ordinations/1 |
Orationes ad ordinandum presbyterum |
Or |
Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem ad presbyterii munus elegit, caelestia dona multiplicet. |
321 |
ordinations/2 |
Alia |
Or |
Exaudi nos, quaesumus, Domine, Deus noster, et super hunc i famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum, perpetua muneris tui largitate prosequaris. |
321 |
ordinations/3 |
Consecratio |
Or |
Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum: unde et sacerdotales gradus atque officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumen-tum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in heremo per i septuaginta virorum prudentium mentem Moysi spiritum propagasti, quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sicut in Eleazaro et Ithamar paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentiores officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia, Domine, apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, haec adiumenta largire, qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, pater, in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem; innova in visceribus eius spiritum sanctitatis; acceptum a te, Deus, secundi meriti munus optineat censuramque I morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri; eluceat in eo totius forma iustitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur. |
321 |
ordinations/4 |
Orationes ad ordinandum diaconum |
Or |
Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem in sacrum ordinem dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat, per, quod eum ad premia aeterna perducat. |
322 |
ordinations/5 |
Alia |
Or |
Exaudi, Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum spiritum tuae benedictionis emitte, ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. |
322 |
ordinations/6 |
Consecratio |
Or |
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorum dispensator:, qui in te manens innovas omnia et cuncta disponis per verbum virtutem sapientiamque tuam Iesum Christum, Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas: cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam discretione membrorum, per legem mirabilem totius conpagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris. Sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomine tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes i hereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum, quaesumus, Domine, placatus intende, quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tamquam homines divini sensus et summae rationis ignari huius vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, ea, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt; tu cognitor secretorum, tu scrutator es cordium, tu eis vitam caelesti poteris examinare iudicio, quo semper praevales, et commissa purgare et ea, quae sunt agenda concedere. Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi septiformis gratiae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae. In moribus eius praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat, et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. |
322 |
ordinations |
Oratio pro adepta dignitate |
Or |
Deus, cuius omnis potestas et dignitas, da famulo tuo N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua te semper timeat tibique iugiter placere contendat. |
326 |
ordinations |
Oratio ad clericum faciendum |
Or |
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut huic famulo tuo illo, qui ad deponendam comam capitis sui propter amorem Christi Filii <tui> festinat, dones Spiritum Sanctum, qui habitum religionis in eo perpetuum custodiat et a mundi impedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat, et, sicut inmutatur in vultu, ita manus dexterae tuae in eum virtutes tribuat et ab omni caecitate humana oculos i aperiat et lumen aeternae gratiae concedat. |
327 |