Conspectus

Assignment Rubrics Genre Item P.N
Dec/11/Gentianus/M2/Mass Propers Translatio corporis Sancti Gentiani martiris. Coll Deus qui beatum gentianum martyrem tuum ineffabili provisione patronum nobis destinatum tribuiusti, da quaesumus ut sicut hodierna die te auctore venerabile eius meruimus suscipere corpus ita ad tuam impetrandam misericordiam intercessionem habere mereamur, quem filii tui domini nostri martyrem laeti suscepimus. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui tecum. 4 (1v)
Dec/11/Gentianus/M2/Mass Propers Secr Maiestati tuae domine pro commemoratione diei in qua beati gentiani martyris tui venerandum suscepimus corpus hostiarum oblationes offerimus precantes ut eius fiant oratione accepte in quo dilectio fortis flagravit martyrii. Per Dominum. 4 (1v)
Dec/11/Gentianus/M2/Mass Propers VD Te que in omnium sanctorum tuorum meritis predicare benedicere laudare sed precipue in beati gentiani martyris tui triumphis tam qui aes palma martyrum glorificamus maiestatem qui Christi fervens fide corporis non timuit per ferre tormenta ut apostolicis iunctus choris angelico insertus senatui tua domine ineffabilisem per visione ovans gauderet. In hac igitur die quo eius adorandum meruimus suscipere corpus tuam Domine laudamus et glorificamus pietatem. Precantes clementiam tuam ut meritorum remissionem et sanctorum mereamur assequi consortium per Christum dominum nostrum. 4 (1v)
Dec/11/Gentianus/M2/Mass Propers Postcomm Mysteria quaesumus Domine quae in sancti martyris tui gentiani commemoratione sumpsimus tueantur que votis hodierna die optatis suscepis se gaudemus. Per Dominum. 5
Dec/11/Gentianus/M2/Mass Propers Superpop Benedictionem tuam quaesumus Domine meritis beati gentiani martyris tui plebs tibi devota mereatur ut eius exemplis pariter et intercessione munita illius in caelo mereatur habere consortium cuius venerabilem recolit susceptionem. Per dominum nostrum. 5
Mass ordinary/1 F Sanctus sanctus sanctus. 6 (3v)
Mass ordinary/1 VDDiv Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus. Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 6 (3v)
Mass ordinary/1 VD Vere et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes. 6 (3v)
Mass ordinary/1 Or Suscipe sancta Trinitas Deus in veneratione nominis tui et honore omnium sanctorum tuorum hanc oblationem quam tibi offero pro peccatis meis innumerabilibus ut veniam ad ipsis merear et pro elemosinarii nostris et pro his quoque qui mihi consanguinitate vel familiaritate iuncta habentur et pro cunctis sanctae Dei ecclesiae fidelibus scuctiam pro fidelibus defunctis qui in libello memoralis mei scripti memorantur et pro omnibus in Christo quescentibus qzesumus Domine ut omnibus nobis prosit ad indulgentiam. Per. 7
Mass ordinary/2 VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill sedis apostolicae necnon et antitiste nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 7
Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum omnis congregationis sancti Petri apostoli tui omniumque propriquorum meorum et quorum elemosinas suscepimus seu qui mihi confessisunt necnon et quorum nomina super sanctam altare tuum scripta habentur et omnium circumstatnium quorum tibi fides cognita est et nota devotio pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 7
Mass ordinary/6 VDDiv Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi 8
Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani Hilarii Martini Benedicti Gregorii Amandi et omnium sanctorum tuorum. 8
Mass ordinary/4 VDDiv Sed et diem natalicium celebrantes sanctorum tuorum martyrum ac confessorum perfectorum iustorum quorum hodie sollemnitas in conspectu gloriae tuae celebratur. Quorum meritis praecibus concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per eundem Christum dominum nostrum. 8
Mass ordinary/5 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 8
Mass ordinary/9 VDDiv Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. 9
Mass ordinary/7 VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; elevatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum.« 9
Mass ordinary/8 VDDiv Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti – mysterium fidei – qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.« 9
Mass ordinary/10 VDDiv Unde et memores sumus Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae 9
Mass ordinary/11 VDDiv Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. 9
Mass ordinary/12 VDDiv Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectum divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. 9
Mass ordinary/14 VDDiv Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis… Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Dominum nostrum. 10
Mass ordinary/13 VDDiv Memento mei quaeso Domine et miserere licet haec sancta indigne tibi sanctae Pater omnipotens aeterne Deus meis manibus offerantur sacrificia qui nec invocare sanctam ac venerabile nomen tuum dignus sum sed quoniam in honore laude et memoria gloriosissimi dilecti Filii tui Domini nostri Iesu Christi offeruntur sicut incensum in conspectu divinae miestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum nostrum. 10
Mass ordinary/15 VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum 10
Mass ordinary/16 VDDiv Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen. 10
Mass ordinary/3 F Pax Domini sit semper vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 11
Mass ordinary/4 F Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. 11
Mass ordinary/2 Oremus. F Preceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 11
Mass ordinary/2 Or Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro Paulo atque Andrea nec non et beato Stephano protomartyre tuo cum omnibus sanctis tuis. Da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. 11
Mass ordinary/5 F Sursum corda 12
Mass ordinary/17 VDDiv Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 12
Mass ordinary/6 F Sanctus sanctus sanctus. 12
Mass ordinary/3 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes. 12
Mass ordinary In nomine Domini hoc liber sacramentarii de circu… Rub 14
Mass ordinary/7 F Sanctus sanctus sanctus. Dominus Deus Sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 17
Mass ordinary/4 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates. Caeli caelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes. 17
Mass ordinary/5 VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata Imprimis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro N et archiepiscopo nostro N et rege nostro N et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 18
Mass ordinary/18 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 19
Mass ordinary/19 VDDiv Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 20
Mass ordinary/20 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 20
Mass ordinary/21 VDDiv Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi 21
Mass ordinary/22 VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; elevatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum. 21
Mass ordinary/23 VDDiv Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti mysterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 21
Mass ordinary/24 VDDiv Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. 22
Mass ordinary/25 VDDiv Unde et memores sumus Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae 22
Mass ordinary/26 VDDiv Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. 22
Mass ordinary/27 VDDiv Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectum divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. 22
Mass ordinary/28 VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum 23
Mass ordinary/29 VDDiv Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen. 23
Mass ordinary/8 Oremus. F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 23
Mass ordinary/9 F Pax Domini sit semper vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 24
Mass ordinary/10 F Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. 24
Mass ordinary/3 Or Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente pro nobis beata et gloriosa semperque Virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro Paulo atque Andrea nec non et beato Stephano protomartyre tuo cum omnibus sanctis tuis. Da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. 24
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 VIII. Kalendas Ianuarii in vigilia Natalis Domini… Coll Deus qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas praesta ut Unigenitum tuum quem redemptorem nostrum laeti suscipimus venientem quoque iudicem securi videamus. 25 (12r)
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Secr Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. 25 (12r)
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Cuius hodie faciem in confessione praevenimu et voce supplici exoramus ut super venture noctis officiis nos ita per vigiles reddat ut sinceris mentibus eius percipere mereamur natale venturum in quo invisibilis ex substantia visibilis per carnem apparuit in nostra tecum quae unus non tempore genitus non natura inferior ad nos venit ex tempore natus. Per quem maiestatem. 25 (12r)
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Da nobis Domine quaesumus Unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. 26
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Or Praesta misericors Deus ut ad suscipiendum Filii tui singulare nativitatis mysterium et mentes credentium praeparentur et non credentium corda subdantur. 26
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 In vigilia Domini in nocte. Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere: da quaesumus ut cuius lucis mysterium in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo fruamur. Per eundem. 26
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Secr Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. 26
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Cuius divinae nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo quem semper filium et ante tempora aeterna genitum quia tibi pleno atque perfecto aeterni Patris nomen non defuit praedicamus et honore maiestate atque virtute aequalem tibi cum Sancto Spiritu confitemur et intrino vocabulo unicam credimus maiestatem. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 27
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 27
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 28
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 VDDiv Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 28
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit et eius gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem inradiavit effuget a vobis tenebras vitiorum et inradiet corda vestra luce virtutum. Amen. Quique eius sacratissimae nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelis voluit nuntiari ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat. Amen. Et qui per eius Incarnationem terrena caelestibus sociavit internae pacis et bonae voluntatis vos nectare repleat et caelestis militiae consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 29
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Postcomm Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi mysteriis nos frequentare gaudemus sic dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Qui tecum. 29
Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Ad matutinos. Or Respice nos misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae veritatis lumen ostende. Qui tecum vivit et ragnat Deus. 30 (14v)
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers Missa mane prima natale Domini sive sanctae Anast… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnati verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. 30 (14v)
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers Alia. Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 30 (14v)
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. 30 (14v)
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers Alia. Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 30 (14v)
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 31
Dec/25/Nativitas/M1/Mass Propers Postcomm Eius nos Domine sacramentis semper natalis instauret cuius nobilitas singularis humanam reppulit vetustatem. 31
Dec/25/Anastasia/M2/Mass Propers Alia. Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 31
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/1 In natalis Domini. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. 31
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers Secr Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 31
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 32
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/2 VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 32
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/1 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 32
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/2 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 33
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus vestramque ad superna excitet intentionem qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse solemnem. Amen. Et qui eum qui panis est angelorum in praesepi ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum et in futuro perducat ad satiaetatem aeternorum praemiorum. Amen. Quique eius infantiam vilibus voluit indui pannis ipsa vos caelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 33
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor. 34
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur. 34
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/3 Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae virginis consecrasti da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redempti tua sint protectione securi. 34
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/4 Alia. Coll Fundamentum fidei nostrae Deus qui in mentibus sanctis tamquam in excelsis montibus aeternitatis portas iustitia muniente componis concede nobis in te gloriose credere tuumque filium Dominum nostrum ad redemptionem animarum hominem factum praedicabiliter confiteri. 35
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/5 Alia. Coll Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui de nativitate filii tui gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter caelebrare desiderant sine fine percipiant. 35
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/6 Alia. Coll Deus qui per beatae Mariae virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in filii tui membra venientes paternis fecisti praeiudiciis non teneri praesta quaesumus ut huius creaturae novitate suscepta vetustatis antiquae contagiis exuamur. 35
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/7 Alia. Coll Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus per huius vini et aquae mysterium eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. 35
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/8 Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit. 36
Dec/25/Nativitas/M2/Mass Propers/9 Alia. Coll Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. 36
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/1 VII kalendas natalis sancti Stephani. Coll Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro suis persecutoribus exorare. 36
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/1 Secr Suscipe Domine munera pro commemoratione protomartyris tui beati Stephani ut sicut illum passio fecit gloriosum ita nos devotio reddat innocuos. 36
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus Beati Stephani levitae simul et martyris natalitia recolentes qui fidei qui sacrae militiae qui dispensationis et castitatis aegregiae qui praedicationis mirabilisque constatiae qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit et ideo nativitatem filii tui merito prae ceteris passionis suae festivitate prosequitur cuius gloriae sempiternae primus martyr occurrit. Per quem maiestatem. 37
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers BenP Deus qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit et confessione fidei et agone martyrii mentes vestras circumdet et in praesenti saeculo corona iustitiae et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi caritate semper exuberare qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo eius et exemplo roborati et intercessione muniti ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem mereatur benedici. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 37
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/1 Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano protomartyre tuo sempiterna nos protectione confirment. 38
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/2 Coll Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor exsistat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. 38
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/2 Secr Deus qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. 38
Dec/26/Stephanus martyr/M2/Mass Propers/2 Postcomm Gratias agimus Domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis qui et Filii tui nativitate nos salvas et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. 38
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers VI kalendas natalis sancti Ioanni evangelistae. Coll Ecclesiam tuam quaesumus Domine benignus illustra ut beati Ioannis apostoli tui et evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. 38
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera Domine quae in eius sollemnitate tibi deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 39
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beati apostoli tui et evangelistae Ioannis veneranda natalitia recensentes qui Domini nostri Iesu Christi filii tui vocatione suscepta terrenum respuit patrem ut posset invenire caelestem, adeptus in regno caelorum sedem apostolici culminis qui tantum retia carnalia contempserat genitoris quique ab Unigenito tuo sic familiariter est dilectus et immensae gratiae muneribus approbatus ut eum idem Dominus in cruce iam positus vicarium suae matri Virgini filium subrogaret quatenus beatae Genitricis integritati probati dilectique discipuli virginitas deserviret. Nam et in caenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem aeternum scilicet pectus recubuerat Salvatoris. De quo perenniter manantia caelestis hauriens fluenta doctrinae tam profundis ac mysticis revelationibus est imbutus ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et evangelica voce proferret quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Et ideo cum angelis. 39
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem beati Ioannis apostoli et evangelistae benedicere qui per eum arcana verbi sui voluit ecclesiae revelare. Amen. Concedat vobis ut quod ille Spiritus sancti munere afflatus vestris auribus infudit, eiusdem Spiritus dono capere mente valeatis. Amen. Quo eius documento de divinitate nostri redemptoris edocti et amando quod tradidit et praedicando quod docuit et exsequendo quod iussit ad dona pervenire mereamini quae idem Iesus Christus Dominus noster repromisit. Quod ipse praestare dignetur. 40
Dec/27/Ioannes apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 40
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Beati Ioannis evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/2 Alia. Or Beati evangelistae Ioannis Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/3 Alia. Or Sit Domine beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/6 Alia. Or Adsit ecclesiae tuae Domine quaesumus beatus evangelista Ioannes ut cuius perpetuus doctor exsistit semper esse non desinat suffragator. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/4 Alia. Or Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis evangelistae Verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegentiae competentis eruditione capiamus. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/5 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 41
Dec/27/Ioannes apostolus/V/Office Propers/7 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut excellentiam Verbi tui quam beatus evangelista Ioannes asseruit et convenienter intellegere valeamus et veraciter profiteri. 42
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers V kalendas natalis Innotenium. Coll Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. 42
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine muneribus Innocentium festivitate sacrandis et praesta quaesumus ut eorum sinceritatem possimus imitari quorum tibi dicatam veneramur infantiam. 42
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in praetiosis mortibus parvulorum quos propter nostri redemptoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit immensa clementiae tuae dona praedicare in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas et clara est prius confessio quam loquela ante passio quam membra idonea passioni Existunt testes Christi qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas o ineffabilis misericordia quae pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur sed proprio cruore perfusis et salus regenerationis adhibetur et imputatur corona martyrii. Et ideo cum angelis. 42
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus pro cuius Unigeniti veneranda infantia infantium innocentium catervas Herodis funesti peremit saevitia suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et qui eis concessit ut unicum Filium eius Dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur concedat vobis ut fidem veram quam lingua vestra fatetur etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur. Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit ecclesiae cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 43
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers/1 Postcomm Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. 44
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers/2 Postcomm Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. 44
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers/3 Postcomm Ipsi nobis Domine quaesumus postulent mentium puritatem quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. 44
Dec/28/Innocentes/M2/Mass Propers/4 Postcomm Adiuva nos Domine quaesumus eorum deprecatione sanctorum qui Filium tuum humana necdum voce profitentes caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. 44
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers Pridie kalendas Ianuarii nativitas sancti Silvest… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 44
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers Secr Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 45
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers/1 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut hodiernae sollemnitatis munus acceptum intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice et corporibus nostris salutem praestet et mentibus. 45
Dec/31/Silvester papa/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Adesto Domine supplicationibus nostris ut nos nullis mentis et corporis patiaris subiacere periculis quos beati Silvestri pontificis tui munit gloriosa confessio. 45
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers/1 Kalendis Ianuarii in octavis Domini. Coll Deus qui salutis aeternae beate Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. 45
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Deus qui nobis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum fac quaesumus nos eius perpetua divinitate muniri cuius sumus carnali commercio reparati. 45
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine ut per haec munera quae Domini nostri Iesu Christi arcanae nativitatis mysterio gerimus purificatae mentis intellegentia consequamur. 46
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius hodie circumcisionis diem et nativitatis octavum celebrantes tua, Domine mirabilia veneramur quia quae peperit et mater et virgo est qui natus est et infans et Deus est. Et ideo cum. 46
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die ne legem solveret quam adimplere venerat corporalem suscepit circumcisionem spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget et suam in vos infundat benedictionem. Amen. Et qui legem per Moysen dedit ut per mediatorem nostrum benedictionem daret exuat vos mortificatione vitiorum et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen. Quo sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis. Quatenus in octavo resurrectione renovati iubilaei remissione ditati ad gaudia sine fine mansura perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 46
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut quod Salvatoris nostri iterata sollemnitate percepimus perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. 47
Jan/1/Circumcisio/M2/Mass Propers Superpop Omnipotens sempiterne Deus qui Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. 47
Nat/H1/D/M2/Mass Propers Dominica prima post natalem Domini. Coll Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 47
Nat/H1/D/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 47
Nat/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti mittendo nobis Unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum per quem maIestatem. 48
Nat/H1/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui Unigenitum suum misit ut mundum salvaret eiusdem salutis vos participes efficiat et in ea perseverabiles reddat. Amen. Iram quae super infideles manet a vobis amoveat et ab ea vos in perpetuum liberos efficiat. Amen. Spiritum Filii sui vobis attribuat eiusque donis vos affatim exuberare concedat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 48
Nat/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. 48
Nat/H1/D/M2/Mass Propers Superpop Propitiare misericors Deus supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi ut qui Unigenitum tuum in carne nostri corporis Deum natum esse fatetur nulla possit diaboli falsitate corrumpi. 48
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers Nonis Ianuarii. In vigilia Theophaniae. Ad Vesper… Coll Corda nostra quaesumus Domine venturae festivitatis splendor illustret quo mundi huius tenebris carere et pervenire valeamus ad patriam claritatis aeternae. 49
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Tribue quaesumus Domine ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur. 49
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti. Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index stella praecessit quae natum in terra caeli Dominum magis stupentibus nuntiaret ut manifestandus mundo Deus et caelesti denuntiaretur indicio et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo cum. 49
Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. 50
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers VIII Idus Ianuarii. In Epiphania Domini Coll Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 50
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum thus et myrrha profertur sed quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. 50
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. 50
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/2 VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 51
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/1 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 51
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/2 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit.. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 51
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers BenP Deus lumen verum qui Unigenitum suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare sua vos dignetur benedictione ditare. Amen. Quo exemplo magorum mystica Domino Iesu Christo munera offerentes spreto antiquo hoste spretisque contagiis vitiorum ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum suum Spiritum Sanctum demonstrare voluit per columbam eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana qua in Cana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 52
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intelligentia consequamur. 53
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/2 Aliae orationes. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. 53
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus adspirasti. 53
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/4 Alia. Postcomm Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri Salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. 53
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/5 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 53
Jan/6/Epiphania/M2/Mass Propers/6 Postcomm Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. 54
Ep/H1/D/M2/Mass Propers Dominica prima post Theophaniam. Coll Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. 54
Ep/H1/D/M2/Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 54
Ep/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. 54
Ep/H1/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui Filii sui temporalem pueritiam fecit esse mirabilem spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen. Et qui eum sapientia aetate et gratia proficere tribuit spiritalium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Quod ipse praestare dignetur. 54
Ep/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 55
Ep/H1/D/M2/Mass Propers Superpop Conserva Domine quaesumus familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis multiplicetur et donis. 55
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers In octavis Theophaniae. Coll Deus cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnovimus intus reformari mereamur. 55
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro nati tui filii apparitione deferimus suppliciter exorantes ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum ipse sit misericors et susceptor. 55
Jan/13/Epiphania (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. 56
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers XIX Kalendis Februarii. Natalis sancti Felicis. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. 56
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. 56
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere qui nec haereticis pravitatibus nec saeculi blandimentis a sui status rectitudine potuit immutari sed inter utraque discrimina veritatis assertor firmitatem tuae fidei non reliquit. Per. 56
Jan/14/Felix in Pincis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 57
Ep/H2/D/M2/Mass Propers/1 Dominica secunda post Theophaniam. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. 57
Ep/H2/D/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. 57
Ep/H2/D/M2/Mass Propers Secr Ut tibi grata sint Domine munera populi tui supplicantis ab omni quaesumus eum contagione perversitatis emunda. 57
Ep/H2/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus semperque virtutes et laudes tuas labiis exsultationis effari qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et munerum salutarium gaudia contulisti mittendo nobis Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem. 57
Ep/H2/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen. Et qui nuptiis interesse voluit ut earum sua praesentia comprobaret bonum ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam scripturarum tribuat spiritalem qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius. 58
Ep/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo semper munere praeparemur. 58
Ep/H2/D/M2/Mass Propers Superpop Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium. 58
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers XVII Kalendis Februarii. Natalis sancti Marcelli… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 58
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 59
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris sed etiam sacra mysteria competentibus servitiis exsequentes gaudium Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum Dominum. 59
Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 59
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers XV Kalendis Februarii. Natalis sancte Priscea vir… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 59
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers Secr Hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 59
Jan/18/Prisca/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 60
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers XIII Kalendis Februarii. Natalis sancti Fabiani. Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 60
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 60
Jan/20/Fabianus/M2/Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 60
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Eodem die natalis sancti Sebastiani martyris. Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 60
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 61
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat quo perficis in infirmitate virtutem et nostris studiis dat profectum et infirmis apud te praestat auxilium. Per Christum Dominum nostrum. 61
Jan/20/Sebastianus/M2/Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 61
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers XIII Kalendis Februarii. Natalae sanctae Agnetis. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 61
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agnete martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. 62
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter recensere quae terrenae generositatis oblectamenta despiciens caelestem meruit dignitatem societatis humanae vota contemnens aeterni regis est sociata consortio et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem. 62
Jan/21/Agnes/M2/Mass Propers Postcomm Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. 62
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers XII Kalendis Februarii. Natali sancti Vincentii. Coll Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 62
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers Secr Hodiernum Domine sacrificium laetantes offerimus quo beati Vincentii cselestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per. 63
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine gloriosus levita Vincentius et miles invictus rabidi hostis insaniam interritus adiit modestus sustinuit securus irrisit sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse ut vinceret in utroque Domini ac Magistri sui vestigia sequens qui humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstravit. Per quem. 63
Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 63
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers VIII Kalendis Februarii. CONVERSIO SANCTI PAULI. Coll Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. 63
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers Secr Apostoli tui Pauli precibus Domine quaesumus plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituta gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. 64
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Ecclesiam tuam beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam nulla sinas fallacia violari et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur quod non eius condierit disciplina ita ad peragenda ea quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem. Per Christum Dominum nostrum. 64
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers BenP Deus qui gratia sua beatum Paulum ex persecutore fecit apostolum ipse vobis compunctionis piaeque conversionis spiritum dignetur impertire. Amen. Quique ei secretorum caelestium mysteria dignatus est revelare ipse vobis Scripturarum suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et qui ei perseverantiam fidei constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 64
Jan/25/Conversio Pauli/M2/Mass Propers Postcomm Sanctifica nos quaesumus Domine salutari mysterio et pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per Dominum. 65
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Eodem die sancti Proiecti. Coll Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. 65
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum super impositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis adspira benignus. 65
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui Proiecti repetita solemnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suavitatem. Concedasque nobis ut venerando passionis eius triumphum obtentu illius et peccatorum remissionem et sanctorum mereamur adipisci consortium. Per Christum Dominum. 65
Jan/25/Praeiectus/M2/Mass Propers Postcomm Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribue conferre subsidium. 66
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers VII Kalendis Februarii. Natale sanctae Agnetis. Coll Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 66
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers Secr Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem in nobis clementer operetur et de beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificet. 66
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beatae Agnetis natalitia geminantes. Vere enim huius honorandus est dies quae sic terrena generatione processit ut ad divinitatis consortium perveniret. Per Christum. 66
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta quaesumus ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. 67 (33r)
Jan/28/Agnes (Octava)/M2/Mass Propers Superpop Adesto nobis omnipotens Deus beatae Agnes festa repetentibus quam hodiernae festivitatis prolatam exortu ineffabili munere sublevasti. 67 (33r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers/1 IV Nonas februarii. Purificatio sanctae Mariae Vi… Coll Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. 67 (33r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers/2 Ad missam. Coll Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 67 (33r)
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Secr Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. 68
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit Ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis. 68
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers Postcomm Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos bonis operibus faciat exornari. Amen. Et qui eum ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis et pro pullis columbarum Spiritus Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse. 68
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers/1 Superpop Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata Maria semper Virgine et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 68
Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis exspectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit priusquam Christum Dominum videre mereretur ita et nos vitam obtineamus aeternam. 69
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers Nonis februarii. Natalis sanctae Agathae Martyris. Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut qui beatae Agathae virginis et martyris tuae natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 69
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae in beatae Agathae virginis et martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 69
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec suppliciis superata de diaboli saevitia triumphavit quia in tuae Deitatis confessione permansit. Et ideo. 69
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers/1 Postcomm Beatae Agathae martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 70
Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Indulgentiam nobis Domine beata Agatha martyr imploret quae tibi grata semper exstitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 70
Ep/H3/D/M2/Mass Propers Dominica tertia post Theophaniam. Coll Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. 70
Ep/H3/D/M2/Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 70
Ep/H3/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te omni tempore collaudare et benedicere quia in te vivimus et movemur et sumus et nullum tempus nullumque momentum est quod a beneficiis pietatis tuae vacuum transigamus variis etenim solemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria praesentis vitae tempora exornat. Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii vel permanentis boni tempus agnoscentes indefessas Maiestati tuae grates exsolvimus. Per Christum Dominum nostrum. 70
Ep/H3/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare. Amen. Quique centurionis servum non aspernatus est visitare ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet ut cum sanctis suis in caelorum regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare. 71
Ep/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. 71
Ep/H3/D/M2/Mass Propers Superpop Adsit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat. 72
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Dominica quarta post Theophaniam. Coll Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. 72
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 72
Ep/H4/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui genus humanum pro praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum, ut hominem quem per Unigenitum creaveras per Filium tuum Deum et hominem recreares et diabolus qui Adam in fragili carne devicerat conservata iustitia a Deo carne vinceretur assumpta. Per quem Maiestatem. 72
Ep/H4/D/M2/Mass Propers BenP Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 73
Ep/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instruant alimentis. 73
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Dominica quinta post Theophaniam. Coll Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur tua semper protectione muniatur. 73
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 73
Ep/H5/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deu et tibi hanc immolationis hostiam offerre quae est salutifera et ineffabile divinae gratiae sacramentum quae offertur a plurimis et unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur singuli accipiunt Christum Dominum et in singulis portionibus totus est nec per singulos minuitur sed integrum se praebet in singulis propterea ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis et calicis unum Christi corpus efficimur. Per ipsius itaque Maiestatem te supplices exoramus ut nos ab omnibus emundes contagiis vetustatis et in novitate vitae perseverare concedas. Per Christum. 74
Ep/H5/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo cum dies judicii advenerit a reprobis separati ad dexteram judicis sistamini et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare. 74
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 75
Ep/H5/D/M2/Mass Propers Superpop Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate. 75
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Dominica sexta post Theophaniam. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. 75
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Secr Haec nos oblatio Deus mundet quaesumus et renovet et gubernet et protegat. 75
Ep/H6/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ad cuius immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua pietate succurreres sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres et perditos quosque unde perierant inde salvares. Per Christum Dominum nostrum. 75
Ep/H6/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat et vos in sua pace confirmet. Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet et in littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 76
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. 76
Ep/H6/D/M2/Mass Propers Superpop Conserva populum tuum Deus et tuo nomini fac devotum ut divinis subiectus officiis et temporalis vitae pariter et aeternae dona percipiat. 76
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers XVI Kalendis Martii natalis sancti Valentini mart… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. 76
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 76
Feb/14/Valentinus/M2/Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 77
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers XIII Kalendis Martii cathedra sancti Petri. Coll Deus qui beato apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. 77
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio ut quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam. 77
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis quam in patriarchis fundasti in prophetis praeparasti in apostolis condidisti ex quibus beatum Petrum apostolorum principem ob confessionem Unigeniti Filii tui per os eiusdem Verbi tui confirmatum in fundamento domus tuae mutato nomine caelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti divino ei iure concesso ut quae statuisset in terris servarentur in caelis. In cuius veneratione hodierna die Maiestati tuae haec festa persolvimus et gratiarum ac laudis Hostiam immolamus. Per quem Maiestatem. 77
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers Postcomm Laetificet nos Domine munus oblatum ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. 78
Feb/22/Cathedra Petri/M2/Mass Propers Superpop Benedic quaesumus Domine plebem tuam et beati Petri apostoli tui precibus tribue consequi tuae defensionis auxilium. 78
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers VI Kalendis Martii natalis sancti Matthiae aposto… Coll Deus qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. 78
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers Secr Deus qui proditoris apostatae ruinam ne apostolorum numerus sacratus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti praesentia munera sanctifica et per ea nos gratiae tuae virtute confirma. 78
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in beatis apostolis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus colligis et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis. Unde poscimus clementiam tuam piissime omnipotens Deus ut intercessione beati apostoli tui Matthiae cuius passionis triumphum solemniter celebramus mereamur a peccatorum nostrorum nexibus solvi et aeternae vitae felicitati reddi atque sanctorum tuorum caetibus connumerari. Per quem. 79
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers BenP Deus qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis benedicere vobis dignetur beati apostoli sui Matthiae intercedentibus meritis. Amen. Defendatque vos a cunctis adversis apostolicis praesidiis qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Quod ipse praestare dignetur. 79
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut per haec sancta quae sumpsimus interveniente beato Matthia apostolo tuo veniam consequamur et pacem. 80
Feb/24/Matthias/M2/Mass Propers Superpop Percipiat Domine quaesumus populus tuus intercedente beato Matthia apostolo tuo misericordiam quam deposcit et quam precatur humiliter indulgentiam consequatur et pacem. Per Dominum. 80
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers IV Idus Martii natalis sancti Gregorii papae. Coll Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui celebrare mysteria ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia et aeternis effectibus apprehendant. 80
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio per quam nos (et) expiari facias et defendi. 80
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere ut eam illius et festivitate laetifices et exemplo piae conversationis exerceas et verbo praedicationis erudias grataque tibi supplicatione tuearis. Per Christum. 80
Mar/12/Gregorius papa/M2/Mass Propers Postcomm Praestent nobis Domine quaesumus tua sancta praesidium quo intervenientibus beati Gregorii meritis ab omnibus nos absolvant peccatis. 81
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/1 VIII Kalendis Aprilis. Annuntiatio angeli ad beat… Coll Deus qui de beatae Mariae virginis utero verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 81
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/2 Ad missam. Coll Deus qui hodierna die Verbum tuum in beatae Virginis alvo incarnari voluisti fac nos ita praesentem solemnitatem peragere ut tibi placere valeamus. Per eumdem. 81
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers Secr Altari tuo Domine superposita munera Spiritus Sanctus benignus assumat qui hodie beatae Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit. 81
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem pro salute hominum nasciturum Gabriel archangelus nuntiavit virgo Maria Spiritus sancti cooperatione concepit ut quod angelica nuntiavit sublimitas virginea crederet puritas ineffabilis perficeret Deitas. Illius itaque optamus te opitulante cernere faciem sine confusione cuius incarnationis gaudemus solemnitate. Per quem Maiestatem. 82
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers BenP In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 82
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/1 Postcomm Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus redde securos. 82
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/2 Postcomm Gratiam tuam quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. 82
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui coaeternum tibi filium hodie pro mundi salute secundum carnem spiritu sancto concipiendum angelico ministerio beatae Mariae semper virgini declarasti adesto propitius populo tuo ut ad eius nativitatem pace concessa liberioribus animis occurramus. 83
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/4 Alia. Postcomm Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es; maiestatem tuam supplices exoramus ut quod nostris meritis non valemus obtinere eius adipisci praesidiis mereamur. 83
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/5 Alia. Postcomm Beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae nos Domine quaesumus merita consequantur et tuam nobis indulgentiam semper implorent. 83
Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/6 Alia. Postcomm Porrige nobis Deus dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. 83
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers In Septuagesima. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus fragilitati nostrae sufficientiam competentem ut suae reparationis effectum et pia conversatione recenseat et cum exsultatione suscipiat. 83
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Secr Concede nobis misericors Deus et digne tuis servire semper altaribus et eorum perpetua participatione salvari. 84
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur anni ducente successu de praeteritis ad futura de vetustate in novitatem vitae transire ut terrenis sustentationibus expediti caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem et per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis perveniamus ad victum sine fine mansurum Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem. 84
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus ita stadium vestri cursus dirigere dignetur ut bravium vos aeternae vitae comprehendere faciat. Amen. Et ita vos abstinentiae armis circumdet ut nullis vitae huius oneribus a perventione retardemini. Amen. Quique vos vineam suam vocare vobisque sanctos operarios mittere dignatus est ipse vos sua gratia dignetur excolere ut denario vitae perennis munerare non abnuat. Quod ipse praestare. 84
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Postcomm Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 85
LXX/H1/D/Septuagesima/M2/Mass Propers Superpop Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 85
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers In Sexagesima. Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. 85
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers Secr Intende quaesumus Domine hostias familiae tuae et quam sacri muneris facis esse participem tribue ad eius plenitudinem pervenire. 85
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui rationalem creaturam ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna non tendat ea dispensatione dignaris erudire ut nec castigatione deficiat nec prosperitatibus insolescat sed hoc potius fiat eius gloriosa devotio quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per Christum Dominum. 85
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers BenP Det vobis Dominus nosse mysteria regni Dei qui iam dare dignatus est auditum verbi sui. Amen. Sicque mentes vestras seminis sui copia repleat ut in vebis illud sibi placite fructificare concedat. Amen. Et ita vos ab omni tentatione muniat quatenus triceni sexageni atque centeni fructus pro suae gratiae distributione magnificentia muneret. Amen. Quod ipse. 86
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers Postcomm Adsit nobis Domine quaesumus cibus sacer potusque salutaris qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. 86
LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers Superpop Tuere quaesumus Domine plebem tuam et sacram solemnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere ut visibilibus adiuta solatiis ad invisibilia bona promptius incitetur. 86
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers Dominica in Quinquagesima. Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. 86
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 87
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam cernua devotione exorare ut modulum terrenae fragilitatis aspiciens non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas sed immensa clementia purifices erudias consoleris. Qui cum sine te nihil possimus facere quod tibi sit placitum tua nobis gratia sola praestabit ut salubri conversatione vivamus. Per Christum. 87
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus sua vos benedictione confirmet et imminenti quadragesimali abstinentiae aptos efficiat. Amen. Quique caeco supplicanti per divinitatis potentiam lumen restituit caecitatem vestri cordis clementissimus illuminator abstergat et lucis suae radiis mentes vestras benignus illustret. Amen. Quatenus vitiorum sordibus emundati et charitatis ardore solidati caelestem haereditatem percipere valeatis illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 87
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers Postcomm Repleti sumus Domine donorum participatione caelestium; praesta quaesumus ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus. 87
LXX/H3/D/Quinquagesima/M2/Mass Propers Superpop De multitudine misericordiae tuae Domine populum tibi protege confitentem et corporaliter gubernatum piae mentis affectu tuis muneribus assequendis effice promptiorem. 87
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday Feria quarta caput ieiunii ad collectam Or Concede nobis Domine praesidia ... muniamur auxiliis. Per 88 (43v)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Ad missam Coll Praesta Domine fidelibus tuis ... devotione percurrant. 88 (43v)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Secr Fac nos quaesumus Domine ... celebramus exordium. 88 (43v)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Praefatio VD Aeterne Deus qui corporali ieiunio ... largiris et praemia. Per 88 (43v)
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Postcomm Percepta nobis Domine ... proficiant ad medelam. 89
LXX/H3/f4/Cinerum/M2/Mass Propers Superpop Inclinantes se Domine ... nutriantur auxiliis. 89
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Feria quinta intra Quinquagesimam. Coll Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 89
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende ut devotioni nostrae proficiant et saluti. 89
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam illa festa remeant quibus nostrae mortalitati procuratur immortale commercium ac temporali vitae subrogatur aeternitas et de peccati poena peccata mundantur mirisque modis conficitur de perditione salvatio ut status conditionis humanae qui per felicitatis insolentiam venit ad tristitiam humilis et modestus ad aeterna gaudia redeat per maerorem. Per Christum. 89
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 90
LXX/H3/f5/M2/Mass Propers Superpop Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. 90
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Feria sexta intra Quinquagesimam. Coll Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 90
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine observantiae quadragesimalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 90
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter deprecari ut intelligentiae nobis spiritum benignus infundas quo vel ipsi rationabiliter agenda cernamus vel eis qui inutilia sentiunt indicemus esse censendum nec studia nostra sectemur sed offerentibus meliora subdamur. Quoniam haec apud te sapientia est quae non suis inhaeret vitiis sed undecunque prolatam diligit veritatem. Per Christum Dominum. 90
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno pane satiasti tua facias pietate concordes. 91
LXX/H3/f6/M2/Mass Propers Superpop Guberna Domine quaesumus plebem tuam et tuis beneficiis semper accumula ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat et aeternae. 91
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Sabbato intra Quinquagesimam. Coll Exaudi nos miserator et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 91
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Secr Praepara nos quaesumus Domine huius abstinentiae festivis officiis ut haec sacrificia veneranda sobriis semper mentibus celebremus. 91
LXX/H3/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et Maiestatem tuam suppliciter deprecari ut mentem nostram tibi placitam benignus efficias quae non tantum speciem bonitatis ostendat sed iustitiae fructibus illuminata clarescat tuaeque semper dedita maiestati beneficia desiderata percipiat. Qui necessariis prosequi muneribus non omittis quos tuo cultui praestiteris convenienter intentos. Per Christum Dominum nostrum. 92
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Postcomm Tribue nobis omnipotens Deus ut dona caelestia quae debito frequentamus obsequio salutaria nobis iugiter sentiamus 92
LXX/H3/S/M2/Mass Propers Superpop Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla dominetur iniquitas. 92
Qu/H1/D/M2/Mass Propers In Quadragesima. Ad missam. Coll Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur. 92
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. 93
Qu/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc ieiunium non esuriens dedicavit postea enim esuriit non tam cibum hominum quam salutem nec escarum saecularium epulas concupivit sed animarum desideravit potius sanctitatem. Cibus namque eius est redemptio populorum. Cibus eius est totius bonae voluntatis effectus qui nos docuit operari non cibum qui terrenis dapibus apparatur sed eum qui divinarum Scripturarum lectione percipitur. Per quem. 93
Qu/H1/D/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui quadragenarium numerum in Moysi et Eliae necnon et Mediatoris nostri ieiunio consecravit concedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem ut accepto a patrefamilias remunerationis denario perveniatis ad peccatorum omnium remissionem et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen. Detque vobis spiritalium virtutum invictricia arma quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima tentamenta. Amen. Quo non in solo pane sed in omni verbo quod de ore eius procedit spiritalem sumentes alimoniam per ieiuniorum observationem et ceterorum bonorum operum exhibitionem percipere mereamini immarcescibilem gloriae coronam. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 93
Qu/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 94
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/1 Superpop In populum tuum quaesumus Domine benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta succrescat redemptio sempiterna firmetur. 94
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire. 94
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. 95
Qu/H1/D/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Concede nobis omnipotens Deus ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum et effectus eius digna conversatione sectemur. 95
Qu/H1/D/Mass Propers Per totam Quadragesimam cottidianis diebus finita… Rub 95
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Feria secunda intra Quadragesimam. Coll Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. 95
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. 95
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui das escam omni carni et nos non solum carnalibus sed etiam spiritalibus escis reficis ut non in solo pane vivamus sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam nec tantum epulando sed etiam ieiunando pascamur. Nam ut dapibus et poculis corpora sic ieiuniis et virtutibus animae saginantur. Magnam in hoc munere salubritatem mentis ac corporis contulisti quia ieiunium nobis venerabile dedicasti ut ad paradisum de quo non abstinendo decidimus ieiunando solemnius redeamus. Per Christum Dominum nostrum. 96
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 96
Qu/H1/f2/M2/Mass Propers Superpop Esto Domine propitius plebi tuae et temporali consolatione non deseras quam vis ad aeterna contendere. 96
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Feria tertia. Coll Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. 96
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Secr Oblatis Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. 97
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum in quo ieiunantium fides alitur spes provehitur charitas roboratur. Ipse enim est panis vivus et verus qui substantia aeternitatis et esca virtutis est. Verbum enim tuum per quod facta sunt omnia non solum humanarum mentium sed ipsorum panis est angelorum. Hunc panem ministrare nobis non desinis et ut eum indesinenter esuriamus hortaris. Cuius carne dum pascimur roboramur et sanguine dum potamur abluimur. Per quem. 97
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut intercedente beata Dei Genitrice Virgine Maria et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 97
Qu/H1/f3/M2/Mass Propers Superpop Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 97
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers/1 Feria quarta mensis primi. Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. 98
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 98
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers Secr Suscipe creator omnipotens Deus quae ieiunantes de tuae munificentiae largitate deferimus et pro temporali nobis collata praesidio ad vitam converte propitiatus aeternam. 98
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in alimentum corporis humani frugum copiam produci iussisti et in alimentum animarum ieiunii nobis medicinam indidisti. Te itaque supplices invocamus ut tibi sit acceptabile ieiunium nostrum et nos a cibis ieiunantes peccatis absolvas. Per Christum. 98
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 98
Qu/H1/f4/M2/Mass Propers Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. 99
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Feria quinta intra Quadragesimam. Coll Suscipe quaesumus Domine preces nostras et ad aures misericordiae tuae postulationes sacratae tibi plebis admitte. 99
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per Christum. 99
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia competenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta ieiunia ut corporeae iucunditatis immoderatas coerceamus illecebras et terrenae delectationis insolentia refrenato purior atque tranquillior appetitus ad caelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum. Per Christum Dominum nostrum. 99
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Postcomm Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis et renova sempiternis. 99
Qu/H1/f5/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populis christianis et quod profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant. 100
Qu/H1/f6/M2/Mass Propers Feria sexta intra Quadragesimam. Coll Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. 100
Qu/H1/f6/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine nostris oblata servitiis et tua potius dona sanctifica. 100
Qu/H1/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii observatione et eleemosynarum gratissima largitione nos docuisti nostrorum consequi remedia peccatorum. Unde tuam imploramus clementiam ut his observationibus et caeteris bonorum operum exhibitionibus muniti ea operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per Christum. 100
Qu/H1/f6/M2/Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. 100
Qu/H1/f6/M2/Mass Propers Superpop Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Sabbato in duodecim lectionibus mensis primi Or Populum tuum Domine quaesumus propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Deus qui delinquentes perire non pateris sed ut convertantur et vivant debitam quaesumus peccatis nostris Domine suspende vindictam et praesta propitius ne dissimulatio cumulet ultionem sed potius emendatio prosit ad veniam. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Protector noster adspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur. 101
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 102
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur. 102
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus illuminator et Redemptor animarum nostrarum qui nos per primum Adam abstinentiae lege violata paradiso eiectos fortiores ieiunii remedio ad antiquae patriae beatitudinem per gratiam revocasti. Nosque pia institutione docuisti quibus observationibus a peccatis omnibus liberemur. Per Christum Dominum nostrum. 102
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. 102
Qu/QuT/S/M2/Mass Propers Superpop Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 102
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Dominica secunda in Quadragesima. Coll Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 103
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine munera placatus assume quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. 103
Qu/H2/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas. Et qui negligentibus etiam subsidium ferre non desinis beneficia praebeas potiora devotis. Per Christum Dominum. 103
Qu/H2/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus ieiunii caeterarumque virtutum dedicator atque amator sua vos benedictione sanctificet. Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum et praebeat supplicantibus suum benignus auditum. Amen. Quatenus mentes vestrae sinceris purgatae ieiuniis bonorum omnium exuberent incrementis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 103
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 104
Qu/H2/D/M2/Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine propitiatus illustra ut beneplacitis inhaerendo cuncta quae bona sunt mereatur accipere. 104
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Feria secunda in hebdomada secunda. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. 104
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. 104
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pietatem tuam supplici devotione deposcere ut ieiunii nostri oblatione placatus et peccatorum nobis concedas veniam et nos a noxiis liberes insidiis. Per Christum Dominum nostrum. 104
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 105
Qu/H2/f2/M2/Mass Propers Superpop Tuis quaesumus Domine adesto supplicibus et inter mundanae pravitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. 105
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Feria tertia in hebdomada secunda. Coll Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. 105
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Secr Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos a terrenis purget vitiis et ad caelestia regna perducat. 105
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ob animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede quaesumus ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata ut ad tua mereamur te opitulante pervenire promissa. Per Dominum nostrum. 105
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos tuis quaesumus oboedire mandatis. 106
Qu/H2/f3/M2/Mass Propers Superpop Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. 106
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Feria quarta in hebdomada secunda. Coll Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. 106
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. 106
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem humani generis reconciliationem mirabili dispensatione operatus es praesta quaesumus ut sancto purificati ieiunio et tibi toto corde simus subiecti et inter mundanae pravitatis insidias te miserante perseveremus illaesi. Per quem maiestatem. 106
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 107
Qu/H2/f4/M2/Mass Propers Superpop Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 107
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Feria quinta in hebdomada secunda. Coll Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis. 107
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 107
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam cum celebratione ieiunii pietatem devotis mentibus obsecrare ut qui peccatis ingruentibus malorum pondere premimur et a peccatis omnibus liberemur et libera tibi mente famulemur. Per Christum Dominum nostrum. 107
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Postcomm Gratia tua Domine quaesumus non derelinquat quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat. 108
Qu/H2/f5/M2/Mass Propers Superpop Adesto Domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves. 108
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Feria sexta in hebdomada secunda. Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. 108
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Secr Haec in nobis sacrificia Deus et sanctificatione permaneant et operatione firmentur. 108
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui delinquentes perire non pateris sed ut ad te convertantur et vivant hortaris. Poscimus itaque pietatem tuam ut a peccatis nostris tuae severitatis suspendas vindictam et nobis optatam misericorditer tribuas veniam nec iniquitatum nostrarum molestia provocet ad ultionem sed ieiunii observatio et morum emendatio te flectat ad peccatorum nostrorum remissionem. Per Christum Dominum nostrum. 108
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Postcomm Fac nos quaesumus Domine accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. Per 109
Qu/H2/f6/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereatur protectione defendi. 109
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Sabbato in hebdomada secunda. Coll Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. 109
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Secr His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. 109
Qu/H2/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam iugiter exorare clementiam ut mentes nostras quas conspicis terrenis affectibus praegravari medicinalibus tribuas ieiuniis exonerari et per afflictionem corporum proveniat nobis robur animarum. Per Christum. 109
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. Per Dominum. 110
Qu/H2/S/M2/Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. 110
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Dominica tertia in Quadragesima. Coll Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 110
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus devotorum munera famulorum et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis quibus etiam iustificas ignorantes. 110
Qu/H3/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter exorare ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet illicitos et quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus. Quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti ieiunio valeamus aptari. Tanto nobis certi propensius iugiter adfutura quanto fuerimus eorum institutionibus gratiores. Per. 110
Qu/H3/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parcimoniae dono contra vitia muniat praeceptorum suorum doctrinis erudiat charitatis dono repleat ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatenus praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis ad Paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse praestare. 111
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse participes. 111
Qu/H3/D/M2/Mass Propers Superpop Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 111
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Feria secunda in hebdomada tertia. Coll Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus temperamur ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. 111
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Secr Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. 112
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens artene Deus et clementiam tuam cum omni supplicatione precari ut per hanc ieiuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus et nostras actiones religiosus exornet effectus quatenus te auxiliante et ab humanis semper retrahamur excessibus et monitis inhaerere valeamus te largiente caelestibus. Per Christum Dominum nostrum. 112
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 112
Qu/H3/f2/M2/Mass Propers Superpop Conserva Domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam et sic praesentibus consolare subsidiis ut ad superna perducas dona propitius. 112
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Feria tertia in hebdomada tertia. Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 112
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 113
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccantium non vis animas perire sed culpas et peccantes non semper continuo iudicas sed ad paenitentiam provocatos exspectas. Averte quaesumus a nobis quam meremur iram et quam optamus super nos effunde clementiam ut sacro purificati ieiunio electorum tuorum ascisci mereamur collegio. Per Christum Dominum nostrum. 113
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. 113
Qu/H3/f3/M2/Mass Propers Superpop Concede misericors Deus ut devotus tibi populus semper exsistat et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obtineat. 113
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Feria quarta in hebdomada tertia. Coll Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus 113
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. 114
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus tuamque misericordiam suppliciter exorare ut ieiuniorum nostrorum sacrosancta mysteria tuae sint pietati semper accepta concedasque ut quorum corpora abstinentiae observatione macerantur mentes quoque virtutibus et caelestibus institutis exornentur. Per Christum Dominum nostrum. 114
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos quaesumus Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. 114
Qu/H3/f4/M2/Mass Propers Superpop Defende Domine familiam tuam et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine nec bona tua difficulter inveniant pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates. 114
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Feria qunita in hebdomada tertia. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 115
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Secr Deus de cuius gratiae rore descendit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus praesta quaesumus ut in eorum traditione sollemniter honoranda competens deferamus obsequium. 115
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam immensam clementiam supplici voto deposcere ut nos famulos tuos et ieiunii maceratione castigatos et caeteris bonorum operum exhibitionibus eruditos in mandatis tuis facias perseverare sinceros et ad paschalia festa pervenire illaesos sicque praesentibus subsidiis consolemur quatenus ad aeterna gaudia pertingere mereamur. Per Christum Dominum. 115
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. 115
Qu/H3/f5/M2/Mass Propers Superpop Conserva quaesumus Domine populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non destituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis. 116
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Feria sexta in hebdomada tertia. Coll Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. 116
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. 116
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ad insinuandum humilitatis suae mysterium fatigatus resedit ad puteum qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum qui in ea creaverat fidei donum et ita eius sitire dignatus est fidem ut dum ab ea aquam peteret in ea ignem divini amoris accenderet. Imploramus itaque tuam immensam clementiam ut contemnentes tenebrosam profunditatem vitiorum et relinquentes noxiarum hydriam cupiditatum et te qui fons vitae et origo bonitatis es semper sitiamus et ieiuniorum nostrorum observatione tibi placeamus. Per quem maiestatem. 116
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 117
Qu/H3/f6/M2/Mass Propers Superpop Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus et caelestium rerum frequentatione proficiat ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. 117
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Sabbato in hebdomada tertia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. 117
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat et sanctarum virginum meritis ac precibus a praeteritis malis exuamur et futuris. 117
Qu/H3/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti et in Unigenito Filio tuo legis et prophetarum nostroque omnium Domino exornasti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus ut quod ille iugi ieiuniorum complevit continuatione nos adimplere valeamus illius adiuti largissima miseratione et adimplentes ea quae praecepit dona percipere mereamur quae promisit. Per quem. 117
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. 118
Qu/H3/S/M2/Mass Propers Superpop Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 118
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Dominica quarta in Quadragesima. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. 118
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placari et praesta quaesumus ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. 119
Qu/H4/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare et de venturis suppliciter exorare ut cum de perceptis non invenimur ingrati de percipiendis non iudicemur indigni sed exhibitis toties solemni devotione ieiuniis cum subsidiis corporalibus profectum quoque capiamus animarum. Per Christum Dominum. 119
Qu/H4/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet futuram sibi placitam reddat ut sicut ab illicitis cibis ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et futuris charismatum frugibus ei grates persolventes ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Quod ipse praestare dignetur. 119
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus. 120
Qu/H4/D/M2/Mass Propers Superpop Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus impende. 120
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Feria secunda in hebdomada quarta. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 120
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 120
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam suppliciter misericordiam implorare ut exercitatio veneranda ieiunii salutaris nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat et ad supernorum civium societatem perducat ut et hic devotorum actuum sumamus augmentum et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum. Per Christum Dominum nostrum. 120
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut in huius semper participatione vivamus. 121
Qu/H4/f2/M2/Mass Propers Superpop Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. 121
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Feria tertia in hebdomada quarta. Coll Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. 121
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Secr Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentis fiant expiatis mentibus gratiores. 121
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum Dominum nostrum qui mediante die festo ascendit in templum docere qui de caelo descendit mundum ab ignorantiae tenebris liberare cuius descensus genus humanum doctrina salutari instruit mors a perpetua morte redemit ascensio ad caelestia regna perducit. Per quem te summe Pater poscimus ut eius institutione edocti salutaris parcimoniae devotione purificati ad tua perveniamus promissa securi. Per quem maiestatem tuam. 121
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Postcomm Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium provenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti. 122
Qu/H4/f3/M2/Mass Propers Superpop Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. 122
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers/1 Feria quarta in hebdomada quarta. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui veniam praebes miserere supplicibus parce peccantibus ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gelasienne ) Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gregorienne ) 123
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. 123
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Secr Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. 123
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi et genus humanum quod primae matris uterus profuderat caecum Incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum fecitque filios adoptionis qui tenebantur vinculis iustae damnationis. Per ipsum te petimus ut tales in eius inveniamur iustissima examinatione quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione ut eius Incarnationis medicamine imbuti sacrosancti lavacri ablutione loti parcimoniae devotione ornati ad aeterna gaudia perveniamus illaesi. Per quem maiestatem. 123
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 124
Qu/H4/f4/M2/Mass Propers Superpop Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac tibi eos quae sunt placita postulare. 124
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Feria quinta in hebdomada quarta. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante superemus. 124
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Secr Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior purificatis mentibus immoletur. 124
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius bonitas hominem condidit iustitia damnavit misericordia redemit. Te humiliter exoramus ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus. Sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas. Per Christum. 125
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et vivificando renovent et renovando vivificent. 125
Qu/H4/f5/M2/Mass Propers Superpop Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi devotus et tuo munimine sit securus. 125
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Feria sexta in hebdomada quarta. Coll Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. 125
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Secr Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. 126
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Qui est dies aeternus lux indeficiens claritas sempiterna. Qui sic sequaces suos in luce praecepit ambulare ut noctis aeternae valeant caliginem evadere et ad lucis patriam feliciter pervenire. Qui per humilitatem assumptae humanitatis Lazarum flevit per Divinitatis potentiam vitae reddidit genusque humanum quadrifida peccatorum mole obrutum ad vitam reduxit. Per quem petimus ieiunii observatione a peccatorum nostrorum nexibus solvi aeternae vitae felicitati reddi et sanctorum coetibus connumerari. Per quem. 126
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 126
Qu/H4/f6/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 127
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Sabbato in hebdomada quarta. Coll Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. 127
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Secr Oblationibus nostris Domine quaesumus placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. 127
Qu/H4/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus misericordiae dator et totius bonitatis auctor qui ieiuniis orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa. Te humili devotione precamur ut qui ad haec agenda saluberrimam dedisti doctrinam ad complendum indefessam tribuas efficaciam ut obedienter tua exsequentes praecepta feliciter tua capiamus promissa. Per Christum Dominum nostrum. 127
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua perficiant esse placitos. 128
Qu/H4/S/M2/Mass Propers Superpop Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. 128
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Dominica quinta in Quadragesima. Coll Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. 128
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Secr Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. 128
Qu/H5/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam propensius implorantes ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit tanto devotius ad eius digne celebrandum proficiamus paschale mysterium. Per Christum Dominum nostrum. 128
Qu/H5/D/M2/Mass Propers BenP Accendat in vobis Dominus vim sui amoris et per ieiuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parcimoniae victimas offeratis ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis. Amen. Quatenus oratio vestra ieiunii et eleemosynae alis subvecta ad aures vestri conditoris ascendat ut vos aeternae beatitudinis haeredes et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 129
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Postcomm Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. 129
Qu/H5/D/M2/Mass Propers Superpop Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. 129
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Feria secunda in hebdomada quinta. Coll Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. 129
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Secr Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. 129
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te suppliciter exorantes ut sic nostra sanctificentur ieiunia quo cunctorum nobis peccatorum proveniat indulgentia quatenus appropinquante Unigeniti Filii tui passione bonorum operum tibi placere valeamus exhibitione. Per quem maiestatem. 130
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Postcomm Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. 130
Qu/H5/f2/M2/Mass Propers Superpop Benedictio quaesumus Domine in tuos fideles copiosa descendat et quam subiectis cordibus expetunt largiter consequantur quoniam sicut superbis resistis sic humilibus tuis gratiam benignus impendis. 130
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Feria tertia in hebdomada quinta. Coll Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratia(e) tua(e) dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. 130
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem nobis impendant ut promissa certius non desperemus aeterna. 130
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te devotis mentibus supplicare ut nos interius exteriusque restaures et parcimonia salutari a peccatorum sordibus purges. Et quos illecebrosis delectationibus non vis impediri spiritalium virtutum facias vigore muniri et sic in rebus transitoriis foveas ut perpetuis inhaerere concedas. Per Christum Dominum nostrum. 131
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis mereamur caelestibus propinquare. 131
Qu/H5/f3/M2/Mass Propers Superpop Libera quaesumus Domine a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem et in beati sacerdotis et confessoris tui illius doctrinis viventes nullis affligantur adversis. 131
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Feria quarta in hebdomada quinta. Coll Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. 131
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Secr Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. 132
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te supplici devotione exorare ut per ieiunia quae sacris institutis exsequimur a cunctis reatibus emundari mereamur tuamque percipere valeamus propitiationem qui praeparamur ad celebrandam Unigeniti Filii tui passionem. Per quem maiestatem. 132
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 132
Qu/H5/f4/M2/Mass Propers Superpop Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. 132
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Feria quinta in hebdomada quinta. Coll Tribue nobis quaesumus Domine indulgentiam peccatorum ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. 132
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Secr Concede nobis Domine quaesumus ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed quod est potius habeamus mentium puritatem. 133
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sic nos tribuis solemne tibi deferre ieiunium ut indulgentiae tuae speremus nos percipere subsidium sic nos instituis ad celebranda paschalia festa ut per haec acquiramus gaudia sempiterna. Per Christum Dominum. 133
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Postcomm Vegetet nos Domine semper et innovet tuae mensae libatio quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat. 133
Qu/H5/f5/M2/Mass Propers Superpop Concede misericors Deus ut sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. 133
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Feria sexta in hebdomada quinta. Coll Cordibus nostris Domine benignus infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis. 133
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Secr Praesta nobis misericors Deus ut digne tuis servire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione salvari. 134
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius nos misericordia praevenit ut bene agamus subsequitur ne frustra agamus accendit intentionem qua ad bona opera peragenda inardescamus tribuit efficaciam qua haec ad perfectum perducere valeamus. Tuam ergo clementiam indefessis vocibus obsecramus ut nos ieiunii victimis a peccatis mundatos ad celebrandam Unigeniti Filii tui Domini nostri passionem facias esse devotos. Per quem maiestatem. 134
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Postcomm Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. 134
Qu/H5/f6/M2/Mass Propers Superpop Protege Domine populum tuum et in sanctorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione guberna. 134
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Sabbatum ante Ramos Palmarum. Coll Omnipotens sempiterne Deus clementiam tuam suppliciter exoramus ut qui mala nostra semper praevenis miserando facias nos tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando. 135
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum placatus sacrificiis indulgentiae tuae nos munere prosequaris. 135
Qu/H5/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius nos fides excitat spes erigit charitas iungit. Cuius miseratio gratuita purificat quos conscientiae reatus accusat. Te igitur cum interno rugitu deprecamur ut carnalis alimoniae refrenatione castigati ad celebrandum paschale mysterium inveniamur idonei. Per Christum. 135
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Postcomm Adesto Domine fidelibus tuis et quos caelestibus reficis sacramentis a terrenis conserva periculis. 135
Qu/H5/S/M2/Mass Propers Superpop Plebs tua Domine quaesumus benedictionis sanctae munus accipiat per quod et noxia quaeque declinet et optata reperiat. 135
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Dominica in Ramis Palmarum. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum Salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur. 136 (64v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 136 (64v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem nobis indulgentia largitur et pax per omne saeculum praedicatur traditur cunctis credentibus disciplina ut sanctificatos nos possit dies venturus excipere. Et ideo cum angelis. 136 (64v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus cui et ieiuniorum maceratione et praesentium dierum observatione placere studetis. Amen. Concedatque vobis ut sicut ei cum ramis palmarum caeterarumve frondium praesentari studuistis ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum post obitum apparere valeatis. Amen. Quique Unigeniti Filii eius passionem puro corde creditis mente devota venerari studetis ad resurrectionis eius festa et vestrae remunerationis praemia ipsius fulti munimine veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 136 (64v)
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis omnipotens Deus ut quia vitiis subiacet nostra mortalitas tua nos et medicina purificet et potentia tueatur. 137
Qu/H6/D/M2/Mass Propers Superpop Da misericors Deus ut quod in tui Filii passione mundus exercuit salutare nobis fideliter sentiamus. 137
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers/1 Feria secunda post Palmas. Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. 137
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Reminiscere miserationum tuarum Domine et famulos tuos aeterna protectione sanctifica pro quibus Christus Filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. 138
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Secr Haec sacrificia nos omnipotens Deus potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. 138
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius nos humanitas colligit humilitas erigit traditio absolvit poena redemit crux salvificat sanguis emaculat caro saginat. Per quem te summe Pater cum ieiuniorum obsequiis obsecramus ut ad eius celebrandam passionem purificatis mentibus accedamus. Per quem. 138
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 138
Qu/H6/f2/M2/Mass Propers Superpop Adiuva nos Deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes. 138
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers/1 Feria tertia post Palmas. Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur. 139
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui Christi tui beata passione nos reparas conserva in nobis opera misericordiae tuae ut in huius celebritate mysterii perpetua devotione vivamus. 139
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Secr Sacrificia nos quaesumus Domine propensius ista restaurent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. 139
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius salutiferae passionis et gloriosae Resurrectionis dies appropinquare noscuntur in quibus et antiqui hostis superbia triumphatur et nostrae redemptionis mysterium celebratur. Unde poscimus tuam immensam clementiam ut sicut in eo solo consistit totius nostrae salvationis summa ita per eum tibi sit ieiuniorum et actuum nostrorum semper victima grata. Per quem. 139
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine sacri muneris gratia supplices exoramus ut quae gustu corporeo dulci veneratione contigimus dulciora mentibus sentiamus. 140 (69v)
Qu/H6/f3/M2/Mass Propers Superpop Tua nos misericordia Deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. 140 (69v)
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Feria quarta. Hora tertia pontifex cum clero et o… Coll Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 140 (69v)
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 141
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro N ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 141
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Post Amen sequitur et dicit orationes sollemnes t… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 141
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 142
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Pf Oremus pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 142
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Or Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 142
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Pf Oremus et pro Christianissimo rege nostro N. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 142
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Christianum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 142
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Pf Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ut ipsi digni inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 143
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 143
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 143
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. 143
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Pf Oremus et pro haereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 144
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni haeretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 144
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 144
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 144
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus. 144
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper requiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 145
Qu/H6/f6/Good Friday/10 Quibus expletis osculatur altare et egreditur. Po… Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per unigeniti tui passionem liberemur. 145
Qu/H6/f6/Good Friday/11 Deinde legitur lectio una sequitur responsorium p… Or Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur. 145
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Sequitur altera lectio et postea responsorium Dom… Secr Suscipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod passionis mysterio gerimus piis effectibus consequamur. 146
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui innocens pro impiis voluit pati et pro sceleratis indebite condemnari. Cuius mors delicta nostra detersit et resurrectio iustificationem nobis exhibuit. Per quem tuam pietatem supplices exoramus ut sic nos hodie a peccatis emacules ut cras venerabilis cenae dapibus saties hodie acceptes confessionem nostrorum peccaminum et cras tribuas spiritalium incrementa donorum hodie ieiuniorum nostrorum vota suscipias et cras nos ad sacratissimae cenae convivium introducas. Per quem. 146
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum concedat vobis per eamdem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen. Ipsius Resurrectionis percipiatis consortia cuius patientiae veneramini documenta. Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis per cuius temporalem mortem aeternam vos evadere creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 147
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Postcomm Largire sensibus nostris omnipotens Deus ut per temporalem Filii tui mortem quam mysteria veneranda testantur vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus. 147
Qu/H6/f4/M2/Mass Propers Superpop Respice Domine quaesumus super hanc familiam tuam pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. 147
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Feria quinta. Inde hora tertia ingressi sacrarium… Coll Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit concede nobis tuae propitiationis effectum ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. 148 (73v)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Tunc legitur epistola et sequitur responsprium gr… Secr Ipse tibi quaesumus Domine sancte Pater omnipotens Deus sacrificium nostrum reddat acceptum qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstravit Iesus Christus. 149
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit sed apostolorum relicto consortio sanguinis pretium a Iudaeis accepit ut vitam perderet quam distraxit. Caenavit igitur hodie proditor mortem suam et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit ut saginatum cibo maior poena constringeret quem nec sacrati cibi collatio a scelere revocaret. Patitur itaque Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cum hoste novissimum participare convivium a quo se noverat continuo esse tradendum ut exemplum innocentiae mundo relinqueret et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Patitur mitis Deus immitem Iudam et sustinet pius crudelem convivam qui merito laqueo suo periturus erat quia de magistri sanguine cogitarat. O Dominum per omnia patientem O Agnum inter suas epulas mitem cibum eius Iudas in ore ferebat et quibus eum traderet persecutores advocabat. Sed Filius tuus Dominus noster tanquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit et peccatum quod mundus commiserat relaxavit. Quaesumus igitur ut qui pro salute nostra se tradi permisit ipse nos suae gratiae dono locupletet et qui per buccellam panis suum prodidit traditorem ipse nos sui panis perceptione faciat sibi inhaerere quique discipulorum pedes eluere dignatus est hodie ipse nos ab omnibus delictis emaculet et caetui fidelium discipulorum associet. Per quem Maiestatem. 149
Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 150
Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 151
Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus. Sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. 151
Mass ordinary/5 VDDiv Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam ratam rationabilem acceptabilemque facere digneris ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini Dei nostri Iesu Christi 152
Mass ordinary/4 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda quaesumus Domine ut placatus accipias; <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 152
Mass ordinary/6 VDDiv Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas; elevatis oculis in caelum ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit fregit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum.« 152
Mass ordinary/8 VDDiv Haec quotienscumque feceritis in mei memoriam facietis. 153
Mass ordinary/7 VDDiv Simili modo posteaquam cenatum est accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: »Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti – mysterium fidei – qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.« 153
Mass ordinary/9 VDDiv Unde et memores sumus Domine nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis sed et in caelos gloriosae ascensionis; offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram hostiam sanctam hostiam immaculatam panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. 153
Mass ordinary/10 VDDiv Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium immaculatam hostiam. 153
Mass ordinary/12 VDDiv Memento etiam Domine et eorum nomina qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis… Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per eundem Dominum nostrum. 154
Mass ordinary/11 VDDiv Supplices te rogamus omnipotens Deus iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectum divinae maiestatis tuae ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. 154
Mass ordinary/13 VDDiv Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam societatis donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus cum Ioanne Stephano Matthia Barnaba Ignatio Alexandro Marcellino Petro Felicitate Perpetua Agatha Lucia Agnete Caecilia Anastasia et cum omnibus sanctis tuis intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum 154
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Tunc offertur pontifici oleum et benedicit eum ta… Or Emitte Domine Spiritum sanctum tuum paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis ut tua sancta benedictione sit omni hoc unguentum tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnem aegritudinem corporis. Unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres chrisma tuum perfectum Domine a te benedictum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia Domine semper bona creas sanctificas vivificas benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. 155
Mass ordinary/1 Oremus. F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 156
Mass ordinary/2 F Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea et omnibus sanctis da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum. 156
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers BenP Benedicat vos Deus qui per Unigeniti Filii sui passionem vetus Pascha in novum voluit converti concedatque vobis ut expurgato veteris fermenti contagio nova in vobis perseveret conspersio. Amen. Et quia ad celebrandam redemptoris cenam mente devota convenistis aeternarum dapum vobiscum epulas reportetis. Amen. Ipsius quoque opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum qui ad insinuandum humilitatis exemplum pedes voluit lavare discipulorum. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti et pax Domini sit semper vobiscum et cum spiritu tuo. 156
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Tunc communicat solus episcopus et diaconus offer… VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iucundos efficit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari se a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut Spiritu sancto in columbae similitudinem desuper misso Unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisset testimonio subsequentis vocis ostenderes et hoc illud esse manifestissime comprobares quod eum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eumdem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et sancti Spiritus ei admiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres ut spiritalis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes ut sanctificatione unctionis infusa corruptione primae nativitatis absorpta sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis vitae innocens odore redolescat ut secundum constitutionis tuae sacramentum regio et sacerdotali propheticoque honore perfusi vestimento incorrupti muneris induantur ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eumdem Dominum. 158 (78v)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Qua expleta benedicit ampullam ordine quo supra d… Or Deus incrementorum et profectuum spiritalium qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum maculae inhaeserunt ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facultas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur; sed venientibus ad fidem servis tuis et sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelestis regenerationis nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filum tuum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 161
Qu/H6/f5/Mass Propers Ampulla autem quae cum chrismate est statim ut be… Rub 162 (80v)
Qu/H6/f5/M2/Mass Propers Postcomm Refecti vitalibus alimentis quaesumus Domine Deus noster ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur immortalitatis tuae munere consequamur. 162 (80v)
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Feria sexta. Hora tertia conveniunt omnes presbyt… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei ut eam Deus et Dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subiciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem. 163
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti custodi opera misericordiae tuae ut Ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseveret. 164
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Pf Oremus et pro beatissimo papa nostro N ut Deus et Dominus noster qui elegit eum in ordinem episcopatus salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum Dei. 164
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus cuius iudicio universa fundantur respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserva ut Christiana plebs quae tali gubernatur auctore sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur. 164
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Pf Oremus pro omnibus episcopis presbyteris diaconibus subdiaconibus acolythis exorcistis lectoribus ostiariis confessoribus virginibus viduis et pro omni populo sancto Dei. 165
Qu/H6/f6/Good Friday/3 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. 165
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Pf Oremus et pro Christianissimo rege nostro N. ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. 165
Qu/H6/f6/Good Friday/4 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum respice ad Christianum benignus imperium ut gentes quae in sua feritate confidunt potentiae tuae dextera comprimantur. 165
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Pf Oremus et pro catechumenis nostris ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ut ipsi digni inveniantur in Christo Iesu Domino nostro. 166
Qu/H6/f6/Good Friday/5 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas auge fidem et intellectum catechumenis nostris ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur. 166
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Pf Oremus dilectissimi nobis Deum Patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincula dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat. 166
Qu/H6/f6/Good Friday/6 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. 167
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Pf Oremus et pro haereticis et schismaticis ut Deus ac Dominus noster eruat eos ab erroribus universis et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. 167
Qu/H6/f6/Good Friday/7 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire respice ad animas diabolica fraude deceptas ut omni haeretica pravitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tuae redeant unitatem. 167
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Pf Oremus et pro perfidis Iudaeis ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum ut et ipsi agnoscant Iesum Christum Dominum nostrum. 167
Qu/H6/f6/Good Friday/8 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis exaudi preces nostras quas tibi pro illius populi obcaecatione deferimus ut agnita veritatis tuae luce quae Christus est a suis tenebris eruantur. 167
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Pf Oremus et pro paganis ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum ut relictis idolis suis convertantur ad Deum vivum et verum unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum cum quo vivit et regnat cum Spiritu Sancto Deus. 168
Qu/H6/f6/Good Friday/9 Oremus. Dicit diaconus Flectamus genua. Postquam… Or Omnipotens sempiterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper requiris suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 168
Qu/H6/f6/Good Friday/1 Quas ut finierit statim duo diaconi nudant altare… F Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in caelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. 170
Qu/H6/f6/Good Friday/2 Oremus. F Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei Genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea et omnibus sanctis da propitius pacem in diebus nostris ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Dominum nostrum. 170
Qu/H6/f6/Good Friday Cum dixerint Amen sumit de sancta et ponit in cal… Rub 171 (84r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/1 Sabbato Sancto. Hora octava veniunt omnes tam cle… Or Deus qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti da nobis quaesumus contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere ut mereamur ad gaudia aeterna pervenire. 172
Qu/H6/S/Holy Saturday/2 Lectio libri Genesis. Tentavit Deus Abraham. Or Deus qui in Abrahae famuli tui opere humano generi oboedientiae exempla praebuisti concede nobis et nostrae pravitatis voluntatem frangere et tuorum praeceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. 172
Qu/H6/S/Holy Saturday/3 Lectio libri Exodi. Dixit Dominus ad Moysen et Aa… Or Deus qui peccati veteris hereditariam mortem in qua posteritatis genus omne successerat Christi tui Domini nostri passione solvisti dona ut conformes eidem facti sicut imaginem ’terreni’ naturae necessitate portavimus ita imaginem ’caelestis’ gratiae sanctificatione portemus. 172
Qu/H6/S/Holy Saturday/4 Lectio libri Exodi. Factum est in vigilia matutin… Or Deus cuius antiqua miracula in praesenti quoque saeculo coruscare sentimus praesta quaesumus ut sicut priorem populum ab Aegyptiis liberasti hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris. 172
Qu/H6/S/Holy Saturday/5 Lectio Isaiae prophetae. Haec haereditas servorum… Or Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 173
Qu/H6/S/Holy Saturday/6 Lectio Isaiae prophetae. Apprehendent septem muli… Or Deus qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instruis da nobis intelligere misericordiam tuam ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum. 173
Qu/H6/S/Holy Saturday/7 Lectio Ionae prophetae. Factum est Verbum Domini. Or Deus qui divitias misericordiae tuae in hac praecipue nocte largiris propitiare universo ordini sacerdotalis officii et omnes gradus famulatus nostri perfecta delictorum remissione sanctifica ut ministraturos regeneratrici gratiae tuae nulli esse obnoxios patiaris offensae. 173
Qu/H6/S/Holy Saturday/8 Lectio Isaiae Prophetae. Haec dicit Dominus in di… Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 174
Qu/H6/S/Holy Saturday/9 Tractus Sicut cervus desiderat ad fontes. Alia or… Or Omnipotens sempiterne Deus respice propitius ad devotionem populi tui renascentis qui sicut cervus aquarum expetit fontem; concede propitius ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. Per Dominum. 174
Qu/H6/S/Holy Saturday/10 Expletis lectionibus statim venit unus ministroru… Or Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad creandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit spiritum adoptionis emitte ut quod humilitatis nostrae gerendum est mysterio tuae virtutis compleatur effectu. 175 (87r)
Qu/H6/S/Holy Saturday Consecratio fontis canitur sicut praefatio usque… VD Qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad preces nostras aures tuae pietatis inclinas Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut iam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus Respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus invocandis ut tuae maiestatis imperio sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto Hic aquam manu tangat in modum crucis. Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat Et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam Procul ergo hinc iubente te Domine omnis spiritus immundus abscedat Procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat Nihil hic loci habeat contrariae virtutis admixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non infitiendo corrumpat Iterum manu tangat aquam in modum crucis. Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et [70v] totius nequitiae purgata discessu Sitfons vivus aquaregenerans undapurificans Ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis Spiritu Sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur Unde benedico te creatura aquae perDeum vivum perDeum sanctum per Deum qui te in principio verbo separavit ab arida cuius Spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare praecepit Hic eiciat aquam in modum crucis.et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit Qui te in deserto aquam amaram suavitate inclita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit Benedico te per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum qui te in Cana Galilaeae signo admirabili sua potentia convertit in vinum Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est Qui te unacum sanguine suo de latere produxit et discipulis suis iussit ut credentes in te baptizarentur dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Hic muta vocem quasi legens lectionem. Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens adesto tu benignus aspira Hic suffla in aquam ter in hunc modum videlicet crucis. tu has simplices aquas tuo ore Hic iterum suffla in modum crucis. benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possunt adhibere corporibus sint etiam purificatis mentibus efficaces Hic pone cereum ardentem in aquam dicendo ter (notandum) Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus Sancti Hic iterum insuffla super fontem tribus vicibus in modum crucis. et totam huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu Hic sume cereum extra aquam et dic Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur Per Dominum In unitate eiusdem Spiritus Sancti Hic mittatur chrisma a sacerdote in fontem in modum crucis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Paracliti sanctificetur et fecundetur de hoc oleo salutifero et chrismate fons iste ad abluenda crimina et ad regenerandas animas in vitam aeternam. 175 (87r)
Baptism/3 Interrogat. F Vis baptizari? Resp. Volo. 179 (89r)
Baptism/4 Et dicit. F Et ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 179 (89r)
Baptism/1 Inde accipiens vas aureum cum chrismate fundit ch… F Quis vocaris? 179 (89r)
Baptism/2 Responsum N. Item interrogat sacerdos. F Credis in Deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae? Resp. Credo. Interrogat: Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum? Resp. Credo. Interrogat: Credis et in Spiritum Sanctum sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem vitam aeternam? Resp. Credo. 179 (89r)
Baptism Ut autem surrexerit a fonte ille qui eum suscipit… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum ipse te liniat chrismate salutis in vitam aeternam. Amen. 179 (89r)
Confirmation Et baptizantur et sunt parati qui eos suscepturi… Or Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum emitte in eos septiformem Spiritum tuum sanctum paraclitum de caelis Spiritum sapientiae et intellectus Spiritum consilii et fortitudinis Spiritum scientiae et pietatis adimple eos Spiritu timoris tui et consigna eos signo crucis in vitam propitiatus aeternam. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate eiusdem Spiritus sancti. 180
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Tr Laudate Dominum omnes gentes 182
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Et interrogantibus diaconibus nomina singulorum p… Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in nova familiae tuae progenie adoptionis spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeant servitutem. 182
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Deinde legitur apostolus et canitur Alleluia. Quo… All Confitemini Domino quoniam bonus. 〈R. Quoniam in saeculum misericordia eius.〉 182
Qu/H6/S/Mass Propers Sequitur evangelium. Non cantent offertorium nequ… Rub 182
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine et plebis tuae et tuorum hostias renatorum ut et confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. 182
Qu/H6/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te omni quidem tempore sed in hac potissimum nocte gloriosius collaudare et praedicare per Christum Dominum nostrum: qui inferorum claustra disrumpens victoriae suae clara vexilla suscepit et triumphato diabolo victor a mortuis resurrexit. Et ideo cum angelis. 182
Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 183
Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 183
Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. 184
Mass ordinary/4 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 184
Qu/H6/S/M2/Mass Propers BenP Deus qui Ecclesiae tuae intemerato utero novos populos producens eam virginitate manente nova semper prole faecundat fidei spei et charitatis vos munere repleat et suae in vos benedictionis dona infundat. Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare mentes vestras peccatorum tenebris mundatas virtutum copiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis ut cum bonorum operum lampadibus ad eius sponsi thalamum cuius resurrectionem celebratis cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 185
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut divino munere satiati et sacris mysteriis innovemur et moribus. 185
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers In die sancto Paschae. Coll Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti vota nostra quae praeveniendo adspiras etiam adiuvando prosequere. 186
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus preces populi tui cum oblationibus hostiarum ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam te operante proficiant. 186
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus Te quidem omni tempore sed in hac potissimum die gloriosius praedicare cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit. Et ideo cum angelis. 186
Resurrectio Domini/Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 187
Resurrectio Domini/Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 187
Resurrectio Domini/Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem sed et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Iohannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Iohannis et Pauli Cosme et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. 187
Resurrectio Domini/Mass ordinary/4 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias <diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 188
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus hodierna interveniente paschali solemnitate et ab omni miseratus dignetur defendere pravitate. Amen. Et qui ad aeternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen. Et qui expletis ieiuniorum sive passionis Dominicae diebus paschalis festi gaudia celebratis ad ea festa quae non sunt annua sed continua ipso opitulante exsultantibus animis veniatis. Amen. Quod ipse praestare. 188
Pasc/D/Resurrectio Domini/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus innovatione tui spiritus a morte animae resurgamus. 189
Pasc/D/Resurrectio Domini/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. 189
Pasc/D/Resurrectio Domini/V/Office Propers/3 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus ipsi per amorem spiritus a morte resurgamus. 189
Pasc/D/Resurrectio Domini/M2/Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis paschalibus satiasti tua facias pietate concordes. 189
Pasc/D/Resurrectio Domini/V/Office Propers/4 Alia. Or Deus qui paschalia nobis remedia contulisti populum tuum caelesti dono prosequere ut inde post in perpetuum gaudeat unde nunc temporaliter exsultat. 190
Pasc/f2/M2/Mass Propers Feria secunda in Albis. Coll Deus qui sollemnitate paschali mundo remedia contulisti populum tuum quaesumus caelesti dono prosequere ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. 190
Pasc/f2/M2/Mass Propers Secr Paschales hostias recensentes quaesumus Domine ut quod frequentamus actu comprehendamus effectu. 190
Pasc/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter exorare ut fidelibus tuis dignanter impendas quo et paschalia capiant sacramenta et desideranter exspectent ventura ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes ad novam vitam his operantibus perducantur. Per Christum. 190
Pasc/f2/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur a cunctis malis imminentibus per haec paschalia festa liberemur. 191 (94r)
Pasc/f2/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut festa paschalia quae venerando colimus etiam vivendo teneamus. 191 (94r)
Pasc/f2/V/Office Propers/3 Alia. Or Deus qui populum tuum de hostis callidi servitute liberasti preces eius misericorditer respice et adversantes ei tua virtute prosterne. 191 (94r)
Pasc/f2/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. BenP Deus qui pro vobis suscepit iniuriam crucis laetitia vos innovet suae Resurrectionis. Amen. Et qui pendenti secum in cruce latroni omisit delictum vos salvet a cunctis nexibus peccatorum. Amen. Ut redemptionis vestrae mysterium et digne conservetis in opere et locupletius aeterna perfruamini remuneratione. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 191 (94r)
Pasc/f2/M2/Mass Propers Postcomm Impleatur in nobis quaesumus Domine sacramenti paschalis sancta libatio nosque de terrenis affectibus ad caeleste transferat institutum. 191 (94r)
Pasc/f3/M2/Mass Propers Feria tertia in Albis. Coll Deus qui Ecclesiam tuam novo semper foetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. 192
Pasc/f3/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 192
Pasc/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Qui oblatione sui corporis remotis sacrificiorum carnalium observationibus seipsum tibi sacram hostiam agnumque immaculatum summus sacerdos pro salute nostra immolavit. Per quem. 192
Pasc/f3/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. BenP Deus qui vos lavit aqua sui lateris et redemit effusione cruoris ipse in vobis confirmet gratiam adeptae redemptionis. Amen. Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto ipse vos caelesti consociet regno. Amen. Quique dedit vobis initia sanctae fidei ipse conferat et perfectionem operis et plenitudinem charitatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 192
Pasc/f3/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalis festivitatis sollemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. 193
Pasc/f3/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut per haec paschalia festa quae colimus devoti in tua semper laude vivamus. 193
Pasc/f3/V/Office Propers/3 Alia. Or Deus qui conspicis familiam tuam omni humana virtute destitui paschali interveniente festivitate tui eam brachii protectione custodi. 193
Pasc/f3/M2/Mass Propers Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret. 193
Pasc/f4/M2/Mass Propers Feria quarta in Albis. Coll Deus qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas concede propitius ut per temporalia festa quae agimus pervenire ad gaudia aeterna mereamur. 193
Pasc/f4/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine paschalibus gaudiis immolamus quibus Ecclesia mirabiliter et nascitur et nutritur. 193
Pasc/f4/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut huius paschalis festivitatis mirabile sacramentum et temporalem nobis tranquillitatem tribuat et vitam conferat sempiternam. 194
Pasc/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pietatem tuam indefessis precibus implorare ut qui paschalis festivitatis solemnia colimus in tua semper sanctificatione vivamus. Quo per temporalis festi observationem pervenire mereamur ad aeternorum gaudiorum continuationem. Per Christum Dominum nostrum. 194
Pasc/f4/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. BenP Dominus Deus noster vos perducat ad arborem vitae qui eruit de lacu miseriae. Amen. Ipse vobis aperiat ianuam paradisi qui confregit portas inferni. Amen. Ipse vos eruat flagello et in regnum suum perducat confitentes qui pati dignatus est pro impiis innocens. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 194
Pasc/f4/M2/Mass Propers Postcomm Ab omni nos quaesumus Domine vetustate purgatos sacramenti veneranda perceptio in novam transferat creaturam. 194
Pasc/f4/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Deus qui nos per paschalia festa laetificas concede propitius ut ea quae devote agimus te adiuvante fideliter teneamus. 195
Pasc/f4/V/Office Propers/3 Alia. Or Tribue quaesumus omnipotens Deus ut illuc tendat christianae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia. 195
Pasc/f5/M2/Mass Propers Feria quinta in Albis. Coll Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. 195
Pasc/f5/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. 195
Pasc/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos per paschale mysterium docuit vetustatem vitae relinquere et in novitate spiritus ambulare a quo perpetuae mortis superatur acerbitas et aeternae vitae fidelibus tribuitur integritas. Per quem maiestatem. 195
Pasc/f5/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quo(d) irasceris et amare quod praecipis. 196
Pasc/f5/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Da quaesumus omnipotens Deus ut Ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et nova semper fecunditate laetetur. 196
Pasc/f5/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. BenP Omnipotentis Dei et Domini nostri benedictionibus repleamini cuius estis sanguine pretioso redempti. Amen. Eius vos indeficiens repleat gratia cuius ineffabilis plasmavit potentia et qui vobis in hoc mundo praestitit conditionem nascendi ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 196
Pasc/f5/M2/Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. 196
Pasc/f5/V/Office Propers/3 Alia. Or Multiplica fidem quaesumus Domine populi tui ut cuius per te sumpsit initium per te consequatur augmentum. 197
Pasc/f6/M2/Mass Propers Feria sexta in Albis. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. 197
Pasc/f6/M2/Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. 197
Pasc/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui secundum promissionis suae incommutabilem veritatem caelestis pontifex factus in aeternum solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit sed potius peccatum mundi idem verus agnus abstersit. Per quem. 197
Pasc/f6/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. BenP Benedicat vos de caelis omnipotens Deus qui per crucem et sanguinem passionis suae vos dignatus est redimere in terris. Amen. Ipse vos renovet a vetustate peccati qui pro vobis dignatus est crucifigi vosque ad caelestia suscitet qui pro vobis inferos penetravit. Amen. Vitam suam Dominus vobis tribuat qui mortem vestram suscepit et perdidit. Amen. Quod ipse praestare. 197
Pasc/f6/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. 198
Pasc/f6/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiaris aeternam. 198
Pasc/f6/M2/Mass Propers Postcomm Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. 198
Pasc/S/M2/Mass Propers Sabbato in Albis. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. 198
Pasc/S/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quosque gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter adscribi. 199
Pasc/S/M2/Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. 199
Pasc/S/M2/Mass Propers Te igitur sicut in Pascha. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per quem supplices exposcimus ut cuius muneris pignus accepimus manifesta dona comprehendere valeamus. Et quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum per resurrectionis eius attingere mereamur ineffabile mysterium. Per quem. 199
Pasc/S/M2/Mass Propers Postcomm Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. 199
Pasc/S/V/Office Propers/2 Ad fontes. Or Deus qui multiplicas Ecclesiam tuam in subole renascentium fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. 200 (99v)
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers Dominica octavas Paschae. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. 200 (99v)
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. 200 (99v)
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter obsecrare ne nos ad illum sinas redire actum cui iure dominatur inimicus sed in hac potius facias absolutione persistere per quam diabolus exstitit Filio tuo vincente captivus. Et ideo cum angelis. 200 (99v)
Pasc/V/Office Propers Ad vesperas. Or Deus qui nos exsultantibus animis pascha tuum celebrare tribuisti fac quaesumus nos et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari. 201
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers BenP Deus cuius Unigenitus discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere suae vos benedictionis dono locupletare et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis concedat ut per fidem qua eum resurrexisse creditis omnium delictorum maculis careatis. Amen. Et qui cum Thoma Deum et Dominum creditis et cernuis vocibus invocatis ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri et in futuro sanctorum caetibus ascisci valeatis. Amen. Quod ipse praestare. 201
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers/1 Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 201
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare fac nos quaesumus in caelesti regno gaudere. 201
Pasc/Office ordinary/1 Aliae orationes paschales. Or Deus qui credentes in te fonte baptismatis innovasti hanc renatis in Christo concede custodiam ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant. 202
Pasc/Office ordinary/2 Alia. Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem ut qui propter nos iudicandus advenit pro nobis iudicaturus adveniat. 202
Pasc/Office ordinary/3 Alia. Or Deus et reparator innocentiae et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut de infidelitatis tenebris liberati numquam a tuae virtutis luce discedant. 202
Pasc/Office ordinary/4 Alia. Or Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas respice propitius ad electionem tuam ut qui sacramento baptismatis sunt renati regni caelestis mereantur introitum. 202
Pasc/Office ordinary/5 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es in his dona tua perpetuae gratiae protectione conserva. 202
Pasc/Office ordinary/6 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris. 203
Pasc/Office ordinary/7 Alia. Or Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti propitiare supplicationibus nostris ut interpellans pro nobis pontifex summus quos per id quod nostri est similis reconciliat per id quod tibi est aequalis absolvat. 203
Pasc/Office ordinary/8 Alia. Or Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem. 203
Pasc/Office ordinary/9 Alia. Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua Salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. 203
Pasc/Office ordinary/10 Alia. Or Deus humani generis conditor et redemptor da quaesumus ut reparationis nostrae collata subsidia te iugiter inspirante sectemur. 203
Pasc/Office ordinary/11 Alia. Or Deus qui renatis per aquam et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum auge super famulos tuos gratiam quam dedisti ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis a nullis priventur promissis. 204
Pasc/Office ordinary/12 Alia. Or Conserva in nobis quaesumus Domine misericordiam tuam et quos ab erroris liberasti caligine veritatis tuae firmius inhaerere facias documento. 204
Pasc/Office ordinary/13 Alia. Or Solita quaesumus Domine nos pietate custodi ut qui Unigeniti tui passione sunt redempti eius resurrectione laetentur. 204
Pasc/Office ordinary/14 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus propensius his diebus tuam misericordiam consequamur quibus eam plenius te largiente cognovimus. 204
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers XVIII Kalendas Mai natalis sanctorum Tiburtii Val… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. 204
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 204
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in sanctorum martyrum tuorum festivitate laudare qui semper es mirabilis in tuorum commemoratione sanctorum et magnae fidei largiris affectum et tolerantiam tribuis passionum et antiqui hostis facis superari machinamentum quo egregii martyres tui ad capiendam supernorum beatitudinem praemiorum nullis impediantur retinaculis blandimentorum. Per Christum. 205
Apr/14/Maximus, Tiburtius, Valerianus/M2/Mass Propers Postcomm Caelesti munere saginati quaesumus Domine Deus noster ut haec nobis dona martyrum tuorum intercessio beata sanctificet. 205
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers VIIII Kalendas Mai natalis sancti Georgii martyri… Coll Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 205
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 205
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum: pro cuius nominis veneranda confessione beatus martyr Georgius diversa supplicia sustinuit et ea devincens coronam perpetuitatis promeruit. Per quem maiestatem tuam. 206
Apr/23/Georgius/M2/Mass Propers Postcomm Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. 206
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers VII Kalendas Mai natalis sancti Marci evangelista… Coll Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. 206
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers Secr Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio verbo et opere tibi reddat acceptos. 206
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius gratia beatum Marcum in sacerdotium elegit doctrina ad praedicandum erudiit potentia ad perseverandum confirmavit ut per sacerdotalem infulam perveniret ad martyrii palmam; docensque subditos instruens vivendi exemplo confirmans pattendo ad te coronandus perveniret qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cuius interventus nos quaesumus a nostris mundet delictis qui tibi placuit tot donorum praerogativis. Per quem Maiestatem. 206
Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers Postcomm Tribuant nobis quaesumus Domine continuum tua sancta praesidium quo beati Marci evangelistae tui precibus nos ab omnibus semper tueantur adversis. 207
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers VI Kalendas Mai Natalis sancti Vitalis martyris. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 207
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 207
Apr/28/Vitalis martyr/M2/Mass Propers Postcomm Exsultet Domine populus tuus in sancti tui commemoratione Vitalis et cuius votivo laetatur officio suffragio relevetur optato. 208
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Kalendis Maii. Natalis sanctorum apostolorum Phil… Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 208
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. 208
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti de quorum consortio sunt beati Philippus et Iacobus quorum passionis hodie festa veneramur; poscentes ut sicut eorum doctrinis instruimur ita exemplis muniamur et precibus adiuvemur. Per Christum Dominum nostrum. 208
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum mysteria celebramus eorum orationibus adiuvemur. 208
May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers Superpop Beatorum apostolorum Philippi et Iacobi honore continuo Domine plebs tua semper exsultet et his praesulibus gubernetur quorum et doctrinis gaudet et meritis. 209
May/2/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers V Nonas Maii. Natalis sanctorum Alexandri Eventi… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 209
May/2/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 209
May/2/Theodolus, Eventius, Alexander papa/M2/Mass Propers Postcomm Pasce nos Domine tuorum gaudiis ubique sanctorum quia nostrae salutis augmenta sunt quoties illis honor impenditur in quibus tu mirabilis praedicatis. 209
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers Eodem die inventio sanctae Crucis. Coll Deus qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. 209
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuas bellorum nequitia et per vexillum sanctae crucis Filii tui ad conterendas potestatis adversae insidias nos in tuae protectionis securitate custodiant. 210
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui per passionem crucis mundum redemit et antiquae arboris amarissimum gustum crucis medicamine indulcavit mortemque quae per lignum vetitum venerat per ligni trophaeum devicit ut mirabili suae pietatis dispensatione qui per ligni gustum a florigera sede discesseramus per crucis lignum ad paradisi gaudia redeamus. Per quem. 210
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui per Unigeniti sui Domini nostri Iesu Christi passionem et crucis patibulum genus redemit humanum. Amen. Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis quae sit eiusdem crucis longitudo latitudo sublimitas et profundum mente devota comprehendere possitis. Amen. Quatenus vosmetipsos abnegando crucemque gestando ita in praesentis vitae stadio redemptorem nostrum possitis sequi ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen. Quod ille praestare. 210
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 211
May/3/Inventio Crucis/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Deus qui omnia verbo tuo fecisti supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam ut quos per lignum sanctae crucis Filii tui pio cruore es dignatus redimere omnibus in te credentibus dira serpentis venena exstinguas et per gratiam Spiritus Sancti poculum salutis semper infundas. 211
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers Pridie nonas Maii. Natalis sancti Ioannis ante po… Coll Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 211
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 212
May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 212
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers VI Idus Maii. Natalis sanctorum Gordiani et Epima… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 212
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 212
May/10/Epimachus, Gordianus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 212
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers IV Idus Maii Natalis sancti Pancratii martyris. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pancratii martyris tui natalitia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 212
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. 213
May/12/Pancratius/M2/Mass Propers Postcomm Beati Pancratii martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 213
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers III Idus Maii. Natalis sanctae Mariae ad martyres. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 213
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 213
May/13/Maria ad Martyres/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 213
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers VIII Kalendas Iunii. Natalis sancti Urbani papae. Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 213
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra crimina et intercedente beato Urbano martyre tuo sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet 214
May/25/Urbanus/M2/Mass Propers Postcomm Beati Urbani martyris tui atque pontificis Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 214
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers Dominica prima post octavas Paschae. Coll Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. 214
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers Secr Digne nos tuo nomini quaesumus Domine famulari salutaris cibus et sacer potus efficiat ut renovatio condicionis humanae quam mysteria continent in nostris iugiter sensibus offeratur. 214
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et immensam bonitatis tuae pietatem humiliter exorare ut ignorantiam nostrae mortalitatis attendens ex tua inspiratione nos facias postulare quod rectum est et tua clementia tribuas impetrare quod poscimus. 214
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit et in resurrectione Unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulcris qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter vivatis quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare. 215
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers/1 Postcomm Paschalia nobis quaesumus Domine remedia dignanter impende ut terrena desideria respuentes discamus amare caelestia. 215
Pasc/H1/D/M2/Mass Propers/2 Postcomm Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensam donis caelestibus prosequatur. 215
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers Dominica secunda post octavas Paschae. Coll Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. 215
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers Secr Deus qui sollemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris annuae festivitatis huius dona prosequere ut observantia temporalis ad vitam proficiat sempiternam. 216
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui de Virgine nasci dignatus per passionem et mortem a perpetua nos morte liberavit et resurrectione sua aeternam nobis vitam contulit. Per quem. 216
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis eo largiente consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Et cui consurrexistis in baptismate credendo adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare. 216
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers/1 Alia. Postcomm Quaesumus omnipotens Deus; iam non teneamur obnoxii sententiae damnationis humanae cuius nos vinculis haec redemptio paschalis absolvit. 217
Pasc/H2/D/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Fac omnipotens Deus ut qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus ad formam caelestis transferamur auctoris. 217
Pasc/H3/D/M2/Mass Propers Dominica tertia post octavas Paschae. Coll Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. 217
Pasc/H3/D/M2/Mass Propers Secr Exuberet quaesumus Domine in mentibus nostris paschalis gratia sacramenti ut donis suis ipsa nos dignos efficiat. 217
Pasc/H3/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tui misericordiam muneris postulare ut tempora quibus post resurrectionem suam Dominus noster Iesus Christus discipulis suis corporaliter apparuit sic ipso opitulante pia devotione tractemus quatenus in his omnium vitiorum sordibus careamus. 217
Pasc/H3/D/M2/Mass Propers/1 Postcomm Concede misericors Deus ut quod paschalibus exsequimur institutis fructiferum nobis omni tempore sentiamus. 218
Pasc/H3/D/M2/Mass Propers/2 Postcomm Gaudeat Domine plebs fidelis et cum propriae recolit salvationis exordia eius promoveatur augmentis. 218
Pasc/H4/D/M2/Mass Propers Dominica quarta post octavas Paschae. Coll Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. 218
Pasc/H4/D/M2/Mass Propers Secr Clementiam tuam Domine suppliciter exoramus ut paschalis muneris sacramentum quod fide recolimus et spe desideramus intenti perpetua dilectione capiamus. 218
Pasc/H4/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam indefessis precibus exorare ut mentes nostras bonis operibus semper informes. Quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium studeamus habere perpetuum. 218
Pasc/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis omnipotens Deus ut percipientes paschali munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 219 (109r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/1 Feria secunda in Litania Maiore. Or Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato N. et munere compunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. 219 (109r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/2 Alia. Or Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus. 219 (109r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/3 Alia. Or Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso Filii tui sanguine redemisti. 219 (109r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/4 Alia. Or Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. 219 (109r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/5 Alia. Or Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato Petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio. 220
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/6 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato Petro apostolo tuae pietatis indulgentiam consequamur. 220
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers Ad missam. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. 220
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers Secr Sacrificium nostrae paenitudinis ieiunantes Domine tibi persolvimus obsecrantes ut eius virtute muniti semper ad caeleste convivium festinemus. 220
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te auctorem et sanctificatorem ieiunii collaudare per quod nos liberas a nostrorum debitis peccatorum. Ergo suscipe ieiunantium preces atque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias iniquitates nostras quibus merito affligimur placatus absolve. 220
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia quae egistis et tribuat veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat ut a vobis adversa omnia quae peccatorum retributione meremini avertat et donum in vos Spiritus Paracliti infundat. Amen. Quod ipse praestare dignetur 221
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers Postcomm Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percipimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. 221
Pasc/H5/f2/Litania maior/M2/Mass Propers Superpop Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. 221
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/1 Feria tertia. Or Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. 222
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/2 Alia. Or Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. 222
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/3 Alia. Or Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 222
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/4 Alia. Or Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. 222
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/5 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. 222
Pasc/H5/f3/Litania maior/M2/Mass Propers Ad missam. Coll Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae meremur averte. 222
Pasc/H5/f3/Litania maior/M2/Mass Propers Secr Offerentium quaesumus Domine vota multiplica et omnes verae credulitatis instrumentis perlustra sicque nobis per hoc sacrificium adesto placatus ut nos et a peccatis et a periculis omnibus miseratus absolvas. 223
Pasc/H5/f3/Litania maior/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut non nos nostrae malitiae sed indulgentiae tuae praeveniat semper affectus qui nos a noxiis voluptatibus indesinenter expediat et a mundanis cladibus dignanter eripiat. 223
Pasc/H5/f3/Litania maior/M2/Mass Propers Postcomm Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. 223
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/1 Feria quarta. Or Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur. 223
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/2 Alia. Or Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 223
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/3 Alia. Or Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. 224
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/4 Alia. Or Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. 224
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/5 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. 224
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Ad missam. Coll Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptione meremur affligi in tribulatione clamantes respiremus auditi. 224
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nostrae mentis intentio quo sollemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est semper intendat et quo fide pergit conversatione perveniat. 224
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Secr Ieiunantium Domine quaesumus supplicum vota propitius intuere et munera praesentium sanctificans perceptione eorum occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut opera carnalia nec fluxa nos teneant quos institutor ieiunii Christus reparavit redemptor. 224
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Secr Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili quam praevenimus ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per eundem. 225
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia tui est operis si quod tibi placitum est aut cogitemus aut agamus tu nobis semper et intelligendi quae recta sunt et exsequendi tribuas facultatem. Per Christum Dominum nostrum. 225
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Tribue quaesumus Domine ut per haec sacramenta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia in caelestibus. Per eundem. 225
Pasc/H5/f4/Ascensio Domini (Vigilia)/M2/Mass Propers Superpop Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. 225
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers In ascensa Domini. Ad missam. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. 226
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. 226
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominm nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. 226
Ascensio Domini/Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 227
Ascensio Domini/Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 227
Ascensio Domini/Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 227
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis Deus cuius Unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus ita vobis in iudicium veniens videatur placatus. Amen. Et qui consedere Patri in sua maiestate creditis vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare. 228
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. 229
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Tribue quaesumus omnipotens Deus ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia. 229
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus. 229
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/4 Alia. Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus illuc subsequi tuorum membra fidelium quo caput nostrum principiumque praecessit. 229
Pasc/H5/f5/Ascensio Domini/M2/Mass Propers/5 Alia. Postcomm Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. 229
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers Dominica prima post ascensionem Domini. Coll Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. 230
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificia nos Domine immaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. 230
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui generi humano nascendo subvenit cum per mortem passionis mundum devicit per gloriam resurrectionis vitae aeternae aditum patefecit et per suam ascensionem ad caelos nobis spem ascendendi donavit. Per quem maiestatem. 230
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers BenP Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat et caritatis suae thesauros caelestes vobis aperiat. Amen. Faciat vos Dominus vitae aeternae participes et regni caelestis cohaeredes. Amen. Dignam in vobis habitationem Spiritus Sanctus inveniat ut eius gloriosa maiestas placide in vestris cordibus requiescat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 230
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers/1 Postcomm Repleti Domine muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. 231 (114r)
Pasc/H6/D/M2/Mass Propers/2 Postcomm Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius suscipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. 231 (114r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Incipiun orationes de Pentecoste. Die Sabbato ant… Or Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. 231 (114r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Proph Scripsit Moyses canticum 231 (114r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Tr Attende caelum et loquar 231 (114r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Or Deus qui nobis per prophetarum ora 〈praecepisti〉 temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. 231 (114r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Lectio libri Levitici. Cum ingressi fueritis terr… Or Deus qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti da nobis et velle et posse quod praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum. 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Proph Apprehendent septem mulieres 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Tr Vinea facta est dilecto 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 Or Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad preces totius Ecclesiae sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Tr Sicut cervus desiderat ad 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 Post tractum. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers Oratio ad Missam post ascensum fontis. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Hostias populi tui quaesumus Domine miseratus intende et ut tibi reddantur acceptae conscientias nostras Sancti Spiritus salutaris emundet adventus. 232
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sacramentum paschale consummans quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti per Spiritum Sanctum largiris dona gratiarum et sui cohaeredibus Redemptoris iam nunc supernae pignus haereditatis impendis ut tanto se certius ad eum confidant esse venturos quanto se sciunt ab eo redemptos et Sancti Spiritus infusione ditatos. Et ideo cum angelis. 233
Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 233
Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 234
Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes praevenientes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 234
Pentecostes (Vigilia)/Mass ordinary/4 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 235
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus ob cuius Paracliti Spiritus adventum mentes vestras ieiunii observantia praeparatis et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat et peracto praesentis vitae curriculo vos ad caelestia dona perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 235
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens maiestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem. In unitate eiusdem. 235
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae multiplicatur et regitur conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam quam dedisti ut corpore et mente renovati in unitate fidei ferventes tibi domino servire mereantur. 236
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers De sancto Pentecostes. Coll Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. 236
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. 236
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. 236
Pentecostes/Mass ordinary/1 VDDiv Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 237
Pentecostes/Mass ordinary/2 VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 237
Pentecostes/Mass ordinary/3 VDDiv Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 238
Pentecostes/Mass ordinary/4 VDDiv Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. 238
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers BenP Deus qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus Paracleti infusione dignatus est illustrare faciat vos sua benedictione repleri et eiusdem Spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis qui super discipulos apparuit peccatorum vestrorum sordes expurget et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare in eadem vos faciat fide perseverare et per hanc a spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 239
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. 239
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. 239
Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam tuam Ecclesiam in omni gente et natione sanctificas: intercedente beato (beata) N. in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde. Per Dominum. 239
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers Feria secunda. Coll Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. 240
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers Secr Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. 240
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui promissum Spiritum Paracletum super discipulos misit qui principio nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis et Deitatis scientiam inderet et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociaret. Per quem maiestatem tuam supplices exoramus ut cuius celebramus adventum eius multimodae gratiae capiamus effectum. Per quem maiestatem. 240
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers/1 Postcomm Adesto quaesumus Domine populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. 240
Pent/H1/f2/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Deus qui discipulis tuis Spiritum Sanctum Paraclitum in ignis fervore tui mittere dignatus es da populis tuis in unitate fidei esse ferventes ut in tua semper dilectione permanentes et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 241
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Feria tertia. Coll Adsit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. 241
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Secr Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. 241
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui Spiritus Sancti infusione replevit corda fidelium ut sua admirabili operatione et sui amoris in eis ignem accenderet et per diversitatem linguarum gentes in unitate fidei solidaret cuius dono petimus et illecebrosas a nobis excludi voluptates et spiritales in nobis exstrui plantarique virtutes. Per quem maiestatem. 241
Pent/H1/f3/M2/Mass Propers Postcomm Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum. 241
Pent/H1/f4/M2/Mass Propers/1 Feria quarta. Coll Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. 242
Pent/H1/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. 242
Pent/H1/f4/M2/Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. 242
Pent/H1/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem discipulis Spiritus Sanctus in terra datur ob dilectionem proximi et de caelo mittitur propter dilectionem tui. Cuius infusio petimus ut in nobis peccatorum sordes exurat tui amoris ignem nutriat et nos ad amorem fraternitatis accendat. Per quem maiestatem tuam. 242
Pent/H1/f4/M2/Mass Propers Postcomm Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 242
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers Feria quinta. Coll Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. 243
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers Secr Virtute Sancti Spiritus Domine munera nostra continge ut quod sollemnitate praesenti suo nomine dedicavit et intellegibile nobis faciat et aeternum. 243
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem pietatem tuam suppliciter petimus ut Spiritus Sanctus corda nostra expurget et sui luminis irradiatione perlustret ut in eo qui gratiarum largitor est recta sapiamus et de eius consolatione in perpetuum gaudeamus. Per quem maiestatem tuam. 243
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sacris caelestibus Domine quaesumus operante Spiritu Sancto vitia nostra purgentur ut muneribus tuis possimus semper aptari. 243
Pent/H1/f5/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Praesta quaesumus Domine ut a nostris mentibus et carnales amoveat Spiritus Sanctus affectus et spiritalia nobis dona potenter infundat. 243
Pent/H1/f6/M2/Mass Propers Feria sexta. Coll Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur. 244
Pent/H1/f6/M2/Mass Propers Secr Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus assumat qui discipulorum Christi Filii tui per Spiritum Sanctum corda succendit. 244
Pent/H1/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Spiritus Paracletus adveniat et nos inhabitando templum suae maiestatis efficiat quod cum Unigenito Filio tuo clementi respectu semper digneris invisere et tuae inhabitationis fulgore in perpetuum perlustrare. Per quem maiestatem. 244
Pent/H1/f6/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti largiente Spiritu Sancto in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 244
Pent/H1/f6/M2/Mass Propers Si in ieiunio fuerit. Superpop Da nobis quaesumus Domine per gratiam Spiritus Sancti novam tui paracliti spiritalis observantiae disciplinam ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores. 244
Pent/H1/S/M2/Mass Propers/1 Sabbato in duodecim lectionibus mensis quarta. Or Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. 245
Pent/H1/S/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Annue misericors Deus ut qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis duce Sancto Spiritu redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. 245
Pent/H1/S/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. 245
Pent/H1/S/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 245
Pent/H1/S/M2/Mass Propers Alia ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 245
Pent/H1/S/M2/Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus qui non sacrificiorum ambitione placaris sed studio piae devotionis intendis da familiae tuae spiritum rectum et habere cor mundum ut fides eorum haec dona tibi conciliet humilitas oblata commendet. 246
Pent/H1/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam omnipotentiam devotis precibus implorare ut nos Spiritus tui lumen infundat cuius nos sapientia creat pietas recreat et providentia gubernat. Qui cum a tua substantia nullo modo sit diversus sed tibi et Unigenito tuo consubstantialis et coaeternus diversitate tamen donorum replet tuorum corda fidelium. Et ideo cum angelis. 246
Pent/H1/S/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui cuncta ex nihilo creavit et vobis in baptismate per Spiritum Sanctum remissionem omnium peccatorum tribuit. Amen. Quippe eumdem Spiritum Sanctum in igneis linguis discipulis suis dedit ipsius illustratione corda vestra perlustret atque in suum amorem iugiter accendat. Amen. Quatenus eius dono a vitiis cunctis emundati ipsius opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi templum ipsius effici mereamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 246
Pent/H1/S/M2/Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 247
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers Dominica octavas Pentecostes. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti nobis famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. 247
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine Deus per tui sancti nominis invocationem huius oblationis hostiam et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. 247
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes. 247
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Trinitas unus et verus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus det vobis se desiderare fideliter agnoscere veraciter diligere sinceriter. Amen. Aequalitatem atque incommutabilitatem suae essentiae ita vestris mentibus infigat ut ab ea nunquam vos quibuscunque phantasiis aberrare permittat. Amen. Sicque vos in sui fide spe et charitate perseverare concedat ut per ea postmodum ad sui manifestationem visionemque interminabilem introducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 248
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna Sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. 248
Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers Superpop Domine Deus Pater omnipotens famulos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetentur. 248
Jun/1/Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers Kalendas Iunii. Dedicatio basilicae sancti Nicome… Coll Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas: concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 249
Jun/1/Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 249
Jun/1/Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. 249
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers IV Nonas Iunii. Natalis sanctorum Marcellini et P… Coll Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. 249
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers Secr Votiva Domine munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini martyrum passione et tuam magnificentiam veneramur et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium. 249
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus apud quem semper est praeclara vita sanctorum quorum nos pretiosa mors laetificat et tuetur. Quapropter martyrum tuorum Marcellini et Petri gloriosa recensentes natalitia laudes tibi referimus et magnificentiam tuam supplices exoramus ut quorum sumus martyria venerantes beatitudinis mereamur esse consortes. Per Christum Dominum nostrum. 250
Jun/2/Petrus, Marcellinus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Intercedentibus sanctis tuis Domine plebi tuae praesta subsidium ut ab omnibus noxiis expedita cuncta sibi profutura percipiat. 250
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers V Idus Iunii. Natalis sanctorum Primi et Felician… Coll Fac nos Domine quaesumus sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. 250
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers Secr Fiat Domine quaesumus hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. 250
Jun/9/Felicianus, Primus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum tuorum caelestibus mysteriis celebrata sollemnitas indulgentiam nobis tuae propitiationis acquirat. 251
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers Pridie idus Iunii. Natalis sanctorum Basilidis Cy… Coll Sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentiam sempiternam fructibus nostrae devotionis accrescat. 251
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers Secr Pro sanctorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi Domine sollemniter immolamus tua mirabilia pertractantes per quem talis est perfecta victoria. 251
Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers Postcomm Semper Domine sanctorum martyrum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sollemnia celebrantes et eorum patrocinia iugiter sentiamus. 251
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers XIV Kalendas Iulii. Natalis sanctorum Marci et Ma… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 251
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera tuorum populorum votiva et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede pro quorum sollemnitatibus offeruntur. 252 (125v)
Jun/18/Marcellianus, Marcus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Intercessione beatorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani mysticis dapibus foveas ac reformes. 252 (125v)
Ember Days/1 Denuntiatio ieiuniorum primi quarti septimi et de… Alloc Anniversariam fratres carissimi ieiunii puritatem qua et corporis acquiritur et animae sanctitas nos commonet Ill. mensis instaurata devotio; quarta igitur et sexta feria sollicito convenientes occursu offeramus Deo spiritale ieiunium. Die vero sabbati apud beatum Petrum apostolum cuius nos intercessionibus credimus adiuvandos sanctas vigilias christiana pietate celebremus ut per hanc institutionem salutiferam peccatorum sordes quas corporum fragilitate contrahimus ieiuniis et eleemosynis abluamus auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 252 (125v)
Ember Days/2 Item alia. Alloc Ille mensis ieiunia in hac hebdomada nobis sunt tenenda; ideoque hortamur sanctam fidem vestram ut quarta sexta vel septima feria ieiunemus quatenus divinis inhaerendo mandatis propitiationem Dei nostri perseverantia debitae servitutis obtineat auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 253
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers/1 Mensis quarta feria quarta si post hebdomadam Pen… Coll Omnipotens et misericors Deus apta nos tuae propitius voluntati quo(niam) sicut eius praetereuntes tramitem deviamus sic integro tenore dirigamur ad illius semper ordinem recurrentes. 253
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Da nobis mentem Domine quae tibi sit placita quia talibus iugiter quidquid est prosperum ministrabis. 253
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Secr Sollemnibus ieiuniis expiatos suo nos Domine mysterio congruentes hoc sacrum munus efficiat quia tanto nobis salubrius aderit quanto id devotius sumpserimus. 253
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia post illos laetitiae dies quos in honore Domini a mortuis resurgentis et in caelos ascendentis exegimus postque perceptum sancti Spiritus donum necessario nobis ieiunia sancta provisa sunt ut pura conversatione viventibus quae divinitus sunt Ecclesiae collata permaneant. Per Christum. 254
Pent/QuT/f4/M2/Mass Propers Postcomm Concede quaesumus Domine populo tuo veniam peccatorum et quod meritis non praesumit indulgentiae tuae celeri largitate percipiat. 254
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Feria sexta. Coll Ut nobis Domine terrenarum frugum tribuas ubertatem fac mentes nostras caelesti fertilitate fecundas. 254
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Secr Ut accepta tibi sint Domine nostra ieiunia praesta nobis quaesumus huius munere sacramenti purificatum tibi pectus offerre. 254
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Postcomm Annue quaesumus omnipotens Deus ut sacramentorum tuorum gesta recolentes et temporali securitate relevemur et erudiamur legalibus institutis. 254
Pent/QuT/f6/M2/Mass Propers Superpop Fideli populo Domine misericordiam tuam placatus impende et praesidia corporis copiosa tribue supplicanti. 254
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Sabbato in duodecim lectionibus. Or Praesta Domine quaesumus famulis tuis talesque nos concede fieri tuae gratiae largitate ut bona tua et fiducialiter imploremus et sine difficultate sumamus. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Da nobis Domine quaesumus regnum tuum iustitiamque semper inquirere ut quibus indigere nos perspicis clementer facias abundare. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Deus qui nos de praesentibus adiumentis esse vetuisti sollicitos tribue quaesumus ut pie sectando quae tua sunt universa nobis salutaria condonentur. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Deus qui misericordia tua praevenis non petentes da nobis affectum maiestatem tuam iugiter deprecandi ut pietate perpetua supplicibus potiora dependas. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Deus qui non despicis corde contritos et afflictos miseriis populum tuum ieiunii ad te devotione clamantem propitiatus exaudi ut quos humiliavit adversitas attollat reparationis tuae prosperitas. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Post benedictiones. Coll Deus qui tres pueros de camino ignis non solum illaesos sed etiam tuis laudibus conclamantes liberasti quaesumus ut nos peccatorum nexibus obvolutos velut de voragine ignis eripias ut criminum flammas operumque carnalium incendia superantes hymnum tibi debitum iure meritoque reddamus. 255
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Domine Deus noster qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae praesidium condidisti tuo quoque nomini munera iussisti dicanda constitui tribue quaesumus ut et vitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum. 256
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Sumptum quaesumus Domine venerabile sacramentum et praesentis vitae subsidiis nos foveat et aeternae. 256
Pent/QuT/S/M2/Mass Propers Superpop Proficiat Domine quaesumus plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sanctis doctoribus erudita purae fidei inviolabile teneat fundamentum. 256
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers XIII Kalendas Iulii. Natalis sanctorum Gervasii e… Coll Sanctorum martyrum nos Domine Gervasii et Protasii confessio beata communiat et fragilitatis nostrae subsidium dignanter exoret. 256
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers Secr Concede nobis omnipotens Deus ut his muneribus quae pro sanctorum martyrum Gervasii et Protasii honore deferimus et te placeamus exhibitis et nos vivificemur acceptis. 256
Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute sanctorum et intercessione beatorum martyrum Gervasii et Protasii vita nostra fulciatur. 257
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers IX Kalendas Iulii. Vigilia sancti Ioannis Baptist… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. 257
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 257
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus exhibentes solemne ieiunium quo beati Ioannis Baptistae natalitia praevenimus. Cuius genitor dum eum dubitat nasciturum sermonis amisit officium et eo nascente et sermonis usum et prophetiae suscepit donum; cuiusque genitrix senio confecta sterilitate multata in eius conceptu non solum sterilitatem amisit fecunditatem acquisivit sed etiam Spiritum Sanctum quo matrem Domini et Salvatoris agnosceret accepit. Per quem maiestatem. 257
Jun/23/Ioannes Baptista (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Beati Ioannis Baptistae nos Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis favere placatum. 258
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers In prima missa de nocte. Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. 258
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne Baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 258
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers VD Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. 258
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers/1 Postcomm Praesta quaesumus Domine ut populus tuus ad plenae devotionis affectum beati baptistae Ioannis nataliciis praeparetur quem praemisisti filio tuo parare plebem perfectam. 258
Jun/24/Ioannes Baptista/M1/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Beati nos Domine baptistae Ioannis oratio et intellegere Christi tui mysterium postulet et mereri. 259
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers VIII Kalendas Iulii natalis sancti Ioannis Baptis… Coll Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Baptistae nativitate fecisti da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. 259
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Secr Tua Domine muneribus altaria cumulamus illius nativitatem honore debito celebrantes qui Salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit. 259
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in die festivitatis hodiernae qua beatus Ioannes exortus est tuam magnificentiam collaudare qui vocem matris Domini nondum editus sensit et adhuc clausus utero adventum salutis humanae prophetica exsultatione significavit. Qui et genitricis sterilitatem conceptus abstulit et patris linguam natus absolvit solusque omnium prophetarum redemptorem mundi quem praenuntiavit ostendit. Et ut sacrae purificationis effectum aquarum natura conciperet sanctificandis Iordanis fluentis ipsum baptismo baptismatis lavit auctorem. Et ideo cum angelis. 259
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus beati Ioannis Baptistae intercessione cuius hodie natalitia celebratis concedatque ut cuius solemnia colitis patrocinia sentiatis. Amen. Illius obtentu ab omnibus adversis tueamini et bonis omnibus perfruamini qui adventum redemptoris mundi necdum natus cognovit matris sterilitatem nascendo abstulit patris linguam natus absolvit. Amen. Quatenus ipsius Agni quem ille digito ostendit cuius immolatione estis redempti ita virtutum lanis vestiri et innocentiam valeatis imitari ut ei in aeternae patriae felicitate possitis adiungi. Quod ipse praestare dignetur. 260
Jun/24/Ioannes Baptista/M2/Mass Propers Postcomm Sumat Ecclesia tua Deus beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. 260
Jun/24/Ioannes Baptista/M/Office Propers/3 Alia. Or Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra contristant per praecursorem gaudii corda nostra laetifica. 261
Jun/24/Ioannes Baptista/M/Office Propers/1 Ad matutinos. Or Omnipotens et misericors Deus qui beatum Ioannem Baptistam tua providentia destinasti ut perfectam plebem Christo domino praepararet da quaesumus ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. 261
Jun/24/Ioannes Baptista/M/Office Propers/2 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. Per Dominum nostrum. 261
Jun/24/Ioannes Baptista/M/Office Propers/4 Alia. Or Da quaesumus omnipotens Deus intra sanctae Ecclesiae tuae uterum constitutos eo nos spiritu ab iniquitate nostra iustificari quo beatum Ioannem intra viscera materna docuisti. 261
Jun/24/Ioannes Baptista/M/Office Propers/5 Alia. Or Deus qui nos annua beati Ioannis Baptistae sollemnia frequentare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eius patrocinio promerente plenae capiamus securitatis augmentum. 261
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers VI Kalendas Iulii. Natalis sanctorum Ioannis et P… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. 262
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers Secr Hostias altaribus tuis Domine placationis imponimus potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando et per eos nobis implorando veniam peccatorum. 262
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum: pro cuius amore gloriosi martyres Ioannes et Paulus martyrium non sunt cunctati subire; quos in nascendi lege iunxit germanitas in gremio matris Ecclesiae fidei unitas in passionis acerbitate ferenda unius amoris societas. Per quem nos petimus eorum precibus adiuvari quorum festa noscimur venerari. Per quem maiestatem. 262
Jun/26/Ioannes Romanus, Paulus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sanctorum tuorum Ioannis et Pauli sollemnia celebrantes caelestia sacramenta; praesta quaesumus ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 262
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers IV Kalendas Iulii. Natalis sancti Leonis papaae. Coll Deus qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti concede propitius ut qui commemorationis eius festa percolimus vitae quoque imitemur exempla. 263
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio; quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 263
Jun/28/Leo/M2/Mass Propers Postcomm Deus qui animae famuli tui Leonis aeternae beatitudinis praemia contulisti: concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur eius apud te precibus adiuvemur. 263
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Eodem die vigilia sancti Petri et Pauli. Quando a… Coll Deus qui no(bi)s beatorum apostolorum Petri et Pauli natalicia gloriosa praeire concedis tribue quaesumus eorum nos semper et beneficiis praeveniri et orationibus adiuvari. 263
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Munera Domine tuae glorificationis offerimus quae tibi pro nostris grata ieiuniis sanctorum apostolorum quaesumus deprecatio quorum sollemnia praevenimus efficiat. 264
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus apud quem cum beatorum apostolorum continuata festivitas triumphique caelestis perpetua et aeterna sit celebritas nobis tamen eorum festa annuis recursibus tribuis frequentare ut et illorum passioni sit veneratio ex nostra devotione et nobis auxilium proveniat de eorum sanctissima intercessione. 264
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine remediis sempiternis tuorum mundentur corda fidelium ut apostolici Petri et Pauli natalis insignia quae corporalibus officiis exsequuntur pia cordis intellegentia comprehendant. 264
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/V/Office Propers Ad vesperos. Or Apostolicis nos Domine quaesumus beatorum Petri et Pauli attolle praesidiis ut quanto fragiliores sumus tanto validioribus auxiliis foveamur. 265
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Superpop Deus qui ligandi solvendique licentiam tuis apostolis contulisti da quaesumus ut per ipsos a terrenis vitiis expediti liberi possimus caelestibus interesse mysteriis. 265
Jun/28/Paulus apostolus (Vigilia), Petrus apostolus (Vigilia)/M/Office Propers Ad matutinos. Or Deus qui Ecclesiam tuam apostoli tui Petri fide et nomine consecrasti quique beatum illi Paulum ad praedicandum gentibus gloriam tuam sociare dignatus es concede ut omnes qui ad apostolorum tuorum sollemnia convenerunt spiritali remuneratione ditentur. 265
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers III Kalendas Iulii natalis eiusdem Petri et Pauli… Coll Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum per quos religionis sumpsit exordium. 265
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus apostolica prosequatur oratio per quam nos expiari tribuis et defendi. 265
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias Ut isdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores Et ideo cum angelis Ut supra. /76r/ 266
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui vos beati Petri saluberrima confessione in ecclesiasticae fidei fundavit soliditate. Amen. Et quos beati Pauli sanctissima instruxit praedicatione sua tueatur gratissima defensione. Amen. Quatenus Petrus clave Paulus sermone utrique intercessione ad illam nos certent patriam introducere ad quam illi alter cruce alter gladio hodierna die pervenere. Amen. Quod ipse praestare. 266
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine alimento satiasti apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. 266
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/1 Superpop Familiam tuam Domine propitius intuere et apostolicis defende praesidiis ut eorum precibus gubernetur quibus nititur te constituente principibus. 266
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Deus qui apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti: concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. 267
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Omnipotens sempiterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate fundatam ab infernarum eruis terrore portarum praesta ut in tua veritate persistens nulla recipiat consortia perfidorum. 267
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis. 267
Jun/29/Petrus apostolus, Paulus apostolus/M2/Mass Propers/5 Alia. Superpop Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostolicis munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat. 267
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers Pridie kalendas Iulii. Natalis sancti Pauli. Coll Deus qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius natalicia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 267
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers Praefatio et benedictio quae est superius. Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias apostolica commendet oratio ut quod pro illorum gloria celebramus nobis prosit ad veniam. 267
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers/1 Postcomm Perceptis Domine sacramentis beatis apostolis intervenientibus deprecamur ut quae pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. 268
Jun/30/Commemoratio Pauli/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nullis nos permittas perturbationibus concuti quos in apostolicae confessionis petra solidasti. 268
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers VI Nona Iulii. Natalis sanctorum Processi et Mart… Coll Deus qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis eorum et imitatione proficere et intercessione gaudere. 268
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuvemur. 268
Jul/2/Martinianus, Processus/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. 268
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Pridie nonas Iulii Octava apostolorum Petri et Pa… Coll Deus cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit exaudi nos propitius et concede ut amborum meritis aeternitatis gloriam consequamur. 268
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine suscipe placatus oblatas quae meritis apostolorum tuorum Petri et Pauli te sanctificante nobis efficiantur salutares. 269
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Postcomm Beatorum apostolorum Domine Petri et Pauli desiderata sollemnia recensentes praesta quaesumus ut eorum supplicationibus muniamur quorum tegimur principatu. 269
Jul/6/Paulus apostolus (Octava), Petrus apostolus (Octava)/M2/Mass Propers Superpop Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum quaesumus patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. 269
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers VI Idus Iulii. Natalis septem fratrum. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 269
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut intercedentibus sanctis tuis et devotioni nostrae proficiant et saluti. 269
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus donari nobis suppliciter exorantes ut sicut sancti tui mundum in tua virtute vicerunt ita nos a mundanis erroribus postulent expediri. Per Christum Dominum. 269
Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 270
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers VIII Kalendas Augusti. Natalis sancti Iacobi apos… Coll Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura mente deserviat. 270
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers Secr Oblationes populi tui quaesumus Domine beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et quae nostris non apta sunt meritis fiant tibi placita eius deprecatione. 270
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers VD Vere dignum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia licet nobis semper salutem operetur divini celebratio sacramenti propensius tamen nobis confidimus profuturam si beati apostoli tui Iacobi intercessionibus adiuvemur. Per Christum. 270
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers Postcomm Beati apostoli tui Iacobi cuius hodie festivitate corpore et sanguine tuo nos refecisti quaesumus Domine intercessione nos adiuva pro cuius sollemnitate percepimus tua sancta laetantes. 271
Jul/25/Iacobus maior/M2/Mass Propers Superpop Sollemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes clementiam tuam deprecamur omnipotens Deus ut tribuas iugiter nos eorum et confessione benedici et patrociniis confoveri. 271
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers IV Kalendas Augusti. Natalais sanci Felicis. Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Felicis martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 271
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis offerimus quem a tui corporis unitate nulla temptatio separavit. 271
Jul/29/Felix/M2/Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos caelesti pane satiasti intercedente beato Felice martyre tuo atque pontifice tua facias pietate concordes. 271
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers III Kalendas Augusti. Natalais sanctorum Abdon et… Coll Deus qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiae contulisti da famulis tuis suorum veniam peccatorum ut sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereantur adversitatibus liberari. 271
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine pro sanctorum martyrum Abdon et Sennen occisione deferimus qui dum finiuntur in terris facti sunt caelesti luce perpetui. 272
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Dominum in sanctis tuis quos ante constitutionem mundi in aeternam tibi gloriam praeparasti ut per eos huic mundo veritatis tuae lumen ostenderes quos ita spiritu veritatis armasti ut formidinem mortis per infirmitatem carnis evincerent. De quorum collegio sunt martyres tui Abdon et Sennes qui in Ecclesiae tuae prato sicut rosae et lilia floruerunt quos Unigeniti tui sanguis in praelio confessionis roseo colore perfudit et ob praemium passionis niveo liliorum splendore vestivit. Per quem maiestatem. 272
Jul/30/Abdo, Sennis/M2/Mass Propers Postcomm Populum tuum Domine perpetua munitione defende nec difficulter quod pie quod iuste postulat consequatur cui sanctorum tuorum merita suffragantur. 273
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers Kalendis Augusti. Ad sanctum Petrum ad vincula. Coll Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illaesum abire fecisti nostrorum quaesumus absolve vincula peccatorum et omnia mala a nobis propitiatus exclude. 273
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine hostiam redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. 273
Aug/1/Petrus ad Vincula/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus intercedente beato Petro apostolo tuo certa redemptione capiamus. 273
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers IV Nonas Augusti. Natalis sancti Stephani episcop… Coll Deus qui nos beati Stephani martyris tui atque pontificis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus de eiusdem etiam protectione gaudeamus. 273
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine dicata sanctifica et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice per eadem nos placatus intende. 273
Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedente beato Stephano martyre tuo atque pontifice caelestis remedii faciat esse consortes. 274
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers VIII Idus Augusti. Natalis sancti Sixti episcopi. Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Xysti martyris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 274
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera propitiatus oblata quae maiestati tuae beatus Xystus sacerdos commendet et martyr. 274
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Postcomm Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in die festivitatis hodiernae qua beatus Sixtus pariter sacerdos et martyr devotum tibi sanguinem exsultanter effudit qui ad eamdem gloriam promerendam doctrinae suae filios incitavit et quos erudiebat hortatu praeveniebat exemplo. Per Christum. 274
Aug/6/grape/1 Praefatio uvae. Or Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. 275 (137r)
Aug/6/grape/2 Benedictio uvae. Or Benedic Domine et hos fructus novos uvae quos tu Domine rore caeli et inundantia pluviarum et temporum serenitate atque tranquillitate ad maturitatem perducere dignatus es et dedisti eos ad usus nostros cum gratiarum actione percipere in nomine Domini nostri Iesu Christi. Per quem haec omnia. 275 (137r)
Aug/6/Sixtus II/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut cuius festivitate votiva sunt sacramenta eius salutaria nobis intercessione reddantur. 275 (137r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Eodem die natalis sanctorum Felicissimi et Agpiti. Coll Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate gaudere. 275 (137r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 275 (137r)
Aug/6/Agapitus, Felicissimus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis Domine quaesumus intercedentibus sanctis tuis Felicissimo et Agapito ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 275 (137r)
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers VI Idus Augusti. Natalis sancti Cyriaci. Coll Deus qui nos annua beati Cyriaci martyris tui sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus virtutem quoque passionis imitemur. 276
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium placationis et laudis quod nos interveniente sancto tuo Cyriaco et perducat ad veniam et in perpetua(m) gratiarum constituat actione(m). 276
Aug/8/Cyriacus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut interveniente beato Cyriaco martyre tuo sociisque eius sacrosancta mysteria quae sumpsimus actu subsequamur et sensu. 276
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers V Idus Augusti. Vigilia sancti Laurentii. Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentii martyris tui perpetuam misericordiam nobis benignus impende. 276
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beato Laurentio martyre tuo vincula peccatorum nostrorum absolve. 276
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et devotis mentibus natale beati martyris tui Laurentii praevenire qui levita simul martyrque venerandus et proprio claruit gloriosus officio et memorandae passionis refulsit martyrio. Per Christum Dominum nostrum. 276
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut beati Laurentii martyris tui commemoratione temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur aspectu. 277
Aug/9/Laurentius martyr (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut triumphum beati Laurentii martyris tui quem despectis ignibus consummavit in terris perpetua caelorum luce conspicuum digno fervore fidei veneremur. 277
Aug/10/Laurentius martyr/M/Office Propers Ad matutinos. Or Deus mundi creator et rector qui hunc diem in levitae tui Laurentii martyrio consecrasti concede propitius ut omnes qui martyrii eius merita veneramur intercessionibus eius ab aeternis gehennae incendiis liberemur. 277
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers In prima missa de nocte. Coll Excita Domine in Ecclesia tua spiritum cui beatus Laurentius levita servivit ut eodem nos replente studeamus amare quod amavit et opere exercere quod docuit. Per Dominum. 277
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi quaesumus Domine beati Laurentii precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 278
Aug/10/Laurentius martyr/M1/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos donis caelestibus satiasti intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. 278
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers IV Idus Augusti. Natalis sancti Laurentii. Coll Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas exstinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. 278
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 278
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et praecipue in die sollemnitatis hodiernae qui beatus Laurentius hostia sancta viva tibi placens oblatus est; qui igne accensus tui amoris constanter ignem sustinuit passionis et per immanitatem tormentorum pervenit ad societatem civium supernorum. Per Christum Dominum. 278
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos donis caelestibus satiasti intercedente beato Laurentio martyre tuo perpetua protectione custodias. 279
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers/1 Superpop Deus cuius caritatis ardore beatus Laurentius edaces incendiis flammas contempto persecutore devicit concede propitius ut omnes qui martyrii eius merita veneramur protectionis tuae auxilio muniamur. 279
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Sancti Laurentii nos Domine sancta precatio tueatur et quod nostra meretur non praesumit eius nobis qui tibi placuit oratione donetur. 279
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Adsit nobis Domine quaesumus sancti Laurentii martyris tui in tua glorificatione benedictio cuius nobis est hodie facta suffragium in tua virtute confessio. Per Dominum nostrum. 279
Aug/10/Laurentius martyr/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Praesta quaesumus Domine ut semper nos beati Laurentii laetificent votiva martyria quae semper esse non desinunt admiranda. 279
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers III Idus Augusti. Natalis sancti Tiburtii martyri… Coll Beati Tiburtii nos Domine foveant continuata praesidia quia non desines propitius intueri quos talibus auxiliis concesseris adiuvari. 279
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine precibus populi tui adesto muneribus ut quae sacris sunt oblata mysteriis tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. 280
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui dum beati Tiburtii merita gloriosa veneramur auxilium nobis tuae protectionis adfore deprecamur quoniam credimus nos per eorum intercessionem qui tibi placuere peccatorum nostrorum veniam impetrare. Per Christum. 280
Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis quaesumus interveniente beato Tiburtio martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. 280
Aug/12/Hippolytus/M2/Mass Propers Idus Augusti. Natalis sancti Hippolyti martyris. Coll Sancti martyris tui Hippolyti Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet augmentum. 280
Aug/12/Hippolytus/M2/Mass Propers Secr Respice Domine munera populi tui sanctorum festivitate votiva et tuae testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. 280
Aug/12/Hippolytus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam clementiam votis supplicibus implorare ut beati Hippolyti intercessio peccatorum nostrorum nobis obtineat veniam qui per tormenta passionis aeternam pervenit ad gloriam. Per Christum. 280
Aug/12/Hippolytus/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentorum tuorum Domine communio sumpta nos salvet et intercedente beato Hippolyto cum sociis suis in tuae veritatis luce confirmet. 281
Aug/14/Eusebius/M2/Mass Propers XIX Kalendas Septembris. Natalis sancti Eusebii c… Coll Deus qui nos beati Eusebii confessoris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius apud te exempla gradiamur. 281
Aug/14/Eusebius/M2/Mass Propers Secr Laudis tuae Domine hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum quibus nos et praesentibus exui malis confidimus et futuris. 281
Aug/14/Eusebius/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et clementiam tuam pronis mentibus implorare ut per beati Eusebii confessoris tui intercessionem salutiferam in nostris mentibus firmes devotionem. Concedasque ut sicut te solum credimus Auctorem et veneramur Salvatorem sic in perpetuum eius interventu habeamus adiutorem. Per Christum. 281
Aug/14/Eusebius/M2/Mass Propers Postcomm Sancti Eusebii natalitia celebrantes supplices te Domine deprecamur ut hoc idem nobis semper indulgentiae causa sit et salutis. 282
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers Eodem die vigilia Assumptionis santae Mariae. Coll Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares eligere dignatus es da quaesumus ut sua nos defensione munitos iucundos faciat suae interesse festivitati. 282
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Magna est Domine apud clementiam tuam Dei Genitricis oratio quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. 282
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Caelesti munere satiati omnipotens Deus tua nos protectione custodi et castimoniae pacem mentibus nostris atque corporibus intercedente beata Maria propitiatus indulge ut veniente sponso Unigenito Filio tuo accensis lampadibus eius digni praestolemur occursum. 282
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Concede misericors Deus fragilitati nostrae praesidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. 283
Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ad beatae Mariae semper virginis gaudia aeterna pertingere de cuius nos veneranda assumptione tribuis annua sollemnitate gaudere. 283
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 XVIII Kalendas Septembris. Assumptio sanctae Mari… Coll Veneranda nobis Domine huius est diei festivitas in qua sancta Dei genitrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit quae Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum. 283
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 Ad missam. Coll Famulorum tuorum Domine delictis ignosce et qui tibi placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur. 283
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers Secr Subveniat Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione carnis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. 283
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in veneratione sacrarum virginum exsultantibus animis laudare benedicere et praedicare. Inter quas intemerata Dei Genitrix Virgo Maria cuius assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit quae et Unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen effudit Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem. 284
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers BenP Deus qui per beatae Mariae virginis partum genus humanum dignatus est redimere sua vos dignetur benedictione locupletare. Amen. Eiusque semper et ubique patrocinia sentiatis ex cuius intemerato utero auctorem vitae suscipere meruistis. Amen. Et qui ad eius celebrandam festivitatem hodierna die devotis mentibus convenistis spiritalium gaudiorum et aeternorum praemiorum vobiscum munera reportetis. Amen. Quod ipse praestare dignetur 284
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/1 Postcomm Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis colimus a malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 284
Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers/2 Postcomm Porrige nobis Deus dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. 285
Aug/18/Agapitus/M2/Mass Propers XV Kalendas Septembris. Natalis sancti Agapiti ma… Coll Sancti martyris Agapiti merita nos Domine pretiosa tueantur in quibus tuae maiestatis opera praedicantes et praesens capiamus adiutorium et futurum. 285
Aug/18/Agapitus/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 285
Aug/18/Agapitus/M2/Mass Propers Postcomm Protegat Domine quaesumus populum tuum et participatio caelestis indulta convivii et deprecatio collata sanctorum. 285
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers XI Kalendas Septembris. Natalis sancti Timothei m… Coll Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus impende et intercedente beato Timotheo martyre tuo dexteram super nos tuae propitiationis extende. 285
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 285
Aug/22/Timotheus/M2/Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato Timotheo martyre tuo eius semper participatione vivamus 286
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers IX Kalendas Septembris. Natalis sancti Bartholoma… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Bartholomaei festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 286
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers Secr Beati apostoli tui Bartholomaei cuius sollemnia recensemus quaesumus Domine ut auxilio eius tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offerimus. 286
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deseris sed per beatos apostolos tuos iugiter erudis et sine fine custodis. Per Christum Dominum nostrum. 286
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine pignus salutis aeternae celebrantes beati Bartholomaei apostoli tui votiva sollemnia et perpetua merita venerantes. Per 286
Aug/24/Bartholomaeus/M2/Mass Propers Superpop Protege Domine populum tuum et apostolorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione conserva. 287
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers V Kalendas Septembris. Natalis sancti Augustini e… Coll Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges intercedente beato Augustino confessore tuo atque pontifice consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 287
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers Secr Sancti confessoris tui Augustini nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 287
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui beatum Augustinum confessorem tuum et scientiae documentis replesti et virtutum ornamentis ditasti; quem ita multimodo genere pietatis imbuisti ut ipse tibi et ara et sacrificium et sacerdos esset et templum. Per Christum Dominum nostrum. 287
Aug/28/Augustinus Hipponensis/M2/Mass Propers Postcomm Ut nobis Domine tua sacrificia dent salutem beatus confessor tuus Augustinus et pontifex quaesumus precator accedat. 287
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers Eodem die natalis sancti Hermetis martyris. Coll Intercessio Domine beati Hermetis martyris tui et tuam nobis non desinat placare iustitiam et nostrum tibi devotum iugiter efficere famulatum. 288
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine propitiatus assume et ut digne tuis famulemur altaribus sancti tui nos Hermetis intercessione custodi. 288
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam fiducialiter laudis tibi immolamus hostias quas sancti Hermetis martyris tui precibus tibi esse petimus acceptas. Per Christum. 288
Aug/28/Hermes/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato Hermete martyre tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. 288
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers IV Kalendas Septembris. Natalis sanctae Sabinae. Coll Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut sanctae Sabinae festivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur effectu. Per. 288
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers Secr Gratanter Domine ad munera dicanda concurrimus quae nomini tuo pro sollemnitate sanctae martyris Sabinae suppliciter immolamus. 288
Aug/29/Sabina/M2/Mass Propers Postcomm Purificet nos Domine quaesumus et divini perceptio sacramenti et gloriosa deprecatio sanctae Sabinae. 289
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers Eodem die decollatio sancti Ioannis Baptistae. Coll Sancti Ioannis baptistae et martyris tui Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. 289
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Ioannis Baptistae passione deferimus qui dum finitur in terris factus est caelesti sede perpetuus quaesumus ut eius obtentu nobis proficiant ad salutem. 289
Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui praecursorem Filii tui tanto munere ditasti ut pro veritatis praeconio capite plecteretur et qui Christum aqua baptizaverat ab ipso in spiritu baptizatus pro eodem proprio sanguine tingeretur. Praeco quippe veritatis quae Christus est Herodem a fraternis thalamis prohibendo carceris obscuritate detruditur ubi solius divinitatis tuae lumine frueretur. Deinde capitalem sententiam subiit et ad inferna Dominum praecursurus descendit. Et quem in mundo digito demonstravit ad inferos pretiosa morte praecessit. Et ideo cum angelis. 289
Aug/30/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers BenP Deus qui nos beati Ioannis Baptistae concedit solemnia frequentare tribuat vobis et eadem devotis mentibus celebrare et suae benedictionis dona percipere. Amen. Et qui pro legis eius praeconio carceralibus est retrusus in tenebris intercessione sua a tenebrosorum operum vos liberet incentivis. Amen. Et qui pro veritate quae Deus est caput non est cunctatus amittere suo interventu ad caput nostrum quod Christus est vos faciat pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 290
Aug/30/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Conferat nobis Domine sancti Ioannis utrumque sollemnitas ut magnifica sacramenta quae sumpsimus (et) significata veneremur et in nobis potius edita gaudeamus. 290
Aug/30/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Perpetuis nos Domine sancti Ioannis Baptistae tuere praesidiis et quanto fragiliores sumus tanto magis necessariis attolle suffragiis. 290
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers III Kalendas Septembris. Natalis sanctorum Felici… Coll Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas. 290
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers Secr Hostias Domine tuae plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad salutem. 291
Aug/30/Felix, Adauctus/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus. 291
Sep/8/Nativitas BMV/M/Office Propers/1 VI Idus Septembris. Natalis sanctae Mariae Virgin… Or Adesto nobis omnipotens Deus beatae Mariae festa repetentibus quam hodiernae festivitatis prolatam exortu ineffabili munere sublevasti. Per. 291
Sep/8/Nativitas BMV/M/Office Propers/2 Ad processionem. Or Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et virginis congregamur eius intercessionibus complacatus a te de instantibus periculis eruamur. 291
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Ad missam. Coll Famulis tuis Domine caelestis gratiae munus impertire ut quibus beatae virginis partus exstitit salutis exordium nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. 291
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Secr Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam. 292
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et praecipue pro meritis beatae Dei Genitricis et perpetuae Virginis Mariae gratia plenae tuam omnipotentiam laudare benedicere et praedicare. Per Christum Dominum nostrum. 292
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut intercedente beata Dei Genitrice Virgine Maria et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 292
Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers Superpop Adiuvet nos quaesumus Domine sanctae Mariae intercessio veneranda cuius etiam diem quo felix eius est inchoata nativitas celebramus 292
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Eodem die natalis sancti Adriani martyris. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Hadriani martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 292
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Hadriano martyre tuo per eadem nos placatus intende. 293
Sep/8/Adrianus/M2/Mass Propers Postcomm Beati Hadriani martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporaliter gerimus perpetua salvatione capiamus. 293
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers III Idus Septembris nativitatis sanctorum Proti e… Coll Beati Proti nos Domine et Hyacinthi foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessio tueatur. 293
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers Secr Pro sanctorum tuorum Proti et Hyacinthi munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus; praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. 293
Sep/11/Hyacinthus, Protus/M2/Mass Propers Postcomm Ut percepta nos Domine tua sancta purificent beati Proti et Hyacinthi quaesumus imploret oratio. 293
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers XVIII Kalendas Octobris. Exaltatio sanctae Crucis. Coll Deus qui Unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam eius crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur. 293
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers Secr Devotas Domine humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium et salutem quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio ligni rursum fides aperiat. 294
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers Praefationem quae est in inventione sanctae Cruci… Postcomm Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem crucis est sanctificatum vexillum quaesumus Domine Deus noster ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloria(e) salutari potiamur effectu. 294
Sep/14/Exaltatio Crucis/M2/Mass Propers Superpop Adesto familiae tuae quaesumus clemens et misericors Deus in adversis et prosperis preces exaudias et nefas adversariorum per auxilium sanctae Crucis digneris conterere ut portum salutis tuae valeat apprehendere. 294
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers Eodem die natalis sanctorum Cornelii et Cypriani. Coll Beatorum martyrum pariterque pontificum Cornelii et Cypriani nos quaesumus Domine festa tueantur et eorum commendet oratio veneranda. 294
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers Secr Plebis tuae Domine munera benignus intende quae maiestati tuae pro sanctorum martyrum tuorum Cornelii et Cypriani sollemnitate sunt dicata. 295
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus tuamque in sanctorum tuorum Cornelii simul et Cypriani festivitate praedicare virtutem quos diversis terrarum partibus greges sacros divino pane pascentes una fide eademque die pari nominis tui confessione coronasti. Per Christum. 295
Sep/14/Cornelius, Cyprianus Carthaginiensis/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine ut salutaribus repleti mysteriis quorum sollemnia celebramus orationibus adiuvemur. 295
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers XVII Kalendas Octobris. Natalis sancti Nicomedis… Coll Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. 295
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. 295
Sep/15/Nicomedes/M2/Mass Propers Postcomm Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. 296
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers XVI Kalendas Octobris. Natalis sanctae Euphemiae… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 296
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. 296
Sep/16/Euphemia Chalcedonensis/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyris tuae Euphemiae tibi reddat acceptos. 296
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers Eodem die natalis sanctorum Luciae et Geminiani. Coll Praesta Domine precibus nostris cum exsultatione provectum ut quorum diem passionis annua devotione recolimus etiam fidei constantiam subsequamur. 296
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers Secr Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. 296
Sep/16/Lucia, Geminianus/M2/Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis. 297
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers XII Kalendas Octobris. Vigilia sancti Matthaei ev… Coll Da nobis omnipotens Deus ut beati Matthaei apostoli tui et evangelistae quam praevenimus veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 297
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Apostolici reverentia culminis offerentes tibi sacra mysteria Domine quaesumus ut beati Matthaei evangelistae suffragiis cuius natalitia praeimus hic plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat. Per Dominum nostrum. 297
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Beati Matthaei evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 297
Sep/20/Matthaeus apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Sit Domine beatus Matthaeus evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. 297
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers XI Kalendas Octobris. Natalis sancti Matthei apos… Coll Beati Matthaei evangelistae Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. 298
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers Secr Supplicationibus apostolicis beati Matthaei evangelistae quaesumus Ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus eruditur. 298
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in tuis fidelibus ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis; praesta quaesumus ut per quos initium divinae cognitionis accepit per eos usque in finem saeculi capiat regni caelestis augmentum. Per Christum. 298
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers/1 Postcomm Perceptis Domine sacramentis beato Matthaeo apostolo tuo et evangelista interveniente deprecamur ut quae pro eius celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. 298
Sep/21/Matthaeus apostolus/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iugiter apostolica defensione munimur nec succumbamus vitiis nec opprimamur adversis. 298
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers/1 Mensae septima feria quarta. Coll Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur. 299
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent. 299
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers Secr Deus fidelis qui fidelia promissa confirmas dum vocatas gentes ex fide iustificas tu cognitionem nobis individuae tribue Trinitatis ut pacifici conversemur inter filios unitatis quo istius sanctae confessionis sacrificio potenter oblato visitationem tuam iugiter mereamur ab alto. 299
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos ideo collectis terrae fructibus per abstinentiam tibi gratias agere voluisti ut ex ipso devotionis genere nosceremus non haec ad exuberantiam corporalem sed ad fragilitatis sustentationem nos percepisse ut quod ex his parcius sumeremus egentium proficeret alimentis et salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret et pietas largitoris nos tuae benignitati commendatos efficeret sicque donis uteremur transitoriis ut disceremus inhiare perpetuis. Per Christum Dominum nostrum. 299
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sumentes Domine dona caelestia suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. 300
Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende ut qui ex nostra culpa affligimur ex tua pietate misericorditer liberemur. 300
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Feria sexta. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 300
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 300
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui iusto pioque moderamine et pro peccatis flagella irrogas et post flagella veniam propitiatus condonas et peccatorum vitam potius volens quam mortem non eos ad interitum condemnas sed ut corrigantur miseratus exspectas. Per Christum Dominum nostrum. 300
Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 301
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/1 Sabbato in duodecim lectionum. Or Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam supplices exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. 301
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. 301
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te adspirante requirimus te largiente consequamur. 301
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Tribue quaesumus Domine fidelibus tuis ut ieiunio convenienter aptentur et suscepta sollemniter castigatio corporalis ad fructum cunctis transeat animarum. 301
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Ut nos Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. 302
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/6 Alia. Or Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 302
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus et vincula nostrae iniquitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 302
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi sanctificare ieiunium quod nos ob aedificationem animarum et castigationem corporum servare docuisti quia restrictis corporibus animae saginantur in quo homo noster affligitur exterior dilatatur interior. Memento quaesumus Domine ieiuniorum nostrorum et misericordiarum tuarum quas peccatoribus pie semper ieiunantibus contulisti et praesta ut non solum a cibis sed a peccatis omnibus abstinentes devotionis tibi ieiunio placeamus. Per Christum Dominum. 302
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers BenP Deus fons indulgentiae suscipiat propitius litationem abstinentiae vestrae. Amen. Impleat corda vestra suarum delectationibus hostiarum et det vobis posse suis parere praeceptis. Amen. Ut quod non potestis carnali ex infirmitate perficere ipsius gratiae ubertate mereamini adimplere. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 303
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Postcomm Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. 303
Trin/QuT/S/M2/Mass Propers Superpop Gaudeat Domine quaesumus plebs tua beneficiis impetratis et cui fiduciam sperandae pietatis indulges optatae misericordiae praesta benignus effectum. 303
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers V Kalendas Octobris. Natalis sanctorum Cosmae et… Coll Adesto Domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pati pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari. 303
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers Secr Anticipa nos misericordia tua priusquam zelus irae desaeviat misericors Deus et haec dona sanctifica ut adiuti patrociniis beatorum quorum propter te sanguis effusus est propitiationem tuam cum peccatorum venia consequamur. 303
Sep/27/Damianus, Cosmas/M2/Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum martyrum tuorum Cosmae et Damiani meritis imploratur. 304
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers III Kalendas Octobris. Dedicatio basilicae sancti… Coll Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur ab his in terra nostra vita muniatur. 304
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 304
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sancti Michaelis archangeli merita praedicantes; quamvis enim nobis sit omnis angelica veneranda sublimitas quae in maiestatis tuae consistit conspectu illa tamen est propensius honoranda quae in eius ordinis dignitate caelestis militiae meruit principatum. Per Christum Dominum nostrum. 304
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers BenP Deus qui ad salutem nostram angelorum suorum utitur ministerio eorum vos munimine communi custodiat custodia. Amen. Det vobis mentium puritatem et iugem corporum castitatem qui eorum electis omnibus repromisit aequalitatem. Amen. Quique illis certissimam suae permansionis tribuit fiduciam ipse vos fidei spei charitatisque perseverabili virtute confirmet atque ad eorum beatitudinis societatem perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 305
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers Postcomm Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quos honore prosequimur contingamus et mente. 305
Sep/29/Michael/M2/Mass Propers Superpop Adesto plebi tuae misericors Deus et ut gratiae tuae beneficia potiora percipiat beati Michaelis archangeli fac supplicem deprecationibus sublevari. 305
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers Nonis Octobris. Natalis sancti Marci papae. Coll Exaudi Domine quaesumus preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 305
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers Secr Benedictio tua Domine larga descendat quae munera nostra deprecante sancto Marco consessore tuo atque pontifice tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. 306
Oct/6/Marcus papa/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 306
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers Pridie idus Octobris. Natalis sancti Calisti papa… Coll Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. 306
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers Secr Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. 306
Oct/14/Calixtus/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut reatum nostrum munera sacrata purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. 306
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers XV Kalendas Novembris. Natalis sancti Lucae evang… Coll Interveniat pro nobis Domine quaesumus sanctus tuus Lucas evangelista qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portavit. 306
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers Secr Donis caelestibus da quaesumus Domine libera mente nos tibi servire et munera quae deferimus interveniente evangelista tuo Luca et medelam nobis operentur et gloriam. 307
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers Benedictionem require in natali. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in tuorum sanctorum meritis gloriosis collaudare benedicere et praedicare qui eos dimicantes contra antiqui serpentis machinamenta et proprii corporis blandimenta inexpugnabili virtute rex gloriae roborasti. Ex quibus beatus Lucas evangelista tuus assumpto scuto fidei et galea salutis et gladio Spiritus Sancti et viriliter contra vitiorum incentiva pugnavit et evangelicae nobis dulcedinis fluenta manavit. Unde petimus immensam Domine pietatem tuam ut qui eum tot meritorum donasti praerogativis nos eius et informes exemplis et adiuves meritis. Per Christum. 307
Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens aeterne Deus ut id quod de sancto altario tuo accepimus precibus beati evangelistae tui Lucae sanctificet animas nostras per quod tuti esse possimus. 308
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers VI Kalendas Novembris vigilia apostolorum Simonis… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut apostolorum tuorum Simonis et Iudae gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. 308
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine apostolorum tuorum Simonis et Iudae festa praecedimus humiliter postulantes ut quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis illorum meritis tibi grata reddantur. 308
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia tu es mirabilis in omnibus sanctis tuis quos et nominis tui confessione praeclaros et suscepta pro te fecisti passione gloriosos. Unde sicut illi ieiunando orandoque certaverunt ut hanc possent obtinere victoriam ita nos eorum exemplis informemur ut ad celebranda praesentia festa idonei inveniamur et ad aeterna percipienda eorum interventu digni iudicemur. Per Christum. 308
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sumpto Domine sacramento suppliciter deprecamur ut intercedentibus beatis apostolis quod temporaliter gerimus ad vitam capiamus aeternam. 309
Oct/27/Simon apostolus (Vigilia), Iudas (Vigilia)/V/Office Propers Ad vesperos. Or Omnipotens sempiterne Deus mundi Creator et rector qui beatos apostolos nominis tui gloria sublimasti exaudi quaesumus Domine populum tuum cum sanctorum tuorum tibi patrociniis supplicantem ut nobis et pacis donum tribuas et continuatum proficiat ad fidei et caritatis augmentum. 309
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers V Kalendas Novembris. Natalis sanctorum apostolor… Coll Deus qui nos per beatos apostolos tuos ad cognitionem tui nominis venire tribuisti da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. 309
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers Secr Gloriam Domine sanctorum apostolorum perpetuam venerantes quaesumus ut eam sacris mysteriis expiati dignius celebremus. 309
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te in tuorum apostolorum glorificantes honore qui et illis tribuisti beatitudinem sempiternam et infirmitati nostrae talia praestitisti suffragia per quae tua possimus adipisci subsidia et pervenire ad praemia repromissa. 309
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers/1 Benedictionem require. Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter te rogamus ut intercedentibus beatis apostolis tuis quae pro illorum veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 310
Oct/28/Simon apostolus, Iudas/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Exaudi nos Deus salutaris noster et apostolorum tuorum nos tuere praesidiis quorum donasti fideles esse doctrinis. 310
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Pridie Kalendas Novembris vigilia omnium sanctoru… Coll Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam et quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laetitiam. 310
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. 310
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sacramentis Domine et gaudiis optata celebritate expletis quaesumus ut eorum precibus adiuvemur quorum recordationibus exhibentur. 311
Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers Superpop Erudi quaesumus Domine populum tuum spiritalibus instrumentis et quorum praestas sollemnia provenire fac eorum et consideratione devotum et defensione securum. 311
Oct/31/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Kalendis Novembris. Natalis sancti Caesarii marty… Coll Deus qui nos beati martyris tui Caesarii annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. 311
Oct/31/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 311
Oct/31/Caesarius martyr/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Caesario martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 311
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Eodem die natalis omnium sanctorum. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui nos omnium sanctorum merita sub una tribuisti celebritate venerari quaesumus ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam multiplicatis intercessionibus largiaris. 311
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro cunctorum tibi grata sint honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 312
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et clementiam tuam suppliciter obsecrare ut cum exsultantibus sanctis in caelestis regni cubilibus gaudia nostra subiungas. Et quos virtutis imitatione non possumus sequi debitae venerationis contingamus affectu. 312
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers BenP Sanctorum suorum meritis vos Dominus faciat benedici et contra adversa omnia eorum intercessione muniri. Amen. Eorum efficiant suffragia felices quorum festivitatis diem celebratis ovantes. Amen. Quo eorum imitantes exempla ad caelestia possitis pervenire promissa. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 312
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Postcomm Sanctorum omnium gloriosa confessio Deus tribuat nobis quaesumus ut per haec sancta quae sumpsimus tuorum admixti conciliis misericordiae tuae dapibus saginemur. 312
Nov/1/Omnes Sancti/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine fidelibus populis omnium sanctorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 313
Nov/8/4 coronati/Mass Propers Quatuor Coronatorum nomina haec sunt. Severus Sev… Rub 313
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers VI Idus Novembris. Natalis sanctorum Quatuor Coro… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gloriosos martyres Claudium Nicostratum Symphorianum Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognovimus pios apud te in nostra intercessione sentiamus. 313
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers Secr Benedictio tua Domine larga descendat quae et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. 313
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus celebrantes sanctorum natalitia Coronatorum: quia dum tui nominis per eos gloriam frequentamus in nostrae fidei augmento succrescimus. 314
Nov/8/4 coronati/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus refecti sacramentis et gaudiis supplices Domine te rogamus ut quorum gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 314
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers V Idus Novembris. Natalis sancti Theodori martyri… Coll Deus qui nos beati Theodori martyris tui confessione gloriosa circumdas et protegis praesta nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. 314
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 314
Nov/9/Theodorus martyr/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis quaesumus Domine intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis ut quae ore contigimus pura mente capiamus. 315
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers III Idus Novembris. Natalis sancti Mennae martyri… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 315
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers Secr Beati Mennae martyris tui sollemnia recensemus quaesumus ut eius auxilio tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offerimus. 315
Nov/11/Mennas/M2/Mass Propers Postcomm Benedictio tua Deus impleat corda fidelium talesque perficiat qui et martyrum honorificent passiones et remedia salutis aeternae iisdem patrocinantibus assequamur. 315
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Eodem die natalis sancti Martini confessoris. Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 315
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Secr Beati Martini pontificis quaesumus Domine nobis pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 316
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: cuius munere beatus Martinus confessor pariter et sacerdos et bonorum operum incrementis excrevit et variis virtutum donis exuberavit et miraculis coruscavit qui quod verbis docuit operum exhibitione complevit et documento simul et exemplo subditis ad caelestia regna pergendi ducatum praebuit. Unde tuam clementiam petimus ut eius qui tibi placuit exemplis ad bene agendum informemur meritis muniamur intercessionibus adiuvemur qualiter ad caeleste regnum illo interveniente te opitulante pervenire mereamur. Per Christum. 316
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Postcomm Tua Domine sancta sumentes suppliciter deprecamur ut quorum veneramur confessionem praesidia sentiamus. 316
Nov/11/Martinus Turonensis/M2/Mass Propers Superpop Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum et beati Martini pontificis supplicatione custodi ut corpore et corde protectus quod pie credi(di)t appetat et quod iuste sperat obtineat. 317
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers X Kalendas Decembris. Natalis sanctae Caeciliae. Coll Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas: da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 317
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione dignos semper efficiat. 317
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in infirmitate virtutem perficis et humani generis inimicum non solum per viros sed etiam per feminas vincis cuius munere beata Caecilia et in virginitatis proposito et in confessione fidei roborata est ut nec aetatis lubrico ab intentione mutaretur nec blandimentis carnalibus demulceretur nec sexus fragilitate deterreretur nec tormentorum immanitate vinceretur sed servando corporis ac mentis integritatem cum virginitatis et martyrii palma aeternam mereretur adipisci beatitudinem. 317
Nov/22/Caecilia/M2/Mass Propers Postcomm Sic nos Domine gratia tua quaesumus semper exerceat ut divinis instauret nostra corda mysteriis et sanctae Caeciliae martyris tuae commemoratione laetificet. 318
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers IX Kalendas Decembris. Natalis sancti Clementis. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis da nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari qui Filii tui martyr et pontifex quod ministerio gessit testimonio comprobavit et quod praedicavit ore confirmavit exemplo. 318
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine laudis offerimus pro sancti celebritate Clementis ut propitiationem tuam quam nostris operibus non meremur pii suffragatoris intercessionibus assequamur. 318
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in hac die quam beati Clementis passio consecravit et nobis venerabilem exhibuit: qui apostolica praedicatione imbutus doctrinis caelestibus educatus successionis dignitate conspicuus et martyr insignis et sacerdos refulsit egregius. 319
Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur adspectu. 319
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Eodem die natalis sanctae Felicitatis. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 319
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Secr Suscipe vota tuorum Domine famulorum et oblatum tibi pro commemoratione beatae Felicitatis pacifici libaminis sacrificium propitiatus intende. 319
Nov/23/Felicitas/M2/Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 319
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers VII Kalendas Decembris. Natalis sancti Chrysogoni… Coll Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. 320
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 320
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos assiduis martyrum passionibus consolaris et eorum sanguinem triumphalem quem pro professione nominis tui infidelibus praebuere fundendum ad tuorum facis auxilium transire fidelium. 320
Nov/24/Chrysogonus/M2/Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 320
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers III Kalendas Decembris. Natalis sancti Saturnini… Coll Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui: eius nos tribue meritis adiuvari. 320
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnini martyre tuo per eadem nos placatus intende. 321
Nov/29/Saturninus/M2/Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. 321
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Eodem die vigilia sancti Andreae. Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 321
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers Secr Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 321
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: et maiestatem tuam suppliciter exorare ut qui beati Andreae apostoli festum solemnibus ieiuniis et devotis praevenimus officiis illius apud maiestatem tuam et adiuvemur meritis et instruamur exemplis. 321
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/V/Office Propers Ad vesperos. Or Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiatur qui tui nominis exstitit praedicator. 322
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 322
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Tuere nos misericors Deus et beati Andreae apostoli tui cuius natalicia praevenimus semper guberna praesidiis. 322
Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M/Office Propers Ad matutinos. Or Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem beati Andreae martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de natalicia tanti apostoli tui festivitate laetari ut apud misericordiam tuam et exemplis eius et meritis adiuvemur. 322
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Pridie Kalendas Decembris natale sancti Andreae. Coll Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae sanctus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita sit pro nobis perpetuus suffragator. ( recension gelasienne ) Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. ( recension gregorienne ) 322
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 323
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Benedictionem require in natali. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam adest nobis dies magnifici votiva mysterii qua venerandus Andreas apostolus germanum se gloriosi apostoli tui Petri tam praedicatione Christi tui quam conversatione monstravit ut id quod libera praedicaverat voce nec pendens taceret in cruce auctoremque vitae perennis tam in hac vita sequi quam in mortis genere meruit imitari ut cuius praecepto terrena in semetipso crucifixerat desideria eius exemplo ipse patibulo figeretur. Utrique igitur germani piscatores ambo cruce elevantur ad caelum ut quos in huius vitae cursu gratia tua tot vinculis pietatis obstrinxerat hos immarcescibilis in regno caelorum necteret corona. Et quibus erat una causa certaminis una retributio esset et praemii. 323
Nov/30/Andreas apostolus/V/Office Propers/2 Alia. Or Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire. 324
Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse proficiat. 324
Nov/30/Andreas apostolus/V/Office Propers/1 Ad vesperos. Or Da nobis quaesumus Domine Deus noster beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti per eos subsidia perpetuae salutis impendas 324
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers Idus Decembris. Natalis sanctae Luciae virginis. Coll Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur affectu. 324
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers Secr Quaesumus virtutum caelestium Deus ut sacrificia pro sanctae tuae Luciae sollemnitate delata desiderium nos temporale doceant habere contemptui et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. 324
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers/1 Postcomm Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia et intercedente pro nobis beata Lucia martyre tua ad vitam nobis quaesumus proficiant sempiternam. 325
Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Luciae martyris tuae votiva confoveat ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus et conspiciamus aeterna. 325
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers XII Kalendas Ianuarii. Natalis sancti Thomae apos… Coll Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari ut eius semper patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. 325
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers Secr Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes ut suffragiis beati apostoli Thomae in nobis tua munera tuearis cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. 325
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers Require benedictio in natali. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Thomae apostoli tui sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non taceamus. Per Dominum nostrum. 325
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers Postcomm Conserva Domine populum tuum et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere remediis. 326 (162v)
Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo Spiritum veritatis et pacis et intercedente beato Thoma apostolo tuo et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 326 (162v)
church/1 Incipit ordo ad ecclesiam dedicandam. Primitus en… Or Magnificare Domine Deus noster in sanctis tuis et hoc in templo aedificationis appare ut qui omnia in filiis adoptionis operaris ipse semper in tua hereditate lauderis. 327
church/1 Deinde incipiat pontifex de sinistro angulo ab or… Rub 327
church Deinde (veniens ante altare dicat ... absque Alle… F Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen 328
church/1 Deinde sequitur exorcismus aquae. Ex Discede immunde spiritus ab omnibus quibus fides nostra usura est religiosi officii sacramentis. Nec praetendas culpam criminis qui agnoscis potentiam Salvatoris. Non est meriti confidentia sed praecepti licet ipsa potestas ministerii dignitas sit ministri. Te igitur per communem Deum aquae creatura convenio ut conservato motu sensibilitatis intelligens subiici servitio quo placere Deo nitimur non recuses. Omnem a te communionem daemonum omne collegium iniquitatis expurges. Totam phantasmatis labem capax dominicae protectionis extermines ut gratia sanctificationis indepta tuo nostroque pariter Creatori debito famulatu deserviens omnem spirituum pravorum nequitiam quocunque loco fueris aspersa deiicias et sanctae copiam benedictionis infundas. Per Dominum nostrum Iesum Christum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 328
church/2 Deinde dicat hanc orationem. Or Sanctificare per verbum Dei unda caelestis sanctificare aqua Christi calcata vestigiis. Quae montibus pressa non clauderis quae scopulis illisa non frangeris quae terris diffusa non deficis. Tu sustines aridam portas montium pondera nec dimergis. Tu caelorum vertice contineris circumfusa per totum lavas omnia nec lavaris. Tu fugientibus populis Hebraeorum in molem durata constringeris tu rursum salsis resoluta vorticibus Nili accolas perdis et hostilem globum freto saeviente persequeris. Una eademque es salus fidelibus et ultio criminosis. Te per Moysem percussa rupes evomuit nec abdita cautibus latere potuisti cum Maiestatis imperio iussa prodires. Tu gestata nubibus imbre iucundo arva fecundas. Per te aridis aestu corporibus dulcis ad gratiam salutaris ad vitam potus infunditur. Tu intimis scaturiens venis aut spiritum inclusa vitalem aut succum fertilem praestas ne siccatis examinata visceribus solemnes neget terra proventus. Per te initium per te finis exsultat vel potius ex Deo tuum est ut terminum nesciamus. At tu Domine omnipotens Deus cuius virtutum non nescii dum aquarum merita promimus operis insignia praedicamus benedictionis auctor salutis origo te supplices deprecamur et quaesumus ut imbrem gratiae tuae super hanc domum cum abundantia tuae benedictionis infundas bona omnia largiaris prospera tribuas adversa repellas. Malorum fautorem daemonem destruas angelum lucis amicum bonorum provisorem defensoremque constituas. Domum in tuo nomine caeptam te adiutore perfectam benedictio tua in longum mansura confirmet. Tuum haec fundamenta praesidium culmina tegumentum ostia introitum penetralia mereantur accessum. Sit per lustrationem vultus tui utilitas hominum stabilitas parietum; sit positis crux invicta liminibus; utrique postes gratiae tuae inscriptione signentur ac per multitudinem propitiationis tuae visitatoribus domus huius sit pax cum abundantia sobrietas cum modestia redundantia cum misericordia. Inquietudo omnis et calamitas longe recedat inopia pestis morbus languor incursusque malorum spirituum tua semper visitatione discedat. Et ita fusa in hoc loco nostrae supplicationis oratio extensos eius terminos et atria circumiecta percurrat; sicque per cunctos angulos ac recessus data benedictio huius gurgitis purificatione perlabatur ut semper hic laetitia quietis gratia hospitalitatis abundantia frugis reverentia religionis copia sit salutis. Et ubi invocatur sanctum tuum nomen bonorum succedat copia malorum tentamenta procul effugiant. Et mereamur angelum pacis castitatis et veritatis qui nos semper ab omnibus malis custodiat protegat atque defendat. Per Dominum. 329
church/3 Benedictio aquae. Or Domine Deus Pater omnipotens statutor et conditor omnium elementorum qui per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem humani generis esse voluisti te supplices deprecamur ut exauditis orationibus nostris eam tuae pietatis respectu sanctifices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio ut ubicunque fuerit in nomine tuo aspersa gratia tuae benedictionis adveniat et mala omnia te propitiante procul recedant. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum. 332
church/2 Exorcismus salis. Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti qui te per Eliseum in aqua mitti iussit ut sanarentur aquae steriles qui divina oris sui voce ait discipulis suis: Vos estis sal terrae et per apostolum suum Vas electionis Sermo vester sale sit conditus. Ideoque efficere sal exorcizatum ut sis in remissionem peccatorum et sanitatem mentium in protectionem animae atque corporis in confirmationem salutis ad expellendas et excludendas omnes daemonum tentationes in nomine Dei Patris omnipotentis et Iesu Christi Filii eius et Spiritus Sancti viventis in saecula saeculorum. 332
church/4 Benedictio salis. Or Virtutis tuae invictam fortitudinem deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui inter omnia necessaria quae per Iesum Christum Dominum nostrum procreari iussisti non minimam gratiam conferre dignatus es sali ut ex illo possint universa condiri quae omnibus ad escam per eumdem tuum Filium Dominum nostrum procreasti. Ideoque te supplices exoramus ut hoc sal digneris aspicere quatenus ex maiestatis tuae virtute contra omnes spiritus immundos valorem possit accipere. Expellat ab omni loco ubi tua fuerit invocatione aspersum quidquid potest esse pestiferum ut exhibeat plenum salutis effectum. Deterreat omnes praestigias inimici et omnia monstruosorum genera longius faciat effugari. Gravedines omnes phantasiasque compescat et per signum crucis Filii tui Domini nostri Iesu Christi tutelam fidelissimam desiderantibus praestet. Qui tecum vivit et regnat Deus. 333
church/5 Et miscetur sal et cinis faciensque ter inde cruc… Or Aeterne omnipotens Deus qui nobis a te conditam creaturam aquae in fide distinxisti ut liquorem simplicem ad lavacrum salsam soliditatem praeberes ad condimentum quatenus et sordida possent ablui et fatua imbui quo et noxa tolleretur originalis et corrigeretur error ad viam salutis te officii nostri functione immeriti deprecamur ut haec salis et aquae in tuo nomine facta permistio clementiae tuae sanctificetur obtutu. Quodque mysterialiter baptismo commodum culpae traduci inimicum sapientiae aptum errori praestas adversum Sancti Spiritus tui sanctitate reddas sanctificatum nec ullo contagio reddatur immundum quod tua fieri credimus maiestate beatum. Sed ita per te praebeat plenum sanctificationis effectum ut ubicunque invocato nomine tuo fuerit manu emissum vel quolibet modo assumptum expulsis et explosis omnibus insidiis contrariae potestatis et cuncta daemonum machinamenta ex eodem loco fugata deficiant et sanctorum angelorum custodia semper inibi mansura consistat. Per. 334
church/6 Deinde miscetur vinum cum aqua et dicit hanc orat… Or Creator et conservator humani generis dator gratiae spiritalis largitor aeternae salutis tu Domine permitte Spiritum Sanctum tuum super vinum hoc aqua mistum ut armata virtute caelestis defensionis ad consecrationem huius ecclesiae vel altaris proficiant. Per Dominum nostrum Iesum Christum. 335
church/7 Inde facit crucem de digito suo cum ipsa aqua in… Or Deus qui loca nomini tuo dicata sanctificas effunde super hanc sanctificationis domum gratiam tuam ut ab omnibus hic invocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur. 336
church/8 Iterum dicit Oremus et diaconus Flectamus genua p… Or Deus sanctificationum omnipotens dominator cuius pietas sine fine sentitur. Deus qui caelestia simul et terrestria moderaris servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae; exaudi preces servorum tuorum ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte. Hancque basilicam in honore sancti Ill. sacris mysteriis institutam clementissimus dedica miseratus illustra proprio splendore clarifica. Omnemque hominem venientem adorare in loco hoc placatus admitte propitius dignare respicere et propter nomen tuum magnum et manum tuam fortem et brachium excelsum in habitaculo hoc supplicantes libens protege dignanter exaudi aeterna defensione conserva ut semper felices semper tua religione laetantes constanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate eiusdem. 337
church/9 Ipsa expleta incipit antiphonam Introibo ad altar… Or Dei Patris omnipotentis misericordiam dilectissimi fratres deprecemur ut hoc altare sacrificiis spiritualibus consecrandum vocis nostrae exoratus officio praesenti benedictione sanctificet ut in eo semper oblationes famulorum suorum studio suae devotionis impositas benedicere et sanctificare dignetur et spiritali placatus incenso precanti familiae suae promptus exauditor assistat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus 339
church/10 Iterum dicit Oremus. Diaconus ut supra. Sequitur… Or Deus omnipotens in cuius honore altare hoc sub invocatione tui nominis indigni consecramus clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi et praesta ut in hac mensa sint tibi libamina accepta sint grata sint pinguia et Spiritus Sancti tui semper rore perfusa ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae anxietates releves aegritudines cures preces exaudias vota suscipias desiderata confirmes postulata concedas. 339
church/2 Deinde dicit antiphonam Confirma hoc Deus cum Glo… Rub 340
utensils/1 Deinde tenentibus subdiaconis vel acolythis linte… Or Omnipotens et misericors Deus qui ab initio utilia et necessaria hominibus creasti templaque manu hominum facta nomini sancto tuo dicari tuaeque habitationis loca vocari voluisti quique per famulum tuum Moysen vestimenta pontificalia et sacerdotalia seu levitica et alia quaeque diversi generis ornamenta ad cultum et decorem tabernaculi et altaris tui fieri decrevisti; exaudi propitius preces nostras et omnia haec diversarum specierum ornamenta in usum tuae huius basilicae vel altaris ad honorem et gloriam tuam praeparata purificare et sanctificare benedicere et consecrare per nostrae humilitatis servitutem digneris ut et divinis cultibus sacrisque ministeriis apta existant et his confectioni corporis et sanguinis Iesu Christi Filii tui Domini nostri dignis pareatur famulatibus. Qui tecum vivit et regnat. 340
utensils/2 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus a quo omnia immunda purgantur et in quo omnia purgata clarescunt supplices famuli tui tuam omnipotentiam invocamus ut ab hoc vase vel vestimento quae tibi offerunt famuli tui Ill. omnis spiritus immundus confusus longe discedat et per fidei benedictionem huic sancto altari tuo sint perfecta et utilia ad opus ministerii tui te iuvante sanctificata permaneant. Per Dominum nostram Iesum. 341
utensils/3 Benedictio super munus quod quis ecclesiae offert. Or Deus cuius verbo et potentia facta sunt omnia cuius dono percipimus quae ad vitae remedium possidemus te supplices nixis precibus exoramus ut de sede maiestatis tuae huic oblationi fidelium sanctificator accedas. Suscipe de manu famulorum tuorum Ill. munus oblatum quod a tua clementia benedictum in huius sanctuarii tui usum maneat consecratum. Sint haec in conspectu tuo libenter accepta sicut quondam Abel alumni tui vel Melchisedech munera tibi placuerunt oblata. Et quia ob honorem tui amoris ecclesiam tuam summis nituntur decorare obsequiis tu eis Domine magna pro parvis recompensa ut devotionem eorum accipiens peccata dimittas fide eos repleas indulgentia foveas misericordia protegas adversa destruas prospera concedas. Habeant in hoc saeculo bonae actionis documentum charitatis studium sancti amoris effectum et in futuro cum sanctis angelis adipiscantur perpetuum regnum. Per Dominum. 341
utensils/4 Alia. Or Exaudi nos Domine quaesumus ut haec linteamina aliaque indumenta necnon et vasa sancto altari tuo atque ecclesiae tuae cunctoque sacri ministerii usui praeparata benedicere et sanctificare digneris. Per Dominum nostrum Iesum Christum. 342
paten and chalice/1 Ad consecrandam patenam. Or Consecramus et sanctificamus hanc patenam ab conficiendum in ea corpus Domini nostri Iesu Christi patientis crucem pro salute nostra omnium qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen. 343
paten and chalice Inde faciens signum crucis de oleo sancto super p… F Consecrare et sanctificare digneris Domine patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem in Christo Iesu Domino nostro qui vivis. 343
paten and chalice/2 Benedictio patenae. Or Domine Deus omnipotens qui per Moysen famulum tuum tabernaculi tui altare et vasa omnia divino cultui mancipasti clementiam tuam supplices deprecamur ut hoc vas aptum cultibus tuis dignumque altaribus reddas ut sanctificatum in nomine tuo corporis tui pretiosum ferculum deputetur. Qui vivis et regnas cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. 343
paten and chalice Ad calicem benedicendum. Pf Oremus dilectissimi fratres ut Dominus Deus noster calicem in usum sui ministerii consecrandum caelestis gratiae inspiratione sanctificet et ad humanam benedictionem plenitudinem divini favoris accommodet. 344
paten and chalice/3 Item alia. Oremus. Or Dignare Domine calicem istum in usum ministerii tui pia famuli tui Ill. devotione formatum ea sanctificatione perfundere qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti. Et quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum fiat tua benedictione pretiosum. 344
paten and chalice/4 Item alia. Or Deus qui Moysi famulo tuo in Horeb monte servanda populo tuo praecepta disponens templum sanctum tuum qualiter aedificaret instituisti sacra quoque vasa quae inferri altari tuo deberent ad instar vasorum caelestium docuisti precamur ut hunc calicem in quo celebraturi sumus sacrosancta mysteria emissione sancti Spiritus tui caelesti benedictione sanctifices gratumque et acceptabilem habeas atque benedicas ac digne sociatum vasculis tuis et acceptabilem deferat famulatum et digne tuis mysteriis consecretur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 344
paten and chalice Deinde vadunt ad eum locum in quo reliquiae praet… Rub 345
church/1 Oratio quando elevantur reliquiae. Or Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. 345
church/2 Alia. Or Fac nos Domine sanctorum tuorum specialiter dicata membra contingere quorum cupimus patrocinia incessanter habere 345
church/3 Finita hac oratione elevent eas cum feretro et cu… Or Domum tuam quaesumus Domine clementer ingredere et in tuorum tibi corda fidelium perpetuam constitue mansionem ut cuius aedificatione subsistit huius fiat habitatione praeclara. 346
church/4 Alia. Or Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam ut ab omnibus invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. 346
church/5 Deinde pergant ad altare ubi condendae sunt et ex… Or Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum da aedificationi tuae incrementa caelestia ut quorum hic reliquias pio amore complectimur eorum semper meritis adiuvemur. 347
church/6 Post haec vestiatur altare cum antiphona In velam… Or Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus Sanctus tuus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda dignanter emundet. 347
church Inde revertatur pontifex in sacrarium cum ordinib… Rub 347
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Orationes ad missas in dedicatione ecclesiae. Coll Deus qui invisibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae potentiae visibiliter ostendis templum hoc potentia tuae inhabitationis illustra ut omnes qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverint consolationis tuae beneficia consequantur. 348
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Secr Omnipotens sempiterne Deus altare nomini tuo dicatum caelestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. 348
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per quem te supplices deprecamur ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicatione sanctifices. Et sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti ita imposita huic novo altari munera semper accepta ferre digneris ut populus qui in hanc Ecclesiae domum sanctam convenerit per haec libamina caelesti sanctificatione salvatus animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur. 348
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Item praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui cum ubique sis totus et cum universa tua maiestate contineas sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta voluisti ut ipsae orationum domus supplicum mentes ad invocationem tui nominis incitarent. Effunde quaesumus super hunc locum gratiam tuam et omnibus te invocantibus auxilii tui munus ostende ut hic sacramentorum virtus omnium fidelium corda confirmet. 349
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers BenP Benedicat et custodiat vos omnipotens Dominus domumque hanc sui muneris praesentia illustrare atque suae pietatis oculos super eam die ac nocte dignetur aperire. Amen. Concedatque propitius ut omnes qui ad dedicationem huius basilicae devote convenistis intercedente beato Ill. et caeteris sanctis suis quorum reliquiae hic pio venerantur amore vobiscum hinc veniam peccatorum vestrorum reportare valeatis. Amen. Quatenus eorum interventu ipsi templum Sancti Spiritus in quo sancta Deus Trinitas iugiter habitare dignetur efficia mini et post huius vitae labentis excursum ad gaudia aeterna feliciter pervenire mereamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 350
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut hoc in loco quem nomini tuo indigni dicavimus cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. 350
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Sanctorum tuorum Domine precibus confidentes quaesumus ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 350
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/1 Superpop Copiosa beneficia quaesumus Domine christianus populus assequatur ut qui in honorem sanctorum sacrandis tibi liminibus devotus occurrit et vitae subsidia praesentis accipiat et gratiam sempiternae redemptionis inveniat. 351
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Dona Domine virtutem populo tuo et effice nos templum Spiritus Sancti ut tibi de corde puro holocaustum acceptabile praeparemus. 351
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 In anniversario dedicationis basilicae. Coll Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. 351
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/2 Secr Annue quaesumus Domine precibus nostris ut quicumque intra templi huius cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitum continemur plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus ut dum haec praesentia vota reddimus ad aeterna praemia te adiuvante (per)venire mereamur. 351
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pro annua devotione tabernaculi huius honorem tibi debitum referre per Christum Dominum nostrum cuius virtus magna pietas copiosa. Respice quaesumus de caelo et vide et visita domum istam ut si quis in ea nomini tuo supplicaverit libenter exaudias et satisfacientibus libenter ignoscas. Hic tibi sacerdotes tui sacrificium laudis offerant hic fidelis populus vota persolvat hic peccatorum onera deponantur hic fides sancta stabiliatur hic pietas absoluta redeat hic iniquitas emendata discedat. Inveniat apud te Domine locum veniae quicunque satisfaciens huc confugerit et conscio dolore victus altaria tua rivis suarum eluerit lacrymarum. Hic si quando populus tuus tristis maestusque convenerit acquiesce rogari et rogatus indulge petentibus. 352
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 Postcomm Multiplica Domine quaesumus per haec sancta quae sumpsimus veritatem tuam in animabus nostris ut te in templo sancto iugiter adoremus et in conspectu tuo cum sanctis angelis gloriemur. 353 (176r)
Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 Superpop Deus qui Ecclesiam tuam Unigeniti tui sponsam vocare dignatus es utque haberet gratiam per fidei devotionem haberet etiam ex nomine pietatem da ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur. Et Ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat te diligat te sequatur ut dum iugiter per eius vestigia graditur ad caelestia promissa ipso ducente pervenire mereatur. 353 (176r)
apostolus (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia apostolorum. Coll Concede nobis quaesumus omnipotens Deus venturam beati apostoli tui illius sollemnitatem congruo praevenire honore et venientem digna celebrare devotione. 353 (176r)
apostolus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio et ad apostolicam puriores nos faciat venire festivitatem. 353 (176r)
apostolus (vigilia)/V/Office Propers/2 Alia. Or Deus tuorum gloria iustorum praesta quaesumus ut sancti tui N. cuius diem passionis celebrando praevenimus sentiamus auxilium. 354
apostolus (vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et venientem natalem beati apostoli tui N. debita servitute praevenire suppliciter obsecrantes ut ipsum nos apud tuam clementiam sentiamus habere patronum quem tua gratia largiente meruimus aeternae salutis suscipere ministrum. Per Christum. 354
apostolus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis aeterne largitor eius ubique pia protegi oratione cuius natalicia per haec sancta quae sumpsimus votivo praevenimus obsequio. 354
apostolus (vigilia)/V/Office Propers/1 Ad vesperos. Or Sancti tui nos quaesumus Domine illius apostoli quam praevenimus sollemnitas tueatur quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus quanto frequentius apostolorum intercessionibus confovemur. 354
apostolus (vigilia)/M/Office Propers Ad matutinos. Or Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem beati apostoli tui illius martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de natalicio tantae festivitatis laetari ut quae apostolorum tuorum praedicatione floruit eorum exemplis muniatur et intercessionibus adiuvetur. 354
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Missa in vigilia unius martyris. Coll Quaesumus omnipotens Deus ut nostra devotio quae natalicia beati N. martyris tui antecedit patrocinia nobis eius accumulet. 355
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Magnifica Domine beati martyris tui N. sollemnia recensemus quae promptis cordibus ambientes oblatis muneribus et suscipimus et praeimus. 355
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et gloriosi N. martyris pia certamina praecurrendo cuius honorabilis annua recursione sollemnitas et perpetua semper et nova est quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum pretiosa iustorum et restaurantur incrementa laetitiae cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. 355
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua Domine de beati N. martyris pretiosa passione quam praeimus nos refoveant quibus et iugiter satiamur et semper desideramus expleri. 355
martyr unus (vigilia)/V/Office Propers/2 Alia. Or Deus qui nos beati martyris tui N. concedis natalitia praevenire eius nos tribue meritis adiuvari. 356
martyr unus (vigilia)/M2/Mass Propers Superpop Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sancti martyris tui N. sollemnia praeimus eius etiam virtutes imitemur. 356
martyr unus (vigilia)/V/Office Propers/1 Ad vesperas. Or Deus qui nobis beati N. martyris tui natalitia gloriosa praeire concedis tribue quaesumus eius nos semper et beneficiis praeveniri et orationibus adiuvari. 356
martyr unus (vigilia)/M/Office Propers/1 Ad matutinos. Or Omnipotens sempiterne Deus fortitudo certantium et martyrum palma sollemnitatem hodiernae diei propitius intuere et Ecclesiam tuam continua fac celebritate laetari ut quod meritis non praesumit intercessione beati martyris tui N. assequi mereatur 356
martyr unus (vigilia)/M/Office Propers/2 Alia. Or Deus mundi Creator et rector qui hunc diem in beati N. martyrio consecrasti concede propitius ut omnes qui martyrii eius merita venerantur intercessionibus eius ab aeternis gehennae incendiis liberentur. 356
martyr unus/M2/Mass Propers Missa in natali unius martyris. Coll Votivus nos Domine quaesumus beati martyris tui illius natalis semper excipiat qui et iucunditatem nobis suae glorificationis infundat et tibi nos reddat acceptos. 357
martyr unus/M2/Mass Propers Secr Praesentia munera quaesumus Domine ita serena pietate intuere ut Sancti Spiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam dilectionem validius infundam per quam sanctus martyr ille omnia corporis tormenta devicit. 357
martyr unus/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in praesenti festivitate sancti martyris tui N. tibi confitendo laudis hostias immolare tuamque immensam pietatem implorare ut sicut illi dedisti caelestis palmam triumphi sic eo suffragante nobis emendationem ac veniam concedas peccati ut in te exsultemus in misericordia in quo ille laetatur in gloria. 357
martyr unus/M2/Mass Propers/2 Item alia. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in omnium martyrum triumphis laudare. Quoniam tuis donis atque muneribus beati martyris tui N. passionem hodierna sollemnitate veneramur qui pro confessione Iesu Christi Filii tui Domini nostri diversa supplicia sustinuit et eadem vincens coronam perpetuitatis promeruit 358
martyr unus/M2/Mass Propers/3 Item alia. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius gratia beatum N. in sacerdotium elegit doctrina ad praedicandum erudiit potentia ad perseverandum confirmavit ut per sacerdotalem infulam perveniret ad martyrii palmam. Docensque subditos instruens vivendi exemplo confirmans patiendo ad te coronandus perveniret qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cuius interventus nos quaesumus a nostris mundet delictis qui tibi placuit tot donorum praerogativis 358
martyr unus/M2/Mass Propers BenP Beati martyris sui N. intercessione vos Dominus benedicat et ab omni malo defendat. Amen. Extendat in vos dexteram suae propitiationis qui eum suscepit per supplicia passionis. Amen. Quo eius in caelo mereamini habere consortium cuius devotis mentibus in terra celebratis triumphum. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 359
martyr unus/M2/Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine sancti N. martyris sollemnitate caelestia sacramenta cuius suffragiis quaesumus largiaris ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 359
martyr unus/M2/Mass Propers/1 Superpop Fac quaesumus Domine Deus noster intercedente beato martyre tuo N. populum tuum in tua devotione gaudere quia perpetua est et plena felicitas si bonorum omnium serviamus auctori. 359
martyr unus/M2/Mass Propers/2 Aliae orationes. Superpop Sancti illius martyris tui Domine nos oratio sancta conciliet quae sacris virtutibus veneranda refulget. 359
martyr unus/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Beati martyris tui illius nos quaesumus Domine precibus adiuvemur et eius digna sollemnia celebrantes tuo nomini fac nos semper esse devotos. 359
martyr unus/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem pro commemoratione beati martyris tui illius vel passione fecisti adesto familiae tuae precibus et da ut cuius hodie festa celebramus eius meritis et intercessionibus adiuvemur. 360
martyr unus/M2/Mass Propers/5 Alia. Superpop Plebs tua Domine sancti martyris tui illius te glorificatione magnificet ut eodem semper precante te mereatur habere rectorem. 360
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers Missa in vigilia plurimorum martyrum. Coll Beatorum martyrum N. et N. natalitia veneranda quaesumus Domine Ecclesia tua devota suscipiat et fiat magnae glorificationis amore devotior. 360
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad venturam festivitatem tantorum martyrum tuorum N. celebrandam subditorum sibi corpora mentesque sanctificet. 360
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus misericordiae dator et totius bonitatis auctor qui ieiuniis orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa te humili devotione precamur ut qui sanctis tuis N. quorum festa praevenimus martyrii dedisti coronam intercessionibus eorum ad haec agenda nobis tribuas indefessam efficaciam. 361
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Pasce nos Domine tuorum gaudiis ubique sanctorum quia nostrae salutis augmenta sunt quoties illis honor impenditur in quibus tu mirabilis praedicatis. 361
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers/1 Superpop Protege Domine plebem tuam et quam martyrum tuorum assidua tribuis festivitate devotam tibi semper placitam fieri precibus concede iustorum. 361
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Sint tibi quaesumus Domine nostri munera grata ieiunii quia tunc eadem in sanctorum tuorum digna commemoratione deferimus si et actus illorum pariter subsequamur. 361
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Praesta quaesumus omnipotens Deus ut populus tuus ad plenae devotionis affectum beatorum martyrum illorum nataliciis praeparetur et eorum patrocinio promerente plenae capiat securitatis augmentum. 362
martyres plures (vigilia)/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum N. sollemnia frequentare concedis praesta quaesumus ut et devotis eadem mentibus celebremus et eorum intercessionibus adiuvemur. 362
martyres plures (vigilia)/M/Office Propers Ad matutinos. Or Deus qui hodiernam diem sanctorum tuorum N. martyrio consecrasti da nobis salutem mentis et corporis ut et illorum passioni sit veneratio ex nostra devotione et nobis auxilium proveniat de eorum sanctissima intercessione 362
martyres plures/M2/Mass Propers In natali plurimorum martyrum. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui per gloriosa bella certaminis ad immortales triumphos martyres extulisti: da nobis dignam pro eorum commemoratione laetitiam ut quorum memoriam pio amore amplectimur eorum precibus adiuvemur. 362
martyres plures/M2/Mass Propers Secr Munera tibi Domine nostrae devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 363
martyres plures/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sanctorum martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perducis victoriam atque perpetuum eis largiris triumphum ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum praesta nobis quaesumus ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus pietatis tuae munera capiamus. 363
martyres plures/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis Dominus beatorum martyrum suorum N. suffragiis et liberet ab adversitatibus cunctis. Amen. Commendet vos eorum intercessio gloriosa quorum in conspectu eius est mors pretiosa. Amen. Ut sicut illi per diversa genera tormentorum caelestis regni sunt sortiti haereditatem ita vos eorum mereamini consortium per bonorum operum exhibitionem. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 363
martyres plures/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta nobis Domine quaesumus ut quae pro martyrum tuorum illorum beata passione peregimus ipsorum nobis fiant intercessione salutaria in quorum nataliciis sunt exsultanter impleta. 364
martyres plures/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui in sanctorum tuorum cordibus flammam tuae dilectionis accendis da mentibus nostris eandem fidei caritatisque virtutem ut quorum gaudemus triumphis proficiamus exemplis. 364
martyres plures/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Ad defensionem fidelium Domine quaesumus dexteram tuae maiestatis extende et ut perpetua pietatis tuae protectione muniantur intercessio pro his non desit martyrum continuata sanctorum. 364
martyres plures/M2/Mass Propers/4 Alia. Postcomm Omnipotens et misericors Deus fidelium lumen animarum adesto votis sollemnitatis hodiernae et Ecclesiae tuae gaudiis de beatorum martyrum illorum gloria conceptis benignus adspira ut et corda nostra passione sanctorum martyrum igniantur et apud misericordiam tuam eorum iuvemur meritis quorum gaudemus exemplis. 364
martyres plures/M2/Mass Propers/5 Alia. Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum martyrum tuorum quorum celebramus victorias participemur et praemiis. 365
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia unius confessoris. Coll Concede nobis quaesumus omnipotens Deus venturam beati confessoris tui N. sollemnitatem congruo praevenire honore et venientem digna celebrare devotione. 365
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Accepta sit tibi Domine nostrae devotionis oblatio et ad sancti confessoris tui N. puriores nos faciat venire festivitatem. 365
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut qui beati N. confessoris tui festum sollemnibus ieiuniis et devotis praevenimus officiis illius apud maiestatem tuam et adiuvemur meritis et instruamur exemplis. 365
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Beati confessoris tui N. Domine suffragiis exoratus percepta nos sacramenti tui virtute defende. 365
confessor unus (vigilia)/M2/Mass Propers Superpop Benedictionis tuae Domine gratiam intercedente beato confessore tuo N. suscipiamus ut cuius praeveniendo gloriam celebramus eius supplicando auxilium sentiamus. 366
confessor unus (vigilia)/V/Office Propers/1 Ad vesperos. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sancti confessoris tui N. exempla nos provocent quatenus cuius sollemnia praevenimus etiam actus imitemur et intercessionibus adiuvemur. 366
confessor unus (vigilia)/V/Office Propers/2 Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut confessoris tui N. gloriosa natalitia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipse praeveniat 366
confessor unus (vigilia)/M/Office Propers/1 Ad matutinos. Or Adesto Domine populo tuo ut beati confessoris tui N. merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvetur et meritis. 366
confessor unus (vigilia)/M/Office Propers/2 Alia. Or Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus intercedente beato confessore tuo N. liberemur 366
confessor unus/M2/Mass Propers Missa in natali unius confessoris. Coll Misericordiam tuam nobis quaesumus Domine interveniente beato N. confessore tuo atque pontifice clementer impende et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. 367
confessor unus/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine quaesumus supplicationibus nostris et interveniente pro nobis sancto illo confessore tuo his sacramentis caelestibus servientes ab omni culpa liberos esse concede ut purificante nos gratia tua iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur. 367
confessor unus/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in hac die quam transitu sacro beati confessoris tui N. consecrasti quaesumus ergo clementiam tuam ut des nobis illam sequi doctrinam quam ille et verbo docuit et opere complevit quatenus nos adiuvari apud misericordiam tuam et exemplis eius sentiamus et meritis. 367
confessor unus/M2/Mass Propers/2 Alia praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in sanctorum tuorum virtute laudare quibus pro meritis suis beatitudinis praemia contulisti. Quoniam semper in manu tua sunt et non tanget illos tormentum mortis quos te custodiente beatitudinis sinus intercludit ubi perpetua semper exsultatione laetantur ubi etiam beatus confessor tuus N. sociatus exsultat. Petimus ergo ut memor sit miseriarum nostrarum et de tua misericordia nobis impetret beatitudinis suae consortium. 368
confessor unus/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus det vobis copiam benedictionis qui beatum N. sibi ascivit virtute confessionis. Amen. Et qui illum fecit coruscare miraculis vos exornet bonorum operum incrementis. Amen. Quo eius et exemplis eruditi et intercessione muniti cuius depositionis diem celebratis illi possitis in caelesti regione adiungi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 368
confessor unus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes intercedente beato N confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. 368
confessor unus/M2/Mass Propers/1 Superpop Aures pietatis tuae quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur intercedente beato confessore tuo N. miserationis tuae gratia liberemur 369
confessor unus/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Sancti confessoris tui illius nos quaesumus Domine tuere praesidiis ut eius semper intercessionibus adiuvemur. 369
confessor unus/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Adesto quaesumus Domine precibus nostris quas in sancti N. confessoris tui commemoratione deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eius qui tibi placuit precibus adiuvemur. 369
confessor unus/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Exsultemus quaesumus Domine Deus noster in sollemnitate beati confessoris tui illius ut eius sacra natalicia celebrantes ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. 369
confessor unus/M2/Mass Propers/5 Alia. Superpop Omnipotens sempiterne Deus cui cuncta famulantur elementa intercedente pro nobis beato confessore tuo illo exaudi propitius orationem nostram et tribue nobis misericordiam tuam et quaecumque praecipis ut agamus ipse adiuva ut implere possimus. 369
confessor unus/M2/Mass Propers/6 Alia. Superpop Sancti confessoris tui N. tribue nos Domine supplicationibus foveri ut cuius depositionem annuo celebramus obsequio eius apud te intercessionibus et meritis adiuvemur. 370
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers Missa in vigilia plurimorum confessorum. Coll Beatorum confessorum tuorum Domine N. natalitia praeeuntes supplices te rogamus ut quos caelesti gloria sublimasti tuis adesse concedas fidelibus. 370
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod pro beatis confessoribus tuis N. offert nostra devotio eorum meritis augeat nobis te donante suffragium. 370
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sanctorum tuorum N. sollemnitatem praevenientes concede propitius ut qui donis tuis ita exstiterunt gloriosi apud te nostris existant nominibus idonei interventores. 370
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnitatem praeimus eorum orationibus adiuvemur. 370
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers/1 Superpop Conserva quaesumus Domine familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut per intercessionem beatorum confessorum tuorum N. et eruditionibus tuis semper multiplicetur et donis. 371
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Propitiare misericors Deus supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi ut qui beatorum confessorum tuorum N. sollemnia praevenimus tribuas nobis ex eorum imitatione prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 371
confessores plures (vigilia)/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Deus qui beatos confessores tuos illos sanctorum tuorum meritis coaequasti da nobis in eorum celebritate gaudere ut quorum commemorationem agimus eorum imitatione proficiamus et intercessionibus sublevemur. 371
confessores plures/M2/Mass Propers In natale plurimorum confessorum. Coll Praesta Domine quaesumus ut sicut sanctorum tuorum nos natalicia celebranda non deserunt ita iugiter suffragia comitentur. 371
confessores plures/M2/Mass Propers Secr Munera plebis tuae Domine quaesumus beatorum apostolorum fiant grata suffragiis ut pro quorum triumphis tuo nomini deferuntur ipsorum digna perficiantur et meritis. 372
confessores plures/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam supplici devotione exorare ut beatorum confessorum tuorum N. quorum hodie festa celebramus obtentu mereamur tuum obtinere auxilium. 372
confessores plures/M2/Mass Propers/2 Alia praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in tuorum honore sanctorum N. glorificare qui et illis pro certaminis constantia beatitudinem tribuisti sempiternam et infirmitati nostrae talia praestitisti suffragia quae pro eorum meritis possis audire dignanter. 372
confessores plures/M2/Mass Propers BenP Sanctorum suorum confessorum N. meritis vos Dominus faciat benedici et contra adversa omnia eorum intercessione muniri. Amen. Eorum efficiat suffragio felices quorum festivitatis diem celebratis ovantes. Amen. Quo eorum imitantes exempla ad caelestia pervenire possitis promissa. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 372
confessores plures/M2/Mass Propers Postcomm Et nataliciis sanctorum Domine et sacramenti munere vegetati quaesumus ut bonis quibus per tuam gratiam nunc fovemur perfruamur aeternis. 373
confessores plures/M2/Mass Propers/1 Superpop Adesto Domine populo tuo cum sanctorum N. patrocinio supplicanti ut quod propria fiducia non praesumit suffragantium meritis consequatur. 373
confessores plures/M2/Mass Propers/2 Alia. Superpop Magnificantes Domine misericordiam tuam suppliciter exoramus ut qui nos sanctorum tuorum frequentibus facis natalitiis interesse perpetuis tribuas interesse consortiis 373
confessores plures/M2/Mass Propers/3 Alia. Superpop Da nobis omnipotens Deus in sanctorum tuorum te semper commemoratione laudare quia refovete curabis quos in honore tuo perseverare concesseris. 373
confessores plures/M2/Mass Propers/4 Alia. Superpop Sanctorum tuorum N. Domine suffragiis imploramus ut a cunctis liberemur offensis. 373
confessores plures/M2/Mass Propers/5 Alia. Superpop Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et sanctorum tuorum nos ubique tuere praesidiis. 373
confessores plures/M2/Mass Propers/6 Alia. Superpop Tribue quaesumus Domine sanctos tuos et iugiter orare pro nobis et semper eos clementer digneris audiri. 374
confessores plures/M2/Mass Propers/7 Alia. Superpop Sancti tui quaesumus Domine iugiter nobis a te et veniam postulent et profectum. 374
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers In vigilia virginum. Coll Sanctae martyris tuae N. Domine supplicationibus tribue nos foveri ut cuius venerabilem sollemnitatem praevenimus obsequio eius intercessionibus commendemur et meritis. 374
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers Secr Muneribus nostris Domine sanctae N. martyris tuae festa praecedimus praesta quaesumus ut quae peccatorum nostrorum praepediuntur obstaculis illius meritis reddantur accepta. 374
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te beatae N. natalitia praeveniendo laudare praedicare et benedicere quam tanto munere sublimasti ut ei conferres et virginitatis coronam et martyrii palmam. Cuius interventus nos quaesumus a nostris mundet delictis et supernorum civium faciat ascisci consortiis 374
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers/2 Alia praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te beatae N. natalitia praeveniendo laudare praedicare et benedicere quam tanto munere sublimasti ut ei conferres virginitatis coronam et martyrii palmam sicque virtute fidei et decore pudicitiae polleret ut ad caelestia regna virgo pariter et martyr intraret. 374
virgo una (vigilia)/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut quorum nos tribuis communicare memoriis eorum facias imitatores. 374
virgo una martyr/M2/Mass Propers/1 In natali virginum. Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. 374
virgo una martyr/M2/Mass Propers/1 Secr In sanctae virginis N. festivitate pretiosa tua Domine mirabilia praedicantes munera votiva deferimus praesta quaesumus ut sicut eius tibi grata sunt merita sic nostrae servitutis accepta reddantur officia 374
virgo una martyr/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Quem beata virgo pariter et martyr N. et diligendo timuit et timendo dilexit illique coniuncta est moriendo cui se consecraverat caste vivendo et pro eo temporalem studuit sustinere poenam ut ab eo perciperet gloriam sempiternam. Quae dum duplicem vult sumere palmam in sacri certaminis agone et de corporis integritate et de fidei puritate laboriosius duxit longa antiqui hostis sustinere tentamenta quam vitam praesentem cito amittere per tormenta. Quoniam cum in martyrio proponantur ea quae terreant in carnis vero delectamentis ea quae mulceant molestius sustinetur hostis occultus quam superatur infestus. Cum ergo in utroque tui sit muneris quod vicit quia nihil valet humana fragilitas nisi tua hanc adiuvet pietas pro nobis quaesumus tuam pietatem exoret quae a te accepit ut vinceret. Et quae Unigeniti tui intrare meruit thalamum intercessione sua inter mundi huius adversa nobis praestet auxilium. 375
virgo una martyr/M2/Mass Propers/2 Alia praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius caritatis ardore ista et omnes sanctae virgines a beata Maria exemplum virginitatis accipientes praesentis saeculi voluptates ac delicias contempserunt. Quoniam tuo dono actum est ut postquam Virgo de Virgine prodiit sexus fragilis esset fortis et in quo fuit peccandi facilitas esset vincendi felicitas. Antiquusque hostis qui per antiquam virginem genus humanum se vicisse gloriabatur per sanctas nunc virgines sequaces potius Mariae quam Evae vincatur. Et in eo maior ei confusio crescat quod de eo etiam sexus fragilis iam triumphat. Quapropter immensam pietatem tuam humiliter exposcimus ut per earum intercessionem quae et sexum vicerunt et saeculum tibique placuerunt et virginitatis decore et passionis vigore nos mereamur et invisibilem hostem superare et Unigenito tuo Domino nostro adhaerere. 377
virgo una martyr/M2/Mass Propers/1 BenP Benedicat vobis Dominus qui beatae virgini N. concessit et decorem virginitatis et gloriam passionis. Amen. Et cuius opitulatione illa meruit et sexus fragilitatem et persequentiam rabiem devincere vos possitis et vestrorum corporum illecebras et antiqui hostis machinamenta superare. Amen. Quo sicut illa sexu fragili virile nisa est certamen adire et post certamen de hostibus triumphare ita vos in hac mortalitate viventes valeatis et antiquum hostem devincere et ad regna caelestia pervenire. Amen. Quod ipse praestare. 378
virgo una martyr/M2/Mass Propers/2 BenP Omnipotens Dominus intercedentibus sanctis virginibus suis N. vos dignetur benedicere qui de antiquo hoste non solum per viros verum etiam per feminas voluit triumphare. Amen. Et qui illis voluit centesimi fructus donum decore virginitatis et agone martyrii conferre vos dignetur et vitiorum squaloribus expurgare et virtutum lampadibus exornare. Amen. Quatenus virtutum oleo ita pectorum vestrorum lampades possint repleri ut cum eis caelestis sponsi thalamum valeatis ingredi. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium. 378
virgo una martyr/M2/Mass Propers/1 Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beata N martyre tua sempiterna protectione confirment. 379
virgo una martyr/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Indulgentiam nobis Domine quaesumus beata N virgo et martyr imploret quae tibi grata semper exstitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. 379
virgo una martyr/M2/Mass Propers/2 Alia missa. Coll Deus qui nos hodie sanctae virginis tuae N. annua sollemnitate laetificas: concede propitius ut eius adiuvemur meritis cuius castitatis irradiamur exemplis. 379
virgo una martyr/M2/Mass Propers/2 Secr Grata sit tibi Domine haec oblatio plebis tuae quam tibi offerimus in honorem sanctae illius virginis ut cunctis proficiat ad salutem. 379
virgo una martyr/M2/Mass Propers/3 Postcomm Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et beatae N. virginis intercessio veneranda. 379
virgin/2 Item alia. Or Deus bonarum virtutum dator et omnium benedictionum largus infusor exaudi preces nostras et hanc vestem qua famula tua N. pro conservandae castitatis signo se adoperiendam exposcit benedicere et sanctificare digneris. 380
virgin/1 Benedictio vestium virginis vel viduae Or Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor et certissime persolutor qui vestimentum salutare et indumentum aeternae iucunditatis tuis fidelibus promisisti clementiam tuam suppliciter exoramus ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia quibus famula tua N. sancto visibiliter est informanda proposito propitius benedicas et beatae castitatis habitum quem te inspirante susceperit te protegente custodiat et quam vestibus venerandae professionis induis temporaliter beata facias immortalitate vestiri. 380
virgin/3 Benedictio vestis virginis. Or Exaudi omnipotens Deus preces nostras et hanc vestem qua famula tua N. se adoperiendam exposcit uberrimae benedictionis imbre perfunde sicut perfudisti oras vestimentorum Aaron benedictione profluente a capite in barbam unguenti. Et sicut benedixisti vestes omnium religiosorum tibi per omnia placentium ita eam benedicere dignare ac praesta clementissime Pater ut supradictae famulae tuae haec sit vestis salubris protectio haec cognitio religionis haec initium sanctitatis haec contra omnia tela inimici robusta defensio ut centesimi muneris opulentia perseveranti continentia ditetur. 381 (190r)
virgin/4 Benedictio virginis ab episcopo dicenda quae fit… Or Respice Domine propitius super has famulas tuas ut virginitatis sanctae propositum quod te inspirante suscipiunt te gubernante custodiant. 381 (190r)
virgin/5 Consecratio. Or Deus castorum corporum benignus inhabitator et incorruptarum amator animarum qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude vitiatam ita in verbo tuo per quod omnia facta sunt reparas ut eam non solum ad primae originis innocentiam revoces sed etiam ad experientiam quorumdam bonorum quae in novo saeculo sunt habenda perducas et obstrictos adhuc conditione mortalium iam ad similitudinem provehas angelorum respice super hanc famulam tuam N. quae tibi devotionem suam offert a quo et ipsa idem votum assumpsit. Sit in ea Domine per donum Spiritus tui prudens modestia sapiens benignitas gravis lenitas casta libertas ferveat in charitate et nihil extra te diligat laudabiliterque vivat et laudari non appetat te timeat tibi amore serviat tu ei honor tu gaudium tu in moerore solatium tu in ambiguitate consilium tu in iniuria defensio in tribulatione patientia in paupertate abundantia in ieiunio cibus in infirmitate sis medicina per te quem diligere super omnia appetit quod est professa custodiat ut et hostem antiquum devincat et vitiorum squalores expurget quatenus centesimi fructus dono virginitatis decorari virtutumque lampadibus exornari et electarum virginum tuarum consortio te donante mereatur uniri. 382
virgo/M2/Mass Propers Missa in consecratione virginis. Coll Da quaesumus Domine famulae tuae quam virginitatis honore dignatus es decorare inchoati operis consummatum effectum ut et perfectam tibi offerat plenitudinem et initia sua perducere mereatur ad finem. 383
virgo/M2/Mass Propers Secr Oblatis hostiis Domine quaesumus praesenti famulae tuae perseverantiam perpetuae virginitatis accommoda ut apertis ianuis summi regis adventu cum laetitia mereatur intrare. 383
virgo/M2/Mass Propers Postcomm Respice Domine famulae tuae tibi deditam servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur quae de tua protectione confidit. 383
abbess Oratio ad abbatissam faciendam. Or Exaudi Domine preces nostras et super hanc famulam tuam N. Spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditata et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. 384 (191v)
nun Oratio ad ancillas Dei velandas. Or Famulas tuas Domine tuae custodia muniat pietatis ut virginitatis sanctae propositum quod te inspirante susceperunt te protegente illaesum custodiant. 384 (191v)
abbot Oratio ad abbatem faciendum. Or Concede quaesumus omnipotens Deus et famulum tuum N. quem ad regimen animarum elegimus gratiae tuae dono prosequere ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus. 384 (191v)
Trin/H1/D/M2/Mass Propers Hebdomada secunda post Pentecosten. Coll Deus in te sperantium fortitudo adesto propitius invocationibus nostris et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas praesta auxilium gratiae tuae ut in exsequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. 385
Trin/H1/D/M2/Mass Propers Secr Oblationem nostram quaesumus Domine misericorditer acceptare et sanctificare digneris ut eius sanctificatione nobis salus proveniat et defensio sempiterna. 385
Trin/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiae tuae filios sicut non cessas erudire ita non desinis adiuvare ut scientiam te miserante recta faciendi et possibilitatem capiant exsequendi. 385
Trin/H2/D/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis Dominus et custodiat vos. Amen. Illuminet faciem suam super vos et misereatur vestri. Amen. Convertat vultum suum ad vos et donet vobis pacem. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet per omnia saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 386
Trin/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Tantis Domine repleti muneribus praesta quaesumus ut et salutaria dona capiamus et a tua numquam laude cessemus. 386
Trin/H2/D/M2/Mass Propers Superpop Fideles tuos Domine benedictio desiderata confirmet quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. 386
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Hebdomada tertia post Pentecosten. Coll Sancti nominis tui Domine timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum quia numquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tuae dilectionis instituis. 386
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Secr Oblatio nos Domine tuo nomini dicando purificet et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. 387
Trin/H3/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem Maiestatem tuam suppliciter exoramus ut ab Ecclesia tua quidquid est noxium tu repellas et quod eidem salutare est largiaris nosque contra superbos spiritus humilitatem tribuas rationabilem custodire cum gratiam tuam clementer nobis impendis nec humani incertos consilii derelinquas sed tua quae falli non potest gubernatione disponas. 387
Trin/H3/D/M2/Mass Propers BenP Propitietur Dominus cunctis iniquitatibus vestris et sanet omnes languores vestros. Amen. Redimat de interitu animam vestram et satiet in bonis desiderium vestrum. Amen. Auferat a vobis cor lapideum et det vobis cor carneum. Amen. Quod ipse praestare. 387
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis muneribus Domine quaesumus ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. 387
Trin/H3/D/M2/Mass Propers Superpop Deus qui te rectis ac sinceris manere pectoribus asseris da nobis tua gratia tales exsistere in quibus habitare digneris. 388
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Hebdomada quarta post Pentecosten. Coll Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium. 388
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica ut tui nobis unigeniti corpus et sanguis fiant. 388
Trin/H4/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius hoc mirificum opus ac salutare mysterium fuit ut perditi dudum atque prostrati de diabolo et mortis aculeo ad hanc gloriam vocaremur qua nunc genus electum sacerdotiumque regale populus acquisitionis et gens sancta vocaremur. Agentes igitur indefessas gratias sanctamque munificentiam tuam praedicantes maiestati tuae haec sacra deferimus quae nobis ipse salutis nostrae auctor Christus instituit. 388
Trin/H4/D/M2/Mass Propers BenP Benedicat vobis Dominus nostri oris alloquio et cor vestrum sinceri amoris copulet nexu perpetuo. Amen. Floreatis rerum praesentium copiis iustitia acquisitis gaudeatis perenniter fructibus sincerissimae charitatis. Amen. Tribuat vobis Dominus dona perennia ut post tempora feliciter dilatata percipiatis gaudia sempiterna. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 389
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Sacris muneribus Domine perceptis quaesumus ut nos eorum virtute et a vitiis omnibus expies et donis tuae gratiae iugiter repleas. 389
Trin/H4/D/M2/Mass Propers Superpop Tempora nostra quaesumus Domine pio favore prosequere et quibus cursum tribuis largiorem praesta continuum benignus auxilium. 389
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Hebdomada quinta post Pentecosten. Coll Protector in te sperantium Deus sine quo nihil est validum nihil sanctum multiplica super nos misericordiam tuam ut te rectore te duce sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna. 389
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Secr Respice Domine munera supplicantis ecclesiae et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. 390
Trin/H5/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: et omnipotentiam tuam iugiter implorare ut nobis et praesentis vitae subsidium et aeternae tribuas praemium sempiternum. Quo sic mutabilia dona capiamus ut per haec ad incommutabilia dona pervenire valeamus sic temporalis laetitiae tempora transeant ut eis gaudia sempiterna succedant. 390
Trin/H5/D/M2/Mass Propers BenP Emundet Dominus conscientias vestras ab omni malitia et repleat sanctificatione perpetua. Amen. Vota vestra clementer intendat et peccata omnia propitiatus indulgeat. Amen. Quae pie optatis miseratus attribuat ac quae pavescitis pius propugnator procul repellat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 390
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine sumpta vivificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. 390
Trin/H5/D/M2/Mass Propers Superpop Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis attolle. 391
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Hebdomada sexta post Pentecosten. Coll Da nobis quaesumus Domine ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. 391
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Secr Ascendant quaesumus Domine preces humilitatis nostrae in conspectu clementiae tuae et descendat super haec oblata virtus tuae divinitatis quam nostris quoque purificandis mentibus largiaris. 391
Trin/H6/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam suppliciter deprecantes ut opem tuam petentibus dignanter impendas et desiderantibus benignus tribuas profutura. 391
Trin/H6/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei vos documentis enutriat et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab errore convertat et viam vobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 391
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Postcomm Mysteria nos Domine sancta purificent et suo munere tueantur. 392
Trin/H6/D/M2/Mass Propers Superpop Exaudi nos Deus salutaris noster et dies nostros in tua pace dispone ut a cunctis perturbationibus liberati tranquilla tibi servitute famulemur. 392
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Hebdomada septima post Pentecosten. Coll Deus qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti infunde cordibus nostris tui amoris affectum ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas quae omne desiderium superant consequamur. 392
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume ut quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui cunctis proficiat ad salutem. 392
Trin/H7/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum verum aeternumque pontificem et solum sine peccati macula sacerdotem cuius sanguine fidelium corda mundantur cuius institutione placationis tibi hostias non solum pro delictis populi sed etiam pro nostris offensionibus immolamus tuam poscentes clementiam ut omne peccatum quod carnis fragilitate contraximus ipso summo pro nobis Antistite interveniente solvatur. 393
Trin/H7/D/M2/Mass Propers BenP Amoveat a vobis Dominus totius maculas simultatis et imbuat vobis munera purae dilectionis. Amen. Subiuget in vobis reluctationem carnis et sanguinis et opem conferat perpetuae castitatis. Amen. Idque vos in praesenti saeculo diligere faciat quod a caelestis paradisi haereditate non dividat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 393
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine dono satiasti praesta quaesumus ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 393
Trin/H7/D/M2/Mass Propers Superpop Protegat Domine quaesumus tua dextera populum supplicantem ut praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens mereatur invenire perpetuam. 394
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Hebdomada octava post Pentecosten. Coll Deus virtutum cuius est totum quod est optimum insere pectoribus nostris amorem tui nominis et praesta in nobis religionis augmentum ut quae sunt bona nutrias ac pietatis studio quae sunt nutrita custodias. 394
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume ut et nullius sit irritum votum et nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 394
Trin/H8/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi vovere contriti sacrificium cordis tibi litare humiliati victimam pectoris a quo omne bonum sumimus omnem iucunditatem haurimus. Precamur itaque ut tibi conscientia nostra famuletur et ut in te de die in diem meliorata proficiat tuae gratiae intemerata subdatur. Nostris nos quaesumus Domine evacua malis tuisque reple per omnia bonis ut percepta gratia quam nostra non exigunt merita a cunctis adversitatibus liberati et in bonis omnibus confirmati supernis civibus mereamur coniungi. 394
Trin/H8/D/M2/Mass Propers BenP Inclinet Dominus aurem suam ad preces vestrae humilitatis et det vobis gratiam suae benedictionis et praemium sempiternae salutis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis et in eius laudibus exsultetis. Amen. Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat et ad gloriam sempiternam pervenire vos faciat. Amen. Quod ipse praestare. 395
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus tuis quaesumus ut eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. Per Dominum. 395
Trin/H8/D/M2/Mass Propers Superpop Da nobis Domine quaesumus ut in tua gratia veraciter confidentes et quae te digna sunt postulemus et iugiter postulata sumamus. 396
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Hebdomada nona post Pentecosten. Coll Deus cuius providentia in sui dispositione non fallitur te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas et omnia nobis profutura concedas 396
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Secr Deus qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti accipe sacrificium a devotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica ut quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. 396
Trin/H9/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam totis nisibus exorare ne pro nostra nos iniquitate condemnes sed pro tua pietate in via recta semper disponas nec sicut meremur delinquentibus irascaris sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias. 396
Trin/H9/D/M2/Mass Propers BenP Sanctificet vos Domini gratia et ab omni malo custodiat. Amen. Arceat a vobis omne quod malum est et spiritus vestros corporaque purificet. Amen. Alliget vos sibi vinculo charitatis et pax eius abundet in cordibus vestris. Amen. Quod ipse praestare. 397
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea quae sunt recta perducat. 397
Trin/H9/D/M2/Mass Propers Superpop Plebis tuae quaesumus Domine ad te semper corda converte et quam tantis facis patrociniis adiuvari perpetuis non desinas gubernare praesidiis. 397
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima post Pentecosten. Coll Largire nobis Domine quaesumus semper spiritum cogitandi quae recta sunt propitius et agendi ut qui sine te esse non possumus secundum te vivere valeamus. 397
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine quae tibi de tua largitate deferimus ut haec sacrosancta mysteria gratiae tuae operante virtute praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. 397
Trin/H10/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam exorare ut te annuente valeamus quae mala sunt declinare et quae bona sunt consequenter explere et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere tu clementer in nobis eorum munus operare. 398
Trin/H10/D/M2/Mass Propers BenP Multiplicet in vobis Dominus copiam suae benedictionis et confirmet vos in spe regni caelestis. Amen. Actus vestros corrigat vitam emendet mores componat et vos ad caelestis paradisi haereditatem perducat. Amen. Talique intentione repleri valeatis qua ei in perpetuum placeatis. Quod ipse praestare. 398
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Postcomm Sumptis Domine tuae institutionis muneribus quaesumus ut nos eorum et munditia purges et potenti virtute defendas. 398
Trin/H10/D/M2/Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut viam tuam devota mente currentes subripientium delictorum laqueos evadamus. 398
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Hebdomada undecima post Pentecosten. Coll Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut inter huius vitae caligines nee ignorantia fallente mergamur nee praecipiti Studeamus voluntate peccare sed quibus fiduciam sperandae pietatis indulges optatae misericordiae praesta benignus effectum. 399
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Secr Concede nobis haec quaesumus Domine digne frequentare mysteria quia quoties huius hostiae commemoratio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. 399
Trin/H11/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi debitam servitutem per ministerii huius impletionem persolvere quia non solum peccantibus veniam tribuis sed etiam praemia petentibus impertiris. Et quod perpeti malis operibus promeremur magnifica pietate depellis ut nos ad tuae reverentiae cultum et terrore cogas et amore perducas. 399
Trin/H11/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui est vita mortalium salusque peccatorum auferat a vobis omnes maculas delictorum. Amen. Induat vos decore virtutum sanctificet mentes purificet voluntates et donet vobis sanctorum consortium angelorum. Ut probabiles fide et opere immaculati perveniatis ad aeternam gaudiorum caelestium haereditatem. Amen. Quod ipse praestare. 399
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Postcomm Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. 400
Trin/H11/D/M2/Mass Propers Superpop Conserva Domine quaesumus tuorum corda filiorum et gratiae tuae virtute corrobora ut et in tua sint supplicatione devoti et mutua dilectione sinceri. 400
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Hebdomada duodecima post Pentecosten. Superpop Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos gratiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. 400
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Coll Tibi Domine sacrificia dicata reddantur quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti ut eadem remedia fieri nostra praestares 400
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Secr Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius primum tuae pietatis indicium est si tibi nos facias toto corde subiectos et spiritum nobis tantae devotionis infundas ut propitius largiaris consequenter auxillium. 401
Trin/H12/D/M2/Mass Propers VD Devotionem vestram Dominus dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Talique vos in praesenti saeculo subsidio muniat ut paradisi vos in futuro habitatores efficiat. Amen. Sicque corda vestra sanctificando benedicat et benedicendo sanctificet ut vobiscum imo in vobis eum habitare delectet. Amen. Quod ipse praestare. 401
Trin/H12/D/M2/Mass Propers BenP Quaesumus Domine Deus noster ut quos divinis reparare non desinis sacramentis tuis non destituas benignus auxiliis. 401
Trin/H12/D/M2/Mass Propers Postcomm Fideles tuos Domine quaesumus corpore pariter et mente purifica ut tua inspiratione compuncti noxias delectationes vitare praevaleant atque ut earum non capiantur illecebris tua semper suavitate pascantur. 401
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima tertia post Pentecosten. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adicias quod oratio non praesumit. 402
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus nostram propitius servitutem ut quod offerimus sit tibi munus acceptum sit nostrae fragilitatis subsidium. 402
Trin/H13/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos castigando sanas et refovendo benignus erudis dum magis vis salvos esse correctos quam perire deiectos. 402
Trin/H13/D/M2/Mass Propers BenP Gratia sua vos Dominus locupletet et caelesti benedictione multiplicet. Amen. Ab omni vos adversitate defendat et pia semper miseratione custodiat. Amen. Petitiones vestras placatus intendat et culparum omnium vobis veniam clementer attribuat. Amen. Quod ipse praestare. 402
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Postcomm Sentiamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis ut in utroque salvati (de) caelestis remedii plenitudine gloriemur. 403
Trin/H13/D/M2/Mass Propers Superpop Tuere Domine populum tuum et salutaribus praesidiis semper adiutum beneficiis attolle continuis et mentis et corporis. 403
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima quarta post Pentecosten. Coll Omnipotens sempiterne Deus per quem coepit esse quod non erat et factum est visibile quod latebat stultitia nostri cordis emunda et quae in nobis sunt vitiorum secreta purifica ut possimus tibi domino pura mente servire. 403
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine hostiam placationis et laudis humiliter implorantes ut et eam placabili pietate respicias et offerentium preces clementi largitate exaudias. 403
Trin/H14/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia tu in nostra semper faciens infirmitate virtutem Ecclesiam tuam inter adversa crescere tribuisti ut cum putaretur oppressa tunc potius praevaleret exaltata dum simul et experientiam fidei declarat afflictio et victoriosissima semper perseveret te adiuvante devotio. 404
Trin/H14/D/M2/Mass Propers BenP Det vobis Dominus munus suae benedictionis et repleat vos Spiritu veritatis et pacis. Amen. Quatenus sic per viam salutis devota mente curratis ut subrepentium delictorum laqueos salubriter evadatis. Amen. Sicque efficiamini in eius supplicatione devoti et in mutua dilectione sinceri ut ad caeleste regnum pervenire possitis securi. Amen. Quod ipse praestare. 404
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 404
Trin/H14/D/M2/Mass Propers Superpop Omnipotens et misericors Deus de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. 405
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima quinta post Pentecosten. Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 405
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. 405
Trin/H15/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos de donis bonorum temporalium ad perceptionem provehis aeternorum et haec tribuis et illa largiris ut et mansuris iam incipiamus inseri et praetereuntibus non teneri. Tuum est enim quod vivimus quia licet peccati vulnere natura nostra sit vitiata tui tamen est operis ut terrem generati ad caelestia renascamur. 405
Trin/H15/D/M2/Mass Propers BenP Benedictio vos Domini comitetur ubique sibique semper faciat adhaerere. Amen. Ipse vos sua benedictione salvificet qui dignatus est plasmare potenter. Amen. Atque ita vos praestet feliciter vivere ut caelestis beatitudinis efficiat cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare. 406
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Postcomm Caelestibus Domine donis satiatos quaesumus ut et voluntate pie recteque vivendi et virtute atque efficacia perficiendi nos iugiter donare digneris. 406
Trin/H15/D/M2/Mass Propers Superpop Conserva Domine populum tuum et quem salutaribus praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere beneficiis et mentis et corporis. 406
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima sexta post Pentecosten. Coll Custodi Domine quaesumus Ecclesiam tuam propitiatione perpetua et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. 406
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Secr Hostiam sacrificii singularis tibi Domine deferentes petimus ut eius virtute nos et a peccatis emacules et tua sanctificatione dignos efficias. 407
Trin/H16/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui aeternitate sacerdotii sui omnes tibi servientes sanctificat sacerdotes quoniam mortali carne circumdati ita quotidianis peccatorum remissionibus indigemus ut non solum pro populo sed etiam pro nobis eiusdem te Pontificis sanguis exoret. 407
Trin/H16/D/M2/Mass Propers BenP Concedat vobis omnipotens Deus munus suae benedictionis qui vestrae est conscius infirmitatis. Amen. Et qui vobis tribuit supplicandi affectum tribuat consolationis auxilium. Amen. Ut ab eo et praesentis et futurae vitae subsidium capiatis cuius vos bonitate creatos esse creditis. Amen. Quod ipse praestare. 407
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Postcomm Praesta nobis misericors Deus ut placationem tuam promptis mentibus exoremus et peccatorum veniam consequentes a noxiis liberemur incursibus. 408
Trin/H16/D/M2/Mass Propers Superpop Propitiare Domine populo tuo et ab omnibus absolve peccatis ut quod nostris offensionibus promeremur tua indulgentia repellatur. 408
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima septima post Pentecosten. Coll Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest salva consistere tuo semper munere gubernetur. 408
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Secr Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. 408
Trin/H17/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te incessanter precari ut qui te auctore subsistimus te dispensante dirigamur. Non nostris sensibus relinquamur sed ad tuae reducti semper tramitem veritatis haec studeamus exercere quae praecipis ut possimus dona percipere quae promittis. 408
Trin/H17/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas purget et sua vos benedictione illustret. Amen. Repleat vos spiritalium donis virtutum et perseverare faciat in bonis propositum vestrum. Amen. Sicque humilitatem vestram benignus acceptet ut suae vos pietatis remuneratione locupletet. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 409
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Postcomm Mentes nostras et corpora possideat Domine quaesumus doni caelestis operatio ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. 409
Trin/H17/D/M2/Mass Propers Superpop Adesto Domine supplicationibus nostris et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre ut quod non habet fiducia meritorum tua conferat largitas invicta donorum. 409
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima octava post Pentecosten. Coll Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur. 409
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Secr Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod immeritis contulisti propitius exsequaris. 410
Trin/H18/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum laude nostra non egeas grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum nec te augent nostra praeconia sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam sicut fontem vitae praeterire causa moriendi est sic eodem iugiter redundare effectus est sine fine vivendi. 410
Trin/H18/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus caelesti vos protectione circumdet et suae benedictionis dono locupletet. Amen. Concedatque vobis ut qui in sola spe gratiae caelestis innitimini caelesti etiam protectione muniamini. Amen. Quatenus et in praesenti saeculo mortalis vitae solatia capiatis et sempiternae gaudia comprehendere valeatis. Quod ipse praestare. 410
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Postcomm Salutaris hostiae participatione recreati quaesumus omnipotens Deus ut eius potentia singulari nos ipsos tibi holocaustum facias sempiternum. 411
Trin/H18/D/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo et mentem qua tibi devotus exsistat et intellectum quo iusta deposcat et propitiationem tuam qua pie desiderantibus quae sint profutura perficias. 411
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Hebdomada decima nona post Pentecosten. Coll Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium (tuum) sed indulgentiam sentiamus. 411
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Secr Huius te Domine muneris oblatione placemus et perpetuae vitae participes huius operatione reddamur. 411
Trin/H19/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui vicit diabolum et mundum hominemque paradiso restituit et vitae ianuas credentibus patefecit. 411
Trin/H19/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus dexterae suae perpetuo vos circumdet auxilio et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni vos pravitate defendat et donis caelestibus exuberare concedat. Amen. Quo corpore mundati ac mente talem ei exhibeatis servitutem per quam suam consequi valeatis propitiationem. Amen. Quod ipse. 412
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Postcomm Caelestis mensae quaesumus Domine sacrosancta libatio corda nostra purget semper et pascat. 412
Trin/H19/D/M2/Mass Propers Superpop Adesto Domine populis tuis in tua protectione fidentibus et tuae se dexterae suppliciter inclinantes perpetua defensione conserva. Percipiant quaesumus Domine vitae praesentis auxilium et gratiam repperiant sempiternam. 412
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima post Pentecosten. Coll Fac nos Domine quaesumus prompta voluntate subiectos et ad supplicandum tibi nostras semper excita voluntates. 412
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Secr Munda nos Domine sacrificii praesentis effectu et perfice miseratus in nobis ut eius mereamur esse participes. 412
Trin/H20/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam maiestatem humiliter implorare ut Iesus Christus Filius tuus Dominus noster sua nos gratia protegat et conservet et quia sine ipso nihil recte valemus efficere ipsius munere capiamus ut tibi semper placere possimus. 412
Trin/H20/D/M2/Mass Propers BenP Purificet omnipotens Deus vestrorum cordium arcana et benedictionis suae vobis tribuat incrementa. Amen. Ab omnibus vitae praesentis periculis exuamini et virtutum spiritalium ornamentis induamini. Amen. Quo illius adiutorio fulti sic ei serviatis in terris ut ei coniungi valeatis in caelis. Amen. Quod ipse. 413
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Postcomm Purifica Domine quaesumus mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. 413
Trin/H20/D/M2/Mass Propers Superpop Respice propitius Domine ad deditam tibi tui populi servitutem ut inter humanae fragilitatis incerta nullis adversitatibus opprimatur qui de tua protectione confidit. 413
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima prima post Pentecosten. Coll Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia et te solum dominum puro corde sectari. 414
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Secr Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur ut haec sancta quae gerimus et praeteritis nos delictis exuant et futuris. 414
Trin/H21/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et suppliciter te exorare ut sic nos bonis tuis instruas sempiternis ut temporalibus quoque consolari digneris sic praesentibus refovere ut ad gaudia nos mansura perducas. 414
Trin/H21/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus universa a vobis adversa excludat et suae super vos benedictionis dona propitiatus infundat. Amen. Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis quo possint repleri beneficiis sempiternis. Amen. Quatenus et exsequenda intelligentes et intellecta exsequentes et inter adversa mundi inveniamini indemnes et beatorum spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 414
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Postcomm Sacrificium quod tuae Domine Deus obtulimus pietati nobis ad veniam nostrorum proficiat peccatorum et tuae miserationis semper tribuat solatium. 415
Trin/H21/D/M2/Mass Propers Superpop Benedictionem tuam Domine populus fidelis accipiat qua corpore salvatus ac mente et gratam tibi semper exhibeat servitutem et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. 415
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima secunda post Pentecosten. Coll Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. 415
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut et tuam cognoscimus veritatem et eam dignis mentibus ac moribus assequamur. 415
Trin/H22/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui propterea iure punis errantes et clementer refoves castigatos ut nos a malis operibus abstrahas et ad bona facienda convertas quia non vis invenire quod damnes sed esse potius quod corones. Qui cum pro nostris meritis iugiter mereamur affligi tu tamen iudicium ad correctionem temperas non perpetuam exerces ad poenam. Iuste enim corrigis et clementer ignoscis in utroque verax in utroque misericors. Qui nos ea lege disponis ut coercendo in aeternum perire non sinas et parcendo spatium tribuas corrigendi. Qui ideo malis praesentibus nos flagellas ut ad bona futura perducas ideo bonis temporalibus consolaris ut de sempiternis facias certiores. Quo te et in prosperis et in adversis pia semper confessione laudemus. 415
Trin/H22/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus vos perturbationibus liberet et mentes vestras suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatenus spei fidei et charitatis gemmis ornati et praesentem vitam transigatis illaesi et ad aeternam perveniatis securi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 416
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Postcomm Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos nos eius participatione perficias. 417
Trin/H22/D/M2/Mass Propers Superpop Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. 417
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima tertia post Pentecosten. Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. 417
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Secr Da quaesumus omnipotens Deus sic nos tuam veniam promereri ut nostros corrigamus excessus sic fatentibus relaxare delictum ut coerceamus in suis pravitatibus obstinatos. 417
Trin/H23/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et clementiam tuam suppliciter exorare ut Filius tuus Iesus Christus Dominus noster qui se usque in finem saeculi suis promisit fidelibus adfuturum et praesentiae corporalis mysteriis non deserat quos redemit et maiestatis suae beneficiis non relinquat. 417
Trin/H23/D/M2/Mass Propers BenP Benedictionis Domini gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Amen. Mundet vos ab omni crimine peccatorum et sibimet placere faciat in aeternum. Amen. Ubique vobis Dominus placatus occurrat et suae benedictionis opem dignanter attribuat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 418
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. 418
Trin/H23/D/M2/Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut ab omni pravitate defensa donis caelestibus prosequatur 418
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima quarta post Pentecosten. Coll Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. 418
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. 419
Trin/H24/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam suppliciter deprecantes ut expulsis azymis vetustatis illius Agni cibo satiemur et poculo qui et nostram imaginem reparavit et suam nobis gratiam repromisit Iesus Christus Filius tuus. 419
Trin/H24/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Dominus adaperiat cor vestrum in lege sua et humiliet animas vestras ad capienda mandata caelestia. Amen. Quidquid vobis pro salute animarum vestrarum os mortalitatis nostrae enarrat acceptum vobis pietas divina efficiat. Amen. Ut divinis sermonibus animati cum eis qui pro vobis invigilant ad aeternam beatitudinem mereamini pervenire illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 419
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Postcomm Sacrificium salutis nostrae tibi Domine Deus noster offerentes quaesumus ut concedas nobis purificatis mentibus semper tuae pietatis celebrare mysterium. 420
Trin/H24/D/M2/Mass Propers Superpop Da salutem Domine populo tuo mentis et corporis et perpetuis consolationibus tuorum reple corda fidelium ut tua protectione relevati et pia tibi devotione complaceant et tua semper beneficia consequantur. 420
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima quinta post Pentecosten. Coll Deus qui nos regendo conservas parcendo iustificas et a temporali tribulatione nos eripe et gaudia nobis aeterna largire. 420
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Secr Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 420
Trin/H25/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem sanctum et benedictum nomen maiestatis tuae ubique veneratur adoratur praedicatur et colitur qui est origo salutis via virtutis et tuae propitiatio pietatis. 420
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Require benedictio. Postcomm Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. 421
Trin/H25/D/M2/Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 421
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima sexta post Pentecosten. Coll Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 421
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 421
Trin/H26/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tibi debitas laudes pio honore deferre et mirabilium tuorum inenarrabilia praeconia devotae mentis veneratione celebrare. Teque ineffabilem atque invisibilem Deum laudare benedicere adorare. 421
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Require benedictio. Postcomm Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. 422
Trin/H26/D/M2/Mass Propers Superpop Protector in te sperantium Deus salva populum tuum tuere dispone ut a peccatis liber (et) ab hoste securus in tua semper gratia perseveret. 422
Trin/H27/D/M2/Mass Propers Hebdomada vigesima septima post Pentecosten. Coll Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. 422
Trin/H27/D/M2/Mass Propers Secr Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrum ad te corda converte ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. 422
Trin/H27/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius est operis quod conditi sumus muneris quod vivimus pietatis quod tua erga nos dona cognoscimus. Quamvis enim natura nostra peccati vitiata sit vulnere a terrenis tamen ad caelestia provehitur tuo inenarrabili munere. 422
Trin/H27/D/M2/Mass Propers Postcomm Concede nobis Domine quaesumus ut quicquid in nostra mente vitiosum est sacramenti quod sumpsimus medicatione curetur. 423
Trin/H27/D/M2/Mass Propers Superpop Excita Domine tuorum corda fidelium ut sacris intenta doctrinis et intellegant quod sequantur et sequendo fideliter apprehendant. 423
Trin/H28/D/M2/Mass Propers Hebdomada quinta ante natalem Domini. Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. 423
Trin/H28/D/M2/Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. 423
Trin/H28/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius primi adventus mysterium ita nos facias dignis laudibus et officiis celebrare praesentemque vitam inculpabilem ducere ut secundum valeamus interriti exspectare. 424
Trin/H28/D/M2/Mass Propers BenP Concedat vobis Dominus praemium sincerae charitatis ut cum omnibus semper in pace vivatis. Amen. Inimicorum omnium insidias superetis et praesentem vitam sincerissime peragatis. Amen. Sitis etiam a reatu conscientiae liberi ut nihil metuatis in die iudicii postfuturi. Quod ipse. 424
Trin/H28/D/M2/Mass Propers Postcomm Animae nostrae quaesumus omnipotens Deus hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur et sicut lampades divino munere satiati ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara lumina fulgeamus. 424
Trin/H28/D/M2/Mass Propers Superpop Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui de adventu unigeniti Filii tui secundum carnem laetantur in secundo cum venerit in maiestate sua praemium aeternae vitae percipiant. 424
Adv/H1/D/M2/Mass Propers Hebdomada quarta ante natalem Domini. Coll Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi et te liberante salvari. 425
Adv/H1/D/M2/Mass Propers Secr Intende quaesumus Domine sacrificium singulare ut huius participatione mysterii quae speranda credimus exspectata sumamus. 425
Adv/H1/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cui proprium est et singulare quod bonus es et nulla unquam a te es commutatione diversus. Propitiare quaesumus supplicationibus nostris et Ecclesiae tuae misericordiam tuam quam deprecatur ostende manifestans plebi tuae Unigeniti tui et incarnationis mysterium et adventus admirabile sacramentum ut in universitate nationum constet esse perfectum quod vatum oraculis fuit ante promissum percipiantque dignitatem adoptionis quos exornat confessio veritatis. 425
Adv/H1/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus cuius Unigeniti adventum et praeteritum creditis et futurum exspectatis eiusdem adventus vos illustratione sanctificet et sua benedictione locupletet. Amen. In praesentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat et se vobis in iudicio placabilem ostendat. Amen. Quo a cunctis contagiis peccatorum liberati illius tremendi examinis diem exspectetis interriti. Amen. Quod ipse. 426
Adv/H1/D/M2/Mass Propers Postcomm Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. 426
Adv/H1/D/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo spiritum veritatis et pacis ut et te per adventum unigeniti tui tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 426
Adv/H2/D/M2/Mass Propers Hebdomada tertia ante natalem Domini. Coll Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. 427
Adv/H2/D/M2/Mass Propers Secr Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. 427
Adv/H2/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui tuo inenarrabili munere praestitisti ut natura humana ad similitudinem tui condita dissimilis per peccatum et mortem effecta nequaquam in aeterna damnatione periret sed unde peccatum mortem contraxerat inde vitam tua pietas immensa repararet et antiquae virginis facinus nova et intemerata virgo Maria piaret. Quae ab angelo salutata a Spiritu Sancto obumbrata illum gignere meruit qui cuncta nasci suo nutu concessit: quae mirabatur et corporis integritatem et conceptus fecunditatem gaudebatque suum paritura parentem Iesum Christum Dominum nostrum 427
Adv/H2/D/M2/Mass Propers BenP Deus cuius adventus incarnationis praeteritus creditur et iudicii venturus exspectatur vos antequam veniat expiet ab omni contagione delicti. Amen. Prius in vobis diluat omne quod illa futura examinatione puniturus est ut cum iustus advenerit iudex non in vobis inveniat quod condemnet. Amen. Quo veniente non incurratis supplicium aeternum sed remuneremini donariis sempiternis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 428
Adv/H2/D/M2/Mass Propers Postcomm Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. 428
Adv/H2/D/M2/Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus cunctae familiae tuae hanc voluntatem Christo filio tuo domino nostro venienti operibus iustis aptos occurrere ut eius dexterae sociati regnum mereantur possidere caeleste. 428
Adv/H3/D/M2/Mass Propers Hebdomada secunda ante natalem Domini. Coll Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. 429
Adv/H3/D/M2/Mass Propers Secr Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. 429
Adv/H3/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius incarnatione salus facta est mundi et passione redemptio procurata est hominis procreati. Ipse nos quaesumus ad aeternum perducat praemium qui redemit de tenebris infernorum iustificetque in adventu secundo qui nos redemit in primo quatenus illius nos a malis omnibus defendat sublimitas cuius nos ad vitam erexit humilitas. 429
Adv/H3/D/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus vos placato vultu respiciat et in vos donum suae benedictionis infundat. Amen. Et qui hos dies incarnatione Unigeniti sui fecit sollemnes a cunctis praesentis et futurae vitae adversitatibus reddat indemnes. Amen. Ut qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini in secundo cum in maiestate venerit praemiis aeternae vitae ditemini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 429
Adv/H3/D/M2/Mass Propers Postcomm Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. 430
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers Mensis decima feria quarta. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. 430
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers Secr Festina quaesumus ne tardaveris Domine et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. 430
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers VD Grata tibi sint Domine munera quibus mysteria celebrantur nostrae libertatis et vitae. 430
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers BenP Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ab antiquis patribus exspectatus ab angelo nuntiatus a Virgine conceptus in fine saeculorum hominibus est praesentatus. Qui appropinquante Nativitatis suae festo ita quaesumus sit nobis placatus qualiter tecum et cum Spiritu Sancto ad nos veniat nobiscum perpetim permansurus. 430
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers Postcomm Conservent nos quaesumus Domine munera tua et per adventum Unigeniti tui tribuant nobis vitam aeternam. 431
Adv/H3/f4/M2/Mass Propers Superpop Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. 431
Adv/H3/f6/M2/Mass Propers Feria sexta. Coll Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut hii qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. 431
Adv/H3/f6/M2/Mass Propers Secr Praesta Domine quaesumus ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum 431
Adv/H3/f6/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sanctificator et institutor es abstinentiae cuius nullus finis nullusque est numerus effunde quaesumus super nos in diebus ieiuniorum nostrorum Spiritum gratiae salutaris et ab omnibus nos perturbationibus saeculi huius tua defensione conserva ut qui Unigeniti tui celebramus adventum continuum eius sentiamus auxilium. 432
Adv/H3/f6/M2/Mass Propers Postcomm Prosint nobis Domine quaesumus sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant et praesidiis tuae propitiationis attollant. 432
Adv/H3/S/M2/Mass Propers/1 Sabbato in duodecim lectionibus mensis decima. Or Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur. 432
Adv/H3/S/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. 432
Adv/H3/S/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. 432
Adv/H3/S/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. 433
Adv/H3/S/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. 433
Adv/H3/S/M2/Mass Propers Alia ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 433
Adv/H3/S/M2/Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine munera sanctifica et concede ut per haec veneranda mysteria pane caelesti refici mereamur. 433
Adv/H3/S/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui non solum peccata dimittis sed ipsos etiam iustificas peccatores et reis non tantum peccata relaxas sed dona largiris et praemia cuius nos pietatem supplices exoramus ut qui ieiuniis et votis sollemnibus nativitatem Unigeniti tui praevenimus illius dono et praesentis vitae perturbationibus careamus et aeterna munera capiamus. 433
Adv/H3/S/M2/Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 434
Adv/H4/D/M2/Mass Propers Dominica prima ante natalem Domini. Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. 434
Adv/H4/D/M2/Mass Propers Secr Haec tibi Domine oblata benignus sanctificanda assume libamina ut eorum perceptione expiemur a crimine et adventus Filii tui gloriam mereamur interriti praestolari. 434
Adv/H4/D/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem Ioannes praecessit nascendo et in desertis eremi praedicando et in fluentis Iordanis baptizando et ad inferna descendendo cuius venerandae nativitatis proxime ventura sollemnitas ita nos quaesumus tibi placitos reddat ut cum fructu bonorum operum ad regna caelestia introducat ut parando in cordibus nostris viam Domino fructusque dignos paenitentiae faciendo per praedicationem Ioannis obtemperemus monitis nostri Salvatoris. Sicque perveniamus per filium sterilis ad Filium Virginis per Ioannem hominem magnum ad eumdem Dominum nostrum hominem Deum qui sicut venit ad nos redimendum occultus ita iustificet cum ad iudicandum venerit manifestus. 434
Adv/H4/D/M2/Mass Propers BenP Deus qui vos et prioris adventus gratia reparavit et in secundo daturum se vobis regnum cum sanctis angelis repromisit adventus sui vos illustratione sanctificet. Amen. Vincula vestra dissolvat antequam veniat ut liberati a vinculis peccatorum interriti tremendum eius exspectetis adventum. Amen. Et quem venisse in terris pro vestra salute creditis venturumque ad iudicium sustinetis eius adventus gloriam impavidi mereamini contueri. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 435
Adv/H4/D/M2/Mass Propers Postcomm Tribue nobis Domine caelestis mensae virtute satiatis et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. 436 (217v)
Adv/H4/D/M2/Mass Propers Superpop Adiuva Domine fragilitatem plebis tuae ut ad votivum magnae festivitatis officium intercedente beata Dei Genitrice Maria et corporaliter gubernata recurrat et ad perpetuam gloriam devota mente perveniat. 436 (217v)
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/1 Orationes de Adventu Domini cottidianis diebus. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut magnae festivitatis ventura sollemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus laetiores. 436 (217v)
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniens Iesus Christus Filius tuus Dominus noster paratam sibi in nobis inveniat mansionem. 436 (217v)
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Prope esto Domine omnibus exspectantibus te in veritate ut in adventu Filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. 436 (217v)
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus hanc gratiam plebi tuae adventum unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare ut sicut ipse auctor nostrae salutis docuit velut fulgentes lampadas in eius occursum nostras animas praeparemus. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae visitationis illustra ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/6 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/7 Alia. Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/8 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende ut qui ex nostra culpa affligimur Salvatore nostro adveniente respiremus. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/9 Alia. Or Voci nostrae quaesumus Domine aures tuae pietatis accommoda et cordis nostri tenebras lumine tuae visitationis illustra. 437
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/10 Alia. Or Porrige nobis Domine dexteram tuae venerationis et veni et peccata nostra propitiatus absolve. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/11 Alia. Or Festinantes omnipotens Deus in occursum Filii tui Domini nostri nulla impediant opera actus terreni sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos eius esse consortes. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/12 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quia pro peccatis nostris meremur affligi per adventum Filii tui a cunctis adversitatibus liberemur. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/13 Alia. Or Deus qui nostra nos conspicis semper infirmitate destitui adventus tui nos visitatione custodi. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/14 Alia. Or Adesto quaesumus omnipotens Deus atque in cunctis actionibus nostris et aspirando nos praeveni et adiuvando custodi. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/15 Alia. Or Praeveniat nos quaesumus omnipotens Deus tua gratia semper et subsequatur ut per adventum Filii tui quem summo cordis desiderio sustinemus et praesentis vitae subsidia. 438
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/16 Alia. Or Deus qui conspicis quia in tua pietate confidimus concede propitius ut de caelesti semper protectione gaudeamus. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/17 Alia. Or Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur veniente salvari. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/18 Alia. Or Excita Domine potentiam tuam et veni ut tua propitiatione salvemur. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/19 Alia. Or Festina ne tardaveris Domine Deus noster et a diabolico furore nos potenter libera. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/20 Alia. Or Exsultemus quaesumus Domine Deus noster omnes recti corde in unitate fidei congregati ut veniente Salvatore nostro filio tuo immaculati occurramus illi in eius sanctorum comitatu. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/21 Alia. Or Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut veniente filio tuo domino nostro bona eius capere valeamus. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/22 Alia. Or Praecinge quaesumus Domine Deus noster lumbos mentis nostrae divina tua virtute potenter ut veniente domino nostro Iesu Christo filio tuo digni inveniamur aeternae vitae convivio et vota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur. 439
Adv/Gen/Gen/M2/Mass Propers/23 Alia. Or Fac nos quaesumus Domine Deus noster pervigiles atque sollicitos adventum exspectare Christi Filii tui Domini nostri ut dum venerit pulsans non dormientes peccatis sed vigilantes et in suis inveniat laudibus exsultantes. 440 (219v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/1 Incipiunt orationes pro peccatis. Or Succurre quaesumus Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. 440 (219v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. 440 (219v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. 440 (219v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. 440 (219v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro nostris peccatis affligimur intercedente beato illo martyre tuo in tua misericordia respiremus. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/6 Alia. Or Clamantium ad te quaesumus Domine preces dignanter exaudi et sicut Ninivitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/7 Alia. Or Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/8 Alia. Or Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de maerore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/9 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/10 Alia. Or Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 441
pro peccatis/M2/Mass Propers/11 Alia. Or Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. 442
pro peccatis/M2/Mass Propers/12 Alia. Or Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos. 442
pro peccatis/M2/Mass Propers/13 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensam nostram per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus. 442
pro peccatis/M2/Mass Propers/14 Alia. Or Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. 442
pro peccatis/M2/Mass Propers/15 Alia. Or Exaudi Domine gemitum populi tui nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium. 442
pro peccatis/M2/Mass Propers/16 Alia. Or Omnipotens Deus misericordiam tuam nobis placatus impende ut qui contemnendo culpam incurrimus confitendo veniam consequamur. 442
Office ordinary/1 Incipiunt orationes cottodianae. Or Vox clamantis Ecclesiae ad aures quaesumus Domine tuae pietatis adscendat ut percepta venia peccatorum te fiat operante devota te protegente secura. 443 (221r)
Office ordinary/2 Alia. Or Propitiare Domine iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus ut concessa venia quam precamur perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. 443 (221r)
Office ordinary/3 Alia. Or Nostris quaesumus Domine propitiare temporibus ut tuo munere diriga(n)tur et romana securitas et devotio christiana. 443 (221r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/17 Alia. Or Moveat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus et misericordiam tuam supplicatio fidelis obtineat ut quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. 443 (221r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/18 Alia. Or Averte quaesumus Domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle. 443 (221r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/19 Alia. Or Memor esto Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis. 443 (221r)
pro peccatis/M2/Mass Propers/20 Alia. Or Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae gratia liberemur. 443 (221r)
Office ordinary/4 Alia. Or Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariterque nos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis. 444
Office ordinary/5 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus ne nos tua misericordia derelinquat quae (et) terrores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat. 444
Office ordinary/6 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur. 444
Office ordinary/7 Alia. Or Perpetua quaesumus Domine pace custodi quos in te sperare donasti. 444
Office ordinary/8 Alia. Or Adesto nobis misericors Deus et tuae pietatis nobis propitius dona concede. 444
Office ordinary/9 Alia. Or Rege nostras Domine propitius voluntates ut nec propriis iniquitatibus implicentur nec subdantur alienis. 444
Office ordinary/10 Alia. Or Comprime Domine quaesumus noxios semper incursus et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. 444
Office ordinary/11 Alia. Or Ab omnibus nos defende quaesumus Domine semper adversis et continuis tuere praesidiis. 444
Office ordinary/12 Alia. Or Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 445
Office ordinary/13 Alia. Or Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua devotione gaudere quia perpetua est et plena felicitas si bonorum omnium serviamus auctori. 445
Office ordinary/14 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. 445
Office ordinary/15 Alia. Or Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. 445
Office ordinary/16 Alia. Or Vox nostra te Domine semper deprecetur et ad aures tuae pietatis ascendat. 445
Office ordinary/17 Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut liberis tibi mentibus serviamus 445
Office ordinary/18 Alia. Or Ut tuam Domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos. 445
Office ordinary/19 Alia. Or Suscipe Domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende. 445
Office ordinary/20 Alia. Or Cunctas Domine semper a nobis iniquitates repelle ut ad viam salutis aeternae secura mente curramus. 445
Office ordinary/21 Alia. Or Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter servire concede. 446
Office ordinary/22 Alia. Or Deus caeli terraeque dominator auxilium nobis tuae defensionis benignus impende. 446
Office ordinary/23 Alia. Or Praesta quaesumus misericors Deus ut tibi placita mente serviamus. 446
Office ordinary/24 Alia. Or Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. 446
Office ordinary/25 Alia. Or Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi. 446
Office ordinary/26 Alia. Or A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere. 446
Office ordinary/27 Alia. Or Vincula Domine quaesumus humanae pravitatis abrumpe ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus. 446
Office ordinary/28 Alia. Or Tua nos Domine quaesumus gratia benedicat et ad vitam perducat aeternam. 446
Office ordinary/29 Alia. Or Vide Domine infirmitates nostras et celeri nobis pietate succurre 446
Office ordinary/30 Alia. Or Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut bona tua capere valeamus. 446
Office ordinary/31 Alia. Or Esto nobis propitius Deus ut tua nos misericordia subsequatur. 446
Office ordinary/32 Alia. Or Praeveniat nos quaesumus Domine misericordia tua et voces nostras clementia tuae propitiationis anticipet. 447
Office ordinary/33 Alia. Or Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre ut devotio supplicantium ad gratiarum transeat actionem. 447
Office ordinary/34 Alia. Or Delicta nostra Domine quibus adversa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi. 447
Office ordinary/35 Alia. Or Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte. 447
Office ordinary/36 Alia. Or Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 447
Office ordinary/37 Alia. Or Clamantes ad te Deus dignanter exaudi: ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas. 447
Office ordinary/38 Alia. Or Concede nobis Domine veniam delictorum et eos qui nos impugnare moliuntur expugna. 447
Office ordinary/39 Alia. Or Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. 447
Office ordinary/40 Alia. Or Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice veraciter obsequentes. 447
Office ordinary/41 Alia. Or Tuere nos superne moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis. 448
Office ordinary/42 Alia. Or Ut a nostris excessibus Domine temperemus tua nos praecepta concede iugiter operari. 448
Office ordinary/43 Alia. Or Aufer a nobis quaesumus nostras Domine pravitates ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus. 448
Office ordinary/44 Alia. Or Ut cunctis nos Domine foveas adiumentis tuis apta propitius disciplinis. 448
Office ordinary/45 Alia. Or Oculi nostri ad te Domine semper intendant ut auxilium tuum et misericordiam sentiamus. 448
Office ordinary/46 Alia. Or Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae condicionis absolve et quidquid eorum retributione meremur averte. 448
Office ordinary/47 Alia. Or Porrige nobis Deus dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende. 448
Office ordinary/48 Alia. Or Exaudi nos Domine Deus noster et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare. 448
Office ordinary/49 Alia. Or Intende Domine quaesumus supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. 448
Office ordinary/50 Alia. Or Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve. 448
Office ordinary/51 Alia. Or Iniquitates nostras ne respicias Deus sed sola nobis misericordia tua prosit indignis. 449 (224r)
Office ordinary/52 Alia. Or Fac nos Domine Deus noster tuis obedire mandatis quia tunc nobis prospera cuncta provenient si te totius vitae sequamur auctorem. 449 (224r)
Office ordinary/53 Orationes aliae vespertinales. Or Omnipotens sempiterne Deus vespere et mane et meridie Maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris ad veram lucem quae Christus est nos facias pervenire. 449 (224r)
Office ordinary/54 Or Vespertinae laudis officia persolventes clementiam tuam Domine humili prece deposcimus ut nocturni insidiatoris fraudes te protegente vincamus. 449 (224r)
Office ordinary/55 Or Propitiare Domine vespertinis supplicationibus nostris et fac nos sine ullo reatu matutinis tibi laudibus praesentari. 449 (224r)
Office ordinary/56 Or Exaudi Domine famulos tuos vespertina nomini tuo vota reddentes et quos per singula diei momenta servasti per noctis quietem custodire dignare. 449 (224r)
de cruce/M2/Mass Propers/1 Orationes ad crucem. Or Quaesumus Domine Deus noster ut per vexillum sanctae crucis Filii tui ad conterendas adversariorum nostrorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituas. 450
de cruce/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Supplices clementiam tuam quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 450
de cruce/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut antiqui hostis insidias tanti virtute mysterii superantes sincerissima tibi perpetuo mente famulemur. 450
de cruce/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Deus cuius Filius per trophaeum crucis redimere dignatus est mundum concede propitius ut qui in redemptione nostra laetamur aeternis gaudiis te donante perfruamur. 450
de cruce/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Deus qui per sanguinem Iesu Christi Filii tui dedisti pacem hominibus et caelestium collegium angelorum da nobis et de tuae pacis ubertate repleri et de angelicae societatis unitate laetari. 450
Office ordinary/1 Orationes ad completorium. Or Oriatur in nobis Domine nascentibus tenebris aurora iustitiae et peracto die tibi suppliciter gratias agentes etiam mane dignanter respicias vota solventes. 451
Office ordinary/2 Or Gratias tibi agimus Domine custoditi per diem grates tibi exsolvimus custodiendi per noctem repraesenta nos quaesumus Domine matutinis horis incolumes ut nos omni tempore habeas laudatores. 451
Office ordinary/3 Or Illumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias tu repelle propitius. 451
Office ordinary/4 Or Quaesumus Domine Deus noster diei molestias noctis quiete sustenta ut necessaria temporum vicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas. 451
Office ordinary/5 Or Adesto Domine precibus nostris et die noctuque nos protege ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. 451
Office ordinary/6 Or Deus qui illuminas noctem et lucem post tenebras facis concede nobis ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes tibi Deo gratias referamus. 451
Office ordinary/7 Or Tuus est dies Domine et tua est nox concede nobis ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus atque matutinis horis ad altarem tuum recurrentes tibi Deo gratias referamus. 452 (225v)
Office ordinary/8 Or Tuus est dies Domine et tua est nox: concede sollem iustitiae permanere in cordibus nostris ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. 452 (225v)
Office ordinary/9 Incipiunt Orationes matutinales. Or Illumina Domine quaesumus in te corda credentium ut tuo semper munimine et tuo auxilio protegamur. 452 (225v)
Office ordinary/10 Alia. Or Tua nos Domine veritas semper illuminet et ab omni pravitate defendat. 452 (225v)
Office ordinary/11 Alia. Or Salva nos omnipotens Deus et lucem nobis concede perpetuam. 452 (225v)
Office ordinary/12 Alia. Or Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. 452 (225v)
Office ordinary/13 Alia. Or Matutina supplicum vota Domine propitius intuere et occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut desideria tenebrosa non teneant quos lux caelestis gratiae reparavit. 452 (225v)
Office ordinary/14 Alia. Or Emitte quaesumus Domine lucem tuam cordibus nostris ut mandatorum tuorum lege percepta in via tua ambulantes nihil patiamur erroris. 453
Office ordinary/15 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus apud quem nihil obscurum est nihil tenebrosum emitte lucem tuam cordibus nostris ut mandatorum tuorum lege percepta in via tua ambulantes nihil patiamur erroris. 453
Office ordinary/16 Alia. Or Deus qui vigilantes in laudibus tuis caelesti mercede remuneras tenebras de cordibus nostris auferre digneris ut splendore luminis tui semper gaudeamus. 453
Office ordinary/17 Alia. Or Exsurgentes de cubilibus nostris auxilium gratiae tuae matutinis Domine precibus imploramus ut discussis tenebris vitiorum ambulare mereamur in luce virtutum. 453
Office ordinary/18 Alia. Or Te lucem veram et lucis auctorem Domine deprecamur ut digneris a nobis tenebras depellere vitiorum et clarificare nos luce virtutum. 453
Office ordinary/19 Alia. Or Auge in nobis Domine quaesumus fidem tuam et Spiritus Sancti lucem in nobis semper accende. 453
Office ordinary/20 Alia. Or Deus qui tenebras ignorantiae verbi tui luce depellis auge in cordibus nostris virtutem fidei quam dedisti ut ignis quem gratia tua fecit accendi nullis tentationibus possit exstingui. 453
Office ordinary/21 Alia. Or Auribus percipe Domine quaesumus verba oris nostri clamoremque matutinum pius scrutator intellige ut orandi ad te nobis sit fida devotio tuaque donetur nobis diluculo contemplatio et peccatorum omnium exoptata remissio. 454
Office ordinary/22 Alia. Or Veritas tua quaesumus Domine luceat in cordibus nostris et omnis falsitas inimici destruatur. 454
Office ordinary/23 Alia. Or Sensibus nostris quaesumus Domine lumen sanctum tuum benignus infunde ut tibi semper simus devoti cuius sapientia creati sumus et providentia gubernamur. 454
Office ordinary/24 Item ad matutinos lucescente die. Or Deus qui diem discernis a nocte actus nostros a tenebrarum distingue caligine ut semper quae sancta sunt meditantes in tua iugiter luce vivamus. 454
Office ordinary/25 Alia. Or Gratias tibi agimus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos de transacto noctis spatio ad matutinas horas perducere dignatus es quaesumus ut dones nobis diem hunc sine peccato transire quatenus ad vesperum et semper tibi Deo gratias referamus. 454
Office ordinary/26 Alia. Or Gratias agimus inenarrabili pietati tuae omnipotens Deus qui nos depulsa noctis caligine ad diei huius principium perduxisti et abiecta ignorantiae caecitate ad cultum tui nominis atque scientiam revocasti illabere sensibus nostris omnipotens Pater ut in praeceptorum tuorum lumine gradientes te ducem sequamur et principem. 455
Office ordinary/27 Alia. Or Deus qui nos ad principium huius diei pervenire fecisti da nobis hunc diem sine peccato transire ut in nullo a tuis semitis declinemus sed ad tuam iustitiam faciendam nostra semper procedant eloquia. 455
Office ordinary/28 Ad primam. Or Dirigere dignare Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus hodie corda et corpora nostra in opera mandatorum tuorum ut in hac die ad nullum declinemus peccatum sed semper quae sancta sunt meditemur atque opere compleamus et tuo ubique auxilio muniamur. 455
pro peccatis/M2/Mass Propers Missa pro peccatis. Coll Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. 456 (227v)
pro peccatis/M2/Mass Propers Secr Adesto nobis quaesumus Domine et preces nostras benignus exaudi ut quod fiducia non habet meritorum placatio obtineat hostiarum. 456 (227v)
pro peccatis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus suppliciter implorantes ut nos ab omnibus peccatis clementer eripias et a cunctis protegas benignus inimicis. 456 (227v)
pro peccatis/M2/Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus nostris ut omnium delictorum nostrorum remissionem consequi mereamur quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas. 456 (227v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Praesta nobis aeterne Salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 456 (227v)
pro peccatis/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et a peccatis exuant et caelestis vitae vigore confirmem. 456 (227v)
in tempore belli/M2/Mass Propers/1 Orationes tempore belli. Or Omnipotens et misericors Deus a bellorum nos quaesumus turbine fac quietos quia bona nobis cuncta praestabis si pacem dederis et mentis et corporis. 457
in tempore belli/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Omnipotens Deus romani nominis inimicos virtute quaesumus tuae comprime maiestatis ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet. 457
in tempore belli/M2/Mass Propers/1 Missa in tempore belli Coll Deus regnorum omnium regumque dominator qui nos et percutiendo sanas et ignoscendo conservas praetende nobis misericordiam tuam ut tranquillitate pacis tua potestate firmata ad remedia correctionis utamur. 457
in tempore belli/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Deus cuius regnum regnum est omnium saeculorum supplicationes nostras clementer exaudi et romanorum regum tibi subditum protege principatum ut in tua virtute fidentes et tibi placeant et super omnia regna praecellant. 457
in tempore belli/M2/Mass Propers/3 Item alia. Coll Deus qui conteris bella et impugnatores in te sperantium potentia tuae defensionis expugnas auxiliare implorantibus misericordiam tuam ut omnium gentium feritate compressa indefessa te gratiarum actione laudemus. 458
in tempore belli/M2/Mass Propers/1 Secr Sacrificium Domine quod immolamus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat. 458
in tempore belli/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te toto corde prostrati suppliciter exorantes ut et praeteritorum nobis concedas veniam delictorum et ab omni mortalitatis incursu continua nos miseratione protegas. Quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam cum a nobis ea quibus te offendimus dignanter expuleris. 458
in tempore belli/M2/Mass Propers/1 Postcomm Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati supplices te rogamus omnipotens Deus ut hoc remedio singulari ab omnium peccatorum nos contagione purifices et a periculorum munias incursione cunctorum. 458
in tempore belli/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Protector noster adspice Deus et ab hostium nos defende formidine ut omni perturbatione submota liberis tibi mentibus serviamus. 459
in tempore belli/M2/Mass Propers/4 Item alia missa. Coll Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne. 459
in tempore belli/M2/Mass Propers/2 Secr Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis. 459
in tempore belli/M2/Mass Propers/2 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subiectas tibi glorificas potestates suscipe quaesumus propitius preces nostras et vires adde principibus nostris ut qui se dextera tua expetunt protegi nulla possint adversitate superari fidelem quoque populum tuum potentiae tuae muniat invicta defensio ut pio semper tibi devotus affectu et ab infestis liberetur inimicis et in tua iugiter gratia perseveret. 459
in tempore belli/M2/Mass Propers/3 Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine participatio tui sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 460
in tempore belli/M2/Mass Propers/5 Item alia missa. Coll Deus qui providentia tua caelestia simul et terrena moderaris propitiare christianorum rebus et regibus ut omnis hostium fortitudo te pro nobis pugnante frangatur. 460
in tempore belli/M2/Mass Propers/6 Alia. Coll Deus servientium tibi fortitudo regnorum propitius christianorum adesto semper principibus ut quorum tibi subiecta est humilitas eorum ubique excellentior sit potestas. 460
in tempore belli/M2/Mass Propers/3 Secr Propitiare Domine precibus et hostiis famulorum tuorum et propter nomen tuum romani imperii defende rectores ut salus servientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. 460
in tempore belli/M2/Mass Propers/3 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus sub cuius potestatis arbitrio omnium regnorum continetur potestas te humiliter deprecamur ut principibus nostris propitius adesse digneris ut qui tua expetunt protectione defendi omnibus sint hostibus fortiores. 460
in tempore belli/M2/Mass Propers/4 Postcomm Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis et corporis et spiritalibus enutriens eos alimentis a cunctis hostibus redde securos. 461
pro pace/M2/Mass Propers/1 Missa pro pace. Coll Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla. 461
pro pace/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Deus conditor mundi sub cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit adesto propitius invocationibus nostris et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus ut in laudibus misericordiae tuae incessabili exsultatione laetemur. 461
pro pace/M2/Mass Propers Secr Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus dignare quaesumus preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. 462
pro pace/M2/Mass Propers/1 Postcomm Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua fidimus nullius hostilitatis arma timeamus. 462
pro pace/M2/Mass Propers/2 Alia. Postcomm Deus qui misericordiae tuae potentis auxilio et prospera tribuis et adversa depellis: universa obstacula quae famulo tuo N. adversantur virtute sacramenti tui expugna ut remotis temptationibus universis indefessa te gratiarumactione laudemus. 462
in tribulationibus/M2/Mass Propers/1 Missa pro quacunque tribulatione Coll Deus infinitae misericordiae et bonitatis immensae propitiare iniquitatibus nostris et omnibus animarum nostrarum medere languoribus ut peccatorum nostrorum remissione percepta semper in tua benedictione laetemur. 462
in tribulationibus/M2/Mass Propers/1 Secr Tuere nos Domine divinis propitius sacramentis et ut his congrue famulemur eorum praesta potenter effectum. 463
in tribulationibus/M2/Mass Propers BenP Deus maestorum solatium tribulatorum refugium suo vos brachio foveat et ab imminentibus periculis illaesos miseratus efficiat. Amen. Dexterae suae vos omnipotentis clypeo muniat et muro suae inexpugnabili fortitudinis ab instanti tribulatione circumtegat. Amen. Iram suae animadversionis a vobis propitiatus avertat et portum vobis salutis indulgens in suae vos protectionis interritos securitate constituat. Amen. Quod ipse praestare. 463
in tribulationibus/M2/Mass Propers/1 Postcomm Muniat quaesumus Domine fideles tuos sumpti vivificatio sacramenti et a vitiis omnibus expeditos in sancta faciat devotione currentes. 463
in tribulationibus/M2/Mass Propers/2 Item alia missa. Coll Deus sub cuius oculis omne cor trepidat et omnes conscientiae pavescunt propitiare omnium doloribus gementium et cunctorum medere vulneribus ut sicut nemo nostrum liber a culpa est ita nemo sit alienus a venia. 463
in tribulationibus/M2/Mass Propers/3 Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui timore sentiris dilectione coleris confessione placaris misericordiam tuam effunde supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. 464
in tribulationibus/M2/Mass Propers/2 Secr Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 464
in tribulationibus/M2/Mass Propers/2 Postcomm Quos munere caelesti reficis Domine divino tuere praesidio ut tuis mysteriis perfruentes nullis subdamur adversis et a cunctis iniquitatibus nostris exue nos omnipotens Deus et in tua nos fac pace gaudere. 464
in tribulationibus/M2/Mass Propers/4 Item alia missa. Coll Deus humilium consolator et fidelium fortitudo propitius esto supplicibus et da ut humana fragilitas quae per se proclivis est ad labem per te semper reparetur ad veniam. 464
in tribulationibus/M2/Mass Propers/5 Alia. Coll Suscipe misericors Domine supplicum preces et secundum multitudinem indulgentiarum tuarum ab omnibus nos absolve peccatis ut ad omnia pietatis opera te parcente reparemur et quos venia feceris innocentes auxilio facias efficaces. 464
in tribulationibus/M2/Mass Propers/3 Secr Haec hostia Domine quaesumus et ab occultis Ecclesiam tuam reatibus semper expediat et manifestis convenienter expurget. 465
in tribulationibus/M2/Mass Propers/3 Postcomm Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et a cunctis efficiant vitiis absolutos. 465
in tribulationibus/M2/Mass Propers/6 Item alia missa. Coll Quaesumus clementiam tuam omnipotens Deus ut ubi nulla fiducia suppetit actionum gratia tua copiosa resplendeat et cum delicta remittit indignis et cum beneficia praestat immeritis. 465
in tribulationibus/M2/Mass Propers/7 Alia. Coll Misericors et miserator Domine qui nos parcendo sustentas et ignoscendo sanctifices da veniam peccatis nostris et sacramentis caelestibus servientes ab omni culpa liberos esse concede. 465
in tribulationibus/M2/Mass Propers/4 Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 465
in tribulationibus/M2/Mass Propers/4 Postcomm Supplices te rogamus Deus ut quos tuis reficis sacramentis et tibi placitis moribus dignanter informes. 465
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/1 Oratio tempore quod absit mortalitatis. Coll Ecclesiae tuae quaesumus omnipotens Deus placatus intende conventum et misericordia tua nos potius quam ira praeveniat quia si iniquitates nostras observare volueris nulla poterit creatura subsistere sed admirabili pietate qua nos fecisti ignosce peccantibus ut opera manuum tuarum non facias interire. 466
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Exaudi Domine preces nostras et ne velis cum servis tuis adire iudicium quia sicut in nobis nulla iustitia reperitur de qua praesumere valeamus ita te fontem pietatis agnoscimus a quo et a peccatis nostris nos ablui et a necessitatibus liberari confidimus. 466
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/1 Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 466
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/1 Postcomm Huius operatio nos Domine sacramenti quaesumus purificet semper et muniat. 467
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/3 Item alia missa. Coll Deus cuius misericordia caelestium quoque virtutum indigent potestates et in cuius conspectu nullus est hominum absque sorde et poena peccati delicta populi tui quaesumus averte propitiatus ut quos propriae conscientiae reatus accusat bonitatis tuae patientia faciat veniam promereri. 467
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/4 Alia. Coll Deus cuius tanta est excellentia pietatis ut uno peccatore converso maximum gaudium facias in caelis haberi respice in exiguam populi portionem ut omni vexatione depulsa hereditas tua in numero augeatur et devotione proficiat. 467
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/2 Secr Protegat nos Domine quaesumus hostia salutaris et quae ad honorem tui nominis immolatur nobis prosit ad veniam. 467
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/2 Postcomm Sancta tua nos Domine sumpta vivificent et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. 467
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/5 Item alia missa. Coll Exaudi Domine quaesumus populum tuum de tua misericordia malorum suorum veniam supplicantem et quia potens es peccata dimittere supplicia quae nostris meremur operibus potentia tuae pietatis averte. 468
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/6 Coll Iram tuam quaesumus Domine a populo tuo miseratus averte quam nostris quidem meremur operibus sed humana fragilitate sustinere non possumus; illa nos itaque contine pietate quam praestare soles indignis. 468
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/3 Secr Concede nobis Domine quaesumus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio potestatis. 468
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/3 Postcomm Plebem nomini tuo subditam Domine propitius intuere eique consolationes tuas iugiter per caelestem gratiam dignanter operare. 468
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/7 Item alia missa. Coll Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum populum tuum quaesumus ad te converte propitius ut dum tibi devotus exstiterit iracundiae flagella amoveas. 468
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/8 Alia. Coll Populum tuum quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientem paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. 469
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/4 Secr Subveniat nobis Domine quaesumus sacrificii praesentis operatio quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat et a totius eripiat perditionis incursu. 469
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/4 Postcomm Tuere nos Domine quaesumus tua sancta sumentes et ab omni propitius iniquitate defende. 469
in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers/5 Alia. Postcomm Exaudi nos Deus salutaris noster et intercedente beato martyre tuo illo populum tuum et ab iracundiae tuae terroribus libera et misericordiae tuae fac largitate securum. 469
pro pluvia/M2/Mass Propers/1 Orationes ad pluviam postulandam. Or Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque irriga beneficiis gratiae sempiternae. 469
pro pluvia/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Da nobis Domine quaesumus pluviam salutarem et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. 470
pro pluvia/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam aquis fluenti caelestis dignanter infunde. 470
pro pluvia/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Delicta nostra Domine nos ipsi cognoscimus ut ipsius terrae foeditas monstrat transgressionis excessus tu autem piissime Pater qui caelum clausisti contumacibus et ingratis reseratum humilibus et contritis concede deprecantibus subsidia pluviarum et largire moerentibus abundantiam. 470
pro pluvia/M2/Mass Propers/5 Alia. Or In afflictione maxima constitutis consolationem tribue fons largissimae pietatis descendat quaesumus pluvia salutaris ut omnia quae sub caelo sunt irrigentur ab aquis pasce servos tuos imbribus consuetis quos ad laudem tuae creare dignatus es maiestatis. 470
pro pluvia/M2/Mass Propers/6 Alia. Or Omnipotens Deus qui solus aquas emittis e caelis dona servis tuis beneficium pluviae salutaris ut quod facinore nostro suspenditur tuo iam gratuito munere prorogetur. 470
pro pluvia/M2/Mass Propers/1 Missa ad pluviam postulandam. Coll Deus in quo vivimus movemur et sumus pluviam nobis tribue congruentem ut praesentibus subsidiis sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. 471
pro pluvia/M2/Mass Propers/2 Coll Delicta fragilitatis nostrae Domine quaesumus miseratus absolve et aquarum subsidia praebe caelestium quibus terrena conditio vegetata subsistat. 471
pro pluvia/M2/Mass Propers/1 Secr Oblatis Domine placare muneribus et opportunum tribue nobis pluviae sufficientis auxilium. 471
pro pluvia/M2/Mass Propers/1 Postcomm Tuere nos quaesumus Domine tua sancta sumentes et ab omni propitius iniquitate defende. 471
pro pluvia/M2/Mass Propers/3 Item alia missa. Coll Omnipotens sempiterne Deus cuius munere elementa omnia recreantur reminiscere miserationum tuarum et salutiferos imbres humano generi concede propitius quatenus fecunditatis tuae alimoniis omnis terra laetetur. 471
pro pluvia/M2/Mass Propers/2 Secr Placare Domine muneribus semper acceptis et diuturnam tempera diffusis nubibus siccitatem. 472
pro pluvia/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus obsecrantes misericordiam tuam ut squalentes agri fecundis imbribus irrigentur quibus pariter aestivi mitigentur ardores et saevientium morborum restinguatur accensio ac salus hominibus iumentisque proveniat atque ut haec te largiente mereamur peccata quae nobis adversantur relaxa qui pluis super iustos et iniustos etiam nostris offensionibus relaxatis exspectata nubium munera largiaris quibus et salus nobis et alimenta praestentur. 472
pro pluvia/M2/Mass Propers/2 Postcomm Precibus populi tui Domine quaesumus placatus adspira ut veniam tribuas humanis excessibus et opem miseris benignus impendas. 472
pro pluvia/M2/Mass Propers/7 Orationes ad poscendam serenitatem. Or Domine Deus qui in mysterio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi orationem populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementi ad effectum tui converte mysterii ut qui se regenerantibus aquis gaudent renatos gaudeant his castigantibus esse correctos. 473
pro pluvia/M2/Mass Propers/8 Alia. Or Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertire digneris. 473
pro serenitate/M2/Mass Propers Missa ad poscendam serenitatem. Coll Ad te nos Domine clamantes exaudi et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus ut qui pro peccatis nostris iuste affligimur misericordia tua praeveniente clementiam sentiamus. 473
pro serenitate/M2/Mass Propers Secr Praeveniat nos quaesumus Domine gratia tua semper et subsequatur et has oblationes quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrandas deferimus benignus assume ut per intercessionem sanctorum tuorum cunctis nobis proficiant ad salutem. 473
pro serenitate/M2/Mass Propers Postcomm Plebs tua Domine capiat sacrae benedictionis augmentum et copiosis beneficiorum tuorum sublevetur auxiliis quae tantis intercessionum deprecationibus adiuvatur. 474
contra tempestatem/M2/Mass Propers Oratio ad repellendam tempestatem. Or Deus qui omnium rerum tibi servientium naturam per ipsos motus aeris ad cultum tuae maiestatis instituis tranquillitatem nobis misericordiae tuae remotis largire terroribus ut cuius iram expavimus clementiam sentiamus. 474
contra fulgura/M2/Mass Propers/1 Oratio contra fulgura. Or Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus et propitiare supplicibus ut post noxios ignes nubium et vim procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. 474
contra fulgura/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Deus cuius imperio nihil non verbo regitur nihil non oratione mutatur parce metuentibus propitiare supplicibus ut post noxios ignes nubium et turbines procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. 474
pro concordia fratrum/M2/Mass Propers/1 Oratio pro fratribus in via dirigendis. Or Deus qui diligentibus te misericordiam tuam semper impendis et a servientibus tibi in nulla es regione longinquus dirige viam famuli tui illius in voluntate tua ut te protectore et te praeduce per iustitiae semitas sine offensione gradiatur. 475
pro concordia fratrum/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Exaudi Domine preces nostras et iter famuli tui illius propitius comitare atque misericordiam tuam sicut ubique es ita ubique largire quatenus ab omnibus adversitatibus tua opitulatione defensus iustorum desideriorum potiatur effectibus et tibi gratiarum referat actionem. 475
pro concordia fratrum/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Deus qui ad vitam ducis et confidentes in te paterna proiectione custodis quaesumus ut praesenti famulo tuo a nobis egredienti angelicum tribuas comitatum ut eius auxilio protectus nullius mali concutiatur formidine nullo comprimatur adversitatis angore nullius irruentis inimici molestetur insidiis sed spatiis necessarii itineris prospero gressu peractis propriisque locis feliciter restitutus universos reperiat sospites ac debitas exsolvat tuo nomini gratias. 475
pro iter agentibus/M2/Mass Propers Missa pro iter agentibus. Coll Adesto Domine supplicationibus nostris et viam famuli tui illius in salutis tuae prosperitate dispone ut inter omnes vitae huius varietates tuo semper protegatur auxilio. 476
pro iter agentibus/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas tibi offerimus pro famulo tuo illo benignus assume ut viam illius et praecedente gratia tua dirigas et subsequente comitare digneris ut de actu atque incolumitate eius secundum misericordiae tuae praesidia gaudeamus. 476
pro iter agentibus/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus a quo deviare mori coram quo ambulare vivere est. Qui fideles tuos in tua via deducis et miseratione gratissima in veritatem inducis qui Abrahae Isaac et Iacob in praesentis viae et vitae curriculo custos dux et comes esse voluisti et famulo tuo Tobiae angelum praevium praeparasti cuius immensam misericordiam humillimis precibus imploramus ut iter famuli tui N. cum suis in prosperitate dirigere eumque inter viae et vitae huius varietates digneris custodire quatenus angelorum tuorum praesidio fultus intercessione quoque sanctorum tuorum munitus a cunctis adversitatibus tua miseratione defensus profectionis et reversionis suae felicitate potitus et compos reddatur iustorum votorum et de suorum laetetur remissione peccatorum. 476
pro iter agentibus/M2/Mass Propers BenP Dirigat iter vestrum Dominus in beneplacito suo vobisque inseparabiliter benignissimus custos inhaereat. Amen. Ducem vobis archangelum Raphaelem adhibeat et omnem a vobis incommoditatem contrarietatemque propitiatus amoveat. Amen. Desideriorum vestrorum pia vota clementer impleat ut et hic bona consequi et ad aeternam beatitudinem pervenire feliciter mereamini. Amen. Quod ipse praestare. 477
pro iter agentibus/M2/Mass Propers Postcomm Deus infinitae misericordiae et maiestatis immensae quem nec spatia locorum nec intervalla temporum ab his quos tueris abiungunt adesto famulis tuis in te ubique fidentibus et per omnem quam ituri sunt viam dux eis et comes esse dignare; nihil illis adversitatis noceat nihil difficultatis obsistat; cuncta eis salubria cuncta sint prospera et sub ope dexterae tuae quidquid iusto expetierint desiderio celeri consequantur effectu. 478
ordinations/1 Orationes ad clericum faciendum. Or Oremus dilectissimi fratres Dominum nostrum Iesum Christum pro hoc famulo suo N. qui ad deponendam comam capitis sui pro eius amore festinat ut donet ei Spiritum Sanctum qui habitum religionis in eo perpetuum conservet et a mundi impedimento vel saeculari desiderio cor eius defendat ut sicut immutatur in vultu ita manus dextera eius ei virtutis tribuat incrementa et ab omni caecitate spiritali oculos eius aperiat et lumen ei aeternae gloriae concedat. Qui vivit cum Deo Patre in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. 478
ordinations/1 Dum tondes eum dicis antiphonam. Ant Tu es Domine qui restitues mihi haereditatem meam. 479
ordinations Et Gloria. AntV Dominus pars haereditatis meae 479
ordinations/2 Item alia antiphona ... et Gloria. Ant Haec est generatio 479
ordinations/3 Item alia. Ant Hic accipiet benedictionem 479
ordinations/2 Item alia. Or Adesto Domine supplicationibus nostris et hunc famulum tuum benedicere dignare cui in tuo sancto nomine habitum sacrae religionis imponimus ut te largiente et devotus in Ecclesia persistere et vitam percipere mereatur aeternam. 479
ordinations/3 Oratio post tonsionem. Or Praesta omnipotens Deus huic famulo tuo N. cuius hodie capitis comam pro divino amore deposuimus ut in tua dilectione perpetuo maneat et eum sine macula in sempiternum custodias. 479
pro paenitente/M2/Mass Propers/1 Orationes et preces super paenitentem confitentem… Or Exaudi Domine preces nostras et tibi confitentium parce peccatis ut quos conscientiae reatus accusat indulgentia tuae miserationis absolvat. 480
pro paenitente/M2/Mass Propers/2 Alia. Or Praeveniat hunc famulum tuum quaesumus Domine misericordia tua ut omnes iniquitates eius celeri indulgentia deleantur. 480
pro paenitente/M2/Mass Propers/3 Alia. Or Adesto Domine supplicationibus nostris nec sit ab hoc famulo tuo clementiae tuae longinqua miseratio; sana vulnera eiusque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separatus tibi semper domino valeat adhaerere. 480
pro paenitente/M2/Mass Propers/4 Alia. Or Domine Deus noster qui offensione nostra non vinceris sed satisfactione placaris respice quaesumus ad hunc famulum qui se tibi peccasse graviter confitetur. Tuum est ablutionem criminum dare et veniam praestare peccantibus qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem. Concede ergo Domine hoc ut tibi paenitentiae excubias celebret et correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia gratuletur. 480
pro paenitente/M2/Mass Propers/5 Alia. Or Precor Domine clementiam tuae maiestatis et nominis ut huic famulo tuo peccata et facinora sua confitenti veniam dare et praeteritorum criminum debita relaxare digneris. Qui humeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas qui publicani precibus et confessione placatus es tu etiam Domine et huic famulo tuo placare tu eius precibus benignus assiste ut in confessione flebili permanens clementiam tuam celeriter exoret et sanctis altaribus restitutus spei rursus aeternae et caelesti gloriae reformetur. 481
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 Orationes ad reconciliandum paenitentem. Or Adesto Domine supplicationibus nostris et me qui etiam misericordia tua primus indigeo clementer exaudi et quem non electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis huius ministrum da fiduciam tui muneris exsequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. 481
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 Or Praesta quaesumus Domine huic famulo tuo dignum paenitentiae fructum ut Ecclesiae tuae sanctae a cuius integritate deviarat peccando admissorum reddatur innoxius veniam consequendo. 482
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 Item alia. Or Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime reformator qui hominem invidia diaboli ab aeternitate deiectum unici Filii tui sanguine redemisti vivifica hunc famulum quem tibi nullatenus mori desideras et qui non derelinquis devium assume correctum. Moveant pietatem tuam quaesumus Domine huius famuli tui lacrymosa suspiria. Tu eius medere vulneribus tu iacenti manum porrige salutarem ne Ecclesia tua aliqua sui corporis portione vastetur ne grex tuus detrimentum sustineat ne de familiae tuae damno inimicus exsultet ne renatum lavacro salutari mors secunda possideat. Tibi ergo Domine supplices preces tibi fletum cordis effundimus tu parce confitenti ut sic in hac mortalitate peccata sua te adiuvante defleat qualiter in tremendi iudicii die sententiam damnationis aeternae evadat et nesciat quod terret in tenebris quod stridet iu flammis atque ab erroris via ad iter reversus iustitiae nequaquam ultra vulneribus saucietur sed integrum sit ei atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformavit. 482
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/1 Missa pro episcopo defuncto. Coll Da nobis Domine ut animam famuli et sacerdotis tui illius quam de saeculi educis laborioso certamine sanctorum tuorum coetui tribuas esse consortem. 483
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/1 Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui N. haec est prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 483
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/1 Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro commemoratione depositionis animae famuli et sacerdotis tui illius episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernaculo praeesse voluisti in electorum tuorum numero constitue sacerdotum; diesque nostros in tua pace dispone <atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iube grege numerari. 484
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/2 Super diptycha. Infracan Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis Hic recitentur nomina defunctorum. Ipsis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis ac pacis ut indulgeas deprecamur. 484
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers Item post lectionem. Or Istis Domine et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis indulgentiam deprecamur. 484
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/1 Postcomm His sacrificiis quaesumus omnipotens Deus purgata anima et spiritus famuli tui illius episcopi ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. 484
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/2 Item missa pro episcopo defuncto. Coll Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum censeri fecisti praesta quaesumus ut quorum vicem gerebat ad horam in terris eorum perpetuo consortio laetetur in caelis. 484
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/2 Secr Haec oblatio Domine quaesumus animas famulorum tuorum episcoporum ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. 485
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/1 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus devotis clementiam tuam mentibus obsecrantes ut animam N. episcopi in electorum tibimet pontificum numero iubeas consistere gaudentem ut qui hic tuo pro eis supplex deserviebat altari gloriosa illic cum eis tua gratuletur et laude. 485
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/3 Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro commemoratione animae famuli tui illius quaesumus Domine placatus accipias et cum praesulibus apostolicae dignitatis quorum est secutus officium habere tribuas sempiternae beatitudinis portionem atque inter summi pastoris efficias praecipua .membra censeri; diesque <nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 485
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/2 Postcomm Da veniam Domine quaesumus per haec sancta mysteria animae famuli tui illius episcopi ut occursu non terreatur malo sed tuo semper protegatur auxilio. 486
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/3 Alia. Postcomm Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui illius episcopi quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti caelesti sede gloriosa semper exsultet. 486
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/3 Item alia pro episcopo defuncto. Coll Suscipe Domine quaesumus preces nostras pro anima famuli tui illius episcopi ut in pontificum tibimet placitorum perpetua sede laetetur. 486
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/3 Secr Offerimus tibi Domine hostiam placationis et laudis ut per tuae misericordiae largitatem animam famuli tui illius in lucis aeternae facias regione gaudere. 486
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/2 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: ineffabilem tuae clementiae potentiam suppliciter exorantes ut famulus tuus N. beatorum tabernaculis constitutus evasisse se carnales glorietur angustias diemque iudicii cum voto gratulationis exspectet. 486
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/4 Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem tuis altaribus servire tribuisti ad beatorum pertinere iubeas .consortia sacerdotum; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 487
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/4 Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui episcopi N. in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. 487
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/4 Alia missa pro episcopo defuncto. Coll Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum sacerdotali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. 487
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/4 Secr Suscipe quaesumus Domine pro anima famuli et sacerdotis tui illius quas offerimus hostias ut cui pontificale donasti meritum dones et praemium. 488
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/5 Postcomm Preces nostras quaesumus Domine quas in famuli tui illius depositione deferimus propitiatus exaudi ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit perpetua sanctorum societate laetetur. 488
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/5 Missa pro episcopo defuncto. Coll Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum pontificali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. 488
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/5 Secr Haec oblatio quaesumus Domine animam famuli tui illius ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. 488
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/3 VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: devotis clementiam tuam mentibus obsecrantes ut animam famuli tui N. in electorum tibimet pontificum numero gaudeas consistere gaudendo ut qui tuo pro eis supplex deserviebat altari gloriosa illic cum eis gratuletur laude. 488
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/6 Postcomm Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe pro anima famuli tui illius episcopi preces nostras et lucis ei laetitiaeque in regione sanctorum tuorum societatem concede. 489
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/6 Missa pro sacerdote defuncto. Coll Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui sacerdotis N. quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti in caelesti sede gloriosa semper exsultet. 489
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/6 Secr Suscipe quaesumus Domine pro anima famuli et sacerdotis tui illius quas offerimus hostias ut cui pontificale donasti meritum dones et praemium. 489
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/7 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui N. sacerdotis in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. 489
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/7 Missa unius defuncti. Coll Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui illius ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit sanctorum tuorum numero facias aggregari. 490
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/7 Secr Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui illius pro qua tibi hostias placationis offerimus et quia in hac luce (in) fide mansit catholica ei in futura vita eius retributio condonetur. 490
pro defuncto episcopo/M2/Mass Propers/8 Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui illius ab angelis lucis susceptam in praeparata habitacula deduci facias beatorum. 490
in depositione/M2/Mass Propers/1 Missa in die depositionis defuncti sive tertio se… Coll Adesto quaesumus Domine pro anima famuli tui illius cuius in depositione sua officium commemorationis impendimus ut si qua eum saecularis macula invasit aut vitium mundiale infecit dono tuae pietatis indulgeas et extergeas. 490
in depositione/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Quaesumus Domine famulo tuo N. cuius tertium vel septimum sive trigesimum obitus sui diem commemoramus sanctorum tuorum atque electorum largire consortium et rorem ei misericordiae tuae perennem infunde. 490
in depositione/M2/Mass Propers Secr Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium vel septimum sive trigesimum pro anima famuli Ill. placatus ac benignus assume. 491
in depositione/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi per quem vita hominum per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui N. cuius diem depositionis tertium vel septimum sive trigesimum celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restituas. 491
in depositione/M2/Mass Propers Postcomm Omnipotens sempiterne Deus collocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui illius cuius diem illum depositionis celebra(vi)mus in sinibus Abrahae Isaac et Iacob ut cum dies agnitionis tuae venerit inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. 491
in anniversario unius/M2/Mass Propers Missa in anniversario unius defuncti. Coll Praesta Domine quaesumus ut anima famuli tui illius cuius anniversarium depositionis diem celebramus his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. 492
in anniversario unius/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima et spiritu famuli tui illius cuius hodie annua dies agitur pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 492
in anniversario unius/M2/Mass Propers Postcomm Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui illius ut si quae ei maculae de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae remedio deleantur. 492
pro defunctis/M2/Mass Propers Missa plurimorum defunctorum. Coll Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna ut mortalibus nexibus expeditas lux eas aeterna possideat. 492
pro defunctis/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum N. per haec piae placationis officia tuam misericordiam consequantur. 493 (246r)
pro defunctis/M2/Mass Propers Postcomm Inveniant quaesumus Domine animae famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum. 493 (246r)
ordinations/1 Incipit ordo ad sacros ordines benedicendos. Maio… Rub 493 (246r)
ordinations/1 Ostiarius cum ordinatur postquam ab archidiacono… F Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae istis clavibus recluduntur. 494
ordinations/1 Et tradat ei diaconus ostium ecclesiae. Praefatio… Or Deum Patrem omnipotentem suppliciter deprecemur ut hunc famulum suum N. benedicere dignetur quem in officium ostiarii eligere dignatus est ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinctionem horarum certarum ad invocandum nomen Domini adiuvante Domino nostro Iesu Christo qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. 494
ordinations/2 Benedictio eiusdem. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris hunc famulum tuum N. ostiarium ut inter ianitores Ecclesiae paret obsequia et inter electos tuos partem tuae mereatur habere mercedis. 494
ordinations/3 Benedictio lectoris. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulum tuum hunc in officium lectoris. 495
ordinations/2 Ordinatio lectoris. Lector cum ordinatur faciat d… F Accipe et esto verbi Dei relator habiturus si fideliter et utiliter impleveris officium partem cum his qui verbum Dei ministraverunt eligunt te fratres tui ut sis lector in domo Dei tui et agnoscas officium tuum et impleas illud potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam. 495
ordinations/3 Ordinatio exorcistae. Exorcista cum ordinatur acc… F Accipe et commenda memoriae et habeto potestatem imponendi manum super energumenum sive baptizatum sive catechumenum. 495
ordinations/4 Praefatio exorcistae. Or Deum Patrem omnipotentem supplices deprecemur ut hunc famulum suum N. benedicere dignetur in officium exorcistae ut sit spiritalis imperator ad abiiciendos daemones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi adiuvante Domino nostro Iesu Christo. 496
ordinations/5 Benedictio exorcistiae. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris hunc famulum tuum N. in officium exorcistae et ad impositionem manuum et oris officium eum eligere digneris ut imperium habeat spirituum immundorum coercendorum et probabilis sit medicus Ecclesiae gratiae curationum virtute confirmatus. 496
ordinations/4 Ordinatio acolythi. Acolythus cum ordinatur primu… F Accipite hoc gestatorium luminis ut per illud valeatis adversariorum tenebras effugare et verissimum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in mundum fideliter invenire. 496
ordinations/5 F Accipiat et urceolum vacuum ad fundendum vinum in Eucharistia corporis. 497
ordinations/6 Benedictio acolythi. Or Omnipotens sempiterne Deus fons lucis et origo bonitatis qui per Iesum Christum Filium tuum lumen verum mundum illuminasti eiusque passionis mysterio redemisti benedicere dignare hunc famulum tuum quem in acolythi officium consecramus poscentes tuam clementiam ut eius mentem et lumine scientiae illustres et pietatus tuae rore irriges ut ita perceptum ministerium peragat qualiter ad aeternam remunerationem pervenire mereatur. 497
ordinations/2 Ordinatio subdiaconi. Capitulum sancti Gregorii.… Rub 498
ordinations/3 Subdiaconus cum ordinatur quia manus impositionem… Rub 498
ordinations/4 Exhibeatur in conspectu episcopi patena et calix… Rub 498
ordinations/5 Et tradat ei calicem et patenam. Rub 499
ordinations/1 Ordinatio subdiaconi. Pf Oremus Deum ac Dominum nostrum ut super servum suum N. quem ad subdiaconatus officium vocare dignatus est infundat benedictionem et gratiam suam ut in conspectu suo fideliter serviens praedestinata sanctis praemia consequatur auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum eo vivit et regnat Deus. 499
ordinations/7 Benedictio subdiaconi. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulum tuum hunc quem ad subdiaconatus officium eligere dignatus es uti eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque caelesti militiae instituas et sanctis altaribus fideliter subministret et requiescat super eum Spiritus sapientiae et intellectus Spiritus consilii et fortitudinis Spiritus scientiae et pietatis. Repleas eum Spiritu timoris tui et eum ministerio divino confirmes ut obediens facto atque dicto parens tuam gratiam consequatur. 499
ordinations/6 Ordo qualiter in Romana Ecclesia diaconi et presb… F Postulat sancta mater Ecclesia catholica ut hunc praesentem subdiaconem ad onus diaconii vel diaconum ad onus presbyterii ordinetis. 500
ordinations/7 Interrogat episcopus. F Scis illum dignum esse respondet offerens. 501
ordinations/8 F Quantum humana fragilitas nosse sinit et scio et testificor ipsum dignum esse ad huius onus officii. 501
ordinations/9 Et tunc annuntiat pontifex populo dicens. F Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo. 501
ordinations/10 Iterum dicit. F Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo eligimus in ordinem diaconii sive presbyterii N. subdiaconum sive diaconum de titulo N. N. presbyterum de titulo Ill. Si quis autem habet aliquid contra hos viros pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suae. 501
ordinations/6 Et post modicum intervallum mox incipiunt omnes K… Rub 501
ordinations/7 Diaconus cum ordinatur solus episcopus qui eum be… Rub 502
ordinations/2 Ad ordinandum diaconum et presbyterum prima Orati… Pf Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem in sacrum ordinem dignatur assumere benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat per quod eum ad praemia aeterna perducat auxiliante Domino nostro Iesu Christo 502
ordinations/8 Or Exaudi Domine preces nostras et super hunc famulum tuum Spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. 502
ordinations/9 Consecratio. Or Adesto quaesumus omnipotens Deus honorum dator ordinum distributor officiorumque dispositor. Qui in te manens innovas omnia et cuncta disponens per Verbum Virtutem Sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque connexam discretione membrorum per legem mirabilem totius compagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens. Electis ab initio Levi filiis qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum quaesumus Domine placatus intende quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines divini sensus et summae rationis ignari huius vitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt te occulta non fallunt. Tu cognitor secretorum tu scrutator es cordium tu eius vitam caelesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et admissa purgare et ea quae sunt agenda concedere. Emitte in eum Domine quaesumus Spiritum Sanctum quo in opus ministerii fideliter exsequendi septiformis gratiae tuae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis auctoritas modesta pudor constans innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae in moribus eius praecepta tua fulgeant ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. 503
ordinations/11 Quando stolam eum induis sic dices. F Per hoc signum vobis diaconatus officium humiliter imponimus ut firmamentum mensae divinae tanquam sustentacula columnarum esse possitis et praecones regis caelestis irreprehensibiliter existere mereamini. 505
ordinations/8 Presbyter cum ordinatur episcopo eum benedicente… Rub 505
ordinations/3 Oratio ad presbyteros ordinandos. Pf Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem ad presbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet et quae eius dignatione suscipit ipsius exsequatur auxilio auxiliante Domino nostro Iesu Christo. 505
ordinations/10 Oremus. Or Exaudi nos quaesumus Domine Deus noster et super hunc famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum perpetua muneris tui largitate consequaris. 506
ordinations/11 Or Domine sancte Pater omnipotens aeternae Deus honorum auctor et distributor omnium dignitatum per quem proficiunt universa per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et sacerdotales gradus atque officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar filiis Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia Domine apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine haec adiumenta largire quia quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus omnipotens Pater in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem innova in visceribus eius Spiritum sanctitatis et acceptum a te Deus secundi meriti munus obtineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri et luceat in eo totius forma iustitiae ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur. 506
ordinations Hic vestis ei casulam. Ben Benedictio Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super te ut sis benedictus in ordine sacerdotali et offeras placabiles Hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. 508
ordinations/12 Consecratio manus. F Consecrentur manus istae quaesumus Domine et sanctificentur per istam unctionem et nostram benedictionem ut quaecunque benedixerint benedicta sint et quaecunque sanctificaverint sanctificentur. 508
ordinations/9 Episcopus cum ordinatur duo episcopi ponant et te… Rub 508
ordinations/4 Oratio ad ordinandos episcopos. Pf Oremus dilectissimi nobis ut his viris ad utilitatem Ecclesiae providendam electis benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. 509
ordinations/12 Benedictio episcoporum. Or Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. 509
ordinations/13 Alia. Or Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde virtutem. 509
ordinations/14 Or Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu inter caetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas nec eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quidquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multimodi operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Hic accipis chrisma. Comple Domine in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hic fundis in caput eius. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta + decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui Spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis tribuas ei Domine cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis ei potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus 509
ordinations/10 Si papa ordinatus est haec addi debent in loco ub… Rub 511 (255r)
ordinations Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 512
ordinations Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 512
ordinations Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es quaesumus Domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias ut quod divino munere consecutus est divinis .effectibus exsequatur; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. 512
in anniversario pontificis/M2/Mass Propers/1 Oratio in natali papae. Coll Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter servire mysteriis atque in omnibus tua misericordia protegat quem conscientiae reatus accusat. 512
in anniversario pontificis/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Deus qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. 513
in anniversario pontificis/M2/Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter implorans ut quod immerito contulisti intercedente beato Petro apostolo tuo propitius exsequaris. 513
in anniversario pontificis/M2/Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit sicut honorem nobis indignis largiris ministerii sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum. Et tua dona in nobis custodias ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. 513
in anniversario pontificis/M2/Mass Propers Postcomm Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster uti gratiae tuae munus quod immeritis contulisti intercedente beato Petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. 514
in ordinatione/M2/Mass Propers/1 Missa propria in die ordinationis suae. Coll Deus qui non propriis suffragantibus meritis sed sola ineffabili gratiae largitate me familiae tuae praeesse iussisti tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii et ecclesiasticis convenienter servire ministeriis plebemque commissam te in omnibus protegente gubernare concede. 514
in ordinatione/M2/Mass Propers/2 Alia. Coll Deus mundi creator et rector ad humilitatis meae preces placatus attende et me famulum tuum quem nullis suffragantibus meritis sed immensa largitate clementiae caelestibus mysteriis servire tribuisti dignum sacris altaribus fac ministrum ut quod mea celebrandum voce depromitur tua potius sanctificatione firmetur. 514
in ordinatione/M2/Mass Propers Secr Ad gloriam Domine tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii hostiam tibi laudis offerimus suppliciter exorantes ut cuius ministerii vice tibi servimus immeriti suffragiis eius reddamur accepti. 515
in ordinatione/M2/Mass Propers VD Hanc quoque oblationem quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem obsecro Domine placatus suscipias; unde maiestatem tuam supplex exoro ut quod in me largiri dignatus es propitius custodire digneris. Per Christum Dominum nostrum. 515
in ordinatione/M2/Mass Propers BenP Omnipotens Deus qui in populo suo ministerio utitur sacerdotum conferat vobis suae propitiationis et benedictionis donum. Amen. Quique me indignum nullis existentibus meritis sed gratuita sua pietate huic Ecclesiae praeesse voluit suffragiis sanctorum suorum me ab omnibus vinculis peccatorum absolvat sanctisque suis altaribus strenuum dignumque ministrum efficiat. Amen. Quatenus per exempla sanctorum sacerdotum qui in hac sede et in hoc ministerio ei placuerunt gradientes gregemque commissum secundum suam voluntatem eo opitulante regentes ab omnium pastorum Pastore Christo Domino praemia sanctis promissa una cum subditis percipere et in electorum numero mereamur adiungi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 515
abbot/1 Orationes pro adepta dignitate. Or Deus cui omnis potestas et dignitas famulatur da famulo tuo Ill. prosperum suae dignitatis effectum in qua te semper timeat tibique iugiter placere contendat. 516
abbot/2 Alia. Or Omnium Domine fons bonorum iustorumque provectuum tribue quaesumus Ill. famulo tuo adeptam bene gerere dignitatem et a te sibi praestitam bonis operibus comprobare. 516
in ordinatione/M2/Mass Propers Postcomm Repleantur consolationibus tuis Domine quaesumus tuorum corda fidelium pariterque etiam et de ecclesiae praesule et de suorum votorum plenitudine gratiarum referant actionem. 516
abbot/3 Oratio ad abbatem faciendum. Or Quaesumus omnipotens Deus famulum tuum N. quem ad regimen animarum elegimus gratiae tuae dono prosequere ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus. 517 (258r)
preparation and vesting for Mass/1 Incipiunt apologiae. Or Impellit ministrandi officium hostia salutaris populi pro delicto terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu. Si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offeratur pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae maiestati universae carnis iudici non offertur negligentiae reatus ascribitur. Inter haec tuae omnipotens libramen pietatis imploro cuius ultionis diem accusante conscientia pertimesco. Ne indignum quaeso misericordia tua iudices quem a tempore paenitentiae non excludis. Suspende securim donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris infructuosae arboris ad radicem. Parce mihi Domine clementissine paenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti; qui Petri misericors amare flentis lacrymas respexisti qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum divina gratia illustrasti cui mox obtinuit confessio perspicue Dei Filium fides praemium poena veniam lamenta gaudia sempiterna dum confessor in cruce possessor exstitit paradisi post crucem. Sed quia verba venia tuae pietatis indigent quae indigni sacerdotis opera non commendant saltim astantium vota suscipe ut et mihi suis apud te precibus veniam et eorum meritis sacrificia nostrorum vulnerum salubriter nobis conferant medicinam ut quia omnipotens pro omnibus factus es hostia pro peccatis adsis nobis sanctificatio in sacrificio pro delictis Christe Salvator mundi qui cum aeterno Patre una cum Spiritu sancto vivis et regnas Deus. 517 (258r)
preparation and vesting for Mass/2 Item apologia. Or Ante oculos tuos Domine reus conscientiae testis assisto: rogare vix audeo quod impetrare non mereor. Tu enim scis Domine omnia quae aguntur in nobis. Erubescimus confiteri quod per nos non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur corde mentimur et quod velle nos dicimus nolle nostris actibus approbamus. Parce Domine confitentibus ignosce. Peccavimus miserere te rogamus. Et quia in sacramentis tuis meus sensus infirmus est praesta quaesumus ut qui ex nobis duri cordis verba non suscipis per te nobis veniam largiaris. 519
preparation and vesting for Mass/3 Item apologia. Or Conscientia quidem trepidi omnipotens Deus ad altare tuum accedimus sed fiduciam de tuae pietatis misericordia retinemus. Et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni sed si recedimus veremur de inobedientia condemnari. Pro qua re dignare nos pietate paterna placito vultu respicere et cordis nostri interiora purgare. Et si nos pondere peccatorum nostrorum ac reatu constringimur nostrarum tamen precum obtentu tibi sint quaesumus Domine in omnibus placita mysteria consecranda. 519
preparation and vesting for Mass/4 Item apologia. Or Ignosce Domine ignosce quod dum rogare compellor dum per immunda labia nomen sanctum tuum assumo et cum pudendorum actuum secreta confiteor non habeo apud te nec verba sine crimine. Tu enim conscientiae meae vulnera et cogitationum mearum occulta nosti et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mihi Domine miserere mihi ignosce mysterii tui secreta tractanti nec indignum misericordia tua iudices quem pro aliis rogare permittis et in quo testimonium boni operis non agnoscis officium saltem dispensationis creditae non recuses. 520
preparation and vesting for Mass/5 Item alia. Or Rogo te Deus Sabaoth altissime pater sancte uti me tunica castitatis digneris accingere lumbosque meos balteo tui amoris ambire ac renes cordis mei igne tuae charitatis urere ut pro peccatis meis possim intercedere et astantis populi peccatorum veniam promereri ac pacificas singulorum hostias immolare me quoque tibi audaciter accedentem non sinas perire sed dignare lavare ornare et leniter suscipere. 520
preparation and vesting for Mass/6 Or Ante aeterni regis Christi praesentiam nostra indigna accedunt praeconia quae valent populi impetrare delicta. Livore torquetur conscientia quia sacris mysteriis offerendis se ingerit criminosam; et dum respicit admissa terretur tuis conspectibus astare confusa. Sed quaeso humilis reus quia ad te post lapsum redeo devius iaceo saucius in te vilis respiro bone medice vulneratus ut qui sacrificia altaribus tuis munda offerri praecipis cum offerentium meritis sacerdotis indigni labia polluta sanctifices qui indigere me miserum tua Christe Salvator inclyte misericordia recognoscis. 521
preparation and vesting for Mass/7 Item alia in festivitate sanctorum. Or Eripiat nos quaesumus Domine tuorum deprecatio sanctorum et sicut per Moysem famulum tuum peccata populi dimisisti ita per intercessionem sanctorum tuorum nostra omnium iubeas relaxari delicta. 522
preparation and vesting for Mass/8 Item apologia. Or Mordacis conscientiae stimulis et delictorum nostrorum recordatione commoniti te Deum indulgentiae deprecamur ut quidquid dicto facto cogitatione peccatum est sive lubricae aetatis impulsu sive ignorantiae errore commissum pietas Domini nostri Iesu Christi resolvere ac indulgere dignetur. 522
preparation and vesting for Mass/9 Item alia. Or Indignum me Domine sacris tuis esse fateor qui innumeris quotidie peccatis fuscor. Quid ego te blandis verbis rogare praesumo quem improbis saepissime factis offendo tu enim mihi medicinam ingeris ego sanitati meae contraria ago. Legem tuam sacris inditam paginis lego sanam vero disciplinam infelix negligo. Ad tuum quidem altare quasi devotus accedo sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo. Da ergo mihi Domine cor compunctum quo veraciter odio habeam peccatum. Meum est si donaveris delicta deflere; tuum est etiam nubem eam cito delere ut qui hanc palmam amiserim inimico fraudante ad veniam saltem pertineam te Domino miserante. Tibi enim Deo est honor regum regi cunctorum per cuncta regnanti saecula saeculorum. 522
preparation and vesting for Mass/10 Item alia. Or Proiectis nobis Domine in condemnationem operum nostrorum da capiti nostro aquam et oculis nostris fontem infunde lacrymarum ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus quia tibi non sunt occulta quae gerimus. Sit in nobis Domine non oris tantum confessio sed et doloris; non excusatio criminum sed lamentatio peccatorum. Castos enim nostri corporis oculos lasciviae mundi violavit aspectus. Mores corrupti disciplina vitiata simulatio in vultu fallacia in verbis dolus in corde volubilitas in lingua operatio stulta mens dubia concupiscentia carnalis sollicitudo carnis oblivio animae negligentia sanctitatis super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis Domine miserere nobis. Da praeteritis veniam praesentibus emendationem futuris largire custodiam. 523
preparation and vesting for Mass/11 Item alia. Or Ita Domine immensi criminis rei conscientia teste confundimur ut ad officium tuum nec securi possimus venire nec liberi. Quis enim pensans peccatum suum nec se a facie tua vellet abscondere si liceret tantae maiestatis oculos declinare si aut evasurus lateret aut occultatus evaderet. Aut quis non magis videre te cuperet si non iam hinc quodcunque peccantem prospicis plus timeret. Ergo quia tu ubique nos invenis ad te confugimus quem fugere non valemus. Restat miseris non latebras intervenire sed lacrymas. Foveat indulgentia quos terret offensa. Minatur potentia sed misericordia consoletur. Ex te est qui liberet per te est qui excuset. Parce Pater omnipotens; et quos aspicis humiles per reatum erectos munerare digneris in praemio. Et quos intelligis per confessionem miseros non facias in examinatione confusos. 524
preparation and vesting for Mass/12 Item alia in tribulatione. Or Si ante oculos tuos Domine culpas quas fecimus et plagas quas excipimus conferamus minus est quod patimur maius est quod meremur. Peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non vitamus. In flagellis tuis fragilitas nostra frangitur et iniquitas non mutatur. Mens aegrota torquetur et cervix dura non flectitur. Vita in dolore suspirat et in opere non emendat. Si exspectas non corrigimur; si vindicas non duramus. Confitemur in correptione quod fecimus obliviscimur in visitatione quod flevimus. Si impresseris manum facienda promittimus; si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias clamamus ut parcas si parcas iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt tempus petimus paenitendi; si misericordia subveniat abutimur patientia quae pepercit. Adhuc plaga illata vix praeterit etiam non recolit mens ingrata quod pertulit. Si citius nos audias ex misericordia insolescimus; si tardius ex impatientia murmuramus. Te Domine volumus servare quod feceris non timemus observare quod iusseris. Habes Domine confitentes reos parce quia pius es. Novimus quod nisi dimittas recte nos punias. Sed apud te est multa miseratio et propitiatio perabundans. Praesta sine merito quod rogamus qui fecisti ex nihilo qui rogarent. Clamantibus nobis ad te; Domine miserere; moveat misericordiam tuam vox fidelis et flebilis; atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus dum respicit quod rogamus; et cum grandis sit miseria esse nos reos maior tibi sit clementia esse nos miseros. Tuo supplices auxilio ante te et criminis nostri mala ponimus et dolores; a te precando misericordiam quam peccando repulimus exspectamus. Praestetur his de indulgentia quod rogaris accipere quos agnoscis fiduciam de tua iustitia non habere. Erige nos Domine Deus noster et alleva in misericordia tua ut communione salutis et gaudio charitatis dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus etiam fide et pace cuncta regentium gaudeamus. 525
preparation and vesting for Mass/13 Item alia. Or Ignosce Domine (commaculatae viae conscientiae sordido et criminum confusione captivo qui pro me obtinere nihil mereor pro aliis rogaturus assisto. Profero ad te si digneris Domine gemitus captivorum tribulationes plebium pericula populorum angustias pauperum necessitates peregrinorum inopias debilium desperationes languentium defectus senum suspiria iuvenum vota virginum lamenta viduarum. Et quoniam me eadem quae populum tuum catena constringit communes lugeo passiones non obsit populo tuo oratio subiugata peccatis. Per me tibi offertur votum per te meum compleatur officium. 527
preparation and vesting for Mass/14 Alia. Or Deus ad quem accedere mundi desideramus et ob cuius gloriam in honorem tuorum martyrum expiari deposcimus in vivam nos tibi praepara hostiam; cordium quoque nostrorum abdita omni crimine lava et spiritali reple laetitia. Quique coram te et pro nostris et pro fratrum delictis ingemiscimus exaudiri a te quantocius mereamur ut nec nostro puniamur nec alieno peccato ut iustitia et sanctitate vestiti praesentemur tibi indemnes in die iudicii. 527
preparation and vesting for Mass/15 Alia. Or Dimitte Deus quidquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos. Quidquid minus de boni perfectione diximus parce; quidquid incongruum vel minus temperate protulimus tu ignosce. Non incautum praesumptio puniat sed agnoscentem me iniquitates meas pietas miserationis tuae absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia nisi in misericordia tua tu et os meum praeconio veritatis perarma et opus pleniori ubertate sanctifica ut et indignum me salves et commissum mihi gregem pro tua pietate iustifices. Quidquid in illis vitiatum respicis sana; quidquid in me vitiosum inspicis cura. Si quam vitio tepiditatis meae vel incuria contraxerunt vel contrahunt fabem omitte. Si quo etiam me ignorante vel cognito deciderunt in crimine atque si exempli mei offendiculo proruerunt ignosce; et pro culpis talibus misero mihi ultionis non restituas vicem. His tamen quibus increpationis visus sum adhibere iudicium et increpatio ipsa eis proficiat ad salutem et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore ut non perferant tartareos cruciatus quibus ut pote mortales paenitentiae indiximus leges; quo utrorumque incommodis parcens illorum iniquitatibus tribuas veniam et meam abluas contractam de gerendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris et me mihique commissos tuis ascribe in paginis quo cum grege mihi credito et a cuncto eluar crimine et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum ex pulsione carnalium vitiorum. Et qui in subditis conor summa exercere virtutum pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te iudicante coronari cum angelis. Fac ergo quaesumus nos pie Deus aspicientes in conspectu tuo flammescentes tuae gratiae dono ut zelus tuae domus nos comedat. Atque ita per vigorem sancti Spiritus regentes subditos temperemus; ut et disciplinis nostri regiminis obtineant lucrum et illorum duritia frangatur ac vita sanctificetur. Suscipe Domine nostrorum votorum libamina et per haec quidquid in subditos correctionis verbo vel merito impertimus non ad discordiam nostri sed ad perpetuum dulcedinis gaudium et nobis et illis profecisse laetemur. Ablue nos Deus et alieno et nostro delicto ut in utroque spiritalis gratiae efficientiam capientes fiducialius tuo nomini supplicemus. 528
exodiastic rites Orationes ad visitandum infirmum. In primis facia… Rub 530 (264v)
exodiastic rites/1 Exorcismus salis. Ex Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum verum et per Deum sanctum per Deum qui te per Elisaeum prophetam in aquam mitti iussit ut sanaretur sterilitas aquae et efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium et sis omnibus te sumentibus sanitas animae et corporis et effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis omnisque spiritus immundus adiuratus. Per eum qui venturus. 530 (264v)
exodiastic rites/1 Benedictio salis. Or Immensam clementiam tuam omnipotens aeterne Deus humiliter imploramus ut hanc creaturam salis quam in usum generis humani tribuisti benedicere et sanctificare pro tua pietate digneris ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis et quicquid ex eo tactum vel respersum fuerit careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae. Per Dominum. 531
exodiastic rites/2 Exorcismus aquae. Ex Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri et in virtute Spiritus Sancti ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare digneris cum angelis suis apostaticis. Qui venturus est. 531
exodiastic rites/2 Benedictio aquae. Or Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti: adesto propitius invocationibus nostris et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde ut creatura mysterii tui serviens ad abiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum ut quicquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resperserit careat omni immunditia liberetur a noxa. Non illic resideat spiritus pestilens non aura corrumpens. Discedant omnes inimici insidiae latentis et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti aspersione huius aquae effugiat ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Dominum. 531
exodiastic rites/3 Benedictio salis et aquae pariter.Hic mittitur sa… Or Deus invictae virtutis auctor et insuperabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator qui adversae dominationis vires reprimis qui inimici rugientis saevitiam superas qui hostiles nequitias potenter expugnas te Domine trementes et supplices deprecamur ac petimus ut hanc creaturam salis et aquae dignanter aspicias benignus illustres pietatis tuae more sanctifices ut ubicumque fuerit aspersa per invocationem tui sancti nominis omnis infestatio immundi spiritus abiciatur terrorque venenosi serpentis procul pellatur et praesentia Spiritus Sancti nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur. 532
house/1 Oratio quando aqua spargitur in domo. Or Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui custodiat foveat protegat visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Dominum nostrum. 533 (266r)
house/2 Benedictio domus Or Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc domum serenis oculis tuae pietatis illustra; descendat super habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio ut his manufactis cum salubritate manentibus ipsi tuum semper sint habitaculum. 533 (266r)
house/3 Alia. Or Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut si qua sunt adversa si qua contraria in hac domo famuli tui Ill. auctoritate maiestatis tuae pellantur. 533 (266r)
grape Benedictio uvae vel favae. Or Benedic Domine hos fructus novos fabae quos tu per rorem caeli et inundantiam pluviarum et tempora serena atque tranquilla ad maturitatem perducere dignatus es ad percipiendum nobis cum gratiarum actione. In nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui tecum. 533 (266r)
fruits Benedictio ad fructus novos. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui caelum et terram mare et omnia creasti: te supplices deprecamur ut hunc novum fructum benedicere et sanctificare digneris et multiplicare offerentibus tibi ut repleas eorum cellaria fortitudine 1 frumenti et vini et olei ut laetantes in eis referant tibi Domino omnipotenti laudes et gratias. 534 (266v)
victuals Benedictio ad omnia quae volueris. Or Benedic Domine creaturam istam ut sit remedium salutare generi humano; et praesta per invocationem nominis tui ut quicunque ex ea sumpserit corporis sanitatem et animae tutelam percipiat. 534 (266v)
bread Benedictio panis. Or Benedic Domine creaturam istam panis sicut benedixisti quinque panes in deserto ut omnes gustantes ex eo accipiant tam corporis quam animae sanitatem. Qui vivis cum Deo Patre in unitate. 534 (266v)
tonsure Oratio ad capillaturam. Or Omnipotens sempiterne Deus respice propitius super hunc famulum tuum N. quem ad novam tondendi gratiam evocare dignatus es tribuens ei remissionem omnium peccatorum atque caelestium donorum consortium esse praeceptorum 535 (267r)
beard Oratio ad barbas tondendas. Or Deus cuius spiritu creatura omnis adulta congaudet exaudi preces nostras super hunc famulum tuum N. iuvenili aetate decore laetantem et primis auspiciis ad tondendum exaudi Domine ut in omnibus protectionis tuae munitus auxilio caelestem benedictionem accipiat et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternae. 535 (267r)
exodiastic rites/1 Oratio ad infirmum ungendum. Or Inungo te de oleo sancto sicut unxit Samuel David in regem et prophetam. Operare creatura olei in nomine Patris omnipotentis ut non lateat illic spiritus immundus neque in membris illius neque in medullis neque in ulla compagine membrorum; sed in te habitet virtus Christi altissimi et Spiritus Sancti. 535 (267r)
exodiastic rites/2 Oratio ad visitandum infirmum. Or Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti ita et famulum tuum illum a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem. 535 (267r)
exodiastic rites/3 Alia. Or Respice Domine famulum tuum illum in infirmitate sui corporis laborantem et animam refove quam creasti ut castigationibus emundata continuo se sentiat tua medicina salvatum. 536
exodiastic rites/4 Alia. Or Deus qui facturae tuae pio semper dominaris affectu inclina aurem tuam supplicationibus nostris et famulum tuum illum ex adversa valetudine corporis laborantem placidus respice et visita in salutari tuo et caelestis gratiae praesta medicinam. 536
exodiastic rites/5 Alia. Or Deus qui humano generi et salutis remedia et vitae aeternae munera contulisti conserva famulo tuo illi tuarum dona virtutum et concede ut medelam tuam non solum in corpore sed etiam in anima sentiat. 536
exodiastic rites/6 Alia. Or Virtutum caelestium Deus qui ab humanis corporibus omnem languorem et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis adesto propitius huic servo tuo ut fugatis infirmitatibus et viribus revocatis nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat. 536
exodiastic rites/7 Alia. Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui fragilitatem condicionis nostrae infusa virtutis tuae dignatione confirmas ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et membra vegetentur super hunc famulum tuum propitiatus intende ut omni necessitate corporea infirmitatis exclusa gratia in eo pristinae sanitatis perfecta reparetur. 536
exodiastic rites/8 Deinde a sacerdote dicatur haec oratio. Or Domine Deus qui per apstolum tuum locutus es infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo sancto in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum et allevabit eum dominus et si in peccatis est dimittentur ei; cura quaesumus redemptor noster gratia Spiritus Sancti languores istius infirmi et sua sana vulnera eiusque dimitte peccata atque dolores cunctos cordis et corporis expelle plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde ut ope misericordiae tuae restitutus et sanatus ad pristina pietatis tuae reparetur officia. 537
exodiastic rites/1 Et sic flectat genu vel genua qui est languidus e… Ant Dominus locutus est discipulis suis in nomine meo daemonia eiicite et super infirmos manus vestras imponite et bene habebunt. 537
exodiastic rites/1 AntV Deus Deorum Dominus locutus est 538
exodiastic rites/2 AntV Ad Dominum cum tribularer. 538
exodiastic rites/3 Cum Gloria et repetent Sana Domine. AntV Domine ne in furore tuo arguas me 538
exodiastic rites/9 Sequitur oratio. Or Oremus Dominum nostrum Iesum Christum et cum omni supplicatione rogemus ut hunc famulum suum N. per angelum sanctum suum visitare laetificare et confortare dignetur. 538
exodiastic rites/2 Sequitur antiphona. Ant Succurre Domine infirmo isto N. et medica eum spiritali medicamine ut in pristina sanitate restitutus gratiarum tibi sanus referat actiones 538
exodiastic rites/3 Sequitur alia antiphona. Ant Sana Domine infirmum istum cuius ossa turbata sunt et cuius anima turbata est valde sed tu Domine convertere et sana eum et eripe animam eius. 538
exodiastic rites/10 Et sic perungat infirmum de oleo sanctificato cru… Or Inungo te de oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut non lateat in te spiritus immundus neque in membris neque in medullis neque in ulla compagine membrorum sed in te habitet virtus Christi altissimi et Spiritus Sancti quatenus per huius operationem mysterii et per hanc sacrati olei unctionem atque nostram deprecationem virtute sanctae Trinitatis medicatus sive fotus pristinam et immelioratam medicatus sive fotus pristinam et immelioratam recipere merearis sanitatem. 538
exodiastic rites/11 Sequitur haec oratio. Or Domine Deus Salvator noster qui es vera salus et medicina et a quo omnis sanitas et medicamentum venit quique nos apostoli documento instruis ut languentes olei liquore orantes tangeremus respice propitius super hunc famulum tuum N. et quem languor curvat ad exitum et virium defectus trahit ad occasum medela tuae gratiae restituat in salutem. Sana quoque quaesumus omnium medicator eius febrium et cunctorum languorum cruciatus aegritudinemque et dolorum omnium dissolve tormenta viscerumque ac cordium interna medica medullarum quoque et cogitationum sana discrimina ulcerum vanitatumque putredines evacua conscientiarumque atque plagarum obducito cicatrices veteres immensasque remove passiones; carnis ac sanguinis materiam reforma delictorumque cunctorum veniam tribue sicque illum tua pietas iugiter custodiat ut nec ad correptionem aliquando sanitas nec ad perditionem nunc te auxiliante perducat infirmitas sed fiat illi haec olei sacra perunctio morbi et languoris praesentis expulsio atque peccatorum omnium optata remissio. 539
exodiastic rites/12 Alia. Or Propitietur Dominus cunctis iniquitatibus tuis et sanet omnes languores tuos redimatque de interitu vitam tuam et satiet in bonis desiderium tuum qui solus in Trinitate unus Deus vivit et regnat per immortalia saecula saeculorum 540
exodiastic rites/1 Deinde communicet eum corpore et sanguine Domini.… Rub 540
exodiastic rites/2 Debent etiam sacerdotes et ministri sanctae Eccle… Rub 540
exodiastic rites Multi enim sacerdotum infirmos perunguent insuper… F In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 540
exodiastic rites/3 Hoc enim faciant ut si in quinque sensus mentis e… Rub 541 (270r)
exodiastic rites/13 Oratio in consummatione huius officii. Or Omnipotens sempiterne Deus qui subvenis in periculis et necessitate laborantibus: maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut mittere digneris sanctum angelum tuum de caelis qui famulum tuum in angustiis et necessitatibus laborantem consolationibus tuis attollat quibus et de praesenti consequatur auxilium et aeterna remedia comprehendat. 541 (270r)
pro episcopo/M2/Mass Propers/1 Missa pro episcopo vel congregatione. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulum tuum illum et super cunctos illi commissos spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. 541 (270r)
pro episcopo/M2/Mass Propers/1 Secr Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus proficere sibi sentiant ad medelam. 541 (270r)
pro episcopo/M2/Mass Propers/1 Postcomm Famulum tuum illum et omnes sibi commissos per haec caelestia munera perpetuo Domine comitare praesidio eosque fovere non desinens dignos fieri sempiterna redemptione concede. 542
pro episcopo/M2/Mass Propers/2 Alia missa. Coll Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo illi et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut te donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. 542
pro episcopo/M2/Mass Propers/2 Secr Proficiat quaesumus Domine haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui illius ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. 542
pro episcopo/M2/Mass Propers/2 Postcomm Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum illum ab omni adversitate protegas. 542
pro episcopo/M2/Mass Propers/3 Alia ad complendum. Postcomm Famulum tuum quaesumus Domine tua semper protectione custodi ut libera tibi mente deserviat et te protegente a malis omnibus sit securus. 542
Missa votiva/M2/Mass Propers Missa votiva. Coll Deus qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut famulum tuum illum de tua misericordia confidentem caelesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves ut tibi iugiter famuletur et nullis temptationibus a te separetur. 542
Missa votiva/M2/Mass Propers Secr Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a propriis nos (e)munda delictis et famulum tuum illum ab omnibus absolve peccatis. 543
Missa votiva/M2/Mass Propers Postcomm Purificent nos Domine quaesumus sacramenta quae sumpsimus et famulum tuum illum ab omni culpa liberum esse concede ut quia conscientiae reatu constringitur (de) caelestis remedii plenitudine glorietur. 543
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers Missa specialis sacerdotis. Coll Fac me quaeso omnipotens Deus ita iustitia indui ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat quem reatus propriae conscientiae gravat. 543
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers Secr Deus qui te praecipis a peccatoribus exorari tibique sacrificium contriti cordis offerri hoc sacrificium quod indignis manibus meis offerro acceptare dignare et ut ipse tibi hostia et sacrificium esse merear miseratus concede quo per ministerii huius exhibitionem omnium peccatorum percipiam remissionem. 543
pro sacerdote seipso/M2/Mass Propers Postcomm Huius mihi Domine sacramenti perceptio sit peccatorum remissio et tuae pietatis optata propitiatio ut per haec te opitulante efficiar sacris mysteriis dignus quae de tua pietate confisus frequentare praesumo indignus. 544
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Missa pro salute vivorum. Coll Praetende Domine misericordiam tuam famulis et famulabus tuis Ill. dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digna postulant assequantur et medelam tuam non solum in corpore sed etiam in anima sentiant. 544
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum quas tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus assume; ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 544
pro salute vivorum/M2/Mass Propers Postcomm Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis temptationibus ab eius integritate vellantur. 544
pro familiaribus/M2/Mass Propers Missa pro familiaribus. Coll Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti da famulis tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut te tota virtute diligant et quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. 545
pro familiaribus/M2/Mass Propers Secr Miserere quaesumus Domine Deus famulis tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati ut per haec sancta supernae benedictionis gratiam obtineant et gloriam aeternae beatitudinis acquirant. 545
pro familiaribus/M2/Mass Propers Postcomm Divina libantes mysteria quaesumus Domine ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem pro quorum dilectione haec tuae obtulimus maiestati. 545
pro rege/M2/Mass Propers Missa quotidiana pro rege. Coll Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus (rex noster) qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. 545
pro rege/M2/Mass Propers Secr Munera Domine quaesumus oblata sanctifica ut et nobis unigeniti tui corpus et sanguis fiant et illi regi ad obtinendam animae corporisque salutem et (ad) peragendum iniunctum (sibi) officium te largiente usquequaque proficiant. 546
pro rege/M2/Mass Propers Postcomm Haec Domine oratio salutaris famulum tuum illum ab omnibus tueatur adversis quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. 546
pro pace/M2/Mass Propers Missa pro pace. Coll Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione tranquilla. 546
pro pace/M2/Mass Propers Secr Deus qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus dignare quaesumus preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. 547
pro pace/M2/Mass Propers Postcomm Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua confidimus nullius hostilitatis arma timeamus. 547
in tribulationibus/M2/Mass Propers Missa pro quacunque tribulatione. Coll Ineffabilem misericordiam tuam Domine nobis clementer ostende ut simul nos et a peccatis exuas et a paenis quas pro his meremur eripias. 547
in tribulationibus/M2/Mass Propers Secr Purificet nos Domine quaesumus muneris praesentis oblatio ut dignos sacra participatione perficiat. 547
in tribulationibus/M2/Mass Propers Postcomm Praesta Domine quaesumus ut terrenis affectibus expiati(s) ad superni plenitudinem sacramenti cuius libavimus sancta tendamus. 547
pro infirmis/M2/Mass Propers Missa pro infirmis. Coll Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro famulis tuis illis pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actionem. 547
pro infirmis/M2/Mass Propers Secr Deus sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt suscipe preces et hostias famulorum famularumque tuarum pro quibus misericordiam tuam aegrotantibus imploramus ut de quorum periculo metuimus de eorum salute laetemur. 548
pro infirmis/M2/Mass Propers Postcomm Deus infirmitatis humanae singulare praesidium auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem ut ope misericordiae tuae adiuti Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. 548
Trinitas/M2/Mass Propers In nomine Domini incipit missa de sancta Trinitat… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. 548
Trinitas/M2/Mass Propers Lc Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis amen. 548