Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
Orationes, quae dicende sunt VI feria maiore in I… |
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, pro ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum < Patrem > omnipotentem. |
194 |
Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
|
F |
Oremus. |
194 |
Qu/H6/f6/Good Friday/1 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam in Christo omnibus gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. |
194 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
Pf |
Oremus et pro beatissimo papa nostro illo, ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, salvum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. |
194 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
F |
Oremus. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/2 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electum nobis antestitem tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
Pf |
Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto Dei. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
F |
Oremus. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/3 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
Pf |
Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
F |
Oremus. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/4 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, respice ad Christianum benignus imperium, ut gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae tuae dextera comprimantur. |
195 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
Pf |
Oremus et pro catechumenis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
F |
Oremus. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/5 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
Pf |
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
F |
Oremus. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/6 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. |
196 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
Pf |
Oremus et pro hereticis et scismaticis, ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis, et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
F |
Oremus. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/7 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni heretica pravitate deposita errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
Pf |
Oremus et pro perfidis iudaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi agnoscant Christum Iesum Dominum nostrum. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
F |
Oremus. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/8 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
Pf |
Oremus et pro paganis, ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum et unicum filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum, cum. quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |
197 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
F |
Oremus. |
198 |
Qu/H6/f6/Good Friday/9 |
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura, et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. |
198 |