bishop/2 |
Consecratio |
Or |
Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum, quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus; Deus, qui Moysen, famulum tuum secreti familiaris affatu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti, ut intellegentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrine tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam enigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum, quia et illa, quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus, ea potius, quae in ipsis erant, intellegenda poscebant. Et idcirco huic famulo tuo, quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quicquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multis modis operis varietate signabant, hoc in eius moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdote tuo mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eius caput influat, hoc in oris subiecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat:, ut tui spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantiam fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas, sis ei firmitas, sis potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus, tua gratia possit esse devotus. |
320 |
bishop |
Ad pontificem ordinandum, quae addi debeant in co… |
Or |
Deus honorum omnium ad locum et idcirco huic famulo tuo, quem apostolicae sedis praesulem et primatum omnium, qui in orbe terrarum sunt sacerdotum ac universalis Ecclesiae doctorem dedisti et ad sumini sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris: tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. |
340 |