Canon of the Mass/1 |
Deinde dicit sacerdos excelsa voce: ... Respondit… |
F |
Per omnia saecula saeculorum. Amen. |
123 |
Canon of the Mass/1 |
... Respondit populus: |
W |
Dominus vobiscum. Et cum Spiritu tuo. |
123 |
Canon of the Mass/2 |
... Respondit populus: |
W |
Sursum corda. Habemus ad Dominum. |
123 |
Canon of the Mass/3 |
|
W |
Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et iustum est. |
123 |
Canon of the Mass/1 |
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concele brant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: |
123 |
Canon of the Mass/2 |
|
F |
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus, Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis. |
123 |
Canon of the Mass/2 |
|
VD |
Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas et benedicas + haec dona, + haec munera, + haec sancta sacrificia inlibata. Inprimis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro illo. |
123 |
Canon of the Mass/1 |
|
VDDiv |
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua i? aeterno Deo vivo et vero. |
124 |
Canon of the Mass/2 |
|
VDDiv |
Communicantes et memoriam venerantes: Inprimis gloriosae semper Virginis Mariae Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Taddei, Lini, Cleti, Clementis, Xisti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
124 |
Canon of the Mass/3 |
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
124 |
Canon of the Mass/4 |
|
VDDiv |
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, + benedictam + adscriptam + ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris, +, ut nobis corpus + sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi. |
125 |
Canon of the Mass/5 |
|
VDDiv |
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens + benedixit + fregit dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo postea quam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens + benedixit dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, hic est i enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissione peccatorum. Haec quotiescumque feceritis in mei memoriam facietis. |
125 |
Canon of the Mass/6 |
|
VDDiv |
Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriose ascensionis offerimus praeclarae maiestati tuae, de tuis donis ac datis, + hostiam puram. hostiam, sanctam + hostiam inmaculatam + panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. |
125 |
Canon of the Mass/7 |
|
VDDiv |
Supra, quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium i patriarchae nostri Abrahae, et, quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, inmaculatam hostiam. |
126 |
Canon of the Mass/8 |
|
VDDiv |
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae maiestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui + corpus + et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. |
126 |
Canon of the Mass/9 |
|
VDDiv |
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agne, Caecilia, Anastasia, ig et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non estimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. |
126 |
Canon of the Mass/10 |
|
VDDiv |
Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas sanctificas vivificas + benedicis et praestas nobis. |
126 |
Canon of the Mass/11 |
|
VDDiv |
Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria. Per omnia saecula saeculorum. Amen. |
127 |