Canon of the Mass/oration (before Canon)/1 |
Hac oratione finita, antequam sacramenta incipian… |
Or |
Facturus memoriam salutaris hostiae totius mundi, cum illius dignitatem, et meam intueor foeditatem, conscientia torqueor peccatorum: verum quia tu Deus multum misericors es, imploro, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, qui tibi gratum sacrificium revelasti, ut eo purificatus vitali hostiae pias manus admoveam, quae omnia peccata mea aboleat, et ea deinceps in perpetuum vitandi mihi tutelam infundat, omnibusque fidelibus vivis, et defunctis pro quibus tibi offertur, praesentis vitae, et futurae salutis commercia largiatur. Qui vivis, et regnas. |
168 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
Deinde cum summa reverentia incipiat: |
Or |
Te igitur. |
169 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/1 |
Infra actionem |
VDDiv |
In primis una cum famulo tuo papa nostro N. et pro omnibus orthodoxis, atque apostolicae fidei cultoribus pontificibus, et abbatibus, gubernatoribus, et rectoribus Ecclesiae sanctae Dei, et pro omni populo sancto Dei. |
172 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/2 |
|
VDDiv |
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, cunctorum scilicet consanguinitate mihimet, vel familiaritate, et amicitia coniunctorum, cunctorumque sua mihi peccata confitentium, meque in tuo nomine bonis reficientium, et omnium circumstantium. |
173 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/1 |
|
Or |
Hanc etiam oblationem humilitatis meae, et devotionis, quam tibi offero pro peccatis meis, et criminosis actionibus meis castigandis, et dimittendis, pro caeca, et lapidea cordis mei duritia dissolvenda, et illuminanda, quaeso, Domine, ut placatus accipias, et sinum pietatis super me expandas, meque illumines, sensum aperias, spiritum corrigendi tribuas, et ad te misero mihi redeundi aditum per lamenta paenitentiae concedas. Per Christum Dominum nostrum. |
173 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/3 |
|
VDDiv |
Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus. |
175 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/4 |
Istud praefer in eodem canone, quando concilium,… |
VDDiv |
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro huius negotii qualitate, de quo in praesentis disputationis actione ventilatur, ut benigne suscipias suppliciter deprecamur, quatenus, non humano, sed tuo sancto consilio aequoque iudicio misericorditer terminatum, vel directum, iustitiae, veritatisque termino finiatur, atque secundum tuam voluntatem modis omnibus ordinetur, et compleatur. Per Christum Dominum nostrum. |
175 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/5 |
|
VDDiv |
Communicantes, et memoriam venerantes. |
177 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/2 |
Pro semetipso |
Or |
Memento, Domine, et miserere mei, multi enim, et magni sunt languores mei, mali sunt et pessimi, sed maior est misericordiae tuae multitudo, miserere mei, Domine, et per hoc unicum mundi remedium aliquod stillicidium caelestis gratiae arido cordi meo infunde ad cognoscendum te. |
177 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/6 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
178 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/3 |
Pro semetipso et pro debitoribus |
Or |
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. N. praecipue deprecor pro his, qui memoriam mei coram te in suis precibus faciunt, vel qui semeis indignis precibus commendaverunt, quique etiam in tuo conspectu, sua mihi delicta confessi sunt, et qui mihi, vel congregationi tuae aliquid caritatis officio sive pietatis, vel largitatis suae studio impenderunt, quique etiam mihi propinquitatis, vel consanguinitatis, seu tuae caritatis affectu coniuncti sunt; mihi quoque indignissimo famulo tuo propitius esse digneris, et ab omnibus delictorum offensionibus me emundare. Per, etc. |
178 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/7 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
179 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/4 |
Item pro semetipso in eodem Canone dicenda |
Or |
Memento etiam mei, quaeso Deus, et miserere: et licet haec sancta indignis meis manibus tibi sancte Pater omnipotens aeterne Deus offerantur sacrificia, qui nec invocare sanctum, ac venerabile nomen tuum dignus sum, tamen, quae in honore, laude, et memoria gloriosissimi et dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi offeruntur, sicut incensum in conspectu divinae maiestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum, etc. |
179 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/8 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
180 |
Canon of the Mass/oration (during Canon)/5 |
Item pro salute vivorum et mortuorum |
Or |
Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et beatissimae Virginis Mariae, omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis suppliciter, quaesumus, omnipotens Deus, ut famulos, ac famulas tuas, quorum eleemosynas accepimus, seu qui nobis familiaritate coniuncti sunt larga misericordia tua protegas, et ab omnibus impugnationibus defendas, ut tua ubique protectione salventur, et animabus famulorum, famularumque tuarum, videlicet omnium orthodoxorum, quorum commemorationem agimus, et quorum corpora hic, et ubique requiescunt, vel quorum nomina hic in libro vitae scripta esse videntur, indulgentiam, et remissionem omnium tribuas peccatorum, et in consortio electorum tuorum habere digneris. |
180 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/9 |
Hic recites nomina quorum velis |
VDDiv |
Istis, et omnibus in fide catholica quiescentibus locum pacis, refrigerii, et quietis, ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. |
182 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/10 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
183 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/12 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus. |
183 |
Canon of the Mass/Canon of the Mass/11 |
|
VDDiv |
Memento etiam, Domine, famulorum, famularumque tuarum N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum. |
183 |