Assignment | Rubrics | Genre | Item | P.N |
---|---|---|---|---|
matrimony/1 | Ante quam dicatur: pax Domini dicit orationem. | Or | Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus adsiste, ut, quod te auctore iungitur, <te auxiliante servetur. > Per Dominum. | 331 |
matrimony/2 | Benedictio | Or | Deus, qui potestate virtutis tuae de nihilo cuncta fecisti, qui dispositis universitatis exordiis homini ad imaginem Dei facto ideo inseparabilem mulieris adiutorium condidisti, ut femineo corpori de virili dares carne principium, docens, quod ex uno placuisset institui numquam liceret disiungi. Deus, qui tam excellenti mysterio coniugalem copulam consecrasti, ut Christi et ecclesiae sacramentum praesignares in foedere nuptiarum. Deus per quem mulier iungitur viro, et societas principaliter ordinata ea benedictione donatur, quae sola nec per originalis peccati poenam nec per diluvii est ablata sententiam. Respice propitius super hanc famulam tuam, quae maritali iungenda est consortio: tua se expetit protectione muniri. Sit in ea ^ iugum dilectionis et pacis, fidelis et casta nubat in Christo imitatrixque sanctarum permaneat feminarum: sit amabilis, ut Rachel viro, sapiens, ut Rebecca, longaeva et fidelis, ut Sarra. Nihil in ea ex actibus suis ille auctor praevaricationis usurpet; nexa fidei mandatisque permaneat, uni toro iuncta, contactus inlicitos fugiat; muniat infirmitatem suam robore disciplinae. Sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis caelestibus erudita; sit foecunda in sobole, sit probata et innocens; et ad beatorum requiem atque ad caelestia regna perveniat; et videat filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam progeniem, et ad optatam perveniat senectutem. | 331 |
matrimony | W | Pax Domini sit semper vobiscum. | 331 |