrificatione. 25
preparation and vesting for Mass/vesting/24 Ad rationale Or Da nobis, Domine, veritatem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuae digne aperire. 25
preparation and vesting for Mass/vesting/25 Postquam infulatus fuerit dicat hanc orationem: Or Rogo te altissime Sabaoth, Pater sancte, ut me tunica castitatis digneris accingere, et meos lumbos baltheo tui amoris ambire ac renes cordis ac corporis mei caritatis igne perurere, quatenus pro peccatis meis possim digne intercedere, et astantis populi peccatorum veniam promereri, ac pacificas singulorum hostias immolare, me quoque audacter, Domine, ad te accedentem non sinas perire, sed dignare me mundare, lavare, ornare, et leniter, ac benigne suscipere, Pater sanctissime, qui cum Filio, et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen. 25
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 His omnibus rite peractis dicat episcopus preces… W Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. 28
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 W Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. 28
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 W Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua laetabitur in te. 29
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 W Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis. 29
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 W Ne intres in iudicium cum servis tuis Domine. Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 29
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 W Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. 29
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 W Propitius esto peccatis nostris Domine. Propter nomen tuum Domine. 30
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 W Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. 30
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Sequuntur orationes: Oremus. Or Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari, quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. Qui etc. 30
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Alia Or Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per, etc. 31
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Post confessionem singularem sequuntur orationes: Or Tuam, Domine, clementiam deprecor, ut mihi veniam peccatorum meorum concedas, et me in mandatorum tuorum custodias observatione, nec non etiam me indignum exaudiri digneris pro omnibus, quorum confessiones, vel eleemosynas suscepi, vel qui se confidentia caritatis mihi commendaverunt, ut sive vivunt, sive in tuae pacis spe requiescunt, tuae propitiationis perpetualiter sentiant adiumentum. 54
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Alia Or Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, da mihi et velle, et operari, et perficere, quae tibi placent, et mihi expediunt, da in perturbatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tentatione virtutem, tribue de praeteritis veniam, de praesentibus malis emendationem, de futurisque digneris largiri custodiam. Amen. 55
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 Alia Or Obsecro, Domine, Iesu cunctas vivitatis meae portas iustitiae factas, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque maiestati cum ministris caelestibus eam crebrius invisenti non foetor elati cadaveris occurrat. Sed occupet salus muros illius, et portas eius laudatio. 56
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 Alia Or Deus omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi, contemptu seculi sublimes, iustitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica, paenitendo tibi meruerunt esse devoti, qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro. 57
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 Alia Or Indignum me, Domine, fateor tuis sacris, qui innumeris quotidie fuscor peccatis, nam qui te blandis verbis rogare praesumo, improbis saepissime factis offendo; tu enim mihi medicinam ingeris aegro, ego sanitati meae indesinenter contraria ago, legem tuam sacris inditam paginis lego, sanam vero disciplinam infelix negligo, ad tuum quidem altare, quasi devotus accedo, sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo, quasi dignum me in oculis hominum ostendo, sed in tuo conspectu, quem occulta non fallunt diversis sceleribus pollutus sordeo. Sed tuum est, Domine, Deus dare peccatori cor compunctum, fontemque lacrymarum, quo digne valeam abluere multitudinem scelerum. Meum est, si donaveris delicta deflere, tuum est, ea, ut nubem, cito delere, et licet palmam amiserim innocentiae, inimico suadente, saltem per confessionem veniam merear, te miserante, ut tibi sit gloria, laus et honor, cuncta regenti in secula seculorum. Amen. 58
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 Alia Or Deus propitius esto mihi peccatori, quia tu es immortalis et sine peccato, solus, Domine, Deus meus, indulge mihi indigno famulo tuo et peccatori, quia peccator sum, et indignus, qui praesumo ad sanctum altare accedere, et invocare te, quia peccavi coram te, et coram angelis tuis: sed per illorum intercessionem tribue mihi indulgentiam delictorum meorum, et confirma me in sancta Ecclesia tua in fide orthodoxorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Qui vivis. 60
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 Alia Or Domine Iesu Christe Redemptor mundi propitius esto mihi peccatori omnibus modis in peccatis iacenti, quia tu solus, Domine, immortalis es, et sine peccato indulge mihi miserrimo praesumenti accedere ad sanctum altare tuum et invocare te, quia peccavi ab infantia mea usque nunc coram te, et coram angelis, et omnibus sanctis tuis, sed per illorum intercessionem tribue mihi divinam clementiam, veniamque peccatorum meorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. 61
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 Alia Or Deus misericordiae et veritatis, clementiam tuam suppliciter deprecor, ut mihi misero innumerabilium veniam concedas peccatorum, quibus iram tuae potentiae provocavi, quatenus te miserante in hac vita secundum tuam voluntatem purgatus ad aeternae beatitudinis participationem pertingam, cunctis etiam in corpore, sive extra corpus viventibus, qui mihi spiritali, vel carnali coniunctione cohaerent, et qui se mihi vel confitendo, vel rogando commendaverunt, nec non et quorum pecunias, vel eleemosynas suscepi, vel qui per meam negligentiam, seu malitiam corrupti sunt, manum misericordiae tuae porrigas, et per ineffabilem largitatem tuam adoptatam eis indulgentiam peccatorum concedas et ad requiem beatorum spirituum perducere digneris. Per. 63
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 Alia Or Clementissime Christe fidelium animarum redemptor, propitius quaeso adesto meis indignis precibus exauditor, qui ad immolandam sacrae tuae passionis hostiam tremens assisto, dum multifaria, et noxia me accusantia crimina recognosco, debita altaribus tuis indignus sacrificia tuo conspectui offerre praesumo, qui ante tuae Maiestatis praesentiam iaceo, corpore, mente, cordeque pollutus, sed habeas inter haec tuum antidotum Christe, quo sanare bone Medice animarum vulnera nosti. Conscriptum quaeso contra me, Arbiter alme, dele peccati chirographum, ne ultor a me suum ultra valeat exigere nummum. Ob hoc tuam, Domine, clementiam indigno ore, menteque deposco, ut sereno familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolantem digneris aspicere vultu, ne per me indignum eorum salutis pereat pretium, pro quibus dignatus es tuum sanctum fundendo sanguinem esse redemptio, sed tua nos semper, et ubique protectione conserva, ut quos pretioso sanguine redemisti in terris, aeterna facias cum sanctis tuis gloria numerari in caelis, qui cum aeterno Patre, vivis, et regnas Deus in unitate Spiritus Sancti in secula seculorum. Amen. 65
preparation and vesting for Mass/mental preparation Has orationes interim dicat, donec cantentur vers… Rub 68
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Haec sequens oratio dicatur ab episcopo interim d… Or Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis, qui etiam non mortem peccatorum, sed vitam desideras, me miserum, fragilemque peccatorem delictorum sordibus plenum a tua pietate non repellas, neque respicias ad peccata mea, quae male vivendo commisi, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito munere peccantibus subvenire consuevisti, obsecro itaque, Domine, ut immemor sis peccatorum meorum, et memor misericordiarum tuarum, vota, precesque meas dignanter suscipias, et dissimulatis fragilitatis meae peccatis, labia mea aperias, et ad confessionem me tuae laudis placatus admittas, qui per incarnationem et humanitatem Domini nostri Iesu Christi Filii tui dedisti pacem hominibus, et caelestium collegium angelorum, da me et de tuae pacis ubertate repleri, et de angelicae societatis unitate laetari; sicque me facias his temporalibus officiis interesse, ut ad tuas misericordias in aeternum cum illis decantandas perpetuis electorum tuorum choris aggregari praecipias. Per etc. 71
preparation and vesting for Mass/mental preparation Finita Angelica laude missalem orationem dicat sa… Rub 73
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Deinde lectio recitetur, et inter lectionem, et e… Or Ante oculos tuos, Domine, Deus, conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor, tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus fateri, quod non timemus admittere: verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus. Sed parce, Domine, confidentibus, ignosce precantibus, miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, duri cordis verba non suscipis per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis. 74
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 Alia Or Christe parce miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum misericordiam tuam. Noli me despicere peccatorem. Noli me reprobare, sed suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea: miserere mei, Domine, quia peccavi tibi, da mihi fontem lachrymarum, fons vitae, et lux luminis, concede mihi in praesenti vita veram paenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam., Domine, exaudi orationem meam. Qui vivis et regnas. 75
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 Alia Or Quaesumus immensam pietatem tuam Deus ne nos pro nostra iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in via recta disponas, nec sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias, omnibusque errantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Per. 77
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 Alia Or Mordacis conscientiae stimulis, et delictorum nostrorum recordatione commoniti Dominum indulgentiae deprecamur, ut quidquid, dicto, facto, cogitatione deliquimus, sive lubricae aetatis impulsu, sive errore ignorantiae commisimus, pietas Domini nostri solvere, ac perdonare dignetur, ut te, Domine, annuente, valeamus quae mala sunt declinare, et quae bona sunt consequenter explere, et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere, tu clementer in nobis eorum munus operare, omnibusque errantibus indulge, iuxta magnitudinem pietatis tuae. 77
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 Alia Or Si ante oculos tuos, Domine, culpas quas fecimus, et plagas quas, vel durissimas in hac vita pati possumus conferamus, minus est, quod patimur, maius est, quod meremur; peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non evitamus; in flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas non mutatur; mens aegrota torquetur, et cervix dura non flectitur; vita in dolore suspirat, et tamen in opere non se emendat. Si exspectamur, non corrigimur; si vindicas, non duramus, confitemur in correptione, quod fecimus, obliviscimur in visitatione, quod flevimus; si impresseris manum facienda promittimus, si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias, clamamus ut parcas; si parcis, iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt, tempus petimus paenitentiae; si misericordia subveniat, abutimur patientia, quae pepercit: adhuc plaga illata vix praeterit, etiam non recolit mens ingrata, quod pertulit: si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. O, Domine, volumus te servare, quod feceris, non timemus negligere, quod iusseris; habes, Domine, confitentes reos, parce quia pius es. Vovimus, quod nisi dimittas, recte nos punias; sed apud te est multa miseratio, et propitiatio perabundans; praesta sine merito, quod rogamus, qui fecisti qui te rogarent. Clamantibus autem ad te nobis, Domine, miserere. Moveat pietatem tuam vox fidelis et flebilis, atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus; et cum sit grandis miseria esse nos reos, maior tibi sit clementia erga nos miseros. Erige nos, Domine, Deus noster, et alleva misericordia tua, ut communione salutis, et gaudio caritatis, dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus. Per Dominum nostrum. 79
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 Alia Or Ante conspectum tuae inaestimabilis maiestatis, sancta Trinitas, et vera unitas omnipotens aeterne Deus non sine debita reverentia, attamen nulla officii dignitate vilis admodum precator accedo, et reus conscientiae assisto testis, accuso ego me, et non excuso, sed coram testibus: scilicet omnium sanctorum tuorum reliquiis, vel omnibus sanctis tuis in coelo, et in terra, confiteor omnes iniustitias meas tibi, quatenus per eorum merita, et intercessiones remittas omnem peccati mei impietatem, quia ego peccavi in coelum, et coram te; etiam non sum dignus vocari filius tuus, peccatorum sordibus involutus, sed tu occultorum cognitor miserere mei, et resuscita me de morte animae meae, et septiformis gratia Spiritus Sancti illumina cor meum, et doce me facere voluntatem tuam ubique, quia Deus meus es tu. Amen. 83
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 Alia Or Miserere, Domine, Deus omnibus errantibus, et ad te pertinentibus, et his omnibus miseresce, pro quibus debitores sumus exorare vivis, sive defunctis, vel quorum eleemosynas, et confessiones suscepimus, et nomina ad commemorandum conscripsimus, quatenus his omnibus misericorditer indulgeas, et vitam aeternam concedas, nec non persequentibus nos, et calumniantibus indulge iuxta magnitudinem pietatis tuae. Amen. 85
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 Alia Or Succurre mihi Deus meus antequam moriar, antequam me tormenta rapiant, antequam me tenebrae obvolvant; Deus enim iudicii tui teneor peccati pavore, iram tuam formido; si enim vix iustus salvabitur, ego impius ubi ero, quid faciam, dum venerit tremendi iudicii dies? Cum examen iudicis venerit, quid respondeam? quid vero dicturus sum, cum ante tribunal Christi fuero praesentatus? Melius fuisset non in saeculo procreatum, quam aeterna supplicia perpeti cruciandum. Peccavi enim saepe in verbo, in facto, in cogitatione, et peccavi crudeliter, nullum invenitur peccatum, cuius sordibus non sim ego miser inquinatus, nullus est morbus vitiorum, a quo non contraxi contagium. Semper delicta mea iteravi: plurimos pravi moribus ad iniquitatem perverti: exemplis vitae meae multi subversi sunt. Obsecro vos omnes choros sanctorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, et omnium sanctorum, ut oretis pro me, ut misereatur mei Deus, et deleat peccata mea, uti auferat iniquitatem meam, et recipiat me in gaudium sempiternum. Tu, Domine, misericors, clemens, et pius nullum relinquis, nullum respuis, nullum secludis a misericordia tua. Converte animam meam in requiem paradisi. Tu ovem errantem requisisti, et inventam tuis humeris reportasti ad gregem; quaeso hanc vilissimam animam manibus attrahe, et offer benedicto, et immortali Patri tuo, coram Cherubim et Seraphim, et coram sanctis Angelis, ut deliciis paradisi fruens cum eis dicere possim. Gloria Patri immortali, gloria Filio immortali, gloria Spiritui sancto immortali, in saecula saeculorum. Amen. 86
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 Alia Or Domine Iesu Christe, qui me tuo sanguine redemisti, exaudi me peccatorem quotidie peccantem, et in peccatis nimiis iacentem. Tibi soli peccavi, te Christe confessus sum. Ego peccavi coram te, et coram omnibus sanctis tuis, in verbis, et in factis, in omnibus cogitationibus meis, quibus excogitare potui. Infelix ego homo innumerabilia sunt peccata mea: miserere mei Deus, omnipotens Deus. Veniam peto coram te et sanctis tuis, de universis peccatis meis praeteritis, praesentibus, et futuris. Deus propitius esto mihi peccatori, et da mihi licentiam in hac vita agendi paenitentiam, per quam deleam omnia peccata mea, quia nescio ubi fugiam, nisi ad te Christe, quia tu es vita vivorum, et resurrectio mortuorum. Orate pro me misero omnes sancti apostoli, atque martyres, confessores, et sanctae virgines, atque viduae, et omnes sancti, et electi Dei; orate pro me, ut Deus omnipotens illuminet vultum suum super me miserum, et misereatur mei. Qui vivit. 90
preparation and vesting for Mass/mental preparation/11 Alia Or Domine Iesu Christe integritatis amator muni cor meum ab omnibus sagittis, et insidiis inimici, et extingue in me omne incendium libidinis, et ad veram humilitatem, et patientiae tranquillitatem converte, pectus meum succende caritatis stimulis, ut odio habens omnem viam iniquitatis possim cunctis diebus vitae meae tibi complacere. Qui vivis. 93
preparation and vesting for Mass/mental preparation/12 Alia Or Tuam, Domine, clementiam precor, ut mihi famulo tuo remissionem cunctorum tribuas peccatorum, et omnibus pro quibus debitor sum exorare, vivis sive defunctis, misericordiae tuae munus impendas, ut ad aeternam vitam tua gubernatione perveniant, et tuae ubique gratiae dona percipiant. Per. 93
preparation and vesting for Mass/mental preparation/13 Alia Or Proiectis nobis, Domine, in condemnationem operum nostrorum, da capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem infunde lacrymarum, ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus, et quia tibi, Domine, non sunt occulta, quae gessimus, concede, ut in nobis, non oris sit tantum confessio, sed etiam cordis, nec excusatio criminum, sed lamentatio peccatorum. Siquidem castos cordis nostri oculos lasciviae violavit aspectus, sunt mores corrupti, disciplina violata, simulatio in vultu, fallacia in verbis, dolus in corde, volubilitas in lingua, operatio stulta, mens dubia, concupiscentia carnalis, sollicitudo terrena, oblivio animae, negligentia sanctitatis, super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, et da de praeteritis malis veniam, de praesentibus emendationem, et de futuris cautelam. Qui vivis. 94
preparation and vesting for Mass/mental preparation/14 Alia Or Impellit me peccatorem ministrandi officium, hostiam salutarem offerre pro populi delicto; sed terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu, si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offertur, pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae maiestati, et universae carnis iudici non offertur, negligentiae reatus adscribitur, inter haec tuae omnipotens Deus libramen pietatis imploro, cuius ultionis diem accusante conscientia pertimesco, ne me indignum, quaeso, misericordia tua iudices, quem a tempore paenitentiae non excludis. Suspende, precor, interventu istorum, et omnium sanctorum meritis securim, donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris ad radicem infructuosae arboris. Parce mihi, Domine, clementissime paenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti, qui Petri, Misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum, divina gratia illustrasti; cui mox obtinuit confessio propitium Dei Filium, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor extitit Paradisi propter crucem, sed quia verba veniae tuae pietatis indigent, quae indigni sacerdotis opera non commendant, saltem adstantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia, nostrorum vulnerum nobis conferant medicinam. At quia Omnipotens pro omnium peccatis factus es hostia salutaris, adsis nobis iustificatio pro delictis Iesu Christe Salvator mundi. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis et regnas. 96
preparation and vesting for Mass/mental preparation/15 Oratio pro semetipso Or Salva me, Domine, Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, et da mihi, ut valeam et operari, et perficere, quae tibi placeant, et mihi expediant;, Domine, sancte Pater omnipotens Deus da mihi in tribulatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tempore tentationis virtutem., Domine, sancte, piissime Pater, da mihi de praeteritis delictis veniam, de praesentibus emendationem, de futuris largire custodiam, quia malum dimittere non possum, nec bonum facere, nisi succurrat mihi misericordia tua magna, ut te merear cognoscere et timere, et amare ex toto corde, Domine, Iesu Christe redemptor omnium, qui es refugium pauperum, et consolator tribulatorum, per tuam magnam misericordiam sis mihi consolatio in omnibus angustiis, et tribulationibus meis, quia non habeo in alium spem nisi in te, quia tu es refugium meum, et virtus in tribulationibus meis, quae invenerunt me nimis. Propterea clamo ex toto corde ad te, ut exaudire me digneris, et haec omnia, quae indignus precor, clementia tuae pietatis merear adipisci, et quicquid illud est quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu pro tua pietate, ac maiestate tribue, quia tu es consolatio et protectio vitae meae in omni tempore. Amen 100
preparation and vesting for Mass/mental preparation/16 Oratio in quacumque tribulatione Or Deus qui contritorum non despicis gemitum, et merentium non spernis affectum, adesto precibus nostris, quas pietatis tuae pro tribulatione nostra effundere praesumimus implorantes, ut eas clementer suscipere digneris, tribuasque, ut quicquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigas, et consilio pietatis tuae allidas, ut nullis adversitatibus laesi, sed erepti de omni tribulatione, et angustia, laeti tibi in Ecclesia tua sancta gratias referamus per Christum, per quem te summe Deus rogamus, ut preces has attendas, et propitiabili dignatione ad hanc nostram orationem respicias, quam tibi pro ereptione, ac revelatione a pressura nostrae infirmitatis offerimus, iam, Domine, respice super nos vultu placabili, et misericordia singulari a nobis amove, quod saevitia malorum promittit, quod inimicorum pravitas infert, quod pravorum in consiliis adversitas alligat, quod ex iudicio imminet, quod ex sententia pendet, quod conspiratione machinatur, quod accusatione confringitur, quod propriae merentur iniquitates, quod alienis fictionibus alligamur, quod pressuris deiicimur, quod cruciatibus premimur, quod angustiis angustiamur, non iustitiam tuam, quaesumus, Domine, in iniustitiis nostris exerceas, sed potius pietatem tuam in iniquitatibus nostris manifesta; non nos in persecutione deiicias, non per intolerantiam perdas, sed per tribulationem exerce, per pietatem attolle, per misericordiam rege, quo te protegente ab inimicorum iaculis tuti, a praesenti tribulatione exempti, te Dominum vivum in Trinitate consona laudemus voce. Qui cum Unigenito filio tuo, sanctoque Paraclito Spiritu vivis, et regnas per infinita secula seculorum. Amen. 103
preparation and vesting for Mass/mental preparation/17 Oratio pastoris dicenda pro se, et pro subditis Or Dimitte, Domine, Deus omnipotens quicquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos, quicquid minus de boni perfectione diximus parce, quicquid incongruum, vel minus temperate protulimus ignosce. Non incautum praesumptio puniat, sed agnoscentem me iniquitates meas, miserationis tuae pietas absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia, nisi in misericordia tua. Tu et os meum praeconio veritatis perarma, et opus pleniore ubertate sanctifica, ut et indignum salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate sanctifices. Quidquid in illis vitiatum est sana, et quidquid in me vitiosum inspicis cura; si quae vitio tepiditatis meae, vel incuria contraxerunt delicta, propitius dimitte. Si quo etiam me ignorante, vel sciente ceciderunt in crimine, atque si exempli mei offendiculo proruerunt manu misericordiae tuae inde eripe, et pro talibus culpis misero mihi non restituas ultionis vicem. His tamen, quibus increpationis visus sum adhibere iudicium, increpatio proficiat ad salutem. Et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore, ut non perferant Tartareos cruciatus, quibus utpote mortalibus paenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam contractam abluas de regendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris, et me, mihique commissos tuis adscribe in paginis, quo cum grege mihi credito, et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum, expulsione carnalium vitiorum; et quia in subditis conor summam exercere virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te iudicante coronari cum angelis. Fac ergo, quaesumus, nos pie Deus adspicientes in conspectu tuo flammescere tuae gratiae dono, ut zelus domus tuae nos comedat, atque ita per vigorem Sancti Spiritus regentes subditos temperemus, ut ex disciplina nostri regiminis capiant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita sanctificetur. Suscipe, Domine, nostrorum votorum libamina, et per haec quidquid in subditos correctionis verbo, vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad dulcedinis perpetuae gaudium, et nobis, et illis profecisse gaudeamus: ablue nos omnipotens Deus, et alieno, et proprio delicto, ut in utroque et spiritalis gratiae efficientiam capientes, fiducialius tuo nomini supplicemus. Per. 107
preparation and vesting for Mass/vesting/1 Deinde lavat manus hanc orationem dicens: Oremus Or Largire sensibus nostris omnipotens Pater, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis sanctarum augmentum virtutum. Per. 120
preparation and vesting for Mass/vesting Haec praedicta oratio dicenda est a sacerdote cum… Rub 121
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Tam diu autem, quam diu offertorium, et versus ca… Or Domine Deus omnipotens fac me peccatorem hodie, secundum magnam misericordiam tuam accedere ad sanctum altare tuum, et praesta, ut non sit mihi hoc sacrificium reatus ad poenam, sed ablutio salutaris ad veniam. Per Dominum. 121
preparation and vesting for Mass/mental preparation/3 Alia Or Deus, qui de indignis dignos facis, de peccatoribus iustos, de immundis mundos; munda cor meum, et corpus meum ab omni cogitatione mala, et sorde peccati, et fac me digne, atque strenue sanctis altaribus ministrare tuis, et concede propitius, ut in hoc altari, ad quod indignus accedo hostias acceptabiles offeram pietati tuae pro peccatis, et offensionibus meis, et innumeris quotidianis excessibus. Et pro grege mihi commisso, et famulis, et famulabus tuis, qui mihi confessi sunt peccata sua, et suas eleemosynas largiti sunt. Et pro populo mihi subiecto, et omnibus circumstantibus, omnibusque mihi familiaritate coniunctis, atque omnibus odio execrabili insectantibus, et ecclesiae mihi commissae adversantibus, cunctisque simul fidelibus Christianis. Et per eum sit tibi meum votum, atque sacrificium acceptabile, qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium, qui est summus sacerdos, et pontifex, et solus sine macula peccati Iesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. 122
preparation and vesting for Mass/mental preparation/4 Alia Or Maiestatem tuam totis viribus Deus piissime humili prece deposco, et exoro, ut remittas crimina, quae caro fragilis a tentatione iniquorum spirituum nequiter admisit, etiam reverti ad ea ultra non sinas, sed confirma me in iustificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum maiestatis tuae astare, et sacrificium tibi, Domine, casto corpore, et mundo corde digne offerre. Per Dominum. 125
preparation and vesting for Mass/mental preparation/5 Cum autem ornatum fuerit altare, antequam oblatio… Or Ante oculos tuos, Domine, reus conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor. Tu scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri, quod non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus, sed parce, Domine, confitentibus: ignosce peccantibus: miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta, Domine, ut si ex nobis indignis, et peccatoribus duri cordis verba non suscipis, per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis, et regnas. 126
preparation and vesting for Mass/mental preparation/6 Alia Or Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorari, tibique contriti cordis sacrificium offerri, hoc sacrificium, quod ego indignus famulus tuus confisus de tua misericordia, tuae immensae maiestati offerre praesumo, acceptare dignare; et ut ipse tibi sacerdos et ara, et templum, et sacrificium esse merear propitiatus concede quo per ministerii huius exhibitionem peccatorum meorum adipisci merear remissionem, mihique et his omnibus pro quibus offertur tuam misericordissimam propitiationem concede. Per. 128
preparation and vesting for Mass/mental preparation/7 Alia Or Conscientia quidem trepidi, Domine, ad altare tuum accedimus, sed fiduciam de tua misericordia retinemus, et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni, tamen si recedimus, veremur de inobedientia condamnari, pro qua re pietate paterna omnipotens Deus, atque placabili vultu cordis nostri interiora purgare digneris, precamur etiam, licet culpabiles simus, nostrorum tamen tibi sint placita mysteria consecrata. Per. 129
preparation and vesting for Mass/mental preparation/8 Alia Or Ante conspectum divinae maiestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen sanctum tuum praesumo, miserere mihi, Domine, homini peccatori, ignosce indigno sacerdoti, per cuius manus haec oblatio videtur offerri. Parce mihi, Domine, prae caeteris capitalium criminum labe polluto, et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, scilicet vitiis, ac voluptatibus carnis aggravatus sum; recordare, Domine, quod caro sum, in tuo conspectu etiam caeli non sunt mundi, quanto magis ego homo terrenus immundus, sicut pannus menstruatae. Indignus sum, Domine, Iesu Christe, ut sim vivens, sed tu, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; da mihi veniam in carne constituto ut per paenitentiae labores vita aeterna perfrui merear in caelis etc. Qui vivis. 130
preparation and vesting for Mass/mental preparation/9 Alia Or Altissime Deus, ignosce mihi peccatori, quia totius vitae meae superavit me iniquitas; quo vultu te conspiciam, Domine, vel quibus verbis me coram tuis conspectibus excusabo, nec enim potero abscondi ante te, qui secreta cordis consideras. Vae mihi peccatori, qui sancto altari tuo indignus assistens, nullum apud voluntatem tuam mentis ornatum exhibui: sed tu, Domine, miserator, et misericors, qui creasti cuncta ex nihilo, qui me quoque immeritum formasti. et statuisti digne tibi servire, non me repellas a caelesti tuo sacrario, nec confundas me ante conspectum tremendae maiestatis tuae. Ego vero tibi servire, tibi, Domine, placere proposui, sed per meam negligentiam non implevi; ego ergo tam in terris quam in coelo destitutum, et nudum me esse conspicio, quia mandatorum tuorum non custodivi praecepta. Non est igitur mihi spes salutis in operibus meis, sed anima mea in sola pietatis tuae immensitate suspensa est, et in multitudine misericordiae tuae confidit, ut eam salvam facias, Domine, Iesu Christe, qui non vis mortem peccatorum, nisi ut convertantur, et vivant. Respice secundum magnam misericordiam tuam super me miserum, et rumpantur funes peccatorum meorum, ut non peream. Respice in me, Domine, de sede maiestatis tuae, et tenebras cordis mei radio tuae lucis expelle; protege me, Domine, scuto veritatis tuae, ac fidei, ut me diaboli iacula ignita non penetrent; et quicquid illud est, quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu, Domine, pro virtute tua tribue, quod animam meam salvet a morte, et exeunti mihi de hoc coeno tenebrarum manum porrigas, et lumen ostendas, et illud indulge, quod feci, et concede ne amplius faciam. Amen. 132
preparation and vesting for Mass/mental preparation/10 Alia Or Ignosce quaeso mihi, Domine, quem maculatae vitae conscientia trepidum, et criminum meorum confusio fecit esse captivum, et qui pro me veniam obtinere non valeo, pro aliis rogaturus assisto, profero ad te, si digneris, Domine, captivorum gemitus, tribulationes plebium, pericula populorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria iuvenum, vota virginum, lamenta viduarum, desolationes ecclesiarum, sed quoniam me eadem, quae populum catena peccati constringit; ideo omnes lugeo passiones: non obsit, Domine, populo tuo oratio subiugata peccatis, per me offertur votum, per te, Domine, meum compleatur officium. Qui vivis, et regnas. 136
preparation and vesting for Mass/mental preparation/1 Apologia sacerdotis Or Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus, quia peccavi in lege tua in cogitationibus, in verbis, in factis, et multa sunt peccata mea, et negligens sum de opere Dei, et de ordine meo, quia peccavi de vana gloria, de superbia, de detractione, de fornicatione, de furto, de falso testimonio, de periurio, de adulterio, de opere Dei, quod ego negligenter feci, de concupiscentia carnali, de risu, de auditu, de visu, de gula, de crapula, vel de omnibus malis meis; quae ego negligenter commisi, veniam inde peto, Domine, quia culpabilem me regnosco. 147
preparation and vesting for Mass/mental preparation/2 Alia Or Deus, qui per os David locutus es, vovete, et reddite Domino Deo vestro, te suppliciter exoro, ut me famulum tuum vigilanter custodias, et oblationem, quam tibi pro memetipso offero, interveniente beata Maria semper Virgine clementer accipias, qui vivis et regnas. 148
preparation and vesting for Mass/mental preparation Tunc conversus sacerdos ad altare fundat pro seme… Or Domine Iesu Christe, fides et fiducia nostra, et tota in huius praesentis vitae aerumna consolatio nostra, me indignum. et peccatorem propitius respice, et placatus exaudi, et mitte sanctum angelum tuum de caelis, qui hanc oblationem suscipiat, et ante conspectum tuae miserationis repraesentet in memoriam mei ad laudem, et gloriam nominis tui. Qui vivis. 165
preparation and vesting for Mass/mental preparation Haec oratio cursim dicenda est a sacerdote: Or Domine Deus, qui non mortem, sed paenitentiam desideras peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate, neque adspicias ad peccata, et scelera mea, et immunditias, turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disiungor voluntate, sed ad misericordias tuas et ad fidem, devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam deprecantur misericordiam, et quia me indignum inter te, et populum tuum medium fieri voluisti, fac me talem, ut digne possim tuam exorare misericordiam pro me, et pro eodem populo tuo, Domine, adiunge voces nostras vocibus sanctorum angelorum tuorum, et sicut illi te laudant incessabiliter et infatigabiliter in aeterna beatitudine, ita nos quoque eorum interventu te mereamur laudare inculpabiliter in hac peregrinatione. Per. 166