Mass ordinary/confession |
Inde confessio singularis |
Or |
Domine Deus omnipotens, qui es trinus, et unus, et ubique praesens, tibi confiteor omnia peccata mea, quae si non confiterer, te tamen latere non possunt, quia peccavi nimis in cogitationibus, in locutionibus, diversisque operibus malis, et multis, et quia ego miser, et miserabilis, Domine, propter duritiam, et nequitiam cordis mei, nisi tu adiuves me, in ipsa peccatorum meorum morte perduro, propterea propter te miserere mei, qui vivis et regnas. |
27 |
Mass ordinary/incense (access)/1 |
Ad incensum imponendum |
Or |
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti sit benedictum hoc incensum in odorem suavitatis Domino et in remissionem omnium peccatorum nostrorum. Amen. |
31 |
Mass ordinary/Gospel/2 |
Ad osculandum Evangelium |
Or |
Pax Christi in visceribus nostris permaneat. |
32 |
Mass ordinary/access/3 |
Cum egreditur episcopus de sacrario dicat per se |
Or |
Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. |
32 |
Mass ordinary/access/4 |
|
Or |
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. |
32 |
Mass ordinary/access/5 |
Ecclesiam intrans dicat: |
Or |
Introibo in domum tuam, Domine, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. |
33 |
Mass ordinary/access/6 |
|
Or |
Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. |
33 |
Mass ordinary/access/7 |
|
Or |
Averte, Domine, oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. |
33 |
Mass ordinary/access/8 |
|
Or |
Deus propitius esto mihi peccatori. |
33 |
Mass ordinary/access/9 |
Interim cum processione egrediens, ad gradus hunc… |
Or |
Dominus regit me, et nihil mihi deerit |
34 |
Mass ordinary/access/10 |
Cum versu |
Or |
Virga tua, et baculus tuus |
34 |
Mass ordinary/access/1 |
Quo finito subiungat orationem hanc: |
W |
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
34 |
Mass ordinary/access/11 |
Oremus. |
Or |
Domine Deus omnipotens, qui es magnus, et mirabilis Dominus, qui nobis donasti introitum in Sancta Sanctorum incarnationem Unigeniti Filii tui Domini nostri obsecrantes, postulamus benignitatem tuam, quia in timore sumus, et tremore, volentes assistere ante sanctum, et gloriosum altare tuum, ut emittas super nos donum gratiae Spiritus Sancti, et innoves animas nostras, et corpora, ut mundo corde offeramus tibi sacrificium, donum fructiferum in remissionem peccatorum nostrorum, et populi tui, per gloriam, et humanitatem Iesu Christi Filii tui, qui tecum etc. |
34 |
Mass ordinary/confession/1 |
Coram altare autem stans cum processione, profere… |
F |
Indulgentiam et remissionem |
36 |
Mass ordinary/confession/2 |
Alia |
F |
Ipse occultorum omnium cognitor per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum, una cum Spiritu Sancto contritionem spiritus, gemitum cordis, et confessionem oris vestri blande et venerabiliter suscipere dignetur, quique mulieri peccatrici omnia peccata dimiserat lacrimanti, et latroni ad unam confessionem claustra aperuit Paradisi, ipse vos redemptionis suae participes ab omni vinculo peccatorum absolvat, et membra aliquatenus debilitata suae medicina misericordiae sanata, corpori sanctae Ecclesiae redeunte gratia restituat, atque in perpetuum solidata custodiat. Qui vivit et regnat. |
36 |
Mass ordinary/confession/12 |
Data indulgentia annectat has orationes. Oremus. |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus te humiliter deprecamur, ut non nos permittas perire, quia tua creatura sumus, sed concede nobis spatium vitae vivendi, ut ante diem exitus nostri per veram paenitentiam, fidemque rectam, et puram confessionem tibi omnipotenti Domino in hac praesenti vita placere mereamur. Per etc. |
38 |
Mass ordinary/confession/13 |
Alia |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens, et misericors Deus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per. |
38 |
Mass ordinary/confession/14 |
Alia |
Or |
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, et qui placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri, et istorum, atque omnium sanctorum tuorum intercessione salvemur. Per eundem. |
39 |
Mass ordinary/access/15 |
Oremus |
Or |
Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. |
40 |
Mass ordinary/access/2 |
Deinde in eodem loco presbyteris illum ducentibus… |
W |
Dominus vobiscum. |
40 |
Mass ordinary/access |
Et dum pervenerit ad altare imponat per se antiph… |
Ant |
Introibo ad altare Dei, ad Dominum, qui laetificat iuventutem meam. |
41 |
Mass ordinary/access |
cum psalmo |
Ps |
Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente. |
41 |
Mass ordinary/access/3 |
Quo finito has annectat preces: |
W |
Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non abscondi. |
41 |
Mass ordinary/access/4 |
|
W |
Iniquitates meas ego cognosco, et delicta mea contra me sunt semper. |
42 |
Mass ordinary/access/5 |
|
W |
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. |
42 |
Mass ordinary/access/6 |
|
W |
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. |
42 |
Mass ordinary/access/7 |
|
W |
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. |
42 |
Mass ordinary/access/8 |
|
W |
Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. |
42 |
Mass ordinary/access/9 |
|
W |
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. |
43 |
Mass ordinary/access/10 |
|
W |
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. |
43 |
Mass ordinary/access/11 |
|
W |
Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. |
43 |
Mass ordinary/access/12 |
|
W |
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. |
43 |
Mass ordinary/access/13 |
|
W |
Egredere, Domine, in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. |
44 |
Mass ordinary/access/3 |
Tunc salutat Evangelium, dicens: |
F |
Pax Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, confirmet, et conservet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen. |
44 |
Mass ordinary/access/16 |
Deinde osculetur altare dicens hanc orationem: |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam, concede, quaeso, per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum, ut tuae maiestati digne ministrare, atque aeterna caritate diligere merear. Per. |
44 |
Mass ordinary/confession/17 |
Post haec secreto dicat hanc confessionem: |
Or |
Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae, Domine, Deus meus Iesu Christe, quia gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, accidia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odio, detractione, periurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate, et superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locutione, actione, atque omnibus malis extinctus sum, qui iustificas impios, et vivificas mortuos, iustifica me, et resuscita me, Domine, Deus meus. Qui vivis etc. |
45 |
Mass ordinary/confession/4 |
Alia |
F |
Confiteor tibi peccata mea aeterne Pontifex, et sanctorum minister, et veri tabernaculi sacerdos, qui semel in anno in mysteria sancta intrasti, et sanctum immaculatum agnum proprii corporis tui ad hostiam dedisti, pro peccatis meis. Tibi confiteor, quia debitor sum tibi, non solum decem millia talenta delictorum meorum, sed totius vitae meae reddere rationem debeo, quia in omni vita mea nullum mandatum tuum perfecte a me custoditum scio, in quo ego sermone, visu, auditu, gestu, gressu, opere, cogitatione, aut suasione, vel consensu me deliquisse profiteor. Sed nunc, Domine, praevenio faciem tuam in confessione, et in conspectu angelorum, et omnium sanctorum confiteor tibi peccata mea, veniam postulo pro delictis meis, teque obsecro, ut in hoc tempore accepto exaudias me, et in his diebus salutis adiuves me, ut in praesenti perfecte valeam recognoscere peccata mea, et aeterno Iudici confiteri, et per id veniam mereri omnium delictorum meorum, quatenus ad tremendum iudicium tuum securum me ab omnibus accusationibus inimici facias pervenire. Per Dominum nostrum. |
47 |
Mass ordinary/confession/5 |
Alia |
F |
Ego miser peccator, qui me prae omnibus Christianis sceleratissimum puto, et scio, confiteor Domino, et omnibus sanctis eius, omnibus sceleribus et flagitiis infinitis ab ineunte aetate usque in praesentem diem me semper occupatum fuisse, sine aliquo divini timoris intuitu, maxime autem in fornicationibus nimiis et variis, sedula ebrietate hoc perpetrante, negligentiis omnigenis, periuriis, mendaciis, invidia, superbia, malitia, gula, avaritia, rapina, furto, in vana gloria, in arrogantia, in inobedientia, in contumacia, in duritia mentis, in contradictione, in murmuratione, in indignatione, in detractione, in ira, in odio, in maledictione, in susurratione, in tristitia, in laetitia vana, in loquendo, in reticendo, in increpando immoderate, in remittendo incaute, in dilectione vana, in risu, in ioco, in scurrilitate, in discordia, in seminando discordiam, in ficta amicitia, in dando, et accipiendo, et in omnibus sensibus corporis me corruptum esse confiteor, et in omnibus pestibus, quae ad mortem meam pertinent, me gravatum, et repletum esse profiteor; in tantum ut nec homicidii me securum confidam, quia plurimos per meam negligentiam fame mortificatos esse, quos aliquatenus vivificare potuissem, si de his, quae superflua erant, propensiorem eis curam impendissem. Haec omnia cum semper fecissem, numquam ea pura confessione purgavi, vel debita paenitentia minui, sed semper gravibus graviora adieci, pro his omnibus, et aliis innumerabilibus, quae non solum non numerare, sed nec ad memoriam reducere potero, veniam a misericordissimo Domino peto, quia nescio, ubi fugiam ab ira eius nisi ad illum. |
50 |
Mass ordinary/Kyriale/1 |
Et |
F |
Kyrie eleison |
68 |
Mass ordinary/Kyriale/2 |
Et deinde carmen angelorum. |
F |
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te. Hymnum dicimus tibi. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam., Domine, Deus Rex caelestis, Deus Pater omnipotens;, Domine, Fili unigenite Iesu Christe altissime, Domine, Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis, quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus Iesu Christe cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. |
68 |
Mass ordinary/incense (Gospel)/1 |
Cum incensum ante evangelium in turibulum mittitu… |
F |
Odore caelestis inspirationis tuae accendat, et impleat Dominus corda nostra ad audienda, et implenda evangelii sui praecepta. Qui vivit. |
113 |
Mass ordinary/incense (Gospel)/2 |
Benedictio eiusdem |
F |
In nomine Domini nostri Iesu Christi benedicatur incensum istud, et acceptabile fiat in odorem suavitatis. |
114 |
Mass ordinary/Gospel |
Deinde inclinanti se diacono dat benedictionem De… |
Ben |
Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super te, et aperiat Christus Dominus os tuum ad digne, idoneeque pronuntiandum sanctum evangelium suum. |
114 |
Mass ordinary/Gospel/3 |
|
F |
Dominus Deus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut nunties competenter evangelium pacis. |
115 |
Mass ordinary/Gospel |
Diaconus accipiendo vel osculando evangelium dica… |
Or |
Da mihi, Domine, sermonem rectum, et benesonantem in os meum, ut placeant tibi verba mea, et omnibus audientibus propter nomen sanctum tuum in vitam aeternam. Amen. |
115 |
Mass ordinary/Gospel/4 |
Perlecto autem evangelio, diaconus dicat: |
F |
Per istos sermones sancti Evangelii tui indulge mihi, Domine, omnia peccata mea. |
116 |
Mass ordinary/Gospel/5 |
Et ceteri omnes dicant: |
F |
Pax tibi. |
116 |
Mass ordinary/Gospel/6 |
Tunc allato incenso, simulque Evangelio ad saluta… |
F |
Per istos sanctos sermones Evangelii Domini nostri Iesu Christi, indulgeat nobis Dominus universa peccata nostra. |
116 |
Mass ordinary/incense (offertory)/7 |
Quando incensum offertur dicant singuli: |
F |
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine. |
117 |
Mass ordinary/Kyriale/8 |
Tunc sacerdos incipiat Symbolum, id est: |
F |
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem caeli, et terrae. Visibilium omnium et invisibilium; Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortuos. Cuius regni non erit finis, et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas, et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam futuri seculi. Amen. |
117 |
Mass ordinary/offertory |
Finito Symbolo Apostolorum dicat sacerdos: |
W |
Dominus vobiscum. |
120 |
Mass ordinary/access/1 |
Tunc accedens ad altare, et illud osculando dicat: |
Or |
Oro te, Domine, omnipotens Deus, ut per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic continentur, eorum intercessionibus indulgere digneris mihi omnia peccata mea. Qui vivis et regnas. |
138 |
Mass ordinary/offertory/2 |
Tunc convertat se suscipere oblationes presbytero… |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam pro remissione omnium peccatorum meorum, et cunctorum fidelium tuorum vivorum, ac defunctorum. |
138 |
Mass ordinary/offertory/3 |
Pro semetipso et pro cuncto populo Christiano |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis pro delictis meis, et populi tui, peto, Domine, ut des nobis veniam omnium peccatorum nostrorum. |
139 |
Mass ordinary/offertory/4 |
Pro rege et antistite nostro et pro cuncto clero… |
Or |
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis, et laudis pro me, et pro rege nostro, et antistite nostro, ac pro cuncto populo Christiano, peto, Domine, ut des nobis vitam aeternam. |
140 |
Mass ordinary/offertory/5 |
Episcopus vero, vel presbyter oblationes accipien… |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offert famulus tuus N. et praesta, ut in conspectum tuum tibi placens ascendat. Qui vivis. |
140 |
Mass ordinary/offertory/6 |
Post acceptas oblationes a clero, vel plebe accip… |
Or |
Acceptum sit omnipotenti Deo, et omnibus sanctis eius sacrificium tuum. |
141 |
Mass ordinary/offertory/7 |
Veniensque diaconus ante episcopum offerat dicens… |
Or |
Suscipe, Domine, sancte Pater hanc oblationem, et hoc sacrificium laudis in honorem nominis tui, ut cum suavitate ascendat ad aures pietatis tuae. Per. |
141 |
Mass ordinary/offertory/8 |
Et episcopus accipiens oblationem a diacono dicat: |
Or |
Acceptabilis sit omnipotenti Deo oblatio tua. |
142 |
Mass ordinary/offertory/9 |
Tunc puro corde offerat Domino oblatam ita dicens: |
Or |
Suscipe, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus tibi offero Deo meo vivo et vero, quia te pro aeterna salute cunctae Ecclesiae tuae suppliciter exoro. Per. |
142 |
Mass ordinary/offertory/10 |
Alia |
Or |
Suscipe, clementissime Pater, hostias placationis, et laudis, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quia tu scis figmentum meum, quia peccavi in conspectu tuo, et non sum dignus tibi hostiam offerre, sed tu clemens, et misericors indulge mihi, et indulgentiam quaerentem placatus suscipe clementissime. Qui vivis et regnas. |
143 |
Mass ordinary/offertory/11 |
Istae orationes cum oblationes offeruntur ad alta… |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero in memoriam incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Iesu Christi, et in honorem sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, et eorum quorum hodie festivitas celebratur, et quorum hic nomina, et reliquiae habentur, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per. |
144 |
Mass ordinary/offertory/12 |
Pro semetipso |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro innumerabilibus peccatis atque offensionibus meis, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, pro salute corporis et animae meae, ut hic te donante mandata tua custodiam, et in futuro praemia aeterna consequi merear. Per. |
145 |
Mass ordinary/offertory/13 |
Alia pro semetipso |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et miserrimo omnium hominum, et pro meis peccatis innumerabilibus, quibus peccavi coram te in dictis, in factis, in cogitationibus, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, et pro sanitate corporis, et animae meae, et pro gratiarum actione de tuis bonis, quibus quotidie utor. |
145 |
Mass ordinary/offertory/14 |
|
Or |
Domine, averte faciem tuam à peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. |
146 |
Mass ordinary/offertory/15 |
|
Or |
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. |
146 |
Mass ordinary/offertory |
|
W |
Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
147 |
Mass ordinary/offertory/1 |
Alia |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam ego indignus, et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro absolutione peccatorum meorum, quatenus te Domino miserante mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur. |
149 |
Mass ordinary/offertory/2 |
Pro familiaribus ac fratribus et sororibus |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et nostrae congregationis salute, et pro omnibus in Christo fratribus, et sororibus nostris, et pro omni populo Christiano, et pro omnibus eleemosynas nobis facientibus, et pro his etiam, qui se commendaverunt in nostras orationes, et qui nostri memoriam in suis orationibus habent. ut hic veniam recipiamus peccatorum, et in futuro praemia consequi mereamur aeterna. |
150 |
Mass ordinary/offertory/4 |
Pro Ecclesia catholica |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro Ecclesia tua sancta catholica tibi offero, ut tibi grata sit, et ipsi salutaris semper exsistat. Per. |
151 |
Mass ordinary/offertory/3 |
Pro rege et populo Christiano |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro rege nostro, et sua venerabili prole, et statu regni sui, et pro omni populo Christiano, et pro eleemosynariis nostris, et pro his, qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut hic veniam recipiant peccatorum, et in futuro consequi praemia aeterna mereantur. Per. |
151 |
Mass ordinary/offertory/5 |
Pro salute vivorum |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro salute famuli N. tui, quatenus te donante percepta venia peccatorum, vitae quoque sempiternae immensa gaudia percipere mereatur. |
152 |
Mass ordinary/offertory/6 |
Pro infirmis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro infirmo famulo tuo N. ut mentis, et corporis recepta sanitate, in ecclesia tua sancta tibi laudes referat, et de verbere tuo aeterna praemia consequi mereatur. Per Christum. |
152 |
Mass ordinary/offertory/7 |
Pro defuncto |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro anima famuli tui N. ut per hoc salutare sacrificium purgata sanctorum tuorum consortio coadunari mereatur. Per Christum. |
153 |
Mass ordinary/offertory/8 |
Pro defunctis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro animabus famulorum, famularumque tuarum, et requiem aeternam dones eis inter tuos sanctos, et electos, ut in illorum consortio vita perfruantur aeterna. Per. |
153 |
Mass ordinary/offertory/9 |
Alia |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro omnibus in tui nominis confessione defunctis, ut te dexteram auxilii tui porrigente vitae perennis requiem habeant, et a poenis impiorum segregati, semper in tuae laudis laetitia perseverent. Per. |
154 |
Mass ordinary/offertory/10 |
Pro omnibus universalis |
Or |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam pro seniore nostro, et cuncta congregatione sancti Petri, meisque parentibus, fratribus, benefactoribus, fidelibus, amicis, meisque propinquis, et omnibus circumstantibus, cunctisque, qui se mihi commendaverunt, et qui pro me orant, seu pro quibus debitor sum exorare tam vivis, quam defunctis, tibi offero, quatenus te Domino miserante, eis et mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur, et vita aeterna condonetur. Per. |
155 |
Mass ordinary/offertory/11 |
Tunc imponat oblatam altari, et dicat: |
Or |
Sanctifica, Domine, hanc oblationem, ut nobis unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi corpus fiat. Qui tecum vivit. |
156 |
Mass ordinary/offertory/12 |
Deinde diaconus accipiat a subdiacono vinum, et m… |
Or |
Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis, quaesumus, huius aquae, et vini mysteria eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae dignatus est fieri particeps Iesus Christus. |
156 |
Mass ordinary/offertory/13 |
Tunc diaconus calicem offerat super altare et epi… |
Or |
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota, sit Dominus adiutor tuus, mundum te faciat, et dum oraveris ad eum exaudiat te. |
157 |
Mass ordinary/offertory/14 |
Et sacerdos calicem offerens dicat offertorium is… |
Or |
Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, et deprecamur clementiam tuam, ut in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. |
158 |
Mass ordinary/offertory/15 |
Sequitur oratio: |
Or |
Domine Deus Iesu Christe, qui in cruce passionis tuae, de latere tuo sanguinem, et aquam unde tibi Ecclesiam consecrares, manare voluisti, suscipe hoc sacrificium altari tuo superpositum, et concede clementissime, ut pro redemptione nostra, et etiam totius mundi in conspectum divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. Qui vivis. |
158 |
Mass ordinary/offertory/16 |
Posito calice super altare dicat sacerdos: |
Or |
Oblatum tibi, Domine, calicem sanctifica, ut nobis unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi sanguis fiat. Qui tecum. |
159 |
Mass ordinary/offertory/17 |
Tunc benedicat utrosque elevata manu, et dicat: |
Or |
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, sit signatum, ordinatum, sanctificatum, et benedictum hoc sacrificium novum. |
159 |
Mass ordinary/offertory/18 |
Adiungat: |
Or |
Veni sanctificator, omnipotens aeterne Deus, et benedic hoc sacrificium, tibi praeparatum. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. |
159 |
Mass ordinary/incense (offertory)/1 |
Postea accipiens episcopus thus a diacono ponat i… |
F |
Per intercessionem sancti Gabrielis archangeli stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum incensum istud Dominus dignetur benedicere, et in odorem suavitatis accipere. |
160 |
Mass ordinary/incense (offertory)/19 |
Haec oratio dicenda est, dum incenso misso in tur… |
Or |
Memores sumus, aeterne Deus, Pater omnipotens, gloriosissimae passionis Filii tui, resurrectionis etiam eius, et ascensionis eius in coelum. Petimus ergo maiestatem tuam, ut ascendant preces humilitatis nostrae una cum incenso isto in conspectum tuae clementiae, et descendat super hunc panem, et super hunc calicem plenitudo divinitatis: descendat etiam, Domine, illa sancti spiritus incomprehensibilis invisibilisque maiestas, sicut quondam in Patrum hostias descendebat. Per eundem eiusdem. |
161 |
Mass ordinary/incense (offertory)/2 |
Circumiens autem altare cum incenso episcopus aut… |
F |
Incensum istud a te benedictum, ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. |
162 |
Mass ordinary/incense (offertory) |
Sequitur: |
Ps |
Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Domine. |
162 |
Mass ordinary/incense (offertory)/3 |
Quando odor incensi porrigitur sacerdoti et fratr… |
F |
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae caritatis. |
162 |
Mass ordinary/offertory/20 |
Tunc sacerdos humillime se convertat ad circumsta… |
Or |
Orate pro me peccatore, fratres et sorores, ut meum, et vestrum sacrificium acceptum fiat Domino Deo omnipotenti ante conspectum suum. |
163 |
Mass ordinary/offertory/21 |
Tunc respondeatur ei a singulis: |
Or |
Suscipiat omnipotens Deus de manibus tuis sacrificium, et orationes tuae ascendant in memoriam ante Dominum, ipseque te exaudiat, qui te constituit intercessorem pro peccatis nostris. |
163 |
Mass ordinary/offertory/4 |
|
F |
Orent pro te omnes sancti, et electi Dei, memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. |
164 |
Mass ordinary/offertory/5 |
|
F |
Immola Domino sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. |
164 |
Mass ordinary/offertory/6 |
|
F |
Exaudiat te Dominus orantem pro nostra omnium salute. |
164 |
Mass ordinary/offertory/7 |
|
F |
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua. |
164 |
Mass ordinary/offertory/8 |
|
F |
Dominus sit in corde tuo, et in ore tuo, et suscipiat sacrificium tibi acceptum de manibus tuis pro nostra, omniumque salute. |
164 |
Mass ordinary/Kyriale |
Tunc incipiat secreta, quibus finitis, et praefat… |
F |
Sanctus, sanctus, sanctus. |
166 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Et ministri stantes in gradibus suis cantent ipso… |
Ps |
Exaudiat te Dominus. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
|
Ps |
Ad te, Domine, levavi animam meam. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/3 |
|
Ps |
Miserere mei Deus secundum magnam. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/4 |
|
Ps |
Domine refugium. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/5 |
|
Ps |
Qui habitat in adiutorio. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Deinde preces |
W |
Salvum fac servum tuum Domine. Deus meus sperantem in te. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
|
W |
Desiderium cordis eius tribuisti ei Domine. Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. |
170 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/3 |
|
W |
Vitam petiit a te, et tribuisti, Domine, longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/4 |
|
W |
Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/5 |
|
W |
Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Quemadmodum speravimus in te. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/6 |
|
W |
Exsurge, Domine, adiuva nos. Et redime nos propter nomen tuum. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/7 |
|
W |
Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. |
171 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/1 |
Oratio pro sacerdote |
Or |
Gaudeat, Domine, quaesumus, famulus tuus beneficiis impetratis, et cui fiduciam sperandae pietatis tribuisti, optatae misericordiae praesta benignus effectum. |
172 |
Mass ordinary/prayers for the celebrant/2 |
Alia communis |
Or |
Precibus nostris, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et orationes supplicium, occultorum cognitor benignus exaudi, ut te largiente ad vitam perveniamus sempiternam. Per. |
172 |
Mass ordinary/peace/1 |
Expleta secreta et oratione Dominica cum dixerit. |
W |
Pax Domini sit semper vobiscum. |
184 |
Mass ordinary/peace/1 |
Misceatur corpus dominico sanguini, et dicatur: |
Or |
Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi fiat omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis, et ad aeternam vitam capessendam praeparatio salutaris. Per eundem. |
184 |
Mass ordinary/peace/1 |
Alia |
F |
Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi omnibus accipientibus nobis in vitam aeternam. |
184 |
Mass ordinary/peace |
Non mittat episcopus in calicem partem oblatae, u… |
Rub |
|
185 |
Mass ordinary/peace/2 |
Et tunc accipiens partem, quam antea fregerat ten… |
Or |
Sacri sanguinis commixtio cum sancto corpore Domini nostri Iesu Christi prosit omnibus sumentibus ad vitam aeternam. |
185 |
Mass ordinary/peace/3 |
Oratio |
Or |
Concede, Domine, Iesu Christe, ut sicut haec sacramenta corporis, et sanguinis tui fidelibus tuis ad remedium contulisti; ita mihi famulo tuo indigno, et omnibus per me sumentibus, haec ipsa mysteria non sint ad reatum, sed prosint ad veniam omnium delictorum. Per te Iesu Christe. |
186 |
Mass ordinary/peace/5 |
Deinde convertat se ad circumstantes, pacemque fe… |
Or |
Habete vinculum pacis et caritatis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis. |
187 |
Mass ordinary/peace/4 |
Haec dicta osculetur altare, dicens: |
Or |
Domine Iesu Christe, qui dixisti apostolis tuis, pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae, eamque secundum tuam voluntatem pacificare, et adunare dignare. |
187 |
Mass ordinary/peace/6 |
Et ipsi invicem se pacificando dicant: |
Or |
Pax Christi et Ecclesiae abundet in cordibus nostris. |
188 |
Mass ordinary/communion/2 |
Quando corpus dominicum sacerdos in manus accipit… |
F |
Panem caelestem accipiam, et nomen Domini invocabo. |
188 |
Mass ordinary/communion/7 |
Sequitur oratio: |
Or |
Perceptio corporis tui, Domine, Iesu Christe, quam indignus sumere praesumo, non mihi proveniat ad iudicium, et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamen mentis, et corporis. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto. |
188 |
Mass ordinary/communion/8 |
Alia |
Or |
Fiat mihi obsecro, Domine, hoc sacramentum tuum quod indignus, et peccator praesumo percipere confisus de tua larga clementia ad viscera misericordiae tuae, et gratiam salutis, ad sanitatem animae, et corporis, remissionemque omnium peccatorum, ut non ad iudicium, sed ad remedium, illud merear percipere Salvator mundi. |
189 |
Mass ordinary/communion/9 |
Cum corpus sumitur. |
Or |
Corpus Domini nostri Iesu Christi sit mihi remedium sempiternum in vitam aeternam. |
190 |
Mass ordinary/communion/3 |
Quando calicem in manus accipit sacerdos dicat: |
F |
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi. |
190 |
Mass ordinary/communion/4 |
|
F |
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. |
190 |
Mass ordinary/communion/5 |
|
F |
Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. |
190 |
Mass ordinary/communion/10 |
Sequitur oratio: |
Or |
Communicatio et confirmatio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi prosit mihi in remissionem omnium peccatorum meorum, et conservet me ad vitam aeternam. |
190 |
Mass ordinary/communion/11 |
Alia ad utrumque |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus da mihi hoc corpus et sanguinem Filii tui, ita sumere, ut per hoc merear remissionem omnium peccatorum accipere, et tuo Sancto Spiritu repleri, quia tu es Deus, et praeter te non est alius, cuius gloriosum nomen permanet in secula seculorum. Amen. |
191 |
Mass ordinary/communion/12 |
Cum sanguis sumitur. |
Or |
Sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat me in vitam aeternam. |
192 |
Mass ordinary/communion/13 |
Post perceptam communionem. |
Or |
Domine Iesu Christe Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu Sancto per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus, et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus, et universis malis meis, et fac me tuis obedire mandatis, et a te nunquam in perpetuum separare digneris. Qui vivis et regnas. |
192 |
Mass ordinary/communion/14 |
Alia |
Or |
Corpus tuum, Domine, quod accepi, et calix quem potavi, adhaereant in visceribus meis, et praesta ut nulla ibi remaneat peccati macula. ubi tua sancta introierunt sacramenta. Qui vivis et regnas. |
193 |
Mass ordinary/communion/2 |
Deinde presbyteris et diaconis corpus in manus ac… |
W |
Pax tecum. Et cum spiritu tuo. |
194 |
Mass ordinary/communion/6 |
Alia |
F |
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
194 |
Mass ordinary/communion/15 |
Calice vero cum sacrosancta commixtione dando uni… |
Or |
Haec sacrosancta commixtio corporis, et sanguinis Domini nostri Iesu Christi prosit tibi ad vitam aeternam. |
194 |
Mass ordinary/communion/16 |
Subdiaconis autem, ac alio clero communicet hoc m… |
Or |
Perceptio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi sanctificet corpus et animam in vitam aeternam. Amen. |
195 |
Mass ordinary/communion/17 |
Populo quidem communicando dicat: |
Or |
Corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi prosit tibi in remissionem omnium peccatorum et ad vitam aeternam. Amen. |
195 |
Mass ordinary/communion/18 |
Interim dum communicant, dicat: |
Or |
Ignosce, Domine, quod dum rogare compellor, dum per immunda labia nomen sanctum tuum assumo, et immundorum actuum secreta confiteor, non habeo apud te verba sine crimine, tu enim conscientiae meae vulnera, tu cogitationum mearum occulta nosti, et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mei, Domine, miserere, mihi ignosce mysterii tui secreta tractanti, nec indignum misericordiae tuae iudices quem pro aliis rogare permittis, et in quo testimonium boni operis non agnoscis, officium saltem dispensationis creditae non recuses. Salvator m. |
195 |
Mass ordinary/communion/19 |
Post perceptam communionem |
Or |
Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per. |
196 |
Mass ordinary/communion/20 |
Oratio |
Or |
Obsecro etiam te piissime omnium auxiliator, ne ad damnationem aeternam mihi proveniat, quod quotidie cum conscientia polluta nomen sanctum tuum praesumo invocare, corpusque Christi Filii tui, et sanguinem indignus audeo accipere: quin magis per hoc me expurges sedulo, et munias ab omnium inimicorum iaculo, ac per eum in me habitare digneris, quem ad hoc misisti, ut redimeret nos ab omni inquinamento spiritus, et carnis, per ipsum unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, nos omnes ab omni libera malo, et in omni bono conserva. Qui tecum. |
197 |
Mass ordinary/communion/21 |
Alia |
Or |
Conservent nos, Domine, munera tua, et aeternam vitam tribuant nobis. Per. |
198 |
Mass ordinary/communion/22 |
Alia |
Or |
Custodi intra nos, Domine, gratiae tuae munus, ut adversus omnia praesentis, et futuri seculi mala, eucharistiae, quam percepimus viribus, et virtute muniamur. Qui vivis. |
198 |
Mass ordinary/communion/23 |
Alia |
Or |
Praesta, Domine, Iesu Christe Fili Dei vivi, ut qui corpus, et sanguinem proprium pro nobis indignis datum edimus, et bibimus, fiat nobis ad salutem, et ad redemptionis remedium sempiternum omnium criminum nostrorum. Per |
199 |
Mass ordinary/dismissal/7 |
Postquam diaconus dixit: |
F |
Ite missa est. |
199 |
Mass ordinary/dismissal/24 |
Veniat sacerdos ante altare, et osculando dicat: |
Or |
Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae, et praesta, ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis obtuli, sit tibi placens, mihique, et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Qui vivis. |
200 |
Mass ordinary/dismissal/25 |
Finita missa accedat ad altare, et osculetur illu… |
Or |
Meritis et intercessionibus beatae Mariae semper Virginis, et istorum atque omnium sanctorum suorum misereatur nostri omnipotens Dominus. Qui vivit et regnat. |
200 |